Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

De clausura monialium quoad non egrediendum e monasterio.

CAPUT VIII. DE CLAUSURA MONIALIUM QUOAD NON EGREDIENDUM E MONASTERIO.

I. Discutitur et resolvitur clausura haec monialium. — Superest ut explicemus ea, quae specialia sunt monialibus circa clausuram, tam quoad egressum quam quoad ingressum, quae sine dubio strictior est. Loquor autem de monialibus proprie, ut nunc omittam alias, quas in tractatu sequenti, lib. 1, cap. 4, in fine, commemorabo. Primo ergo circa egressum, in hoc cap. inquirendum est, an et unde teneantur moniales, sub gravi obligatione ad culpam, ad servandam clausuram non egrediendi e suis monasteriis. Constat enim imprimis non esse de intrinseca necessitate status religiosi in feminis specialis clausura, vel proprio voto promissa, vel per jus positivum imposita, tum quia ostensum est, tomo superiori, et infra etiam dicetur in num. 11, olim sacras virgines solitas saepe fuisse in propriis domibus religionem profiteri ; et praeterea est ostensum in eodem tomo, tria vota substanlialia sufficere ad statum religiosum, et rationes ibi factae de utroque sexu probant; non cst ergo simpliciter necessarium quartum votum clausurae !. Ncque etiam ulla extrinseca lex determinata est de intrinseca ratione talis status, quia licet potestas praecipiendi sit de ratione illius, quatenus respondet subjectioni, quae fit per votum obedientia, determinata lex vel praeceptum humanum pendet ex prudentia et arbitrio; et ideo nullum determinatum dici potest esse de substantia talis status. Denique sine tali lege vel voto potest servari castitas, et regula religiosa, vel modus vivendi secundum consilia Evangelica; ergo non sunt simpliciter necessaria ad talem statum. Non potest tamen dubitari quin haec clausura convenientissima sit ad statum religiosum feminarum, praecipue quando illum profitentur in comniuni, seu conventuali vita, ut nunc est in usu Ecclesiae, qui veritatem hanc satis confirmat, et ex naturali conditione et fragilitate sexus feminei, id est per se manifestum, et patebit amplius ex dicendis.

2. Primum illatum ea promixae dictis. — Atque hinc colligimus potuisse Ecclesiam ita institucre religiosum statum feminarum, ut prohibuerit illum protiteri in propriis domibus, sed tantum in sacris domiciliis et monasteriis ad hoc per ipsam Ecclesiam depuiat;s et approbatis. Quia, licet hoc non sit absolute de substantia, liberum est Ecclesiae non admittere professionem, nisi cum hac circumstantia, ut substantia religionis melius servetur. Et ita fecisse saltem quoad ordinarium et frequentiorem modum hujus status, constat ex usu Ecclesiae, quem antiquissimum esse constat ex Concilio Carthaginensi IlI, can. 33. Et licet nunc etiam non sit de substantia professionis , ut professio in monasterio seu intra claustra fiat , argumento dicti cap. nsinuante, tamen certum est de ratione ejus in talibus religionibus esse, ut professio in ordine et cum obligatione ad illum modum vivendi fiat. In eo tamen modo vivendi in communi potest adhuc esse latitudo in modo et obligatione servandi clausuram.

3. Secundum illatum. — Unde ulterius potest etiam Ecclesia non admittere aliquam feminam ad religiosam professionem, nisi simul voveat, vel se obliget ad non eseundum e nionasterio in quo stabilitatem profitetur, sine legitima Ecclesiae dispensatione ; quia, licet hoc ex natura rei non sit de substantia illius status, tamen est ita conjunctum cum illo, et necessarium ad decentiam ejus, ut possit Ecclesia merito non acceptare pactum professionis sine illa conditione. Dices : ergo posset Ecclesia prohibere ne feminae in privatis domibus voveant statum continentiae, quin etiam se obligent ad aliquam clausuram, quia haec videtur moraliter repugnare cum illo modo vivendi, et ideo posse Ecclesiam prohiberc ne in illo fiat simile votum. Respondetur non esse simile de professionc religiosa et de voto simplici; nam per professionem constituitur virgo in publico et solemni statu Ecclesiae, et est peculiari modo membrum ecclesiastici status, cujus institutio et regimen speciali ratione est sub providentia Praelatorum Ecclesiae ; per votum autem simplex continentiae non constituitur status ecclesiasticus, sed est actio mere privata, quae non pendet etiam ex acceptatione Ecclesiae, sed inter Deum et solum hominem transigitur; et ideo uniuscujusque consilio et arbitrio relinquitur, quamvis si votum illud sit aliquo modo publicum, ad providentiam Pastorum Ecclesiae pertineat procurare, ut decenter observetur; de qua re multa ex canonibus et Patribus antiquis in superioribus adduximus.

4. Tertium illatum de fundamento obligaLimnis clausurae. — Tertio ex dictis colligitur, obligationem praecisam ad servandam clausuram non egrediendi monasterium, duobus vel tribus tantum modis intelligi posse in sanctimoniali. Voco autem obligationem praecisam, ut illam augeam supra ordinariam clausuram virorum, quia non includit in objecto seu materia illam conditionem, non exeundi sine facultate prelati aut Abbatissm, sed absolute non exeundi. Nam, licet haee negatio non excludat justam dispensationem, nihilominus multum differt dispensatio a simplici facultate, ut dixi in cap. 6, a num. 12, et ideo illa vocatur absoiuta obligatio. Prima ergo radix hujus obligationis esse potest quartum votum monialium specialiter de hoc cbjecto emissum. Non es:i enim dubium quin haec esse possit conveniens materia voti, quatenus illa clausura ad divinum cultum ordinatur, et ad observantiam castitatis, ac in universum ad spiritualem profectum multum conferre potest. Ubi ergo de tali voto constiterit, obiigalio clara est, et materia ejus extendetur juxta declarationem regulae, vel communem observantiam monasterii. Multumque refert scire an haec obligatio oriatur ex voto, vel aliunde, tum ad gravitatem ejus, tum ad modum dispensationis, ut infra dicam. Advertere etiam oportet non esse necessarium ut hoc votum esplicite fiat ; satis est enim si fiat implicite, ut si ex regula vel ex ordinatione Ecclesiae jam constet hanc obligationem includi in ipsa professione, sicut in superioribus dicebamus tria vota semper fieri in professione, quamvis saepe non exprimatur nisi obedientiae votum; vel sicut votum castitatis fit in susceptione ordinis saeri.

5. Secundo potest haec obligatio orin ex paeto, sen promissione mere humana facta monasterio, quod sub ea conditione vult recipere ialem personam, et non alias. Haec erco conditio sine dubio est justa, et alioquin contractus ille utrinque libere fit; ergo potest ex parte monasterii imponi illud gravamen ; ergo si acceptetur, oritur obligatio servandi illud, quia pacta justa servanda sunt. Ut autem talis obligatio insurgat, oportet ut ca conditio in principio sufficienter proponatur, alias non erit voluntaria ; intelligcetur autem sutlicienter proponi, si in regula contineatur, ut professio ita fiat, vel consuetudine ita receptum sit; nam unusquisque intendit profiteri secuaidum regulam, et probatam consuetudinem religionis. Hic autem secundus modus moraliter a praecedenti non separatur, quia in professione nou intelligitur fieri pactum mere humanum, cum de illo servando Deo fiat promissio ; et quia eadem clausura non promittitur homini, nisi in quantum pertinet ad cultum Dei, et ita Deo principalius promittitur. Atque huc etiam reducitur omnis oblicatio orta directe exregula, si in illa tale praeceptum contineatur; quia tunc etiam illa obligatio oritur ex voto obedientiae. Totam ergo hanc obligationem ex voto seu ex professione appeilamus.

6. Ultimus ergo hujus obligationis modus esse potest ex positivo Ecclesiee praecepto superaddito professioni ; et de hoc fuit aliquando controversia, an possit Summus Pontifex hoc praeceptum imponere monialibus, qua per professionem ad clausuram se non obligaverunt. Videtur enim non posse, quia nequc ex vi jurisdictionis ecclesiasticae, haec enim non se extendit ad opera consiliorum. inter quae sine dubio computanda est perpetua clausura ; neque etiam ex vi voti cbedientiae, quia, ut supra vidimus, solum potest ex vi illius praecipi secundum regulam ; ergo ubi clausura non est de regula, neque explicite promissa est, non potest imperari. Atquc ita tenuit Oldrad. , consil. 96, et propendet Felin., dicens ejus rationem esse aequissimam, in cap. Ad nostram, de Appellat., num. 6. Erat autem ratio Oldradi, quia frustra darctur annus probationis ad experiendas austeritates regulae ante professionem, si post factam professionem possunt novae austeritates praecipi, quas novitius nec expertus est, nec cogitavit. Dicendum nihilominus, posse hoc praeceptum imponi, non solum per Pontificem Summum, sed etiam per Fraelatos relgionis.

7. Probatur primo ex usu, quia ita factum est in cap. unic., de Statu regularium, in 6, et aliis, quae infra referemus. Responderi posset, Pontificem per illam legem obligasse omnes feminas, quae post illam profitereutur religionem, quia per illam sufBcienter est eis proposita conditio, cum qua recipiuntur; non tamen obligasse jam tunc professas; sicut lex continentiae sacrorum clericorum cum primum lata est, non obligavit jam ordinatos, sed ordmandos, ut supra vidimus. Hanc tamen evasionem excludit Pontifex, dicens, universas et singulas moniales, praesen- tes atque futuras. Ubi glos., verb. Preesentes, difficultatem hujus praecepti expendit, et tandem resolvit, licet Summus Pontifex non possit fideles cogere ad statum perfectionis , tamen postquam illi voluntarie illum sumpserunt, posse illos obligare ad erctiorem et perfectiorem vitam. Quomodo loquitur etiam gloss., in c. Quod omnes, de Regulis juris, in 6, ct in cap. Gesta, 14 d.; Innccentius in c. Super eo, de Regul.; et idem videtur sentire Abb., in c. Ad nostram, de Appellat., num. 4 et 5, ubi Felin., Decius et alii eodem fere modo loquuntur. Sed hoc cum grano salis intelligendum est, quia non possunt religioso praecipi austeritates, quae nullo modo ad regulam pertinent, ut in superioribus visum est tractando de obedientiae voto ; sed praecipi possunt ea, quae directe, vel indirecte, seu implicite, in tali statu vel regula continentur, qualia sunt omnia quae, licet in regula non sint expressa, tamen secundum rectam prudentiae rationem, vel ad decentiam talis status, vel ad puritatem ejus et observantiam moraliter sunt vel necessaria, vel certe convenientissima, ut late citato loco es communi doctrina probatum est, ct per sese est manifestum ; quia in omni statu bene instituto est hujusmodi potestas in Praelato necessaria.

8. Unde utroque titulo supra insmuato potest Pontifex hoc praeceptum ponere. Primo, ex vi sua jurisdictionis, supposito statu jam voluntarie assumpto ; multa enim sunt quae absolute non possent praecipi personis ecclesiasticis, nisi talem statum assumpsissent ; illo autem supposito, juste imperantur, ut constat ex titulis de Vita et honest. cleric.. et de Cohabit. cleric. et mulierum, et Ne cleric. vel monachi, cum similibus. Et ratio est, nam qui assumit aliquem statgm, virtute se obligat ad ea quae expediunt vel decent in tali statu, quorum determinatio nec semper est certa etsufficiens ex sola natura rei, nec relinqui debet uniuscusque arbitrio ; ergo ad eum, qui praeest in tali statu, ratione suae jurisdictionis convenit posse ea praecipere, quae ad conservationem et observantiam talis status necessaria sunt. Sed in prasenti materia, clausura monialium est moraliter necessaria ad puritatem status quem professae sunt, non solum propter observantiam castitatis (quamvis haec fortasse sit praecipua ratio), sed etiam ad tollenda multa impedimenta tendendi ad perfectionem, quod etiam Pralati jure suo facerc possunt: ergo. Et hanc rationem insinuavit Bonifacius VIIL in dict. c. unic., dum ait, periculoso et detestobili quarumdam wonialium statui providere salubriter cupientes, etc., ubi statum monialium sine observantia clausurae periculosum et detestabilem vocat ; quod ex effectibus et abusu ibidem ostendit, et inde recte colligit, ad suam providentiam et jurisdictionem spectare huic incommodo providere. Alius titulus, est obedientiae votum, qui codem modo explicandus est, nam ratione illius potest Praelatus praecipere austeritatem, vel rigorem in regula non expresse contentum, si ad observanda ea, quae inregula continentur, et maxime si ad vota substantialia in sua integritate conservanda, sint moraliter necessaria, vel ita utilia, ut difficile possit rcligio eliter contineri: talis autem est clausura respectu monialium, ut dictum est. Atque hoc modo recte procedit doctrina Canonistarum supra adducta, quam ita explicuit Nav., Comment. 4 de hegularib., num. 40 et sequentibus ; et insinuat Anton., tertia part., tit. 16, cap. 7, 83; Syivest., Religio, 1, quaest. 16; Angel., verb. Aeligiosus, S 30.

9. Ad argumentum in nwmn. 6. — Ad rationem ergo dubitandi responsum jam est, negamus enim assumptum. Unde clausura respectu monialium, etiam ante praeceptum impositum, non potest reputari ex illis bonis supererogationis, quae proprie dicuntur de consilio, sed est unum ex mediis adeo convenientibus ad finem illius status, ut sit apta materia praecepti positivi. Imo est tam consentaneum rationi naturali, ut Navarrus supra plures proponat conjecturas, quae suadere videntur ex natura rei esse praeceptum, supposita obhgatione status ex voto talium personarum, quae licet non persuadeant, ut ipse fatetur, ostendunt saltem suflicienter esse aptam materiam humani praecepti. Ad rationem autem Oldradi respondet Felinus, annum probationis non dari solum ad esperiendum in specie talem religionem, sed propriam etiam aptitudinem sui ipsius ad religionem in genere; nam per professionem videtur religiosus se subjicere omni alterationi et dispositioni Superioris, de qua potest eo tempore unusquisque cogitare, et ideo non potest dici deceptus. Sed hoc non recte dictum est, vel juxia limitationem supra dictam intelligendum est, licet dicta verba vix illam patiantur. Dico ergo annum probationis solum concedi propter experimentum illius religionis, in quo facienda est professio. Sicut autem diximus potestatem Praelati extendi ad ea, quae virtute vel indirecte continentur in regula, ita qui per annum proba- tionis experitur talem regulam, virtute experitur omnia quae continentur in illa; experitur (inquam) vel saltem animi praeparatione et deliberatione ; intelliget enim per illud experimentum fore per professionem subjiciendum Praelato quoad omnia quae ad observantiam talis regulae convenientia fuerint ; et hoc satis est ut postea non possit de deceptione conqueri.

10. Expediuntur nonnulla dubia circa praesens caput. — Quaerendum vero superest an haec obligatio insit de facto omnibus ac solis monialibus , et ex quo principio ex dictis, et quam rigorosa sit; ultimo quis possit in ea dispensare , quod in sequens caput reservamus. Explicabimus vero tantum quid jure Pontificio servandum sit, nam singulas earum regulas explicare nostrum non est. Nec mihi constat quaenam illarum emittant quartum votum clausura, auf ex vi suae regulae, aut post Pontificia praecepta. Priori enim modo dicuntur illud emittere religiosae S. Clarae, juxta regulam ab Urbano lV approbatam ; et ideo juxta modum et mensuram praescriptam a regula, tencbuntur ex vi voti clausuram servare. Aliqua etiam monasteria, licet ex prima institutione non haberent clausuram, post Ecclesiae praeceptum non solum illam admittunt, sed etiam promittunt; quod an sit necessarium ex vi praecepti , infra attingam. Certum est autem illud votum per se non addere obligationem extensivam (ut sic dicam), sed solum intensivam, id est, novum titulum obligationis ad eamdem rem. Et ideo explicata materia praecepti, erit explicata materia hujus voti.

11. Quo gradu egressio monialium aute Donifaciwm fuerit vetita. Primus omnium Bonifacius diclam egressionem stricte vetuit. — Primo ergo dicendum est teneri moniales omnes ex praecepto Ecclesiae ad observandam clausuram quantum ad cavendum esitum ab illa. Primus, qui hoc praeceptum posuit, videtur fuisse Donifacius VIIL in cap. unic., de Statu regular., in 6. Nam, licet in antiquis canonibus multa sint hujus clausura praecepta, nullibi tamen erat absolute injuncta, sed dependenter fere a legitima facultate Abbalissae ,unde paulo major feminis quam viris imponebatur. Canon enim 33 Concilii HI Carthaginensis , qui primus in hac materia esse videtur, prius permittebat virgines sacras a parentibus in suis domibus custodiri : Postquam vero illis privatee fuerint (ait), Episcopi providentia in monasterio virginum , vel gra- tioribus feminis commendentur , ut simul habitantes invicem se custodiaut , ne passim vagantes Ecclesie ledant evistimationem. Ubi etiam virgines orbatae parentibus non coguntur in monasterio claudi , nam poterant gravioribus feminis commendari, ect dc virginibus habitantibus in monasteriis non dicitur ut nunquam exeant, sed ne passim vagentur, et ut invicem se custodiant. Postea vero in can. 46 Trullano, qui sextae Synodo attribuitur, sic statutum est : Quee vitam emercitatoriam (id est, religiosam ) eligunt , et in monasteriis sunt constitute , ne omnino progrediantur ; quae prohibitio videtur esse absoluta ( quanquam de efticacia illius canonis ad obligandum non satis constet). Statim vero subjungit : Si qua autem ineaorabilis necessitas ad hoc trahit, cum benedictione , et peranissione ejus que praest , hoc agant , tuncque non sole per se, sed cum aliquibus vetuls , et quae in monasterio primae sint, cum mandato ejus quee Preefecta est ; eis autem omnino extra cubarc non liceat. Unde constat non fuisse absolutam prohibitionem , sed cum subordinatione ad licentiam Abbatissae. Et in Concilio Cabilon. If, can. 65, similiter dicitur : Sanctimoniales, nisi forte Abbatissa sua pro aligua necessitate incumbente illas mittente, neguaquam de monasterio egredantur. De ipsa vero Abbatissa dicitur, in cap. 57, ut non exeat sine licentia Episcopi , nisi in quibusdam casibus. Constat itaque antiquis canonibus non tuisse hanc clausuram rigorose praceptam. Primum igitur Bonifacius Papa illam absolute praecepit, nulla relicta egrediendi facultate; quacumque ratione vel causa, una tantum addita exceptione infra explicanda ; quae exceptio magis confirmat prohibitionem ipsam quoad omnes alios casus, quia, ut est vulgatum axioma, caceptio firinat regulam in contrarium. Unde existimo ex vi illius legis nullum exitum licuisse, nisi per modum rigorosae dispensationis , et satis dubium esse an possit aliquis praeter Summum Pontificem illam concedere, quia in lege Superioris adeo absoluta non potest inferior dispensare.

19. Hac Bonifacii prohibitio vel vecepta non fuit, vel dissuetudine cessavit. — lHlud tamen decretum usu receptum non fuit, vel per contrariam consuetudinem fuit antiquatum, ut indicat Concilium Trident., sess. 25, c. 5, de Regularibus, dicens : Bonifacii VILII constitutionem rencvans Sancta Sgynodus ; et infra: Preecipiens ubi clausura violata fuerit, dWigenter restitui; et auctores passim testan- tur, et experientia nobis in Hispania constat, et de Gallia refert Joannes Andreas , super illud caput. Et ob hanc fortasse causam dixit Cajetanus , in Summ., verb. Monachi , excusari moniales circa clausuram indictam a jure, si nunquam fuit acceptata , et Episcopi sic semper gubernarunt dando eis licentiam exeundi, quoniam jura non recepta tanto tempore infirma sunt. Idemque est si forte alicubi in principio acceptata fuit, et postea per contrariam consuetudinem revocata. Quae consuetudo non ad hoc tantum praevalere potuit , ut licentia Episcopi sufficeret, sed etiam licentia Abbatissae ; quia utrumque est tantum contra jus humanum , quod potest per legitimam consuetudinem contrariam tolli. Potuit autem jus illud sic abrogari in una provincia, et non in alia, et intra eamdem provinciam in una religioue , et non in alia ; imo et in uno monasterio ejusdem relicionis, et non in alio, quia sunt communitates diversae, et una potest non recipere lcgem , vel praescribere contra illam, licet alia eam recipiat et observet. Nihilominus tamen quatenus rigor illius legis per posteriores temperatus est, poterunt omnia monasteria ea moderatione uti, etiamsi antea legem illam integre servarent.

13. Tridentinum renovat decretum Donifacii. — Concilium ergo Tridentinum sess. 25, cap. 5, de Regularibus, innovando dictam constituticnem, hunc modum observat, quod prius praecipit universis Episcopis sub obtestaLione divini judicii, et interminatione maledicLionis eterna , ut in omnibus monasteriis sibi subjectis, ordinaria, in aliis vero Sedis Apostolice auctoritate, clausuram sanctimonialium, ubi violata fuerit, diligenter vestituant ; et ubi inviolata est , conservari maceime procurent. Postea vero explicando hanc clausuram et obligationem ipsarum monialium , ait: JVemini autem sauctimonialuum liceat post professionem exre e monasterio, etiam per breve tempus, quocumque praextu, nisi es aliqua legitima causa ab Episcopo approbanda , indultis et privilegiis quibuscumque non ebstantibus. Quod decretum si attente expendatur, in aliquibus aequale est decreto Bonifacii, ut mox ostendemus, et in aliquo strictius , ut num. 22 constabit; ac in aliquo suavius, prout in capite sequenti videbimus. Est ergo eequale primo in materia, prohibet enim omnem exitum monialium a monasterio ; et ita praecipit et iunovat perpetuam clausuram. Quod autem in hac parte addit Concilium, etiaom ad breve tempus, non fuit restrictio , sed major explicatio, nam in absoluta negatione hoc continebatur ; et quod ait, qguocumque praeleriu, pcrinde est atque illud, quod dicitur a Bonifacio, quacumque ratione. Secundo est equale in universalitate personarum quas obligat ; comprehendit enim omnes et singulas totius orbis, et cujuscumque ordinis moniales ; ita enim expresse loquitur DBonifacius VIIT, et idem est sensus Concilii, tum quia innovat decretum Bonifacii ; tum etiam quia universaliter loquitur : Nenini sanctimonialiwn, etc.; tum quia praecipit universis Episcopis, et de monasteriis sibi subjectis, et non subjectis ; ergo comprehendit omnes. Unde utrumque decretum comprehendit omnes religiosas tacite vel expresse professas ; sic enim expresse distinxit Bonifacius. Concilium autem licet distinctionem omiserit, innovavit, et satis esse censuit dicere: Neminà licet post professionem ; nam utraque, tam tacita quam expressa , est professio simpliciter.

14. Comprehendit eas quae antea non tenerentur ad clausuram .— Denique ostenditur em praai et auctoribus.—Ekt quia in utroque decreto nihil aliud postulatur, ideo utrumque comprehendit ommnes professas, sive antea vovissent, vel servassent clausuram, sive non; non enim possumus nos limitationem addere, quam lex non posuit. Praesertim quia Bonifacius expresse tulit legem ad comprimendas moniales, quae clausuram non servabant, et expresse dixit, moniales praesentes atque futuras, et cujuscumque religionis vel ordinis ; ergo evidenter voluit omnes obligare, etiam quae non profitebantur clausuram. Denique, non praecipit ut suam pristinam obligationem servare compellantur, sed ex vi suae legis obligationem ipse imponit, dicens: Praesenti constitutione perpetuo irrefragabiliter valitura sancimus. Ex quibus verbis constat, et legem esse novam, et de se non supponere obligationem, sed imponere. Concilium autem Tridentinum, innovando Bonifacii constitutionem, et nullam quoad hoc addendo limitationem, evidenter locutum est in eodem sensu, imponendo eamdem obligationem legis ecclesjasticae eisdem professis omnibus in eadem universalitate sumptis. Et ideo praecipit Episcopis ut ubi clausura servata fuerit, illam retineri faciant; ubi autem violata fuerit, restituant; violatam enim censet, ubicumque non servabatur, propter legem Bonifacii VIII, nam non dicitur violatio, nisi sit contra aliquam obli- gationem vel legem. Et ideo monasteria, quae non profitebantur clausuram, non possent proprie dici violasse illam, si ad illam non tenerentur. Quia vero ex lege Bonifacii obligabantur, ideo eorum etiam non observatio, violatio censetur, nam per violationem saltem incepit. Concilium ergo, utens illa disjunctione, satis distincte voluit constitutionem Bonifacii in sua universalitate restituere. Quod etiam in ultimis verbis, per quae revocat indulta, hoc satis declaravit, ut statim exponam. Et clarissime, in cap. 22 ejusdem sessionis, explicuit omnia et singula decreta de monialibus edita, intelligi de monasteriis quarumcumque monialium, virginum ac viduarum, quocumque nomine appellentur, etiamsi vivant sub gubernio militiarum, etiam Hierosolymitana,, sub quacumque regula, etc.; quae ibi videri possnnt, et amplissima sunt, et aeque ampliant hoc decretum de clausura, ac si in illo specifice addita essent, licet in tinem sint reservata, ne saepius illa repetere esset necesse. Non est ergo dubium quin haec fuerit mens Concilii; et ita etiam supponunt evidenter Pius V et Gregorius XII, in decretis iufra citandis, ac prorsus in praxi servari vidimus et statui Salmanticae in Concilio Compostellano, anno 13566. Tradit denique Navarrus, in Comment. 4, de Regularib., num. 4, et late, et docte Emmanuel Rodriguez, tom. i Quaestionum regular., quaest. 44, art. 2. Habet autem specialem difficultatem, an conversae sub hac generalitate comprehendantur, de quo dicemus melius post sequens punctum, in numero decimo septimo.

15. Ultimo, commune est utrique decreto, ut non comprehendant nisi moniales professas; ita docent omnes, et explicuit Congregatio Cardinalium circa Concilium Tridentinum, agens de monialibus Tertiariis, seu de Poenitentia, quas si professionem emiserint, dicit cogendas esse ad clausuram ; si vero professionem non emiserunt, servandam esse constitutionem Pii V, Circa Pastoralis officii, quae est 8 in Bullario Romano, ubi dicit, hujusmodi feminas monendas esse a Praelatis, ut professionem emittant, et postea clausuram servent; quod si induci non potuerint ad professionem emittendam, prohibeantur ne in posterum alias in suam congregationem recipiant. In qua constitutione manifeste etiam supponitur, eas omnes, quae in religione approbata tria vota substantialia non emiserunt, hac lege non comprehendi. Ratio autem imprimis est, quia dicta jura expresse limitant suum praeceptum ad professas tacite vel expresse, et hujus limitationis ratio fuit, quia illae sunt tantum propriae religiosa, et Ecclesia solum pro religiosis feminis hanc curam clausurae adhibuit. Quapropter, quantumvis virgines sint per votum virginitatis consecrata Deo, et collegialiter vivant, et sub obedientia vel spontanea, vel etiam privato voto aut pacto promissa, si non habent statum ab Ecclesia pro religioso approbatum, et in eo tria vota substantialia emiserunt, non obhgantur hoc praecepto clausurae, licet circa eas observanda sit constitutio Pii V, et ita in specie de quadam congregatione feminarum resolvit Navarrus, cons. 6, de Statu monach. 16. An nocvitia, interrumpens clausuram, interrumpat etiam novitiatum. — Ex quibus infertur primo, novitias non obligari hac lege, quia religiosae non sunt. Solum potest dubitari an, si novitia semel exeat a monasterio, eo ipso desinat esse monialis eo modo quo antea erat, id est, desinat esse novitia, et consequenter interrumpat novitiatum. In quo breviter certum mihi est, si exeat sine licentia Abbatissae, interrumpi annum, et consequenier amittere priorem qualemcumque statum, etiamsi habitum non exuat, ut a fortiori patet ex dictis tomo superiori de anno probationis in genere. Si autem exeat cum hicentia Abbatissee, vel superiorum monasterii, ad quos hoc pertinet, et ex justa causa data, certum est et licere, et non interrumpere novitiatum. Ita enim intelligo quoddam responsum Congregationis Cardinalium, si novitia, morbi curandi causa, de licentia Superiorum, et cum eo habitu qui ipsis videbitur, ante professionem exeat, et postea sanitate recuperata, redire voluerit, posse et ad habitum et ad professionem recipi. Intelligo enim sensum esse, posse recipi eodem tempore et modo ac si intra monasterium suam probationem continue peregisset; quia non intelligitur eam interrupisse, sub eadem semper obedientia vivens, et habitum non temerc dimittens. Alioquin si novus annus esset necessarius, nihil deserviret declaratio ; nam, licet dimisisset omnino religionem et habitum, volens reverti, posset recipi ad habitum, et perseverando in novitiatu, etiam ad professionem. At vero si egressus novitiae sit de licentia Abbatissae, male tamen concessa, res videtur dubia, quia perinde videtur exire cum tali licentia ac sine ulla; quia illa licentia nulla est, cum Abbatissa non possit illam dare; et idem dicam de Praelato, si absque causa legi- lima illam det. Nihilominus censeo per talem exitum non interrumpi seu amitti novitiatum, quia nulla est lex quae irritet illum. Imo, neque invenio legem juris communis quae prohibeat directe hujusmodi exitum, aut Abbalissis ne possint hanc licentiam dare, sed ex regulis et prohibitionibus Superiorum hoc pendet; et ideo, nisi expresse declaratum sit in aliquo monasterio, illam continuationem clausura esse de substantia novitiatus, nulla ratione dici potest per illum exitum interrumpi. Estque clara differentia inter illum exitum, ab eo qui est sine licentia; nam quando est sine ligentia, est quaedam retrocessio ab obedientia, et consequenter ab unione cum tali monasterio ; quando autem fit cum licentia, semper retinetur unio et permanentia in eadem religione quantum ad ilIum gradum; ad quod facere possunt qua tractat Navar., consil. 32, de Regularibus.

17. Secundo ex dictis resolvitur dubium supra, in fine num. 14, relictum, de monialibus conversis, utrum ad clausuram teneantur ; nam si professionem trium votorum non emittunt, non tenentur ad clausuram, quia non comprehenduntur sub illa lege, et alio titulo non tenentur ; suppono enim illam non vovere nec promittere. Si autem emittunt tria vota, ad illam obligantur ex vi hujus decreti, ut satis patet ex dictis; et quia in substantia religionis non possunt differre hae conversae ab aliis, sed solum in ministerio; quia conversae dicuntur, quae deputantur ad servitia seu ministeria corporalia, alie vero ad chorum; unde etiam differunt in habitu, saltem quoad hoc quod conversae non deferunt nigrum velum sicut aliae; unde etiam inferiores sunt in quodam gradu honoris, seu dignitatis, per quae omnia non minuitur earum religio, sed augeri potest; et ideo nec clausurae obligatio minor in cis esse debet. Dixi autem, ex ci illorum decretorwn, quia Pius V, in sua constitutione 8, Circa pastoralis, quamdam in hoc limitationem seu exceptionem permisit, scilicet, ut in monasteriis quae ad suam sustentauonem indigent eleemosynis fidelium, qua per conversas colligendae sunt, si illae fuerint professae, possint extra monasterium degere cum his conditionibus. Prima, ut sint aetatis annorum 40; secunda, ut in domo contigua monasterio degant; tertia, ut non ingrediantur clausuram monialium, nisi in casibus in suis constitutionibus expressis ; quarta, ut de suis domibus non exeant ad colligendas elecmosvnas, nisi de licentia Ordinarii et Supe- riorum. Gregorius autem XIII, in constit. 13, Deo sacris, cupiens hanc exceptionem auferri, injungit Ordinariis ut, quacumque ratione cognoverint posse convenienter conventuum moniales sustentari sine hac eleemosynarum collectione, easdem conversas sub eadem clausura cum aliis monialibus reducant, neque amplius a suis monasterits exire permittant.

18. Dubium bipartitum circa conversavum professionem et clausuram. — Prima dubii pars. — Secunda pars. — Duo autem ex illis constitutionibus circa has conversas oriuntur dubia. Primum est, an possint jam veram professionem emittere, et ad clausuram obligari. Nam Pius, post superiora verba, subjungit : Et de cetero nullee aliee professee converse recipi amplius etiam de consensu suorum Superiorum vel Pralatorum possint ; quod si adversus hanc nostram prohibitionem receptae fuerint, illarum receptio nulla, ivrita , et inais sit, prout es munc nullam ac irritam faciuts et annullamus. Responderi potest, Pontificem prohibere ut non recipiantur conversae professae , quae extra monasterium maneant, sed ut, finitis illis quae tunc erant, collectio Seret per conversas non professas. Sed obstat, quia Gregorius XIII contrario potius modo declarat illam prohibitionem, dicens : Quod autem idem Pius statuit de cetero nullas alias conversas pofessas recipi amplius posse, ita esse intelligendum declaramus , prater illas conversas , quae emtra monasteriwm domibus contiguis degerent. In quo potius significat illas recipi posse, non vero alias, quae intra monasterium degant ; quod videtur incredibile, ut statim dicam. Secundum dubium est, an possint nunc in monastcriis esse conversee non professae. Nam Gregorius expresse dicit : Conversas vero non professas, et proftteri nolentes, dimisso habitu , domum remittant , neque alias in futurum , nisi professionem, suo tempore emissuras, atgue sub perpetua clausura mansuras, in monasteria hujusmodi recipi permittant. In contrarium vero est, quia haec prohibitio videtur priori prohibitioni repugnare, vel ex utraque sequi nullas conversas esse posse in monasteriis monialium, quod admitti non potest.

19. Opinio Navarri ad hoc dubiun, non gosse uunt dari in monasteriis conversas professas. — Circa hoc dubium, Navarrus, comment. 4, de Regularibus, num. 56, existimat prohibitum esse monialibus recipere conversas quae professionem emittant, et intra moe uasteria maneant ; et quod amplius est, dicit consuluisse de hac re Gregorium XIII, et ipsum ita interpretatum esse mentem Pii V et suam. Verumtamen de interpretatione viva voce data ab ipso Gregorio XIII mihi non ita constat, ut tenear illi nunc adhaerere. Nam, licet certo credam Navarrum veritatem referre , nescio tamen an satis verba Gregorii perceperit aut intellexerit. Mihi tamen persuadere non possum dictos Pontifices id prohibuisse. Primo, propter rationes optimas quas idem Navarrus adducit , ut verisimilis non sit talis prohibitio, quia nullo titulo necessaria aut utilis vel conveniens apparet: neque per sese ad statum religiosum vel perfectionem ejus ; cur enim hoc magis pertinet ad perfectionem monialium quam monachorum, qui ubique habent conversos professos, seu veros religiosos, etiamsi maximam perfectionem et rigorem vitae profiteantur ? Neque ad finem clausurae quam in illis indullis praecipue intendunt dicti Pontifices, et ubi solum ea occasione aliquid de his conversis statuunt ; si autem illae ad perpetuam clausuram obligantur, quid potest nocere clausurae earum professio? Aliunde vero earum auxilium est moraliter necessarium ceeteris monialibus, quae proprie monachae vocantur, et divinis officiis magis vacare debent, et multo majus inconveniens esset recipere intra clausuram conversas, quae nunquam protiteantur. Accedit praeterea , quod per talem prohibitionem impediretur status perfectionis multis pauperioribus feminis, quae ad gradum monacharum recipi non possunt. Esset denique talis prohibitio contra receptam et fere universalem consuetudinem, quam verisimile non est voluisse dictos Pontifices abrogare sine urgentissima causa, quae hic non apparet ; nam ita postulat aequitas legis humanae ecclesiasticae, praesertim cum illa consuetudo honesta et sancta videatur.

20. Secundo moveor propter expressa verba Gregorii XIII, praecipientis conversas non professas in monasteriis tunc repertas, aut profRiteri, aut abire, neque alias (inquit) in futurum, nisi professionem suo tempore emissuras, atque in perpetua clausura mansuras, in monasterio hujusmodi recipi permittant. Ex quibus verbis evidenter constat ipsum non simpliciter prohibuisse receptionem conversarum, taniumque abesse ut professionem vetuerit, quod potius hanc posuit tanquam conditionem necessariam, ut conversae admittantur, cum qua expresse voluit ut per- mittantur. Quorum verborum vis non latuit Navarrum, nihil tamen ad illa respondet, nec declarat quomodo potuerit Gregorius XII sine expressa contradictione mentem suam aliter viva voce declararc.

21. Satisfit motivo Naearri in n. 19. — Tertio declaratur exponendo mentem utriusque Pontificis. Nam Pius V proxime locutus fuerat de conversis destinatis ad eleemosynas colligendas, easque permiserat extra monasterium in propinquis domibus habitare, ct statim subdit: Et de caterc nulle alie professe converse recipi amplius, etiam consensu suorum Superiorum, vel Prelatorum possint ; irritatque receptionem et professionem. Et prosequitur deinde: Quod si praedicto modo necessitatibus monialium, etc.; ergo manifeste loquitur de conversis degentibus extra monasterium, et illas tantum refert, cum ait, nulle alig ; nam contextus ipse et connexio antecedentium cum consequentibus plane id ostendit. Gregorius autem XIII, volens dispositionem Pii vel declarare, vel limitare, de conversis intra et extra monasterium degenübus distincte loquitur. Et primum vult omnes conversas professas reduci ad clausuram monasterii, quoad fieri possit. Secundo, vult ut intra monasteria nullae sint conversae non professae. Tertio, voluit ut conversae professae intra monasterium et tunc esse, et in futurum recipi, et denuo profiteri possint. Quarto, permisit ut praeter conversas intra manentes, si necessitas eleemosynarum duret, possint ad hoc ministerium extra monasterium in domibus propinquis hujusmodi conversae professae habitare, et in futurum etiam ad hoc recipi. Quinto, prohibuit ne plures hujusmodi recipi possent, quam ad hoc ministerium eleemosynarum essent necessariae, et ita dicit esse intelligendum quod Pius V dixit, nullas alias in posterum vecipi posse, scilicet, nullas alias, praeter eas quae propter ministerium eleemosynarum necessariae sunt, et in propinquis domibus habitent. Difficile autem creditu est hanc fuisse mentem Pii V, nam proxime post illam prohibitionem subdit : Quod si pradicto modo necessitatibus monialium succurri sufficienter non poterit , mandamus superioribus , ut ipsi provideant de aliis personis piis , et Deo devotis, que fideliuwm eleemosgnas colligant. Quod remedium necessarium non esset, nisi mens ejus fuisset, ut collectio amplius non fieret per conversas denuo ad professionem rcceptas. Nec Gregorius dixit aliam fuisse men- tem Pi V, sed voluit illam ex parte mutare, concedens ut ubi necessaria fuerit haec collectio, possint aliquae conversae ad professionem recipi propter illud ministerium ; quia, servatis circumstantiis a Pio V positis, videtur moraliter fieri posse sine inconvenienti, et sperari quod per cas ministerium fidelius et diligentius fiat. Denique neuter ex diclis Pontificibus disponit, an possint monasteria monialium habere aliquas conversas, scu oblatas non professas, quae extra septa monasterii in domibus propinquis degant. Tamen, eo ipso quod hoc non prohibent, relinquitur hoc juri communi, vel naturali, aut speciali uniuscujusque religionis ; constat autem ex natura rci hoc non esse malum, sed posse esse religiosum et sanctum, sicut est in religionibus virorum ; neque etiam invenio decretum aliquod juris communis quod hoc prohibeat. Relinquendum ergo est juri relieionis, vel receptae consuetudini, dummodo his conversis ingressus ad monasterium non pateat, nisi juxta dicenda in cap. 10, circa alteram partem hujus clausurae, ad quam haec obligatio pertinet. Et haec de conversis.

22. In quo decretum Concilii sit strictius, quam Bonifacii. — Praeter dicta autem de clausura, Concilium Tridentinum addit revocationem privilegiorum , dicens: Zndultis quibuscumque et privilegs non obstantibus. Et in cap. 22, fit amplior magisque specifica revocatio : IVon obstantibus eorum (id est, regularium) ommium et singulorum privilegiis, sub quibuscumque formulis verborum conceptis, ac Mare magnum appellatis, elium in fundaLione obtentis, necnom constitutionbus et regulis etiam juratis, atque etium consuetudinibus vel praescriptionibus , etiam immemorabilius. Quae tota revocatio ad praedictam legem applicanda est; nam idem Concilium ait, caderc in omnia praecedentia et singulas ejus partes; ergo maxime in hanc, quae est una ex principalioribus partibus. Et quoad hanc partem est rigorosior haec lex Concilii quam fuerat Bonifacii. Nam ille nullam expressam revocationem privilegiorum vel consuctudinum addidit, et ideo, licet ex universalitate et exaggeratione verborum, et ex circumstantiis litterae posset fortasse colligi, non tamen ita clare et aperte, praesertim ad revocandas immemoriales consuetudines, vel specialia privilegia, praesertim in ipsamet fundatione monasteriorum obtenta ; quia juxta commune jus, lex non solet hujusmodi derogare, nisi satis expresse id declaretur, juxta cap. 1 de Constit., in 6. Nunc vero per hoc decretum, ut latum est a Concilio Tridentimo, certum est nullum genus privilegii vel consuetudinis posse impedire hanc obligationem.

23. Ex his ergo satis declarata sunt tria puncta supra, num. 10, proposita, scilicet hane obligationem omnibus et solis monialibus professis esse impositam, et oriri, non quidem ex voto generatim loquendo, sed ex praecepto ecclesiastico jam a nobis declarato. Dico, generatim loquendo, quia aliquae moniales, ut S. Clarae, et fortasse aliae, emittunt hoc votum, in quibus additur (ut sic dicam) obhcatio intensiva , non extensiva , quia haec revera non potest esse major. Nam quoad personas hoc praeceptum extenditur ad omnes religiosas, ut dictum est; quoad locum seu actum prohibet omnem exitum extra claustrum, etiam ad ecclesiam quam seculares intrant, et extra januam clausurse, etiamsi sit intra aliam, quae patere solet secularibus, ut Gregorius XIIT, in suo Motu, distinctius praecepit , et Navarrus , dict. Comment. 4, num. 51, declaravit. Quoad tempus vero seu occasiones exeundi, comprehendit omnes, tantum necessariis exceptionibus adhibitis, ut mox declarabimus. Non potest ergo esse major extensio hujus obligationis. Non cogit autem praceptum hoc moniales ut votum clausurae emittant, quia neque in aliqua constitutione hoc declaratur, neque sub hac ratione receptum est illud praeceptum, sicut contingit in continentia clericorum; et ideo non est quod hanc obligationem imponamus. Et ita etiam patet quam rigorosa sit haec obligatio.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8

Caput 8