Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

An rigoroso etiam praecepto teneantur religiosi ad clausuram non admittendo externos.

CAPUT VII. AN RIGOROSO ETIAM PRAECEPTO TENEANTUR RELIGIOSI AD CLAUSURAM NON ADMITTENDO EXTERNOS.

1. Jus commune ingressum externorum in monasteria non vetat. — Ex decentia tamen, ct ob vitandum scandalum , si speciale jus non datur, quousque sint arcendi ?—Superest dicendum de altera parte hujus clausurae, quae est. ut seculares vel externi non permittantur ingredi monasteria religiosorum. De qua re nihil invenio generali lege canonica statutum in corpore juris, neque quoad virorum, neque quoad feminarum ingressum in talia monasteria. Extra jus vero est quidam Motus pro- prius Pii V, et alius Gregorii XIII, de quibus statim dicemus. Prius ergo supponendum est in hoc servandas esse regulas vel constitutiones singularum religionum, in quibus si nihil sit pertinens ad prohibitionem hujus ingressus virorum vel feminarum , nulla quidem erit circa hoc specialis obligatio positiva , sed soia naturalis, quae nasci potest vel ex decentia religiosa, vel ex necessaria cura vitandi scandalum, tam illud quod seculares religiosis dare possunt, quam etiam illud quod a religiosis possunt iidem seculares capere, etiam saepe sine culpa illorum, ut eleganter prosequitur Basilius, in Constit. monast., cap. 7: Quid necesse est ( dixit Ambrosius, licet aliud agens in Offic., cap. 20) dare secularibus obLtrectandi locum ? Quocirca ex vi sui muneris tenentur Praelati, etiamsi peculiaris regula nihil injungat , convenientem uniuscujusque statui in hac parte cautionem adhiberc, ut non facile personae saeculares intra claustrum, et praecipue ad ejus interiora loca ingredi permittantur; quia quies a strepitu secularium separata religiosis animis maxime necessaria est, teste Bernardo, epist. 78. Quod quidem magis necessarium est his qui vitam pure contemplativam profitentur, quam his qui miscent activam ; quibus nihilominus debita etiam moderatio necessaria est, ne et a secularibus contemnantur, et ad secularia nimia ecorum familiaritate trahantur. Cum debita tamen moderatione et prudentia id nunquam fuit prohibitum, ut patet ex Basilio supra, ubi in fine capitis ait, etiam ad mensam posse admitti, si pii, prudentes et bene affecti sint. Et reg. 312 et 313, ex brevioribus, et reg. 20 ex fusioribus, id supponit , cum declarat quomodo hospites, vel alii, qui ad nos visitandos veniunt, recipiendi et tractandi sint. Et D. Ambrosius dicto lib. Officior., cap. 20. significat, si seculares indigent nostra ope aut ministerio, potius expedire ut illi ad nos veniant, quam nos ad ipsos. Hoc tamen non eotem modo de feminis ac de viris accipiendum est; nam circa illas multo major cautio est adhibenda , ne regulariter in monasteria religiosorum ingredi permittantur , propter periculum et scandalum. De qua re multa sumi possunt ex Dasilic, cap. 4 Constit. monast., et ex Ambrosio supra.

2. Ubi specialis regula non admttendi ezternos datur, tria in ea sunt attendenda. — Primum. — Secundum. — Si autem specialis constitutio religionis praecipit hanc clausuram , prohibendo ingressum secularium, tria in illa consideranda sunt. Primum, de quibus personis loquatur ; nam frequentius prohibebit tantum ingressum feminarum ; si autem aliqua ex parte ad viros etiam extendatur, servanda cst. Intelligetur autem extendi, quoiies de secularibus in communi, vel per verba masculini generis loquitur , nam haec verba comprehendunt utrumque sexum , licet non e converso , maxime ubi dispositio eamdem rationem habet in feminis ac in viris, ne dum quando habet majorem, ut in praesenti. Secundo, est considerandum de quibus locis fiat prohibitio, nam ordinarie non fit de ecclesia, etiam pro feminis. Carthusiani autem dicuntur habere hanc prohibitionem, unde etiam solent januam ecclesiae habere intra septa seu muros totius monasterii ; in aliis vero religionibus solet prohiberi feminis ingressus intra totum claustrum , non vero in ecclesiam ; et solet dubitari quid nomine ecclesie tunc intelligatur. Videtur autem vox illa exponenda juxta cap. Si civitas, de Sent. escom., in 6, scilicet , ut comprehendat sacristiam , et capellas illi contiguas , ad quas per ipsasmet ecclesias patet immediatus ingressus, nam omnia illa censentur partes ejusdem ecclesiae ; loca vero magis disjuncta, et claustrum ipsum, etiamsi per ecclesiam ad illud immediate intrari possit , omnino ad ecclesiam non pertinent, nec ejus appellatione venire possunt. In nonnullis vero religionibus, ex vi suarum constitutionum permittitur feminis ingressus, etiam ad claustrum inferius, vel semper , vel quibusdam certis diebus, et occasione aliquarum solemnitatum ; et in eis quid nomine claustri intelligatur, et ubi terminetur, ita ut ultra progredi non liceat, ex uniuscujusque loci situ, forma, consuetudine, et praecipue ex Praelatorum declaratione, quae esse debet intentioni constitutionum , et custodiae religiosae conformis , sumendum est. Pro viris autem nunquam videtur esse generalis prohibitio ingrediendi intra claustra , quamvis major vel minor ingressus pro varietate religionum permittatur , in quo unaquaeque consulat suas leges, nihil enim certius dicere possumus.

3. Tertium. — Tertio,expendenda est ratio et modus obligationis, nam haec etiam, cum non sit de jure communi, non est eadem in omnibus, et ideo verba etiam et consuetudo declarabunt gradum obligationis. Est autem in hoc considerandum obligationem hanc directe cadere posse in ipsos religiosos, vel Praelatos eorum, quia constitutio religionis non potest seculares obligare, et ideo si per illam tantum hic ingressus est prohibitus, peccabunt quidem religiosi admittendo, vel permittendo ingressum, unusquisque pro ratione sui muneris ; seculares autem ipsi non peccabunt inerediendo, nisi vel quia inducunt alios ad peccandum, aut cooperando peccato eorum, vel quia per vim aut furtive ingrediuntur, quod videtur esse contra justitiam, et in tali materia erit contra religionem, propter sanctitatem loci. Praeter hoc vero per indulta Pontificia solent religiones habere potestatem directe imponendi hanc prohibitionem ipsis secularibus, etiam sub censuris ipso facto incurrendis. Et propter hanc obligationem emanarunt a Sede Apostolica varia privilegia, per quae nonnullis feminis illustribus conceditur, ut possint ingredi monasteria virorum, quocumque modo talis iugressus prohibitus sit.

4. Motus proprii Pii V et Gregorii XIII circa ingressun feminarum in monasteria vivorum per quatuor dubia ecpediuntur.—Dubia circa hanc legem. — Primwn.— Secundum.— Tertiun. — Quartum. — Ex abusu ergo talium privilegiorum motus videtur Pius V, ad prohibendum hujusmodi ingressum in constitutione, quae est 22 in Bullario Romano, et incipit, Begulariwn personarum, ann 1568, in qua primum revocat omnes licentias ingrediendi monasteria ac domos Carthusiensium, et aliorum quorumcumqne regularium, etiam Mendicantium, mulieribus cujuscumque gradus, conditionis, etc., ampliando hane revocationem omnibus usitatis et maxime rigorosis verbis. Deinde prohibet ingressum, sub excommunicatione latae sententiae sibi reservata, praedictis mulieribus dictas facultates praetendentibus, et Praelatis monasteriorum ac religiosis prohibet ne illas admittant sub poenis privationis officiorum, et inhabilitatis ad illa, et suspensionis a divinis, ipso facto incurrendis. Et Gregorius XIIT, sua Constit. 16, Ubi gratie, addit eiiam his peenam excommunicationis reservatae. Circa quam legem multa dubia orta sunt. Primum, an comprehendat absolute omnes mubieres, vel solum illas que facultates illas prius habebant. Secundum, an illae prohibeantur absolute et simpliciter, vel solum praetextu dictarum hcentiarum ingredi, ita ut si non virtute illarum, sed sua temeritate ingrediantur, non tamen contra hanciegem, neque ejus censuram incurrant. Tertium, quae personae monasterii peccent permittendo hunc ingressum et quando censeantur ilium permittere. Quartum, an illae sic peccantes incurrant poenas illic positas, antc omnem sententiam.

5. Pro primo dubio unum pronuntiatum.— Alterum pronuntiatum. — Ad primum dicendum videtur primo non extendi prohibitionem ad mulieres, quae hujusmodi facultates nunquam habuerunt. Probatur, quia in textu expresse fit restrictio prohibendo mulieribus praedictas facultates et licentias praetendentibus. Et Gregorius XIII ait: Inhabentes eisdem qui illas obtinuerunt. Quae verba restricta sunt, et ideo extendi non debent, tum quia lex poenalis est, tum quia esset contra proprietatem illorum. Neque obstat si quis objiciat similitudinem rationis, tum quia haec extensio per similitudinem non admittitur in legibus, praesertim poenalibus, in quibus ratio sine voluntate legislatoris non operatur ; tum etiam quia facile negari potest similitudo rationis, quia hae personae solent esse nobilores et potentiores, et propter usum fortasse ingrediendi difficilius possent contineri per solam revocationem privilegiorum, nisi adderetur prohibitio. Secundo dicitur, ex vi verborum non comprehendi omnes mulieres etiam habentes tale privilegium; nam, licet prius dicatur, mulieribus cujuscumque status, gradus, ordinis, conditionis, el quacumque dignitate, ac praeeminentia preditis, statim additur, etiam comitissis, marchionissis, ducissis. Unde videntur hi gradus assignari tanquam supremi earum feminarum, quae ibi comprehenduntur; ergo illae, quae superiores fuerint, ut reginae ct filiae earum, imperatrices et earum filiae, non comprehenduntur. Quae interpretatio juxta tenorem decreti Pii V videtur juridica; tamen, juxta tenorem Gregorii, qui sic habet: Quibusvis, etiam comitissis, marchionissis, ducissis, et alis cujuscumque status et conditionis mulieribus, non videtur procedere ; nam particula et aliis, etc., non videtur posita ad descendendum, sed ad asccndendum ut patet ex progressu praecedentium verborum. Nihilomide eisdem personis loquitur uterque Pontifex; neque est verisimile Gregorium in specie nominasse illos gradus personarum, et reginas, etc., sub generali clausula comprehendisse ; maxime quia paulo inferius, ubi reges et reginas comprehendere voluit, nominavit. Denique hic a fortiori locum habet regula juris, sub generali clausula non comprehendi, quae specalissimam rationem habent, quae procedit evidentius, quando in clausula generali additur specificatio inferioris notae.

6. Objectio em Gregorio XTII et declaratione Cardinalium.— Responsio. — Contra hoc vero objici solet declaratio ejusdem Gregorii XIll et Congregationis Cardinalium, quam moderni referunt. Cum enim religio Minimorum in suis constitutionibus habeat concessionem, ut mulieres de stirpe regia et fundatrices suorum monasteriorum, volentes cum decent! comitatu ingredi suas domos, tolerari possint, consuluerunt Patres illius ordinis Summum Pontificem, an illi concessioni per praedictas constitutiones derogatum sit. Responditque Pontifex ex sententia Congregationis non esse derogatum quoad reginas vel fundatrices duntaxat. Quae declaratio confirmat ex parte datam expositionem, scilicet, quoad reginas, et extendit illam quoad fundatrices, sive haec extensio denuo concessa sit ab ipso Summo Pontifiee, sive juxta commune jus data; nam illaa persona tam peculiarem habent rationem, ut non debuerint sub generali prohibitione comprehendi, tum quia jus Patroni est valde privilegiatum in jure; tum etiam quia fundatrices sunt quasi dominae suorum monasteriorum, et ideo non debuerunt eadem generalitate qua extranea ab illis excludi, nam quoddam ingratitudinis genus esse videbatur. Quoad alia vero repugnat nobis illa declaratio ; quia, praeter reginas, in quibus imperatrix sine dubio comprehenditur, sunt aliae majoris dignitatis quam sint ducissae, ut filie regum, vel etiam neptes, qua vulgari sermone 7nfantas, vel Princessas (si primogenitae sint) appellari solent. Ad quod respondemus, potuisse Pontificem suam mentem ita exponere, nam sape Pontifices in his declarationibus aliquid de novo addunt sua potestate, et si de illa declaratione satis constet, illi standum erit. Mihi tamen non constat illam fuisse universalem ; fortasse enim pro illa religione, propter specialem observantiam ejus, voluit Pontifex regulam illam ita coarctare. Est enim aliud valde considerandum in illa declaratione, quod nimirum extendit dictam revocationem Pontificum ad regulas ipsas, vel constitutiones religiosorum ; quod sane non videbatur ita dicendum ex vi et tenore ipsorum indultorum ; quia (ut in principio disi) prohibitio ingrediendi haec monasteria fit per constitntiones religionum approbatas a Pontificibus, et facultates ingrediendi dantur supposita prohibitione. Pius autem V solum revocat faculcates ac licentias ingrediendi monasteria quibuscumque feminis concessas, quae faeultates supponunt prohibitionem, ut dixi; ergo si ipsamet constitutio religionis non pro- hibet ingressum, nulla est facultas ad illum necessaria, nec videtur proprie dici facultas concessa feminis ipsamet constitutio permittens illarum ingressum. Sed haec difficultas attingit dubium secundum propositum.

7. Secundum dubium, an itli Motus proprii vctent absolute ingressum feminarum in monasteria virorum.—Aprgwutur pro parte affirmaute. ec declaratione Cardinalium.—Item ab absurdo.— Anuctoris resolutio.—Hacluditur allatum absurdum . — Erat igitur secunda dubitatio, quam in distinct. 22, de Cens., sect. 6, a num. 11, tractavi, an per has constitutiones prohibeatur absolute hic ingressus mulieribus, ita ut quamvis nec per constitutiones alieujus rcligionis, nec per consuetudinem esset prohibitus, ex vi harum legum prohibeatur. Nam ex declaratione proxime citata videtur sequi factam esse prohibitionem absolutam, cum censeatur revocata positiva permissio, quae per constitutiones Minimorum fiebat, exceptis solis casibus specialibus, quos hae constitutiones non comprehendunt. Item, quia alias nullus fere esset fructus illarum constitutionum, quae tanto consilio et verborum ponderatione factae sunt. Nihilominus dicendum imprimis est, ibi non prohiberi ingressum simpliciter omnibus feminis. Probatur, quia ostensum est constitutiones illas non loqui cum omnibus, sed cum habentibus tales facultates. Et hinc fit conjectura, etiam illis non imponi specialem prohibitionem absolutam, quia quoad hoc non est in eis specialis ratio, uec debent esse pejoris conditionis. Solum ergo prohibentur ne praedictis facultatibus uti tentent, et virtute illarum ingredi, quast contemnentes Pontificiam revocationem. Quod indicavit Pius V in illis verbis: Prohibentes mulieribus praedictas fucultates et licentias pratendentibus, ne monasteria ingredi audeant, etc., utique fundata in dicta proetensione. Quod evidentius declarant verba Gregorii: Inhibentes eisdem, qui illas obtinuerunt, nue ipsarum licentiarum praeteatu, etc. Nec propter hoc Bunt inutiles illae constitntiones, quia finis earum non videtur fuisse addere novam clausuram monasteriis virorum, praeter eam ad quam singula ex suis institutis tenentur, sed conservare illa in sua integritate et indemnitate contra importunitates feminarum potentium, et de suis privilegiis confidentium.

8. Ad declarationem praediciam Cardinalium multiplex resgonsio.—Ad illam autem declarationem imprimis dico me non vidisse illam, et ideo de illius sensu non mihi satis constare ; fortasse enim (ut num. 6 dicebam) fuit solum pro tali religione per modum extensionis, et forte ad petitionem ejus. Dici etiam potest in illa religione prohibitum esse ingressum feminarum ex vi regula; exceptionem autem in ea factam reputari licentiam tali jure concessam talibus feminis ad ingrediendum, et ideo censeri revocatam per has constitutiones, non tamen esse additam specialem prohibitionem pr:edictis feminis, sed relictas esse ut comprehendantur in prohibitione regulae ; et ideo solum peccare contra hanc constitutionem, et ejus censuram incurrere, si praetextu permissionis regulae ingredi velint. Unde, si alio modo per vim vel fraudem ingrediantur, licet fortasse gravius peccent, non incurrent hanc censuram, quia haec non imponitur pro quocumque delicto in tali ingressu, sed pro speciali contumacia contra hanc legem.

9. Instantia ex Navarro expeditur.—hefert tamen Navarrus, Comment. 4, de hegularib., num. 62, Pium V declarasse mcntem suam fuisse comprehendere omnes feminas, etiam alia ratione quam virtute praedictarum facultatum ingredientes, imo etiam omnes carentes talibus facultatibus, et ita servari in Praetorio Poeenitentiariae. Quae declaratio (si revera fuit) non pura videtur declaratio, sed extensio; et ideo donec sit sufficienter promulgata (ad quod sola relatio Navarri non satis est), non obligat. Praesertim cum in eisdem constitutionibus dicatur: Postquam harum notitiam habuerint. Hujus autem declarationis non habetur suffticiens notitia, qualis per se ad obligandum requiritur ; et ideo ubi non sit alio sufticienti modo promulgata, vel consuetudine recepta, non existimo obligare, nisi secundum simplicem tenorem dictarum constitutionum. Et hos etiam per argumentum ab speciali confirmat alia declaratio data, ab eodem Pio V, ordini Minorum in particulari, quam refert Emmanuel Rodriguez, 1 tom. Quaestionum regularium, quaest. 48, art. 3, de qua per indulta authentica eidem religioni constitit, et ita recepta est. In ea vero facta est eadem extensio ad omnes feminas, et ad quemcumque ingressum sine praetextu facultatum ; aliunde vero facta est limitatio, et facultas concessa ingrediendi claustra monasteriorum causa divinorum officiorum, processionum, concionum, funerum, seu suffragiorum pro defunctis, ut ibi latius videri potest. Quae declaratio quoad lanc secundam partem non est pura interpretatio, ut per se notum videtur, sed fuit concessio vel additio quaedam; idem ergo est de priori parte. Et utraque peculiariter directa fuit ad illam religionem, quapropter non tenentur alia religiones priorem extensionem, quae rigorem affert. admittere, nisi eis authentice constet mentem Pontificis fuisse de omnibus loqui. Posteriori autem concessione sine scrupulo omnes uti possunt, vel quia quoad illam partem est favor ampliandus, et quasi privilegium, in quo est communicatio; vel certe, quia si priorem rigorem non recipiunt, eo ipso sunt eis omnia illa permissa, quia non sunt prohibita ; si autem prohibitionem ut communem omnibus admittunt, cum suis exceptionibus possunt illam recipere, et non aliter. Caeterum, quamvis juxta praedictas constivutiones Gregorii XIV et Pii V, veram sentiam traditam doctrinam, scilicet, feminas ingredientes alia monasteria virorum diversa a monasteriis Minorum, non praetextu facultatum, etc., non comprehendi, vel subjici poenis praedictarum constitutionum, nec religiosos illas admittentes, sicut jam docueram tom. 5 in tertiam partem, disput. 22, sect. 6, num.11; nihilominus, postquam haec scripseram, ad meam notitiam devenit alius Motus proprius Pii V, editus anno 1570, die Julii 16, qui incipit, Zomanum Pontificem, ubi eisdem poenis subjicit quascumque feminas virorum monasteria ingredientes, ac religiosos illas ingredi permittentes, etiamsi sine ullo pratextu facultatum ingrediantur et admittantur. Quem Motum proprium ad verbum refert Confectius in privilegiis ordinum Mendicantium inter litteras Apostolicas, fol. 179. Quapropter nullus jam superest dubitandi locus, poenas priorum constitutionum per hanc ultimam ad omnes feminas virorum monasteria ingredientes, et ad religiosos illas ingredi permittentes, fuissc extensas.

10. De tertio et quarto dubio in uum. 4 propositis. — De tertio dubio eadem est proportionalis ratio in monasteriis virorum et monialium, et ideo in cap. 10 simul explieabitur. In quarto autem dubio, certum est censuras suspensionis et excommunicationis statim incurri ante omnem sententiam, quia verba sunt expressa, et in censuris sine ulla dubitationc hoc operantur. Ex illis autem censuris suspensio, quae a solo Pio V fertur, non habet clausulam reservationis ; Gregorius vero, qui excommunicationem addidit, cum dicat : Su eadem excommunicatione, videtur plane eam reservare, quia talis erat excommunicatio quae praecesserat ; quomodo autem per privilegia tolli possit, supra declaratum est, et iterum inferius lib. 2, a cap. 20. Quoad alias vero poenas, probabile est necessariam esse sententiam declaratoriam ad incurrendas illas, justa communiorem doctrinam in materia de legibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7

Caput 7