Caput 6
Caput 6
Utrum religiosi ad clausuram servandam non egrediendo claustrum proprio et rigoroso praecepto teneantur.
CAPUT VI. UTRUM RELIGIOSI AD CLAUSURAM SERVANDAM NON EGREDIENDO CLAUSTRUM PROPRIO ET RIGOROSO PRAECEPTO TENEANTUR.
Circa clausuram major est et specialis monialium obligatio, et ideo quae in genere dicemus, de viris praecipue intelligenda sunt; postea in cap. 8 et 9, quod feminis fuerit particulare addemus. Potest autem religiosa clausura in duas partes distribui : una est observatio claustri, non egrediendo extra illud; alia est ejusdem clanustri observatio, non admittendo personas extraneas seculares vel laicas intra illud.
1. Argumentum pro sententia neg.— Prima pars argumenti urgetur. — Circa priorem partem clausurae in hoc capite propositae, quaestio est an habeant religiosi speciale praeceptum non egrediendi extra claustrum sine legitima facultate , et consequenter an talis egressus ex suo genere sit peccatum mortale. Ratio dubitandi est, quia haec obligatio non oritur ex voto, nec ex praecepto ecclesiastico ; ergo ad summum oritur ex regula ; ergo non est major quam sit communis obligatio regulae ; non est ergo, per se loquendo, et ex genere suo, peccatum mortale. Prima pars antecedentis probatur, quia religiosi directe non vovent clausuram, quia ordinarie solum vovent tria substantialia vota ; neque etiam indirecte in his continetur clausura, nisi in quantum in virtute obedientiae praecipi potesi; ergo, donec ita praecipiatur per regulam vel Praelatum , non est talis obligatio ex vi voti. Neque obstat quod aliqui dicuntur profiteri expresse hoc modo : Promitto Deo, et Sanctis ejus, et vobis, Domino Abbati. me perpetuam contiueniiam servaturum in hac domo, vel inonasierio, ut ex Speculatore refert Navar. statim citandus, tum quia illud speciale est, et mihi non constat in qua religione servetur; tum etiam quia intenuo illorum verborum non est promittere nunquam exire a monasterio maieriali, sed formali, ut siv dicam, id est, servare continentiam cum perseverantia in tali statu.
2. Urgetur posterior pars argumenti. — Secunda pars probatur, quia nullum est in iurc canonicum decretum quod hujusmodi praeceptum satis probet. Nam si qua sunt, maxime illa qua Gratianus congerit, 16, q. 1. Illa vero non de permanentia in clausura, ut sic, sed in ordine ad abstinendum a functionibus ecclesiasticis loquuntur, quando verbis utuntur praceptivis, ut patebit unum vel aliud attncendo. Primum est c. Plaeuit , secundum, 16, q. 1, ubi Eugenius Papa ait : Placuit commua nostro Concilio, ut nullus monachorum pro lucro terreno de onasterio evire nefandissimo ausu praesumat. Et infra : Sit claustro suo contentus ; quia sicut piscis sine aqua caret viIx, ita sine anonasterio aonachus. Unde Bernardus, serm. 1 de S. Andrea, monasteria comparat stagnis a quibus pisces non habent divagandi facultatem. In quibus verbis priora, quae majorem rigorem continent, non sunt absoluta, sed cum illis limitationibus, pro hucro terreno, et nefandssimo ausu, ex quibus constat non simpliciter prohiberi exitum, sed ad pravum finem, vel ad actiones vel ministeia monachis prohibita, quae ibi statim recensentur juxta illius temporis consuetudinem. Posteriora autem verba non continent praeceptum, sed monitionem et recordationem proprii status, ut patet etiam ex subjunctis verbis : Sedeat itague solitarius, et taceat, quia aundo mortuus est, Deo autem vivit. Quomodo etiam dicit Concilium Nicaenum, in c. Placuit, 1 ejusdem quaest.: Placuit omnibus residentibus ia suncta Nicena Synodo, ut monochovu conversntio et vita secuudum etymologiam nominis ab ommilus discrepet (monachus enim grace , latiue singularis dicitur), unde monachum per ompia singulariter agere oportet. Per quae verba sui status illum admonet; et postea subjungunt praeceptum in his decretis (quod pra oculis habendum est) intentum; agunt enim de monachis antiquis, qui ex vi status non erant sacerdctes, neque ad ministeria ecclesiastica ordinabantur, sed ad vitam separatam et contemplativam agendam; directe ergo prohibentur exire ad illa ministeria circa pcpulum peragenda, non vero novum praeccjum eirea eorum statum eis imponttur. Imo, in dict. c. Placuit, 1, in fine, aperte supponitur monachos posse exire seu peregrinari, nam dicitur ut non sepeliant nisi monachum in monasterio secum commorantem, etsi fortuito quemquam advenientium fratrum ibi mori contigerit. Per illam vero comparationem piscis declaratur utilitas vel necessitas claustri ex vi status, non ex speciali praecepto canonico. Aliud deeretum est iu eap. Monachi, 2, cadem quaest. . sed constat manifeste ibi non exitum, sed ecclesiasticum ministerium egredienti prohiberi, et praeterea addi, sine imperio abbutis. Idem potest responderi ad c. Jucta, et c. Qui vere, ibid.
3. Probantur consequentiae argumenti n. 1 illate.—Consequentiae autem in num. 1 illatae probantur a sufficienti partium enumeratione, quia non est aliud principium nnde possit oriri haec obligatio, nisi regula, quae quoad hanc observantiam non fertur majori rigore, nec verbis magis indicantibus praceptum, quam 1n aliis, ut videre licet in Regula Auzustini, cap. 10, alias 29; quoad hanc pariom solum dicitur: Qui habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus Pregositus jusscrit, ire debebit. Dixerat enim in capite praecedenti, et in c. 16, alias 8, ut nunquam soli incedant, sed duo vel tres simul; hic autem subjungit, socium debere a praelato designari; unde a fortiori supponere videtur, potius quam disponere, ut pcetatur licentia a Praeposito, si quo eundum est: hae autem regula non plus obligant quam reliquae. Basilius autem in sua regula nullum peculiare praeceptum de hac re posuit ; solum, in reg. 35, ex fusioribus, indicat utilitatem magnam maanendi intra claustra. Et in c. 8 Constit. monast., monet graviter religiosos ut in assignato sibi ad habitandum loco fortiter et quiete permaneant, ct non facile huc illucque discurrant. Subdit vero stavim : Neque ecro tamen propterea perpetuo est tanquam in custodia permanendum, sed quandocumque ei ves poscit, el conscientia non reprebendit, libere est fidenterque prodeundum, ita iamen ut in prodeundo modus tenectur, et prava omnis suspicio evatetur. Iu regula autem Carmelitarum (quae creditur esse Basilii), capite sexto, dicitur: Maneant singuii in cellulis suis, vel juvta eas die ac nocte in Lege Domini meditantes, etc. Ex quibus a fortiori sequitur obligatio manendi in claustro. Sed illa regula non plus obligat quam aliae, ct certum est minus obligare quam praeceptum non exeund extra claustrum ; gravius enim peccaret religiosus Carmelita extra claustrum sine licentia exiens, quam extra cellam. In regula etiam D. Benedicti nihil expressum dc hac re invenitur, nam, licet cap. vigesimo nono supponatur esse grave delictum egredi monasterium, tamen sermo ibi est de egressu per apostasiam, vel fugam, quod longe diversum est. In cap. autem 51, prohibet comedere extra monasterium sine imperio Abbatis, de exitu autem nihil dicit. Neque etiam S. Franciscus in sua regula; solum cnim de volentibus ire ad infideles, disponit in c. ult., ut non eant sine licentia Ministri Provincialis. Denique in Regula S. Pachomii, c. 36, 47 et 72, prohibetur exitus sine licentia, sicut prohibetur etiam locutio, aut deambulatio in monasterio, vel aliquid simile. Non apparet ergo unde in hac re sit rigorosa praecepti obligatio.
4. Primum praemissum in hac questione certum. — Secundum pramissum.— Tertium )ramissum. — Ut separemus certa ab incertis, supponendum est exitum a monasterio animi apostatandi, vel fugiendi ab obedientia Praelatorum, esse intrinsece malum, supposita professione, et ex genere suo peccatum mortale, quia directe repugnat obligationi quae ex professione nascitur. De qua re infra, in lib. 3,ac.1, ubi de mutatione religiosi status, dicturi sumus ; hic enim non agimus de permanentia in statu, et recessu illi contrario, sed de permanentia in loco materiali monasterii, ut sic dicam, et hanc vocamus clausuram, cui opponitur egressio tantum localis extra septa totius monasterii. Secundo, certum est hanc clausuram non esse iia praeceptam monachis seu religiosis, ut nulla ratione eis liceat extra claustrum exire; nam de licentia legitimi Praelati exire licet, ut supponunt omnes regulae religiosorum, et jus commune non repugnat, communisque consuetudo confirmat. Certum est ctiam Praelatos communi et ordinaria potestate posse dare hanc licentiam, nisi ubi aliquod jus proprium alicujus religionis obstiterit. Tertio, suppono esse in religiosis aliquam obligationem non exeundi e claustro sine licentia Praelati, hoc enim etiam constat ex regulis et ex usu. Intelligendum est autem de religiosis infra Praelatum, nam ipse Praelatus sibi poterit facere facultatem, ut per se constat, quamvis in modo possit excedere, ut infra attingam. Loquimur ctiam de religiosis qui profitentur vitam communem seu coenobiticam, prout nunc sunt in Ecclesia; nam si status religiosus consideretur ut fuit in Apostolis, vel prout esse potest in vita soltaria vel privata, non postulat necessario hanc observantiam. Duo ergo alia videntur posse dubitari. Unum est, qualis sit obligatio religiosi non exeundi extra claustrum sine licentia; aliud est, an haec licentia dari possit a Praelato per modum ordinariae facultatis, vel solum per modum dispensationis.
5. Datur obligatio ad clausuram. — Circa primum, videtur sane dicendum hanc obligationem ex genere suo non esse tantum ex simplici ordinatione regulae obligantis ad poenam, et non ad culpam, sed esse in conscientia, et in rigore proprii praecepti obligantis juxta materiae capacitatem ; ita sentit Navarrus supra, qui non parum laborat in inveniendo boc praecepto, et iandem illud praecipue reducit ad consuetudinem et usum omnium religionum. Quamvis enim haec observantia a principio inccpcerit ex directione regulae, postea vero usu videtur recepta tanquam res gravis, et intrinseec necessaria ad custodiam et convenientem disciplinam illius status. Nonnihil etiam potuerunt conferre Conciliorum et Pontificum deereta ad introductionem hujus praecepti, maxime illud Concilii Chalcedor., c. 4, quod refertur in d. c. Qui vere, ibi: In locis, in quibus se semel Deo dedicaverunt, permanentes ; et subditur infra: Preetereuntem vero haec decrevimus ecira communione esse, nue nomen Dominà Dblasphemetur. Et aliud Alexandri ll, in d. c. 2: Juata Chalcedonensis tenorem optimi Concilii monachis quamvis veligiosis ad normam S. Benedicli iutra claustrum morari precipimus , vicos, castella, civitates peragrare prohibemus. Quamvis enim verum sit haec et similia fuisse praecepta ad illum finem, ut non usurparent ecclesiastica ministeria, tamen ea occasione videtur eis praecepta aliqua permanentia in claustro, vel saltem ipso usu in eo sensu est illa lex recepta. Et eodem modo, licet illa loquatur de solis monachis, et secundum antiquam institutionem, quae ad actiones erga proximos non ordinabatur, nihilominus quoad hanc partem videtur ab omnibus religionibus recepta, nam in omnibus delictum in conscientia existimatur, clausuram frangere praedicto modo. Unde Innocentius III, iu c. Quando, de Offic. ordin., de omnibus loquens, inquit: Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod monachi, canonici, et alii regulares tue provincie, cum deberent potius in claustro justa regularia instituta divinis obsequiis vigilare, claustrum abhor- rentes per curias principum discurrere, etc. Et similia habentur in Clem. 1, 8 Quia vero, de Statu monach., in quibus juribus directe quidem non praecipitur clausura, sed prohibetur divagatio et discursus ad curias principum, maxime sine licentia Praelatorum, et usurpando bona religionis; supponunt tamen regularem obligationem ad clausuram servandam. Hujus autem rei fundamentum magis explicabitur declarando gradum culpae quae in transgressione hujus obligationis committi potest.
6. Haec obligatio per se est gravis. — Casus nonnulli certi gravitatis hujus materia.—bico ergo secundo : haec obligatio ex genere suo talis est, ut contra illam possit mortaliter peccari, ex eo solum quod materia in illo genere gravis sit. Haec assertio sequitur ex praecedenti, nam haec lex vel traditio obligat in conscientia, et per specialem voluntatem legislatoris non limitatur solum ut obliget sub veniali; uhi enim est haec limitatio? nunquam enim praesumitur, nisi explicetur. Cum autem in praesenti haec obligatio, ut est in conscientia, masime nitatur aut legibus canonicis, aut consuetudine, deberet per illas explicari, quod non fit neque in decretis citatis, nec per consuetudinem; ergo relinquitur haec obligatio in ordinario et quasi naturali modo obligationis legis humanae; conditio autem hujus legis est, it obliget quantum potest juxta capacitatem materiae, et consequenter ut in materia gravi obliget sub mortali; ergo talis est praescns obligatio. Materia autem gravis respectu hujus obligationis pctest variis exemplis explicari. Primum , si quis absque licentia claustrum egrediatur, ut extra illud diu et quasi stabili modo vivat, etsi non habeat animum nunquam revertendi, vel omnino relinquendi religionem ; nam talis fuga, ex communi sensu omnium religionum, gravis transgressio est; imo, ego existimo id non fieri sine culpa apostasiae, quando intenditur mora multum diuturna, de quo infra, in lib. 3, suo loco dicam. Multi autem, inter quos videntur esse Cajetanus et Navarrus, existimant non esse apostasiam, nisi sit cum animo non revertendi, et nihilominus pro certo habent esse grave peccatum mortale, quod tamen est in materia clausurae. Imo idem censendum est de quacumque propria fuga, quae occulte fit, aut quasi violenter, invito Praelato, ad vagandum aliquo tempore, etiamsi nec tempus sit multum diuturnum, neque vagatio sit ad peccandum mortaliter; et a posteriori signum hujus gravitatis est scanda- lum et infamia vel religiosi, vel etiam religionis. quam talis fuga solet generare. Propter quod adeo est in jure odiosa, ut etiam praetextu adeundi majorem Praelatum , in canonibus prohibeatur. Et novissime Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 4, de Regularibus, dixit: Non liceat regularibus a suis conventibus vecedere , etium pratectu ad superiores suos accedendi, nisi ah eis missi aut vocati fuerint; et contrarium facientes mandat puniri, ut transgressores sui instituti. Ubi particula non liceat , satis significat obligationem in conscientia, et modus transgressionis ac poenae sufficienter ostendit gravitatem transgressionis.
7. Casus alii ea sententia auctoris.—Praeter haec, quae clara videntur, censeo etiam esse gravem materiam hujus transgressionis, quemcumque nocturnum exitum furtivum , et sine licentia, etiamsi alias ex fine non sit ad peccandum mortaliter. quia revera est nimis contrarius decentiae et custodiae religiosae, et eosdem effectus scandali et infamiase, per se loquendo, secum trahit. Et hoc clare supponit Clemens VIIT, in decreto de casibus reservatis religiosorum: nam tertius est nocturna ac furtiva a monasterio egressio, etium non animo apostatandi facta ; cum enim non reserventur nisi peccata mortalia, supponit manifeste talem esse illum egressum, non tantum ex fine extrinseco, hic enim accidentarius est, et oportuisset id explicare; est ergo tale ex objecto. Unde etiam censeo, quamvis egressio diurna sit, si tamen fiat animo pernoctanudi etiam extra monasterium sine licentia, esse sufficientem materiam peccati mortalis. Quia nocturna egressio non est tantum mortalis propter modum exitus, per quem vis quaedam fieri videtur custodiae monasterii, quae sine dubio est circumstantia multum aggravans, sed etiam est gravis propter existentiam ipsam furtivam extra monasterium, tanto et tali tempore, in quo, per se loquendo, inest et periculum infamia et scandali, tam proprii quam aliorum.
8. Quae sit causa predicte gravitatis.—Ex quibus exemplis conjectare possumus, radicale fundamentum hujus gravitatis esse jus superioris ad gubernandum et custodiendum subditum, quod graviter laeditur per hujusmodi exitus. Nam imprimis subditus ita esse debet sub potestate superioris, ut ab illo possit vel gubernari et custodiri, vel imperari; a qua subjectione multum subtrahitur per fugzam vel discessum a monasterio. invito vel inscio Praelato ; nam, si discessus sit diuturnus quoad moram, privatur quodammodo Praelatus potestate imperandi, in materia gravi, qua ratione fuga servi, qui tenetur esse sub potestate domini, ex suo genere gravis culpa est; religiosus autem, quoad hoc, suo modo aequiparatur servo, ut tomo praecedenti dictum est. Si autem discessio sit ad modicum tempus quoad quantitatem, grave autem quoad qualitatem, ut sic dicam, quia nimirum est tempus requirens majorem custodiam et permansionem sub potestate Praelati, ea ratione etiam tollitur Praelato subjectio seu jus debitum illi in materia gravi; ut si filia furtim discedat a domo paterna, praesertim tempore nocturno, nam, licet alias in individuo fingamus non peccare mortaliter neque ex intentione, neque ex periculo, ex injuria quam facit domui paternae, et fidelitati illi debitae, graviter peccabit ; non est autem minus religiosa castitas et decentia servanda. Et juxta hanc ponderationem explicata haec obligatio videri potest non mere positiva, sed naturalis et divina, supposita professione religiosa in tali statu, pertinereque vel ad justitiam legalem respectu totius communitatis, vel reduci etiam ad votum cbedientiae respectu Preelati; nam hoc votum (quod est notandum) non tantum obligat ad actu obediendum, quando actu praecipitur, sed etiam ad persistendum quasi in proxima subjectione ut mandari quis possit, quam ex natura rei secum affert obedientia, etiumsi distincte non praecipiatur. Unde furtiva discessio a claustro sic considerata non tam est peccaminosa graviter ob materialem egressum a terminis localibus claustri, quam ob subtractionem a subjectione et potestate Praelati, quae cum illa coniuncta est. Sic ergo satis probabiliter explicatur radix hujus obligationis. Quod si aliquibus nihilominus videatur non omnino demonstrari obligationem mere naturalem, negari saltem non poterit, et ostendere sufficientem gravitatem in illa materia ad gravem etiam obligationem legis positivae, et convenientissime impositam esse religiosis hanc obligationem, sive per legem canonicam scriptam, sive per consuetudinem et quasi traditionem.
9. Dico tertio: nihilominus exire de claustro sine licentia Praelati non est adeo grave peccatum, quin in individuo possit esse veniale ex levitate materise. Et quidem assertionem ipsam , quantum ad levitatem culpae, expresse docet Nav., dict. Comm. 4, num. 33. Sed videtur amplius velle, nimirum hoc pec- catum per se tantum esse veniale, licet , per accidens, ex scandalo vel nocumento possit fieri mortale. Ratio ejus est, quia, licet jus commune confirmet, non tam id facit addendo vim praecepti, sed vim generalis statuti, ita quod non fiat de observantia praeceptum, sed de observantia regulae particularis obser - vantia legis generalis. Cujus rationis vim et sensum non satis percipio, quia vei intendit canones ecclesiasticos nullam huic regulae addidisse obligationem , sed solum fecisse ut quae erat regula particularis unius vel alierius religionis, esset universalis omnium ; et hoc repugnat his quae hactenus diximus, et verbis canonum, quae praeceptiva sunt, et multo macis consuetudini, quam ipse non negat ; praeterquam quod si id verum esset, neque ad peccatum veniale per se obligaret talis prohibitio, quia simplex regula generatim sumpta uon obligat in conscientia, nisi induat veram rationem legis. Vel intelligit jus commune addidisse vim statuti generalis obligantis in conscientia cum limitatione ad veniale ex intentione canonum seu auctorum eorum, et interrogo unde constet de hacintentione, cuin verba praeceptiva absoluta sint.
10. Contrarium placitum auctoris. — Probatur. — Dico ergo peccatum hoc non esse veniale ex limitata voluntate legislatoris, sed posse fieri veniale ex levitate materiae, qualis erit, ut opinor , si duo religiosi per communem januam sine licentia exeant consueto modo, paulo post reversuri ; seclusa enim mortali intentione in tali exitu, et secluso speciali praecepto alicujus religionis, si forte sit, per se et ex vi clausurae, hoc non est peccatum mortale ; quia et prudenti existimatione ut tale apprehenditur communi consuetudine ; ncque illa est subtractio notabilis a subjectione Praelati, nec potest dici fuga a monasterio, vel aliquid simile. Quamvis ergo ille sit gravis defectus intra latitudinem disciplinae regularis, et excusari non possit a culpa veniali, quia aliquo modo leedit clausuram et custodiam religiosam, tamen non possumus illud ut peccatum mortale damnare , quia in illo genere non continet gravem deordinationem. Possumus id confirmare exemplo servi supra adducto ; nam, licet fugiendo graviter peccet ( quod gratia exempli suppono ), si tamen ad horam se subtrahat, ut propriae vacet voluntati, etiam cum aliquo incommodo domini, non peccabit plus quam venialiter ob materiae levitatem; ita ergo in praesenti. Denique cujuscumque fere legis transgressio potest esse venialis ex levitate materia ; ergo etiam haec, quia nulla est specialis ratio, quae obstet.
11. Declaretur et suadetur assertio. — Tandem dicendum est, non obstante hac obligatione, posse interdum exitum hunc extra claustrum fieri licite sine licentia ex justa causa. Non loquimur de exitu vel apostatico, vel simpliciter fugitivo a tota religione, et omnibus Praelatis ejus ; ad hunc enim nulla potest esse justa causa ; est cnim intrinsece malus, utpote voto contrarius, et ideo honestari non potest, ut infra suo loco videbimus. Loquimur ergo de exitu, qui licitus esset, si de licentia fieret. Hic ergo praesertim ad hreve tempus interdum esse potest necessarius ex charitate proximi ad defendendum illum, vel jam morienti perabsolutionem subveniendum, vel quid simile; et tunc licet petenda sit hcentia, si fieri possit, si tamen instet necessitas, licitum est exire ad opus charitaüis necessarium. Verum est in his et similibus casibus intervenire praesumptam, seu tacitam licentiam, quae in his rebus sufficit, ut in superioribus dictum est. Potest tamen accidere ut petita licentia negetur, et tunc oriri videtur perplexitas quaedam ; verumtamen usitata regula sequenda est, ut, si res fuerit dubia, reiigiosus sequatur judicium Praelati, et suam lccem observet ; si autem de necessitate proximi ac proinde de obligatione charitatis certus sit, et Praelatus procedat vel ex falsa praesumpltione, vel ex pravo affectu, et res possit fieri sine scandalo, et infamia religionis, tunc nullum committetur peccatum in tali egressu; imo interdum cadere poterit sub obligatione, quamvis tot requirantur circumstantiae, ut vix casus sit moralis, nisi in exitu quasi momentaneo, qui moraliter quasi pro niniio reputatur. Hic autem occurrebat quaestio, an hic exitus ad longum iter agendum possit aliquando esse lieitus animo eundi ad superiorem Praelatum praetextu propriae defensionis ; sed de hoc dicam commodius infra, cit. hb. 3, tractando de apostasia religiosorum.
12. Sententia Navarri. — Prima pars vera resolutionis. — Per haec satis videtur explicata haec obligatio, et satisfactum rationibus dubitandi in principio n. 1 positis. Superest tamen declarandum qualis licentia necessaria sit, ut hic exitus licite fiat. Navarrus enim supra sentit licentiam hanc esse necessariam per modum dispensationis, et consequenter non posse dar: licite nisi ex justa causa, neque subditum hberari a violatione clausura per licentiam sine rationablli causa obtentam , si- cut supra dicebamus de usu paupertatis. Sed distinguendum censeo inter rigorosam praecepti obligationem, quae hic censetur esse ex jure communi, vel naturali, et inter observantiam regulae. Priori modo assero, per licentiam Praelati sine fraude et vi ab illo obtentam semper excusari a culpa mortali clausurae violationem, etiamsi licentia imprudenter et sine ulla causa detur ; imo (quod gravius est), eiiamsi Praelatus per suam regulam sit prohibitus eam dare. Probatur, quia talis exitus non est apostasia, neque fuga, neque etiam furtiva egressio; quia nec fit inscio Pralato, nec extra obedientiam ejus; seclusis autem illis tribus capitibus, et seclusis iis quae sunt per accidens, scilicet scandalo, contemptu, ctc., non apparet in hac re materia gravis culpae ex vi solius clausurae. Confirmatur, et declaratur ratio a priori, quia licentia Praelati in praesenti non est dispensatio in jure communi, sed potius est quasi materia et conditio ipsiusmet praecepti, quia haec lex non prohibet exitum simpliciter, sed exitum sine licentia. Neque talhis lex ex sua speciali ratione postulat ut licentia prudenter detur, sed hoc supponit ex officio Praelati ; neque imponit subdito onus hoc examinandi, id enim neque ex lege constat, neque ex consuetudine , nec multum rationi consonat. Praesertim quia finis hujus prohibitionis, ut dixi, magis est ut religiosus non discedat a Praelato, quam ut non discedat a loco; quotiescumque autem discedit sub voluntate Praelati, non discedit a Praelato, etiamsi Praelatus talem voluntatem immerito habeat.
13. Instantia. — Responsio. — Dices hoc discursu probari religiosum nec venialiter peccare utendo iali facultate ; quod videtur plane falsum, cum id irrationabile sit. Sequela vero patet, quia nullo modo violat legem clausurae quantum ad materiam ejus, ut explicata est. Respondeo concedendo sequelam ex vi illiuslegis clausura ; ut si quis habeat praeceptum non comedendi sine licentia, et petat ae obtineat illam, et comedat sine ulla necessitate propter solam voluptatem, nihil peecabit contra dictum praeceptum, quia in nullo violavit materiam ejus, licet peccet contra temperantiam, intempestive vel sine causa comedendo ; sicut non violat legem jejuni, qui de cibis non prohibitis nimium comedit tempore permisso, licet alias intemperatus sit. Ita ergo in praesenti casu nihil peccat religiosus contra commune jus clausurae, licet peccare possit vel petendo licentiam, quae juste dari non potest, vel otiose tempus conterendo, vel malum exemplum dando, vel alio simit modo; quae peccata frequenter erunt venialia, mortale vero vel nunquam, veli rarissime, nisi intentio exeundi sit ad peceandum mortahter, vel cum aliquo gravi scandalo, quae omnia accidentalia sunt. Haec vero intelligenda sunt de ordinario egressu ad breve tempus, vel ad alhquod iter agendum. Nam si loquamur de facultate ad habitandum estra monasterium, haec dari non potest nisi per modum dispensationis ex causa legitima ; quia quoad hoc prohibitio est absoluta, ut consuetudo ipsa declarat, ut infra tractando de mntationibus rcligiosorum latius dicemus.
14. Illatum de egressu ipsius superioris.— Ex quibus infero, Praelatum, qui in tali loco non habet superiorem, exeundo sine justa causa, non violare clausuram, licet alias fortasse peccet. Probatur, quia non exit sine licentia; quam enim potest aliis dare, potest etiam sibi sumere ; vel certe lex illa, quae in suamet materia includit licentiam Praelati, loquitur solum ad subditos, relinquens Praelatum in libertate quam habet ex vi sui muneris ; nec imponit illi specialem obligationem, ut illa irrationabiliter non utatur, quia de hoc nihil loquitur, sed relinquit naturali obligationi. In quo ultimo puncto oppositum sentit Navarrus supra, n. 32, non tamen dicit peccare mortaliter, sed forte veniahter, ex illo principio: Patere legem quam ipse tuleris. Cum autem nos dixerimus ex vi legis clausurae etiam subditos non peccare egredien lo sine causa, dummodo non sine licentia, potius sequitur ex illo principio, Praelatum etiam non peccare propter transgressionem illius legis, licet fortasse aliunde id non faciat sine peccato.
15. Secunda pars resolutionis. — Exempla juris seu regulae variarum religionum. — At vero, loquendo ex vi regulae, non possumus doctrinam generalem tradere nisi sub conditione proportionata unicuique regulae. Nam s aliqua regula obligat ad specialem clausuram praeter communem hactenus explicatam, et directe prohibet vel Praelatis eam licentiam dare, nisi ex justa et necessaria dispensatione, vel subditis absolute interdicit violationem cjus, tunc licentia data sine justa causa non reddet religiosum tutum in conscientia intra gradum obligationis regulae, id est, si regula obligat sub mortali, non excusabit illud ; si ad veniale, similiter ; si vero ad solam poenam, haec jam non est proprie in conscientia, et ideo apud ipsum Praelatum, qui dedit facultatem, fortasse excusabit, non tamen apud superiorem Praelatum, si tam clara sit iniquitas licentiae, ut non possit subditum ignorantia vel auctoritas Praelati excusare. Ratio est, quia tunc non sufficit simplex licentia, sed dispensatio necessaria est, ut supponitur, ex vi reculae ; illa vero dispensatio sine causa rationabili non tantum est iniqua, sed etiam nulla, quia est ab inferiori in lege superioris; regula enim est superior Praelato, et ab altiori jurisdictione seu potestate. Exemplum hujus rei est, quod Navarrus supra adducit de clausura Carthusianorum, qui per statuta prohibentur egredi claustrum sine licentia PriorisGeneralis, nisi in raris casibus in eorum constitutionibus numeratis. Et simile fere exemplum est in religione Camaldulensi. Et omnes pene religiones monachales majorem clausuram ex vi suae reculae profitentur, quam Mendicantes. quia non profitentur mendicitatem, aut ministeria quae sine egressu a claustro commode fieri non possunt. Et inter ipsas monachales quaedam observant strictiorem clausuram ; imo intra eamdem religionem quaedam monasteria ex peculiari constitutione vel consuetudine strictiorem servant clausuram, ut in religione S. Benedicti, Cassinense monasterium in I[ taIia, et Montis Serrati in Hispania; et inter Canonicos regulares illustre coenobium S. Crucis in hae urbe Conimbrica, et sic de aliis monasteriis, in quibus gradus et modus obligationis juxta proprias uniuscujusque constitutiones attendenda sunt; multum etiam consuetudo consideranda, nam in his rebus magnam vim habet, ut Navarrus advertit.