Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Quis possit in praedicta clausura monialium dispensare.

CAPUT IX. QUIS POSSIT IN PRAEDICTA CLAUSURA MONIALIUM DISPENSARE.

1. Ut ultimum punctum ex propositis in cap. praecedenti, num. 10, expediamus, oportet explicare moderationem quam Concilium Tridentinum addidit huic praecepto, nisi ec aliqua legitima causa ab Episcopo approbata, per quam temperatur, ut eodem cap., n. 13, dicebamus, rigor praecepti Bonifacii. Quia (ut ibi notavi) absolutam reliquit prohibitionem, et unicam exceptionem addidit, per quam magis videbatur coarctari generalis prohibitio. Quod fecit consultissime Concilium, ut facilius possent moniales induci ad servandum praeceptum quod tanto tempore recusaverant. Circa illam vero moderationem non- nulla explicanda sunt. Primum, qua sit illa legitima causa; secundum , quis possit licentiam dare.

2. Dubium primum de legitima causa egrediendi clausuram. — Cause sufficientia relinquitur arbitrio ordinarii justa Tridentinum. —Circa primum dicendum est, ex viConcilii relictum hoc esse prudenti arbitrio Episcopi. Probatur, quia talis causa nullo jure definita est, nec Concilium illam determinat; ergo reIinquit arbitrio Episcopi, cui approbationem committit. Dices : jam fuerat haec causa a Bonifacio definita, scilicet laborare tali morbo, ut non possit cum aliis absque gravi periculo seu scandalo communicare; causa autem legitima idem est ac causa per legem statuta ; ergo de hac loquitur Concilium, et hanc vult esse recognitam et approbatam ab Episcopo. Sed non est haec mens Concilii, neque ita communiter intellectum aut receptum est, et constat etiam ex constitutionibus Pii et Gregorii, ut statim videbimus, et ex multis declarationibus Cardinalium, et ex vi et proprietate verborum. Nam legitima causa indetinite significat causam rationabilem, quae legi rectae rationis conformis est; non ergo recte limitaretur ad particularem causam illo antiquo jure indicatam.

3. Pius V tres causas limitat.—Auctor cum Navarro extendit decretwn ad casus non solum proprie similes, sed etiam in quibus ratio Pontificis militat. — Advertendum est autem Pium V, in constit. 100, Decori, causam hanc intra certos limites praescripsisse, cum majori quidem amplitudine quam Bonifacium, cum magna tamen (ut apparet) restrictione ConciHi. Sic enim ait » De cetero etiam infirmitatis seu aliorum monasteriorum occasione et pratextu, nisi exc causa magnà incendii , aut infirmitatis lepre, aut epidemim, a monasteriis prefatis eaxire, sed neque in praedictis casibus ezira illa, nisi ad necessarium tempus, stare licebit. Ubi aperte causam legitimam restringit ad illos tres casus. Ex quibus duo postremi continentur sub causa a Bonifacio explicata, imo plures videtur Bonifacius comprehendisse , nam plures videntur esse morbi contagiosi, qui communitati grave periculum vel scandalum afferre possunti, quos omnes Bonifacius sub generali voce complexus est. Navarrus autem, in dict. Comment. 4 de Regularib., num. 48, ait, hos casus Pii V extendendos esse ad similes; quod variis conjecturis confirmat , juxta quam interpretationem manifestum est totum, quod Bonifacius in sua exceptione comprehendit , contineri in duabus infirmitatibus a Pio Y in specie positis. Praesertim quia verisimilius est nomen epidemia, non rigorose sumi ibi pro illa, quae pestis dicitur, id est, pro morbo qui ita grassatur, et per contagium communicatur, ut majorem hominum partem, quos ferit, interimat; sed ut latius dicitur de quolibet morbo communi ita contagioso, ut ab uno facile ad alios diffundatur, si cum illo communicent. Cum enim illa lex quoad hanc partem restrictiva et odiosa sit, verba ejus in mitiori significatione propria interpretanda sunt; certum est autem, juxta usum peritorum artis medicae !, vocem epidemia, absolute dictam, hanc habere significationem. Juxta illam ergo intelligenda est haec, et ita non per similitudinem, sed etiam per proprietatem comprehenduntur omnes morbi vere contagiosi, qui cominunitati grave periculum vel scandalum afferre possunt. Et nihilominus verum existimo Navarri dictum, in illis scilicet casibus comprehendi quoscumque alios ita similes, ut in eis eadem ratio, quae in praedictis, militat. Ponit ipse exemplum in periculo belli imminentis ; nam tunc liceret monialibus fugam capere, propter similitudinem rationis cum primo casu incendii, quod etiam admittit Guitierez, lib. 1 Practicarum quaest., cap. 14, um. 9, ubi alios refert. Idem erit si, monasterio juxta flumen existente, inundatio vel ruina totius monasterii nimium crescente fluvio repente timeatur, et sic de similibus, qui materialiter, non formali ratione sunt ab incendio diversi.

4. Num prater dictas causas egressus ali sint adinittende. — Ratio partis negantis. — Difficultas ergo est, an in aliquo casu liceat hujusmodi licentiam dare moniali propter aliam causam praeter has tres numeratas a Pio V, ut a nobis sunt cum Navarro prosime expositae. Ratio dubitandi est, quia Pontifex ponit regulam universalem prohibentem, et addit illas exceptiones; ergo firmat regulam in contrarium; nullam ergo aliam exceptionem permittit. Confirmatur primo, quia statim gravem adjungit poenam adversus aliter concedentes hujusmodi facultates, volens illam esse quasi formam substantialem illius facultatis concedendae: ergo facultas aliter concessa nulla est. Confirmatur secundo, quia ex illis tribus causis numeratis a Pio V, cvidenter constat illum solum considerasse commune detrimentum conventus, ut haec licentia legitima esse posset. Vel ergo alia causa talis est, ut simile detrimentum communitati afferat, et ita non est alia causa, nec similis proprie, sed eadem, ut explicatum est; si vero non vergit in damnum communitatis, plane non est reputata a Pontifice sufficiens; quomodo ergo poterit ab aliquo inferiori sufficiens reputari? Atque ita definit hoc dubium Guttüerez, lib. 1 suarum Practic. quaest., cap. 14; et Cenedus, in Collectaneis, ad 6, collect. 31, numer. 2; Emman. Rodrig., tom. 1 Quaesüonum regularium, quaest. 49, art. 3.

5. Contrarium sentit Nacarrus in duobus casibus. — Contrariam sententiam tenet Navar., Comment. 4 de Regular., num. 49, ubi duos casus ponit, in quibus videtur hoc licere praeter numeratos a Pio V. Primus est, quando monialis unius monasterii eligitur in Abbatissam alterius, nam Episcopus potest hanc causam exeundi a suo monasterio, ut sufficientem approbare ; et 'in hoc etiam consentit Guttierez, imo illud extendit ad quamcumque rationabilem causam, propter quam auctoritate et praecepto Praelatorum monialis mutatur ab uno monasterio, ut in alio habitet. Quia hoc non ideo licet solum quia causa est justa, licet distincta ; sed quia ille exitus non est de quo loquitur Pius V, quia non est (inquit Guttierez) ad manendum extra monasterum, sed ad transeundum ad aliud : Pius autem loquitur de exitu ad manendum aliquo tempore in seculo. Quae ratio non videtur omnino satisfacere, quia etiam prohibetur a Pio V exitus ad ambulandum extra monasterium per aliquod breve tempus, sine ulla mora, aut detentione in aliquo loco; imo, etiamsi fingatur causa rationabilis exeundi per unam januam monasterü ad ingrediendum statim per aliam, incedendo recta via, et sine ulla mora, id non esset licitum ergo, quod alter egressus sit solum ad iter agendum dusque ad aliud monasterium, non sufficit quominus sit materia hujus prohibitionis. Nihilominus casum illum censeo esse verissimum, nam consuetudo, quae est optima legum interpres, ita illum approbavit et interpretata est. Necessarium autem est ad rationem reddendam dicere, vel ex benigna, seu prassumpia interpretatione illum non reputari exitum a monasteric, quia, eoipso quod exit ab uno, censetur moraliter transire ad aliud eo modo quo potest, viamque intermediam moraliter non reputari ; vel (quod mihil magis placet) hic habet locum regula juris, quod species derogat generi, etiamsi species antecedat. Hic autem casus specificus est in jure expresse permissus, et novissime in Concilio Tridertino, sess. 95, cap. 7, de Regular., ubi statuit, ut in casu necessitatis possit eligi Abbatissa ex alio monasterio. Qui autem unum concedit, etiam approbat necessarium medium ad illud. Pius autem V sine dubio noluit revocare hanc legem : ejus ergo universalis prohibitio per illam specialem legem limitatur. Confirmari potest a simili ex dict. cap. unic., $ Verum,de Statu regularium, in 6, ubi in speciali casu conceditur, ut Abbatissa cum honesta et decenti societate possit exire ad fidelitatis sacramentum praestandum alicui principi, cui illud debet. Quae lex specialiter nonrevocatur, et ideo limitare censetur generalem prohibitionem : ergo similiter, etc.

6. Quorumdanmn ectensio dicti casusnon admittitur. — Aliqui tamen hoc extendunt ad quamcumque mutationem monialium ab uno monasterio in aliud propter varias causas, ut ad fundandum monasterium, vel ad aliud ministerium ibi peragendum, licet non sit Praelatio. Quae certe juxta dicta videntur probabilia ; tamen a Congregatione Cardinalium hoc responsum datum invenio : Monialis non potest transire de uno ad aliud monasterum., etiam de consensu Episcopi, sine licentia Sedis Apostolice, etiamsi translatio fiat ad aliud cjusdem Ordinis. Et infra dicitur, Sedem Apostolicam aliquando hoc concedere ex causa, de consensu Superiorum, etiam ad monasterium alterius obedientiae. Et nuper in hoc Lusitaniae regno vidi ad transferendam monialem ab uno monasterio ad aliud ejusdem Ordinis, et sub eodem Generali, et interveniente satis gravi causa salutis, expectatam fuisse licentiam Sedis Apostolicae. Ita ergo servandum judico, quotiescumque causa mutationis talis non fuerit, quae vel in jure sit specialiter expressa, ut dictum est de officio Abbatissae (idemque censeo, si oporteat totum monasterium alio tranferri, juxta decretum Concilii Tridentini , sess. ?25, de hegularibus) ; vel nisi per aequiparationem rationis possit causa ad numeratas a Pio V reduci, juxta ea quae statim dicemus ; ut est, verbi eratia, quando oportet ob pravos mores monialem alio transferre, nam illa causa non immerito contagioso morbo comparatur, vel scandalo communi, pro quo vitando Bonifacius etiam egressum concessit.

7. Secundus casus, quem Navarrus probat quadrupiciter. —Alter vero casus et difficilior est, si monialis gravi laboret aegritudine, ita ut in morali periculo mortis constituatur, nisi extra monasterium curetur; et tunc etiam existimat Navarus esse sufflicientem causam justae facultatis, ctiamsi morbus ille caeteris monialibus contagiosus non sit. Fundatur primo, qui illa causa esset sufliciens, juxta Concilium Tridentinum. Pius autem V non videtur voluisse derogare Concilio, nam potius dicit se velle renovare et stabilire illud. Idemque argumentum sumit ex decreto Bonifacii, quia in hac parte est strictius quam Concilium, imo etiam quam Constitutio Pi, quatenus non exprimit casum incendii, et nihilominus, non obstante illo decreto, erat legitima illa causa judicio omnium prudentium, et communi usu. Tertio, adducit Navarrus leges juris civilis, in quibus prohibitio aliqua fit cum certo numero exceptionum, et nihilominus juxta communes interpretationes admittuntur aliae, quando recta ratio docet csse admittendas. Quarto argumentatur ex conjecturata mente legislatoris, quia non est verisimile voluisse privare hominem defensione propriae vitae, quae tam naturalis est.

8. Contravium sentit Gultiere:. Ad haec argumenta respondet late Guttierez supra, negando in specie esse licitam facultatem in eo casu. Et quamvis aliae responsiones probabiles sint (quas brevitatis causa omitto), in ea mihi non satisfacit, in qua admittit, non obstante decreto Bonifacii in sua vi permanente, posse licentiam dari in eo casu, et negat posse fieri juxta constitutionem Pii V, cum revera magis restrictiva sit exceptio Bonifacii quam Pii, ut ponderavi; ve! saltem in hoc conveniant, quod etiam DBonifacius in sua excepiione solum respexit ad causam, quae ad totam communitatem pertineat; quod est fundamentum potissimum suae sententiae. Unde, consequenter loquendo, idem dicendum esset de decreto Donifacii, nisi fuisset consuetudine derogatum, vel per Concilium Tridentinum amplificatum. Et hanc sententiam esse communem ait Emmanuel Rodrig., primo tom. Quaestionum regul., q. 49, art. 3, citans Collectores Mendicantium, et Cordubam in Addiuonibus ad Compendium, et ipse indicat esse sequendam in judicando et consulendo, cum tamen in art. 2 dixisset, in monasteriis existentibus in desertis locis, ad quae non possunt medici frequenter accedere quantum necesse est, sufficientem causam hujus licen- tiae insurgere posse ex aegritudine privatae persona, non obstante Motu proprio Pii V, quem limitandum putat quoad illa monasteria. Sed certe si limitatio admittenda est, non est praecise propter situm monasterii, nom certissimum est illud absolute sub lege comprehendi, sed est propter necessitatem occasione illius situs subortam ; si ergo illa sufficit, quamvis sit unius tantum personae, et cx eegritudine, sufficiet, ex quacumque alia causa nascatur, quia hoc ad vim et rationem precepti materiale est.

9. Nacarri placitum suadetur primo. — Ego igitur non possum discedere a pia sententia Navarri, propter nonnulla quae ultra illum breviter expendam. Primum, quod leges humanae non obligant ad sui ebservationem cum gravi periculo mortis, nisi ubi honor fidei vel religionis, vel magna necessitas boni communis intercedat; nihil autem horum in praesenti intervenit; ergo non tenetur monialis cum tanto periculo parere huic praecepto ecclesiastico. Minor supponitur ex facto, nam revera moraliter ita potest facile contingere. Ad majorem autem responderi potest esse veram, nisi ex circumstantiis legis aperte constet intentionem praecipientis esse obligare cum illo periculo, ut hic constare videtur. Sed contra hoc est, quia illud principium, sicut communiter receptum est, ita etiam communiter non solet fundari in solo defectu voluntatis, sed etiam in defectu potestatis; quia leges hominum debent esse tolerabiles et humanae, et ita non possunt imponere tam erave onus exponendi se gravi periculo mortis, nisi ex causa proportionata, quae non est, nisi necessitas communis boni temporalis aut spiritualis. Quamvis autem hoc praeceptum sit propter bonum commune et spirituale religionis, tamen hoc bonum non perichatur, nec patitur grave nocumentum propter iicentiam concessam in illa extrema necessitate. Et quamvis legem hanc non fuisse fnturam injustam, in eo sensu tamen negari non potest quin esset gravissima et durissima, quod praesumendum non est de pia mente Pontificis; et ita procedit optime ultima ratio Navarri.

10. Unde argumentor secundo in hunc modum, quia duobus vel tribus modis conjectare possumus illum casum fuisse omissum a Pontifice. Primo, quia non venit in actualem considerationem ipsius; et hoc iusinuat Navarrus, et ita quasi per epiikeiam interpretatur non fuisse voluntatem ejus illum exclu- dere. Illud autem suppositum difficile creditu est, quia illa solet esse causa maxime vulgaris et frequens. Secundo ergo credi potest Pontificem de illo cogitasse, et intellexisse verum periculum mortis, quod in illo casu essc potest, et noluisse nihilominus legem suam tunc relaxare ; et hoc dicimus videri incrcedibile. Tertio igitur potest intelligi Pontificem quidem cogitasse de causa privatae infirmitalis, supposuisse tamen, vel praesumpsisse, propter illam curandam non posse esse necessarium exitum a monasterio; et tunc si postea revera constet de necessitate, ita ut illo medio speretur vita, et sine illo moraliter desperetur, lex illa non obstabit, quominus causa illa legitima censeatur. Probatur, quia lex fundata in praesumptione quantum ad id non obligat, quando veritas rei praesumptioni non correspondet, ut est recepta doctrina. Sed ita contingit in hoc casu justa hanc interpretationem; ergo.

11. Satisfit rationibus adcersariorum in qun. 4.—Tertio, ut simul satisfaciamus clarius fundamentis alterius sententiae, per aequiparationem rationis potest hic casus sub numeratis a Pio V comprehendi. Nam ctiam alii auctores fatentur hanc aequiparationem sufficere, sed negant in hoc casu reperiri, quia putant Pium V solum respexisse ad causam quae pertineat ad communitatem monialium, ita ut damnum non exeundi omnes concernat. Sed revera non ita est, quia etiam habuit rationem damni singuiarum monialium. Quod declaro in casu incendii; tunc enim incendium suflicit ut omnes moniales monasterio exeant, quando omnium vita periclitatur, nisi exeant; si autem non immineret periculum omnium, sed aliquaruni, quia videlicet una pars monasterii incenditur. et in alia non est periculum, tunc illae tantum exire possent, quae aliter vitare mortem non possent; ut si fingamus habitare in parte quae incenditur, et non posse transire ad aliam, nisi per ignem. Idemque erit de una tantum si casus ad hanc restringatur, ut illa sola in incendio periclitetur. Quod ideo expendo, ut declarem hanc causam non respicere communitatem, u: communitas est, sed omnes personas ejus, ut singulas, et sufficere in unaquaque, si illam solam tangat; ergo quaecumque alia causa quae constituat singulas moniales in evidenti periculo mortis, nisi exeant, est eadem cum hac per aequiparationem rationis, et consequenter comprehenditur sub illa exceptione ; et procedunt exempla aliarum rerum quae Navarrus adducit. Confirmatur et declaratur; ponamus enim, periculum aeegritudinis, quod in una supponimus, grassari per omnes vel quamplures moniales monasterii, non propter contagium ipsarum inter se, sed propter novam loci insalubritatem, vel aliam extrinsecam occasionem illius loci peculiarem ; certe tunc causa illa aequipararetur incendio respectu totius monasterii, quia jam periculum tangit omnes; ergo pari modo respectu singularum talis causa sequiparatur incendio uniuscujusque; ergo, sicut periculum incendii unius sufficit ut illa sola possit exire, ita 'etiam infirmitas ex loco proveniens, quae illi soli vitam eripit. Hoc denique confirmat quadam responsio Cardinalium, quae sic habet: Curande valetudinis causa ad balnea monialem exire posse Sedes Apostolica concessit , dum tamen eat cum honesto comitatu personaurum, quem Ordinarius dandum censuerit ; atque tam eundo quam redeundo, uullum ad locum extra viam rectam divertat, neque diutius maneat apud ipsa baluea, quam ad curandam infirnitatem necesse fuerit. Non declaratur autem ibi an illa fuerit dispensatio cum aliqua moniali in particulari, vel generalis declaratio juris. Tamen ex tenore verborum hoc posterius magis colligitur.

12. Objectio contra proaime dicta diluitur. — Dices, rationes has nimium probare, scililicet posse in hujusmoci casu monialem sine facultate, imo et invitis Praelatis, exire, quia non obligatur lege clausurae, ut prima et secunda ratio probare conantur; et quia in casu incendii, cui hunc aequiparamus, non est necessaria facultas. Respondetur negando sequelam, simpliciter loquendo, quia lex, quae non obligat ob periculum mortis, solum excusat quantum ad vitandum periculum necessarium est; haec autem lex simpliciter prohibet exire sine legitima facultate, et in casu quem tractamus, ad vitandum periculum, non est necessarium exire sine legitima facultate et approbatione Superiorum. Et in hoc etiam est dissimilis aequiparatio incendii, quia ibi periculum non dat locum petendi facultatem, nec causa indiget approbatione superioris, quia per se est evidentissima. Cum ergo extensio haec fiat per aequiparationem rationis, in eo tantum fieri debet, in quo est paritas; in reliquo vero potius est aequiparatio facienda cum aliis casibus in eadem lege positis, in quibus approbatio Episcopi requiritur, etiamsi infirmitas contagiosa sit. Quod tamen semper intelligitur, nisi esset evidens periculum in mora, ut si acuta pestis repente invaderet monasterium, et Episcopus multum distaret ; tunc enim aequipararetur hic casus incendio. Quia vero adeo est rarus ut non sit moralis, non commemoratur in lege. Solum posset urgeri casus, in quo monialis constituta in dicto periculo mortis, petita facultate, eam obtinere non possit; tunc enim non videtur obliganda ad servandam legem cum tanto periculo vitae. Tamen, quia res morales periculis expositae sunt, non est hujusmodi casus admittendus, nec talis libertas concedenda, tum quia non potest hic tam evidenter constare de periculo, sicut in incendio; et ideo, si Praelatus informatus non approbat necessitatem, praesumendum est non esse sufficienlem; tum etiam quia nunquam id fieri posset sine magno scandalo et infamia religionis, atque ita militat ibi ratio servandi legem humanam, etiam cum vitae periculo, propter commune bonum suae religionis.

13. Secundum dubium, a quo et quomodo, supposita causa, danda sit licentia. — Dispensationem proprie sumptam solus Papa concedere potest jure ordinario, quoad clausuram. — Quid Tridentimun ect Pius V pro facultate simplici requirant.— Emmannuelis placitum eapenditur. — Ex his ergo declaratum relinquitur ultimum punctum in fine num. 1 propositum, quis, scilicet, et quomodo possit in hoc praecepto dispensare. Possumus autem hic distinguere facultatem a dispensatione modo in superioribus adnotato. Nam facultas est pars materiae ipsius legis, quia prohibitio ipsa est ingrediendi absque tali facultate ex tali causa concessa; et ideo cum talis facultas datur, revera non dispensatur in lege, sed juxta illam fit ; dispensatio autem propria esset. si daretur licentia egrediendi sine causa et facultate in lege requisitis. Dispensationem ergo in hoc rigore et proprietate sumptam solus Papa concedere potest, quia solus ipse potest in suis legibus dispensare jure ordinario. Nec fingi potest casus, in quo ex accidenti sit necessaria dispensatio Episcopi, quia in eo suffhiciet facultas quam ipsa lex permittit, et ita cessabit ratio dispensationis in ipsa proprietate sumpta. Loquendo autem de facultate, Concilium Tridentinum dixit legitimam causam ab Episcopo esse approbandam; et Pius V dixit hoc esse intelligendum etiam de nonasteriis exemptis a jurisdictione Episcoporum, et vult approbationem dari in scriptis, empresse, et cuusa cognita, et postea subdit : Aliter autem, quam ut profertur, egre- dientes, etc. Ex quibus verbis colligitur, omnes illas conditiones necessarias esse ad vitandam culpam et censuram. Extendit tamen nomen Zpfpiscopi, dicens : Per Episcopum, seu alium loci Ordinarium. Quod intelligo de Ordinario habente jurisdictionem Episcopalem: hoc enim significare solet Ordinarii nomen, quando agitur de actu pertinente ad jurisdictionem fori contentiosi, et maxime in materia tam gravi. Et haec non est additio, sed interpretatio Concilii Tridentini, quia nomen Episcopi, in his rebus extendi solet ad Ordinarium habentem jurisdictionem Episcopalem. Et fortasse ob hanc causam congregatio Cardinalium in nonnullis responsis de hac materia semper utitur nomine Episcopi, quamvis sine dubio non recedat a mente Pii V. Quaeri autem potest an haec approbatio et licentia Episcopi sufliciat. Ad quod respondendum est, in monasteriis subjectis Episcopo sufticere, quia ibi ipse est Episcopus, et Praelatus religionis. In exemptis vero necessaria praeterea est licentia proprii Pra-lati, Provincialis, scilicet, vel Generalis, juxta uniuscujusque institutum; hanc enim licet Concilium non requirat, non excludit, sed potius supponit ut jure communi necessariam ; semper enim loquitur secundum jus, quando illud non immutat : et ita expresse declaravit Pius V, et dicta Congregatio Cardinalium in multis responsis. Et uterque, tam superior regularis quam Episcopus, debet approbare legitimam causam, ut Pius Y dixit. Emmanuel autem Rodrig., d. quaest. 49, art. 6, ait hoc non esse in usu in Hispania, et ideo sine scrupulo sufficere in illa licentiam Provincialis habentis jurisdictionem Episcopalem, quia ipse etiam est Episcopus et Ordinarius talis monastern; et constitutio Pii vel est intelligenda, quando Praelatus monasterii non habet jurisdictionem Bpiscopalem, vel per non usum amisit vim obligandi. Sed quod ad jus attinet, prior expositio violenta est, nam Pius expresse requirit, praeter alios Ordinum superiores, approbationem Episcopi vel Ordinarii, etiamsi monasteria exempta sint; et declarationes Cardinalium expresse requirunt consensum superioris regularis et Episcopi dioecesani; et declarant Episcopos posse per censuras compellere quoscumque superiores religionum ad hoc observandum, non obstantibus privilegiis. Quod vero attinet ad non usum, res est facti, quae mihi non satis constat. Illud tamen scio, legem ecclesiasticam non pendere ex acceptatione. nec amittere vim suam, nisi post longissimam praescriptionem, praesertim quando dat jurisdictionem, contra quam praescribendum est.

14. Dubium, an monialis cum facultate sine legitima causo data, egredi possit.—Sed quid si dent licentiam sine causa legitima ? eritne tuta in conscientia ipsa monialis ? Respondeiur: minime, per se loquendo; nam ipsa, bona fide procedendo, semper debet prasumere Praelatos legitime agere, etiam in eo casu opinabili vel dubio, quia hoc est ordinarium jus superioris, et in praesenti maxime juvat, si duo tam graves Praelati concordent. Si tamen ei constet in conscientia causam non subesse, et favore vel alio modo licentiam obtineat, nec culpam nec censuram excusat; quia et illa facultas in reipsa nulla est, et eam non latet ; et quia Pius V dicit: Alter autem, quam ut praefertur, egredientes ; praedictum autem fuerat ut sine legitima causa et probata non exeant. Quae porro sit hac causa legitima, satis jam explicatum est; ut autem ex omnibus dictis regulam summatim colligamus, non censeo hoc esse absolute relinquendum prudenti arbitrio Episcopi aut Praelatorum, ut ex vi Concilii relinquebatur; quia Pius V illam legitimam causam vel limitavit, vel decaravit ; juxta quam limitationem, prout a nobis exposita est, videtur posse generaliter dici hanc causam consurgere vel ex necessitate praecisa ad propriam vitam tuendam, vel ex necessitate vitandi contagium seu damnum aliarum monialium. Quae profecto est satis magna restrictio, ita vero scripta est.

15. Objectio contra doctrinam promimi dubii diluitur.—Sed objieiet aliquis ex Navarri supia, auia Pius V non videtur derogasse Concilio Tridentino, quod etiam absolute affirmat Emmanuel Rodrig., d. quaest. 49, art. 5, quia in sua constitutione idem Pontifex ait, velle se adhaerere decreto Concilii Tridentini. Verumtamen negare non possumus Pontificem amplitudinem iliam Concilii quodammodo coarctasse, sive per derogationem, sive per limitationem, juxta doctrinam Bartoli distinguentis illa duo, in l. 57 constante, ff. Soluto matrim., n. 39. Nam illa lIimitatio potius est per quamdam declarationem, quam per derogationem. Quae declaratio licet limitans seu coarctans videatur, quando pietatem respicit, favorabilis potius quam correctoria censetur, argumento cap. 2, S Statuimus, de Decimis, in 6. Ob hanc ergo causam, non obstante illa limitatione, dicitur Pontifex adharere Concilio, et nulla facta mentione derogationis illud limitavit; alioquin inutilis fuisset lex Pii V quoad illos tres casus, quos enumerat, quod in omni legum interpretatione cavendum est.

16. Quid si e contra subsit causa, sed approbatio ejus, vel licentia negetur. — Quaeri vero ulterius potest quid dicendum sit, sie contrario causa legitima in re subsit, Episcopus autem vel Praelatus nolit illam approbare. Respondeo, duo hic intervenire, quae videntur distinguenda : approbatio causae, et licentia exeundi , nam revera separabilia sunt, ut de approbatione quoque et facultate ad confessiones audiendas in tomo de Poenitentia notavimus ; quia, quamvis nullus det licentiam quin approbet, moraliter ac prudenter loquendo , tamen e converso ad aliquem pertinere potest approbatio causae, quae consistit in judicio de sufficientia illius , absque potestate dandi licentiam. Atque hoc modo videtur pertinere approbatio ad Episcopum quoad monasteria exempta : et ita Concilium nihil aliud dixit, nisi causam ab Episcopo approbandam; et Pius V, ut causa cognita, et in scriptis expresse approbata sit. Sine approbatione ergo causae exiri non potest, juxta praedictas leges, etiamsi injuste negetur; quia haec jura requirunt ut de facto approbatio praecedat, extra casum incendii, vel similes; licentia vero proprii superioris ex vi status religiosi necessaria est. Quocirca, si monasterium est subjectum Episcopo, et ipse negat approbationem, et consequenter negat licentiam exeundi, nullo modo licet exire, quia utrumque jus obstat, et per modum defensionis, aut justae executionis id fieri non posset sine magno scandalo , et in casu potius ficto quam moral, ut supra in simili dicebam, in num. 12. Quando autem monasterium est exemptum, et Episcopus non vult approbare causam, Praelatus autem proprius licentiam praebet, et causam approbat , si injustitia Episcopi evidens sit, videtur in conscientia posse excusari monialis; quia tunc ratio religionis proprie non obligat, et alioquin lex positiva non videtur in eo casu obligare; quia tunc reipsa impletur quod lex intendit, quamvis exterior solemnitas desit, ad quam non videtur obligare cum tanto dispendio, licet fortasse in foro exteriori aliud praesumatur. Si autem e contrario Episcopus approbet, et Praelatus resistat, et nolit licentiam dare, permittendus non est exitus ( moraliter loquor), quia tunc et haec lex obstat, et intrinseca obligatio religionis, seu obedien- liae : et quia tunc vix potest vitari grave scandalum,, et apostasiae periculum, vel species, cum infamia religionis. Quod maxime urget, quando clausura speciali voto promissa est, quia in objecto seu materia ejus includitur semper licentia Praelati. Et ideo quoad hoc multum referre potest, quod haec obhgatio nascatur ex voto, vel solum ex lege humana. Sicut etiam referre potest ad hoc, ut dispensatio concessa sine legitima causa, etiam a Romano Pontifice, invahida sit.

17. De panis monialium clausuram frangentium. — Ultimo, notari possunt ponae, quae in dictis constitutionibus feruntur contra moniales frangentes clausuram. Concilium enim Tridentinum nullam in hoc casu tulit, sed solum contra magistratus seculares, qui negant auxilium Episcopis necessarium ad clausuram instaurandam, ponit poenam exscommunicationis ipso facto; et camdem ponit inferius contra ingredientes in monasteria monialium, de quibus mox dicemus. Contra ipsas vero moniales egredientes illegitime nullam ponit censuram vel poenam, sed simplicem prohibitionem. Pius vero V, in Motu proprio qui incipit : Decori et honcstati, excommunicationem posuit ipso facto, et alias poeenas, quas extendit etiam ad recipientes, comitantes, et dantes illis auxilium. De quarum interpretatione legi potest Navar. in dicto Comment. 4, et quae infra dicemus de poenis apostatarum , ne oporteat eadem repetcre; nam in his omnibus eadem fere est proportio; imo in rigore sufhicit applicare generales regulas de censuris, et de aliis legibus poenalibus , quas lectorem non ignorare suppono.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9

Caput 9