Caput 10
Caput 10
De altera parte clausurae monialium, quoad ingressum scilicet in earum monasteria.
1. Jure antiquo prohibitum omni ev parte on fuit ingredi in monasteria monialiuwm.— Non minus necessarium est ad virginum custodiam et religiosos mores, ut seculares vel extranei intra earum claustra non ingrediantur, quam ut ipsae inde non egrediantur ; et ideo sacri canones non minus hoc quam illud prohibuerunt. Ex antiquioribus hoc prohibent Concilium Matisconense I, cap. 2, et Concilium Arelatense IV. cap. 7. Quibus locis non videtur facta absoluta prohibitio, sed cum aliquibus limitationibus ex parte personarum, vel ex parte actionum. Nam quoad primum additur in dict. cap. 7 haec limitatio: Né siaut paterna, aut germana necessitudo probetur admittere; quamvis haec non pro ingressu, sed pro accessu addita videatur ; quae duo quomodo distinguantur, patebit ex dicendis: quoad primum vero permittitur ibi ingressus ad dicendas Missas, quod postea muiatum est. In septima etiam Synodo, sess.7, can. 20, prohibetur fieri duplex monasterium, id est, ex feminis et viris constans; et explicatur regula Basilii, secundum quam talia monasteria permittebantur, ita esse servanda, ut ab uno monasterio ad aliud aditus non pateat. t quando necessaria vite (inquit) a parte civorum ad vegulares deferuntur, emtra portam hec suscipiat Abbatissa monasterii feminarum cum aliqua vetula monacha. Ante septimam vero Synodum, in Concilio Agathensi, cap. 28, praeceptum fuerat monasteria puellarum longius a monasteriis monachorum, aut propter insidias diaboli , aut propter oblocutiones hominum, collocari. Quae refert Gratian., cap. Definimus, et cap. Monasteria, 18, q. 2, ubi plura alia decreta de hac materia refert. In illis tamen omnibus non invenio absolutam prohibitionem hujus ingressus, quoad omnes personas, tam viros quam feminas non professas, in tali monasterio.
2. A Bonifacio integra prohibitio primo manavit.—wun in tali prohibitione comprehendantur pueri ante usum rationis.—Primus ergo qui hanc clausuram integre praecepit,fuit Bonifacius VIII, in dict. cap. unico, de Statu regular., in 6: Nulli (inquit) atiguatemus inhonestee persone, neque etiam honesta, nisi vetionalilis et manifesta causa existat, ac de izlius, ad quem pertamterit, speciali licentia, ingressus, vel accessus peteat ad easdem. Quod praeceptum constat quoad personas universale esse, quia sub voce personae honestae, tam feminae quam viri, et tam laici quam clerici vel monachi, et Episcopi comprehenduntur. Id vero clarius declaravit ConciliumTridentinum, sess. 25, de Regular., cap. 5, dicens: Ingredi autem intra septa monasterii neminà liceat, cujuscumque generis aut conditionis, semus vel etatis fuerint. In quibus verbis dubium oriri potest circa illam particulam, cujuscumque etatis, an comprehendantur pueri ante usum rationis. Sed manifestum est eos ex parte sua non comprehendi, quia non sunt capaces praecepti ; lex autem illa directe refertur ad ipsos ingredientes, cum tenor ejus sit: 7ngredi nemini liceat. Et non potest comprehendere pueros pro ea aetate, in qua nihil potest cis esse illicitum; ex parte vero introducentium vel admittentium ipsos posset magis dubitari. Sed de hoc genere cooperationis ad hunc ingressum, etiam pro his personis quibus est illicitus, nihil Concilium Tridentinum locutum est ; neque in Motibus Pii V, 8, 22, aut 100, neque in Motibus Gregorii XHI, 13, 36 aut 75, qui sunt de hac clausura, aliquid circa has personas specialiter expressum invenio, praeterquam in 36 Gregorii, ibi: Neve moniales sub eisdem paenis illos aliter admittere praesumant. Sed constat ex contextu, relativum zlos , solum referre quasdam personas ibi nominatas, quae praetextu quarumdam facultatum, alias legitimarum pro articulis necessitatis, volunt ingredi, etiam quando uulla est necessitas. Unde potius sumitur ab speciali argumentum, cum in aliis locis haec additio non fiat, non extendi praeceptum vel peenas ejus ad hujusmodi personas. Talis crgo cooperatio in tantum erit prohibita, in quantum ipsa de se fuerit mala, supposita culpa in ingredientibus ; quia cooperatio ad culpam per se mala est, et consequenter eodem praecepto prohibita, etiamsi ad incurrendam ejus poenam non sufticiat. In praedicto ergo casu, de pueris ante usum rationis, cum ex parte illorum nulla sit culpa, ex parte admittentium ipsos nulla est cooperatio ad culpam ; cumque prohibitio directe non cadat in ipsos infantes, non potest indirecte redundare in admitteutes ipsos; ergo ex neutra parte hic ingressus prohibitus est.
J. Num grandiores, sed tamen perpetuo amentes.—sSed insurgit difticultas, nam sequitur idem esse dicendum de perpetuo amentibus, qui nunquam usum rationis habuerunt, etiamsi graudioris aetatis sint; consequens videtur esse contra bonos mores, et contra intentionem Concilii; ergo. Sequela patet, quia illi non peccant ingrediendo, nec sunt prohibiti, quia non sunt capaces praecepli; ergo nec moniales prchibitae sunt admittere, vel introducere illos, neque in hoc peccant. Minor probatur, quia inde possunt sequi eadem incommoda, vel majora, quam si illi haberent usum rationis, qualia sunt indecentes joci, impudici tactus, et similia, ex quibus constat talem ingressum directe esse contrarium intentioni illius legis.
4. Ad hoc Navarrus, d. Comment. 4, num. 59, quem sequitur Emmanuel Rodrig., 110m., quaest. 46, art. 1, Thom. Zerola, in praxi Episcopali, part. 1, verb. Moniales, ad 8, quaesitum, vers. 4, negat admittendam esse sequelam, quia fatui (inquit) licet non possint peccare, possunt tamen ad peccandum incitare, tumultum facere, turpiter jocari, et similia monasterio nocentia asportare. Quae ratio probat quidem bene peccare moniales contra legem naturae, vel contra suam regulam hos admittendo, vel certe etiam contra votum castitatis, si mala intentione, vel cum morali periculo lasionis ejus, illos admittant. Quomodo etiam poterunt peccare admittendo parvulos, praesertim grandiusculos, licet nondum ratione utantur; quia, licet ipsi non possint peccare, neque active ad peccandum incitare, possunt esse materia peccandi, et objective movere, vel occasionem praebere ad faciendum tumultum, vel turpiter jocandum, vel aliquid pejus. Non videtur autem probare illa ratio illud esse peccatum contra prohibitionem Concilii, tum propter replicam factam, quia etiam quoad illam rationem est similitudo in pueris; tum maxime quia, ut lex obliget, non satis est finis legis, nisi interveniat etiam materia legis. Quamvis enim lex jejunii hodie obliget propter talem finem, quamvis idem finis, vel eadem necessitas sit in me alio die, non obligabit me lex jejunii, si pro illo die non est posita. Sic ergo, cum haec lex non sit posita pro his personis ratione carentibus , licet in aliquibus earum ratio et necessitas legis eadem sit, obligatio non erit eadem, praesertim quia, cum haec lex non obliget moniales nisi indirecte, urget semper ratio, quod cessante obligatione directa circa alios, nulla possit in ipsas redundare.
5. Nihilominus sententia illorum auctorum mihi placet, censeoque esse peccatum grave contra prohibitionem Concilii admittere has personas. Rationem vero esse existimo, quia praeceptum illud per se et vi sua illas etiam personas obligat, quamvis ex accidenti excusetur; aliud enim est non obligari; aliud excusari a lege, ut ex materia de legibus suppono. Hanc ergo differentiam invenio inter infantem, et adultum perpetuo stolidum, quod infans per se est incapax praecepti, et ideo ad illum nullo modo dirigitur ; adultus vero est capax, per se loquendo; quod autem in tali aetate per se sufficiente ad usum rationis habeat impedimentum ejus, per accidens est; et ideo tale impedimentum excusat quidem personam a transgressione praecepti, non tamen excludit quominus praeceptum in illam cadat. Ideoque si talis persona admittatur vel introducatur in monasterium, licet ipsa non peccet, peccant aliae, quia ille in- gressus est contra praeceptum, qui licet non sit liber homini amenti, aliis est liber, et ideo non excusantur, licet ille excusetur. Declaratur exemplo, si homo dormiens vel ebrius introducatur, nam ipse non peccabit, et alii sinc dubio peccabunt; quia in illo carentia culpae est solum per excusationem, et non quia non sit materia praecepti; quae tamen excusatio in aliis lecum non habet. Sicut cliam, qui facit ut alius comedat carnes in dic prohibito, illo fortasse non peccante propter oblivionem vel ignorantiam , peccat contra praeceptum Ecclesiae, quia licet alius excusetur, actus ipse est contra praeceptum Eeclesiae, et ipse est voluntaria causa ejus. Multo ergo magis dicendum est in prasentüi casu, in quo ipsemet actus materialis (ut sic dicam) ingrediendi, licet ab ingrediente non fiat moraliter, habet eadem incommoda quae lex vitare intendit; et tunc habent optime locum congruentia a Navarro adductae. Favet tandem forma hujus praecepti, prout habetur in dict. cap. unic., de Statu regular, in 6: Nulli aliquatenus inhoneste personae, nec etium honeste ingressus pateat, etc. Nam haec verba non solum ad ingredientes dirigi videntur, sed etiam ad omnes quibus cura incumbit talis clausurae, et passive magis quam active feruntur, ut non tantum ingrediendi actionem moralem, sed etiam permissionem seu admissionem comprehendere videantur. Nomen autem inhonestae personae in omni proprietate comprehendit hos amentes, non vero infantes, quibus vix etiam nomen personee tribuitur, juxta communiorem usum.
6. Explicantur limites clausure. — Sed cxplicandum superest quis sit terminus localis ( ut sic dicam) hujus ingressus, in quo consummatur violatio hujus praecepti. In quo, generatim loquendo, dicendum est, in omni monasterio feminarum sepimentum aliquod vel murum necessario designandum esse per totum circuitum ejus, ut intra illud censeatur esse claustrum monasterii; intra quem terminum contineri debent, et loca omnia, seu cubicula, et officinae interiores, et claustrum, et hortus etiam si quis fuerit monialium , ac denique omnia loca in quibus ipsae ordinarie versantur , comprehendi debent; hoc enim supponunt omnia dicta jura, et Pontifices, quoties de hac materia loquuntur, et est per se evidens, supposita necessitate clausurae. Qui ergo intra illum murum ve januam ejus ingreditur, eo ipso praeceptum hoc transgre- ditur, et quamdiu intra illum non est, praceptum hoc non violavit. Unde qui animo ingrediendi ascendit murum, licet intentione et attentatione graviter peccaverit, non incurrit censuram Concilii, si non intrat; qui autem sine tali intentione ascenderet tantum ob curiositatem , vel aliam causam, non peccaret contra hanc legem , sed aliunde juxta scandalum, nocumentum, vel injuriam illatam.
7. An possit dari locus communis, ad quem possint egredi moniales, et ingredi emterni sine fractione clausure. — Est autem practicum dubium, an omuis locus, ad quem possunt egredi moniales, censendus sit intra clausuram, quam non possint ingredi seculares. Et ratio dubitandi est, quia usu retentum videtur , non obstante Concilio, ut juxta interiorem ianuam monasterii sint aliqua receptacula, seu cubicula, ad quae seculares, praesertim feminae ingrediuntur, quamvis illuc etiam moniales egrediantur; quod non esset permittendum , si per Concilium intelligeretur prohibitum. Iu contrarium est , quia vel illa loca sunt intra clausuram, vel extra ; non extra, alias non liceret monialibus ad ila egredi ; ergo sunt intra clausuram ; ergo licet monialibus illa ingredi. Responderi potest, eamdem clausuram posse habere duplces terminos , vel potius unum terminum communem, qui sit quasi intrinsecus utrique extremo, id est, loco clausurae, et externo, et ideo ingredientibus et egredientibus licet simul attingere talem terminum. Neque enim hic terminus mathematico modo indivisibilis est, sed aliquam extensionem habet , et plures personas capere potest, et per impositionem quamdam moraliter designandus est. Potest ergo spatium illud, quod est inter duas januas, tanquam terminus communis designari. Sicut enim paulo antea in num. 6 dicebamus, eum, qui ascendit murum, nondum violasse clausuram ingrediendo, ita etiam religiosus, vel religiosa, licet ascendat murum ad egrediendum, nondum censetur consummasse peccatum violandi clausuram per egressum, donec extra septa monasterii egressio fiat, ut significavit ctiam Clemens VIIL in decreto de reservatione casuum regularium. Ita ergo intelligitur dari terminus communis, in quo possint simul esse secularis et relgiosus, sine ingressu unius et egressu alterius.
8. Respondeo nihilominus, dari talia loca communia (ut sic dicam), esse contra mentem Concilii , et contra legem ejus. Primum patet, quia hoc est quod praecipue intendunt vitare canones, ne, scilicet, moniales cum secularibus in eisdem receptaculis seu locis possint convenire. Quod adeo verum est, ut hac ratione prohibuerint moniales egredi, vel habere januam ad ecclesiam exteriorem , ad quam intrent seculares. Et ex ratione et fine praecepti constat hoc esse imprimis necessarium. Et confirmatur, quia alias etiam viris liceret ingredi talia cubicula, quod per se statim apparet absurdissimum. Unde ille usus, vel potias abusus, qui in contrarium affertur, nullibi ad viros amplificatus est. Nullo autem colore fit in hoc distinctio inter viros et feminas, quia prohibitio aequalis est pro omnibus, et pro eisdem locis, seu pro eadem clausura. Unde probatur altera pars, primo ex verbis Bonifacii : Nullique aliquatenus ingressus pateat ad easdem, scilicet moniales ; quomodo igitur non patet ingressus ad easdem, si licet ingredi ad aliquod receptaculum, ad quod ipsae moniales communiter egrediuntur? Concilium autem atque etiam Pius V renovant decretum illud Bonifacii. Et praeterea Concilium ait: Ingredi intra septa monasterii nemini liceat. Septa autem monasterii non appellantur cubiculum aliquod, sed murus quo habitaiio monialium clauditur , ut constat ex communi usu vocis. Nec potest negari quin talia loca sint intra septa. Primo, quia sunt intra januam illam, quam semper clausam monialis aliqua custodit, extra quam egredi piaculum est. Deinde quia in illis locis resident communiter moniales , praesertim janitrices, et sociae earum, quas omnes intra claustrum semper contineri necesse est.
9. Ad consuetudinem pro parte contraria adductam in mmn. 1. — Ad ecasionem ibidem allatqm. — Quapropter ad consuetudinem num. 7 adductam reBpondeo, et raram esse, et ubi permissa est, ex aliqua ignorantia esse ortam, non esse tamen permittendam, sed abolendam, quia est juri contraria, et non est rationabilis, quia multum etiam derogat religiosae custodise et disciplina ; et quamvis esset tolerata, non est tam antiqua, nec tam communis, et nota superioribus, ut potuerit canonicae legi, et adeo gravi derogare. Ad obJjectonem aliam respondetur, totam illam esse fraudem legis, et sophisticam argumentationem. Unde cum eadem proportione dicitur, quamris locus dividens locum claustri ab externo non sit mathematice indivisibilis, moraliter tamen debere esse indivisibilem, et uon amplum quoddam cubiculum seu rece- ptaculum ad mutuam confabulationem sine ulla murorum divisione aedificandum. Quod autem supra murum, vel in ipsamet janua possint simul duae persona conjungi sine ingressu unius, vel egressu alterius, non consideratur a lege; quia et est nimis accidentarium, et quia leges communes non possunt ad haec minima et particularia descendere ; et ita non potest inde argumentum sumi ad congressum in eodem cubiculo, quod de se posset sufficere ad simul habitandum.
10. Quis possit licentiam dare ad ingressum in monasteria monialium. — Prima notatio, solum Poepam posse licentiam dare sine causa ingressionis.— Illatio falsa removetur. — Superest ut explicemus restrictionem seu moderationem hujus legis ; hactenus enim amplitudinem et veluti substantiam ejus declaravimus. Addit ergo Concilium Tridentinum, sess. 25, de Regular., cap. 5: Sine Episcopi vel superioris licentia in scriptis obtenta ; et intra : Dare autem tantum Episcopus vel superior licentiam debet in casibus necessaviis negue alius ullo modo possit, elium vigore alicujus facultatis vel indulti hactenus concessi, vel in posterum concedendi. Bonifacius autem VIII etiam dixerat : JVisi rationabilis et justa causu eaistat, ac de illius, ad quem pertinuerit, speciali licentia. Circa quam moderationem primum noto, solum Pontificem posse dare hanc facultatem sine causa necessaria ad talem ingressum, quia omnes inferiores Praelati solum id possunt circa hanc legem, quod eis concessum est ; et quidquid non est concessum, est prohibitum, quia ipsi dese non habent potestatem derogandi legi Pontificiae vel Conciliari ; ibi autem solum eis conceditur, ut possint dare facultatem ex causa necessaria; ergo solus Papa amplius potest. Unde fit, si Episcopus det facultatem sine legitima causa, non solum peccare, sed etiam nihil agere, quia excedit potestatem sibi concessam ; et ideo cui talis facultas datur, non potest illa uti tuta conseientia, per se loquendo, quia non impletur conditio posita a Concilio, et illa non impleta, obligat prohibitio ejus; posset tamen ignorantia excusare adhibendo fidem superiori ; quod habebit locum quando subditus bona fide procedit, et non est certus de defectu causae. Sequitur etiam inde, solum Papam proprie posse in hac lege dispensare, quia inferior Praelatus, si dat facultatem ob necessitatem, non dispensat, sed implet legem ; si vero dat sine necessitate, nihil facit. Dices: sequitur Pontificem nunquam possc licite dispensare, quia dispensatio sine causa, ueque a supremo Principe licite datur, etiamsi data valeat. Respondetur necando sequelam, nam potest dari causa sutficiens ad justam dispensationem, quae non esset sufficicns ad facultatem ab Episcopo dandam. Nam Episcopus solum potest eam concedere àn casibus mnecessariis, utique monasterio, seu monialibus. Pontifex autem potest juste illam concedere ob qualitatem personae, velob insignem beneficentiam, supposita aliunde decentia, moderatione, et aliis circumstantis.
11. Secunda notatio : àn casibus necessariis dare licentium potest Episcopus. —Qui veniant hic nomine Episcopi. — Secundo adverto, potestatem dandi hanc facultatem in casibus necessariis ex decreto Concilii reservatam esse Episcopo vel superiori. Et quidem de Episcopo nulla est difficultas, quantum ad monasteria illis subjecta, nam in illis solius Episcopi licentia sufficit et necessaria est. Sub Episcopo autem comprehenditur ejus vicarius ceneralis, ut declaravit Congregatio Cardinalium ; addit tamen conditionem: Dummodo maadatum speciale ad boc habeat. Declarat itaque hanc potestatem esse ab Episcopo delccabilem, quia jure ordinario convenit, et Concilium illud non limitat. Censet tamen casum esse ita specialem, ut non debeat reputari in concessione generali, nisi exprimatur. Comprehenditur etiam nomine Episcopi Capitulum sede vacante, quia succedit in ordinaria jurisdictione Episcopali, et respectu taiium monasteriorum subjectorum etiam posset comprehendi nomine superioris. Idemque a fortiori est de Episcopo electo et contirmato, nondum vero consecrato ; quia hic actus jurisdictionis Episcopalis est, quam ille jam potest exercere, cap. Transmissam , de Elect. Denique utroque nomine comprehenduntur seculares Abbates, vel similes inferiores Praelati habentes jurisdictionem Episcopalem, si habeant aliqua monasteria monialium sibi immediate subjecta, ut per se satis patet. 12. Potest item superior regularis quoad moniales subditas. — Quoad monasteria vero exempta, et immediate subjecta regularibus, certum est Praelatum regularem posse hanc facultatem dare, quia ille est superior talis nonasterii. Item est certum ex vi Concilii pro hujusmodi monasteriis hanc facultatem sufficere : quia Concilium absoluta disjunctione utitur, et ad veritatem disjunctivae, atque adeo ad observantiam disjunctivi praece- pti una pars sufficit. Unde in hoc est ditfcrentia inter facultatem ingrediendi et cgrediendi ; nam ad egressum causa semper est ab Episcopo approbanda, etiam in monastcriis exemptis, et supposita facultate Praelati ; ad ingressum autem nulla est necessaria approbatio Episcopi, quia Concilium illam non postulavit, nec Pius V, nec Gregorius XIII, aut alius Pontifex ; nec in responsis Congregationis Cardinalium ulla est de boc mentio. Gravior ergo facultas egrediendi quam ingrediendi reputata est, et ideo differentia illa constituta videtur. Cum autem dicimus facultatem superioris ( et idem est de Episcopo solam sufficerc, non excludimus consensum Abbatissae, seu monasterii, nam hic ex natura rei supponitur, et necessarius est, scmperque in facultate subintelligitur, quando non egreditur terminos facultatis. Quod addo, quia talis posset esse casus vel occasio, in qua Praelatus possit non solum facultatem dare, sed etiam praecipere, et, si necesse sit, cogere moniales ut ingressum non impediant, quod pendet ex modo jurisdictionis et causae, quae ad praesens non spectant.
13. Quis veniat nomine superioris monialium. —buno autem alia dubia esse possunt. Primum est, quis sit intelligendus nomine superioris respectu talium monasteriorum, an, scilicet, Generalis vel Provincialis, vel ctiam Prior, seu Abbas monasterii virorum, si fortasse monasterium monialium illi subjectum sit. Quod interrogari potest vel ex vi Concilii, vel ex vi alterius juris. De hoc secundo nihil certi dicere possumus, nisi servandas esse regulas religionis in his omnibus, in quibus dispositioni Concilii non repugnant ; quia de hoc nihil habemus ex jure communi, nisi quod Bonifacius dixit: Ac de dllius, ad quem pertinuerit , speciali licentia. Gis autem sit ille ad quem pertinet, ipse non statuit ; remittit ergo ad propria jura religionis ; illa ergo etiam ex speciali intentione Bonifacil necessario servanda sunt. Quod vero spectat ad Concilium, sine dubio ex vi illius sufticit licentia Provincialis , quia est quasi Episcopus quoad jurisdictionem respectu suorum subditorum. S1 autem ex vi regulae alicujus religionis necessaria fuerit licentia Praelati supremi, seu Generalis, non repugnabit Concilio, nam ille tunc est superior quoad illum casum, et non alius; unde juxta decretum Bonifacii ille solus est ad quem pertinet dare facultatem, in quo nihil Concilium innovat. Quod si constitutiones ipsae regulares restringerent hanc facultatem ad Summum Pontificem , non derogarentur per decretum Concilii , tum quia per generalem legem non derogantur statuta particularia, quorum mentio non fit, praesertim quando eorum rigor magis favet intentioni legis ; tum etiam quia ipsummet Corcilium, cap. 22, declaravit non esse mentem suam per superiora decreta arctiores regulas aliqua ex parte relaxare. De Praelato vero inferiori seu conventuali videri potest juxta mentcem Concilii non posse habere hanc potestatem, quia cum Concilium sub disgjunctione ponat Episcopum et superiorem, videtur cum proportione loqui de superiore, qui habet locum Episcopi quoad jurisdictionem, quia quoad hoc est aqualitas rationis ; Praelati autem conventuales non habent jurisdictionem Episcopalem, simpliciter loquendo, ut in superioribus ostensum est. Propter quam rationem haec pars videtur satis probabilis et tutior ; unde saltem censeo talem actum non pertinere ad ordinariam jurisdictionem talis muneris, saltem in ordinibus Mendicantibus; si tamen Provincialis vel Generalis voluerit committere hanc potestatem Praelato conventuali, qui alias sit etiam immediatus Praelatus ordinarius monialium, non repugnabit Concilio, ut ex dicendis constabit.
14. Quosnam a danda facultate Tridentinum excludat. — Addit enim Concilium, postquam dicit Episcopum vel superiorem licentiam hanc dare debere in casibus necessariis : Neque alius ullo modo possit , etiam vigore cujuscumque facultatis, vel indulti hactenus concessi, cel in posterum concedendi. Ubi imprimis excludit ne Abbatissa possit hanc licentiam dare, nomen enim masculini generis etiam feminas complectitur, ut est vulgaris regula. Et esse hauc communem sententiam, etiam juxta Cap. unicum, refert Navar., Comment. 4, de Regular., numer. 59. Ratio autem quam adducit ex Dominico, Franco, et aliis, scilicet non sufticere licentiam Abbatissae, quia et illi imponitur clausura, haec ( inquam ) ratio mihi non satisfacit. Quid enim repugmnat servare clausuram sibi impositam , et babere potestatem dandi licentiam ad ingressum in casibus necessariis ? Et fortasse illa ratio apparentius probaret de licentia ad egressum, quoniam in illa proprie subjecta est Abbatissa, et idco ad eumdem Praelatum videtur pertinere dare illi aut aliis facultatem. Quanquam neque hoc sit simpliciter necessarium ex vi illius rationis , sed quia jura expresse postulant licen- tiam Episcopi. Unde, considerato tenore dicti cap. unici : Ac de illius, ad quem pertineat , speciali licentia, non video cur non posset sub illis comprehendi Abbatissa, si antea aut ex regula, aut ex consuetudine ad illam hoc periinebat ; quia ibi etiam sub masculino comprehendi potest femininum ; at Concilium revocat omnem similem consuctudinem vel priviicgium, aut quemcumque alium titulum. Unde existimo non posse Praelatum committere Abbatissae hanc potestatem, quia Concilium revocat omnes facultates, etiam in posterum concedendas. Et eadem ratione existimo non posse Praelatum illam committere alicui, qui non sit superior simpliciter talis conventus ; quia Concilium aperte vult solos superiores possc habere hanc facultatem. Denique si aliquae personae ex speciali privilegio, etiam Pontificio, poterant illam facultatem concedere, ibi revocata est ; non tamen voluit Concilium auferre a Pontificc potestatem illam in posterum concedendi , si vellet ; sed per illa verba explicuit voluntatem, quam tunc Ecclesia habuit, et Sedes Apostolica confirmavit, ut talia indulta non concederentur ; qua voluntas non facile a posterioribus Pontificibus revocatur. Et hanc vim et energiam habent illa verba respectu Sedis Apostolicae. Ambiguum autem esse potest an illa revocatio se extendat ad facultates vel indulta ingrediendi monasteria ; nam longe diversum est habere indultum ad dandam licentiam ingrediendi, vel habere indultum dans licentiam ad ingrediendum. Concilium autem tantum de prioribus loqui videtur, considerato tenore verborum. Aliqui tamen volunt verba extendere ad utrumque, in quo non immoror, quia illa revocatio satis per Pium V et Gregorium XWI facta est, dc qua supra sats est dictum.
15. An saltem Episcopi veniant nomine superioris, etiam respectu monialium subjectarum vegularibus. — Aliud dubium est, an Episcopus possit dare hanc facultatem in monasterus exemptis suae dioecesis. Et ratio duhitandi esse potest, quia Concilium sub disjunctione dicit : Episcopus, vel superior. Sed ex his verbis nullum argumentum sumitur, alioquin eodem modo dici posset, reguiaris Praedlati licentiam suflicere in monasterio Episcopi, quia etiam ibi posset applicari disjunctiva locutio. Sicut ergo ibi nihil potest Praelatus, quia non est ibi superior, ctc., debet intelligi respective, ita Episcopus es vi Concilii nihil potest in hac parte circa ia monasteria sibi non subjecta, quia disjunctiva illa debet intelligi cum partitione accommoda; alias posset Episcopus concedere hanc licentiam renuente Praelato religionis, quod est contra debitum ordinem, supposita exemptione quam Concilium in hac parte tollere noluit, nam ideo addidit illam particulam, cel superioris. Per quam etiam significavit non esse satis esse Episcopum, nisi sit superior monasterii, ad hanc licentiam dandam; e contrario vero superiorem suflicere, ut declaratum est. Additur vero in quadam Declaratione Congregationis Cardinalium, ubi post Concilium fuerit consuetudo introducta, ut Ordinarius det hanc licentiam in monasteriis regularium subjectis, observandam esse. Sed id profecto non erit ex vi Concilii, sed ex vi consuetudinis, quae potest jurisdictionem dare vel privilegium tollere. Sicut etiam ibidem dicitur, ubi fuerit consuetudo introducta, ut Episcopus habeat superintendentiam aliquam super concessione talium licentiarum, ut verbi gratia, quod debeant apud eum registrari, observandam esse, quamvis Episcopus non possit tunc licentiam improbare. Quando vero ha licentiae dantur feminis, vyel aliis personis, aut clericis secularibus Episcopo subjectis, poterit Episcopus ex parte illarum ingressum prohibere, si justam et rationabilem causam ad hoc habeat; quod magis habere potest locum in aecessu quam ingressu in talia monasteria, quia ingressus non tam facile permittitur. Observandum est autem, quod Concilium praecipit, ut talis licentia in scriptis detur. Necessaria enim videtur haec circumstantia ad vitandam excommunicationem a principio positam, sic enim ait: Sine licentia in scriptis obtenta sub exccommunicationis penda.
16. Quae cause requirantur ad predictam Licentiam. — Qua causa a Bonifacio, quee a Tridenlino, postuletur. — Jam quae sit causa legitima dicendum. Sed haec a Donifacio per duas tantum conditiones explicatur, scilicet, quod sit rationabilis et manifesta. Concilium vero Tridentinum addidit, quod tantum detur in casibus necessaris. Et ita videtur priorem conditionem a Bonifacio positam coarctasse, nam rationabilis causa multo latius patere videbatur. Nam quod mater ingrediatur ad visitandam filiam, rationabilis causa appellari poterat, et tamen juxta tenorem Concilii sine dubio non est sufhiciens, quia illa congruitas simpliciter non est necessitlas. Qui autem censendi sint casus neces- sarii, explicatur a glossa, in dict. cap. unic., verb. Causa, his exemplis: Sicut in medicis, barbitonsoribus, sutoribus, carpentarüs, cum eguerint, et similibus. Intelligit ergo casus necessarios ad vitam humanam. Tamen, licet hi frequentiores sint, non est ad illos arctanda constitutio Concili, ut ex dicendis patebit. Quanta vero debeat esse necessitas, Concilium nihil dixit, sed simpliciter, àn aecessariis. Gregorius autem XIII, in constitutione supra tractata , Ubi gratiee et indulta, addidit : Sed necessitatibus urgentibus duntaaat ingredi, etc. Sed perillam particulam nihil addidit Concilio quoad gradum necessitatis, sed observantiam et executionem ejus providit, statuens, sub ejusdem paeenis ipso facto incurrendis, ne quisquam, praetextu licentiae datae pro casibus necessariis, ingrediatur, nisi tunc quando vere urget necessitas ; non ergo vult necessitatem esse majorem, sed ut vere insitin usu ipsius licentia ; et ad hoc addit poenas quas Concilium non posuit.
17. Necessitas, que a Tridentino postulatur, duplem est. — Est autem advertendum, hanc necessitatem duplicem esse posse, unam communem etordinariam, aliam extraordinariam pro multis repentinis vel inopinatis eventibus, qui non possunt per ordinariam providentiam praeveniri. De priori videtur tantum locuta glossa supra citata; sed sine dubio textus, quem exponit, multo latius loquitur, absolute loquens de causa rationabili. llla ergo necessitas ex natura rei excipitur in tali lege, et in omni regula monialium. Sed in illa necessitate potest esse latitudo, ut quod plures medici ingrediantur ad visitandam infirmam, vel unus sufticiat, et similia. Et propter hanc determinationem necessarium est prudens arbitrium Praelati, neque alia regula pro tali necessitate assignari potest. De posteriori etiam necessitate dicendum est, consideratam esse a Concilio; et fortasse ob illam praecipue illa verba, in necessariis, posuisse; nam alia per se nota erant. Gradus autem seu mensura hujus necessitatis prudenti etiam arbitrio ejusdem Praelati relinquitur, quia nulla alia regula assignari potest. In hoc autem judicio praestando facile unusquisque intelligit majorem necessitatem postulandam esse ad ingressum viri quam feminae, et ad ingressum nocturnum quam diurnum, et sic de aliis circumstantiis. Pro his etiam necessitatibus extraordinariis, quae sub generali facultate comprehendi commode non possunt, ubi Praelati longe distant a monastertis, necesse est ut alicui committant vices suas, qui in repentinis casibus, quando est periculum in mora, possit hujusmodi licentiam dare, no cogatur Abbatissa uti epiikeia, quae etiam in hac lege locum habebit, si revera moralis necessitas superveniat, et Praelatus consuli non possit; nam hae leges moraliter sunt intelligendae.
18. Dubium primum circa hanc necessitatem. — Primum pronuntiatum pro hoc dubio. —Sed supersunt hic nonnulla dubia. Primum est, an possit Praelatus dare hanc facultatem non solum ad ingrediendum ad breve tempus, sed etiam ad habitandum, seu diu permanendum ibi, si necessitas moralis id postulet. Hoc masime locum habet in servitricibus, si non inveniantur sufficientes qua: velint profiteri, nec in perpetuum monasteric offerri, an possint seculares esse. Quarum necessitas esse potest vel pro toto conveniu, vel pro aliqua particulari moniali. In quo primo dicendum est, ex vi Concilii non esse prohibitum, si casus revera censeatur necessarius. Probatur, quia Concilium non limitavit ingressum ad breve vel longum tempus, sed absolute de illo loquitur, in casibus necessariis; ergo si necessitas postulat diuturnam moram, vel habitationem post ingressum, Concilium illam non prohibet. Deinde nullum est aliud decretum juris communis, quod hoc prohibeat, vel quod distinguat in hac parte inter ingressum et habitationem. Neque etiam post Concilium invenio constitutionem Pontiticiam hoc expresse prohibentem. Imo, si verum esset quod Navarrus sentit, Pium V et Gregorium prohibuisse conversarum professionem, tacite in hoc permisissent servitrices seculares; quia verisimile non est voluisse Pontifices, ut in monasteriis Sanctimonialium rulla sint femina, qua in rebus et servitiis necessariis ad humanam vitam eis famulentur, cum, moraliter loquendo, illis maxime indigeant. Quia vero certius credimus non esse prohibitum monialibus habere professas conversas, ut cap. 8, a num. 19, ostendimus, ideo necessitas famularum secularium multo rarior esse potest.
19. Secundum pronunutiatum. — Unde secundo dicitur liceniam pro his famulabus dari non posse, nisi vera necessitate existente, et sub conditione servandi clausuram, ita ut nunquam egrediantur, et si semel egressae fuerint, nunquam amplius ingrediantur. Raiio prioris partis est, quia cessante necessitate, cessat casus de quo Concilium loquitur; cessuit autem necessitas, quoties per conversas professas sufficienter potuerit monasterio ministrari. Unde si non desit occasio moralis recipiendi illas, non erit liberum Praelatis dare potius licentiam ad ingressum secularium servientium, quam ad recipiendas conversas professionem emissuras. Et hoc maxime confirmat constitutio 13 Gregorii XIII, quae prohibet, ut conversae non professae, si profiteri noluerint, in domum remittantur, et in futurum non recipiantur, nisi suo tempore professionem emissura; quae prohibitio adeo est rigorosa, ut videatur excludere omnino a monasteriis monialium usum servitricium secularium; nam si prohibet tenere conversas non professas, multo magis servientes omnino seculares ; quia conversae magis accedunt ad statum religiosum, minusque videntur posse obstare clausurae, aut aliis religiosis observantiis monialium. Nihilominus tamen, quia expresse loquitur de conversis, non extendam prohibitionem rigorosam ultra casum expressum ob similitudinem rationis, cui facile responderi potest. Intelligo igitur Gregorii mentem fuisse, ut necessarium ministerium monialium fiat per conversas professas, ct ideo si possit haberi copia earum, non poterunt admitti famulae seculares, ut etiam citato cap. 8 diximus, ex mente Concilii. Si autem desit earum copia, non existimo prohibitum esse a Gregorio, ne talia ministeria possint per famulas tieri de licentia Praelatorun:, et cum aliis conditionibus debitis; quia non est verisimile voluisse in hujusmodi eventu relinqui monasteria sine remedio. Tunc autem potius recipiendae sunt seculares quam conversae non professae, quia hoc est expresse prohibitum, et non illud. Et ratio esse potuit, quia famulae dimitti possunt quoties sese obtulerit occasio recipiendi novitias conversas professionem emissuras; quod in aliis oblatis vel conversis non ita fieri posset. item, quia in monasteriis monialium nulla apparet nccessitas vel utilitas harum conversarum non professarum ; nam si sunt utiles ad ministeria, et volunt se consecrare Deo per professionem, non est cur non admittantur; si autem profiteri nolunt, non est cur ad aliud genus oblationis vel perpetui contractus recipiantur. Altera vero pars colligitur ex mente Concilii et Gregorii XIII, et ex declarationibus Cardinalium, quas statium numero sequenti referemus. Et ratio est, quia haec facultas danda est cum minima lasione clausurae quoad fieri possit, quia est dispensatio in re gravi, quae coarctanda est. Praesertim, quia per sc et ex natura rei est 1d necessarium ad custodiam et honestos mores monialium.
20. Tertium promintiatum. — Ultimo dicitur, hanc facultatem dari posse pro communi necessitate monasterii, non vero pro particulari servitio unius vel alterius monialis. Hoc etiam a fortiori colligitur ex declarationibus Cardinalium. Est enim consentaneum professioni religiosae, alioquin singule moniales proprias famulas habere vellent, quod esset contra decorem, et religionem monasterii. Ratio vero est, quia ille non est casus necessitatis, cum per monasterii communes servitrices seu coadjutrices possit suflicienter sincularum necessitatibus provideri. Quod si existat casus (id enim frequenter contingere potest) in quo aliqua monialis indigeat particulari cura, et ministerio alicujus famulae vel socia, ad curam- Praelatae, vel Abbatissae, spectat aliquam ex servientibus huic ministerio omnino applicare. Unde ob hujusmodi necessitates licitum erit facultatem dare ad augendum numerum servitricium secularium, si conversae professae, vel aliae moniales ex junioribus juxta usum et consuetudinem monasterii, non sufliciant. Tunc autem revera non datur facultas ut aliqua admittatur ut famula alicujus particularis monialis, sed ut pro servitio monasterii ingrediatur; applicatio autem ad tale ministerium fit ex Abbatissae voluntate.
21. Secundum dubium. — Juxta haec definiendum etiam est aliud dubium, an possit Episcopus vel Praelatus monasterii dare licentiam ut puellae seculares in monasteriis educentur, vel ut aliae honestae feminae ob graves causas intra ca commorentur per aliquod tempus. Videbatur enim ex dictis sequi non posse, quia illi non videntur casus necessarii respectu monasterii, de quibus videtur locutum Concilium. Nibilominus Congregatio Cardinalium saepe declaravit hoc non esse prohibitum per Concilium. De qua re septemdecim declarationes refert Emmanuel Rodriguez, dict. quaestione 46, articul. 10, quarum omnes, praeter ultimam, ad manus meas pervenerunt, et piures aliae ejusdem fere tenoris. In quadam tamen earum in generali adhibetur limitatio : Licet Episcopo vel superiori in snonasteriis sili subjectis dare licentiam recipiendi puellas iv monasteriis, et ibi commorari, ut recte in omnibus instruantur, licet nolint religionis habitum suscipere , cum certis tamen conditionibus , aon obstaute Concilio Tridenti- no. Illae autem conditiones in aliis exphicantur. Prima, ut nullas secum afferant vel habeant ancillas; secunda, ut exire non possint, nisi non reversurae; tertia, ut obligatae sint ad clausuram et ad caetera sicut moniales ; quarta, ut in eo vestitu incedant, qui virginali modestiae et pudori conveniat ; quinta, ut ibi essc non permittantur ultra aetatis suae annum vigesimum quintum ; sexta (quae ex 9 declaratione a dicto auctore allata colligitur) est, ut facultates habeant, vel parentes a quibus postea dotari in matrimonio, vel in alique monasterio possint; septima, ut hoc non extendatur ad viduas, etiamsi velint perpetuo in monasterio vivere, nisi velint fieri moniales, quia (dicitur in declaratione updecima) in istis nulla adest causa necessaria; quod verbum notandum est pro his quae dicemus; et quia in aliis casibus necessariis, etiam mulieres maritatae permittuntur ibi recipi ad tempus, deciaratione decima tertia et decima quarta ; octava conditio sumi potest ex decima sexta declaratione, ut feminae, quibus talis facultas datur, inhoneste non vixerint, praesertim si non consuevit monasterium hujusmodi feminas admittere ; nona, ut hoc non repugnet institutis seu consuetudini monasterii; decima, ut Abbatissae et monialium consensus accedat.
22. Que in Cardinalium declarationibus obscura sint.—In quo notanda sunt verba cujusdam interrogationis et responsionis ejusdem Congregationis Cardinalium, quae mihi ambigua visa sunt; scilicet : Utrum puella introduci possit intra claustra montalium, ad hoc ut educetur ibi etiam absque licentia Ordinarii quoad monusteria regutaribus subjecta. Respondet Congregatio posse, obtentis tamen litteris ab ipsa congregatione in forma prescripta ; non autem ex sola licentia superiorum regularium. Dubium enim mihi est (cujus perfectam intelligentiam Romae procurari vellem) quae sit illa congregatio, cujus litterae requiruntur. Nam si sit ipsamet Congregatio Cardinalium , ut vocis similitudo indicat, repugnat hoc aliis responsis, in quibus sape dicitur sufficere licentiam Praelati, juxta tenorem Concilii. Item non constat congregationem illam habere jurisdictionem, sed solum ministerium pertinens (ut sic dicam) ad clavem scientiae. Denique non constat quae sint ilae litterae necessariae, vel quae sit forma praescripta carum. Si autem sit sermo de corgregatione ipsius monasterii, primum inusitatus est modus loquendi, nam significari potius solet nomine monasterii aut conventus. Deinde, licet ejus consensus requiratur, non tamen scripta licentia; ergo nec litterae sub aliqua certa forma. Nec minus obscurum est quod ibidem consequenter subditur : Vegue etiam de icentia Ordinarii. et Superiorum, illa, qua babitum regularem suscipere vult, et ibi permancre , potest ibidem commorari per aliquot dies, ut magis perspicere possit monasterii et ordinis regulam. nisi obtentis litieris ab ipsa congregatione. In quo responso valde quidem probabile mihi est non posse Praelatos dare licentiam, ut qua volunt moniales fieri, prius ante susceptionem habitus novitiarum, per aliquot dies intra monasteria recipiantur; quia ille non est casus necessitatis, tum quia ad hoc datur annus probationis, ut regula et monasterii mores perspiciantur; tum etiam quia extra monasterium potest regula videri, et suflficiens informatio sumi. Et praeterea, quia illo titulo possent plures ingredi, et postea exire ante receptionem habitus, quod esset occasio et fingendi similem occasionem, et perturbandi moniales. Quod autem ibi adjungitur, aisi obtentis litteris ab ipsa Congregatione, non satis intelligo. Tandem ex his declarationibus colligo, casum necessitatis, quem Concilium requirit, non limitari ad necessitates ipsius monasterii, vel moniatium, sed extendi etiam ad necessitates proximarum, id est, mulierum quarum gravi necessitati spirituali, vel corporali per illum ingressum, vel habitationem subveniri potest sine incommodo, vel violatione regula monasterii; in hoc enim principio fundantur omnes declarationes relatae, quia non sunt quasi relaxationes rigoris Concilii, sed veram ejus interpretationem continent.
23. Dubium tertium. — Vera resolutio. — Tertio, dubitari potest an haec prohibitio vel coarctatio extendatur ad ipsos Praelatos, qui suo jure possunt ipgredi monasteria monialium; cujusmodi sunt omnes, et soli illi qui possunt facultatem ingrediendi aliis dare; quia certum est eos non indigere speciali licentia Pontificis; sed ipso jure illam habere ratione sui muneris, cum possint aliis praestare. Videntur ergo posse uti hoc jure; suo arbitrio, rationabili quidem, tamen sine praecisa limitatione ad casus necessarios a Concilio posita ; quia Concilium solum dixit de Episcopis vel superioribus, quam licentiam dare non possint; non autem dixit, non possint accipere, vel non valeant sua potestate uti. Denique dare licentiam non dicitur pro- prie respectu sui ipsius; ergo illa lex non est extendenda, cum in hac parte sit rigorosa. Nihilominus Gregorius NIIT, constitutione sua 75, dubiis emergentibus ad hoc specialiter edita, declaravit Concilium comprehendere etiam hos Praelatos, ut ingredi non possint, nisi in casibus necessariis : Z in eis (inquit Gregorius) ut ingrediantur, a paucis, idque senioribus personis comitati. Unde dare licentiam intelligitur Episcopus, etiamsi sibi ipsi illam faciat; nam in hoc etiam in generali lege quodammodo dispensat, et ideo eamdem seu proportionatam causam requirit. Et hanc suam mentem satis explicuit idem Concilium, dum infra, cap. 7, praecipit ut 2s, qui dectioni Abbatisse praest, E piscopus, seu superior, claustra monasterii non ingrediatur, sed ante cancellorum fenestellam vota singularum audiat cel accipiat. Si quis enim ingressus videri poterat rationem aliquam habere, maxime ad electionem faciendam, et tamen, quia non habet necessitatem, declarat Concilium in eo non licere ingressum. Inde tamen commutata ratione intelligi potest, si aliquis casus occurrat in quo, propter perturbationem monialium, vel alias causas, necessarium sit superiorem ingredi ad electionem faciendam, non esse prohibitum id facere; quia Concilium per posterius decretum non revocavit prius, sed declaravit solam electionem non esse casum necessitatis ; ergo quacumque ratione accidat fieri casum necessitatis, habet locum prius decretum, ut recte notavit Navarrus, dict. comment. 4, num. 59, et in Summa, cap. 27, num. 124.
24. An ingressus tantum vel an etiam accessus ad dicta monasteria sit prohibitus. — Ingressus et accessus distinguuntur. — Ultimo tractari potest, utrum haec prohibitio extendatur etiam ad accessum ad monasteria monialium. Quod difticultatem nullam habet (mea sententia) spectato solo Concilio Tridentino, nam in eo nulla fit mentio accessus, sed solius ingressus. Et ita censeo certum omnia quae disponit, ad solum ingressum pertinere, nec per alium actum violari prohibitionem ejus aut incurri censuram. Dubium ergo oritur ex decreto Bonifacii, quia haec duo distincuit, dicens : Nullique inhoneste personee, nec etiam honesta, ingressus, vel accessus pateat ad easdem. Et eodem modo loquuntur nonnulla antiqua decreta, quae statim indicabimus. Nec videtur dubium quin illa duae voces diversos actus significent, tum quia sub disjunctione ponuntur quasi ad augenium praeceptum. Quia in cap. Monasteria, de Vita et honest. cleric., prohibetur frequentia ad monasteria Sanctimonialium; per frequentiam autem non intelhlgitur frequens ingressus, qui usitatus non est; ergo intelligitur accessus; igitur accessus nomine intelhgi debet, quod vox in proprietate significat, aditum ad monasteria monialium , visitandi vel colloquendi gratia. Unde non est sermo de accessu ad earum ecclesias, sed ad earum colloquia et aspectum. In hoc ergo sensu videtur Bonifacius prohibuisse accessum, etiam sine ingressu, cum illa vero limitatione, nis rationalilis, el manifesta causa emistat, et de illius, ad quem pertinuerit, speciali licentia. 25. Bonifacii et Alesandri prohibitiones hac de re, et discrimina inter utramque prohibitionem.— VNidetur autem Bonifacius auxisse prohibitionem Alexandri HI, in d. cap. Monasteria. Nam Alexander solum de viris locutus est ; Bonifacius vero de omnibus personis. Et quamvis glossa ibi in propositione casus videatur ad viros limitare textum, tamen sine dubio loquitur generaliter de omnibus, ut supra dixi. Item Alexander solum frequentiam prohibuit, quae addit supra accessum iieraiionem, seu repetitionem actus. Quanta autem illa esse debeat, glossa ibi duplicem actum putat sufficere, quod non placet Hostiensi, sed judicandum putat ex communi usu loquendi. Ttaque prudenti arbitrio relinquitur. Nam, si inter unum et alium accessum longum tempus interponatur, non poterit dici frequentia; secus vero erit si intra breve tempus saepius accedatur. Recte autem advertit Panormitanus, ex Joann. Andrea, maxime damnari quando post monitionem iterum acceditur, nam tunc prava generatur suspicio. Bonifacius autem absolute accessum prohibet; unde neque unum tantum permittere videtur sine manifesta et rationabili causa. Est etiam alia differentia, quia Bonifacius nullam imponit poenam; Alexander autem clericis comminatur poenam suspensionis, non ipso jure illas imponens, sed praecipiens Episcopis ut imponant, praemissa prius monitione, et speciali prohibitione, etiam ab homine; quae poena manifeste supponit culpam gravem, saltem post Episcopi monitionem, nam antea habere posset aliquam excusationem, nisi frequentia evidenter esset nimia, et cum aliquo scandalo.
26. Questiuncula triples. — Resolutio priire . an Bonifacii prohibitio de accessu vigeat. —Dubium ergo nunc superest, primo, an prohibitio Bonifacii obliget ad culpam in quocumque accessu. Secundo, an ex vi illius legis semper sit peccatum mortale accedere ad monasteria monialium sine conditionibus a Bonifacio positis. Tertio, inquiri potest an sub hac prohibitione comprehendatur etiam scriptio litterarum. Quoad primum, dicendum est ex vi illius legis fuisse prohibitum hujusmodi accessum, quia verba ejus in proprietate accipienda sunt, et in ea continent henc prohibitionem ; quam ita intelligunt Sylvest., verb. Religio, 1, quaest. 16; Angel.. verb. Monialis, num. 3. Vereor tamen legem illam, sicut non fuit recepta quoad ingressum, ita etiam neque quoad accessum ; quia consuetudo obtinuit ut moniales in hac parte juxta suas regulas et receptos usus gubernentur. Dubitari vero potest an Concilium Tridentinum innovaverit hanc constitutionem quoad hanc partem. Ad quod videtur negative respondendum. Nam, licet in principiio dicti cap. 5, incipiat: Ponifacii VIII constitutionem renovans sancta Synodus, etc., postea-explicans in quo renovet, solum egressum et ingressum commemorat. Unde non video cur Navar., dict. Comment. 4, num. 61, vers. 6, dixerit praefatum cap. Periculosco, et Concilium non solum vetare frequentiam, sed simpliciter omnem accessum. Nam, licet hoc sit verum de cap. Periculoso, Concilium tamen de accessu nihil locutum est. Magis videtur eam innovare Pius V, d. constit. 8, Circa pastoralia ; nam dicit: Quam nos auctoritate prefuta etiam approbamus et innovamus in omnibus, et per omnia, ac ilam obsercari mandamus. Ergo etiam quoad hanc partem praecipit observari. Si quis autem attente consideret, solum eam innovat quoad clausuram, et quoad omnia et singula quae ad illam pertinent. Accessus autem prohibitus videtur esse ultra clausuram; imo Pius V solum de illa parte clausurae, quae prohibet egressum, videtur ibi loqui, ut ex tota constitutione, et ex constitutione 100 ejusdem constat. In constitutione autem 22, ubi attingit aliquid de altera parte clausure, solum loquitur de ingressu, quamvis ibi potius agat de monasteriis virorum. Gregorius autem XII, in sua constitut. 36, de monasteriis etiam monialium tractans, solum ingressum prohibet ; imo in constit. 13 sic inquit: Zt quidem post sacri Concilii Tridentini decretum, quo constitutio felicis recordationis Bonifacii Pape VIII, praedecessoris nostri, que incipit, Periculoso. renovatur, prohibens ne aut ipsis monialibus ea monasteriis suis egredi, aut ulli cujuscumque sexus aut ordinis personae ad cas ingredi liceat. In novis ergo decretis non invenio specialem prohibitionem canonicam de hujusmodi accessu. Et ideo non possumus cum suflicienti fundamento asserere esse malum quia prohibitum; sed ex circumstantiis et modo judicandum est. Semper tamen sacri canones hujusmodi accessum aversati sunt, ut videre licet in cap. Zn decima, et cap. Definimus, et aliis, 18, q. 2.
27. Resolutio secunda mortale non est, per se loquendo, accessus ad colloguendum cum monialibus.—Ad secundum dubium hinc constat, ex vi solius prohibitionis Ecclesiae hoc non esse peccatum mortale, quia nulla talis est. Non dubito tamen quin decretum Bonifacii es suo genere illam induceret; si tamen illud consuetudine derogatum est, affirmare non possumus hoc esse peccatum mortale ex suo genere, quia nullum apparet aliud jus positivum, quo districte prohibeatur, seclusa tfrequentia, quam satis graviter prohibet dict. cap. Monasteria, quod dici non potest consuetudine derogatum. Ablato autem jure positivo, ex natura rei non est intrinseca malitia, praesertim gravis, in hujusmodi accessu. Erit autem mortalis culpa , primo ex prava intentione; secundo, ex materia locutionis; tertio, ex scandalo, vel respectu monialis, si ei occasio peccandi detur, vel respectu sui ipsius, si quis sciat se inde constitui in periculo peccandi, vel respectu aliorum, si inde rumor vel mala suspicio oriatur. Unde quarto potest esse gravis culpa propter injuriam quae fit monasterio, si aliqua infamia inde criatur. Unde addo quinto, omnem accessum furtivum ad moniales esse peccaminosum. Voco autem furtivum onmnem illum, qui fit sine licentia Abbatissae, vel ejus ad quem pertinet illam dare, et regulariter censeo esse peccatum mortale, etiamsi ad mortalem finem non ordinetur, quia est contra jus monasteru et Abbatissae, et contra bonum nomen ejus, nam inter seculares furtive accedere ad colloquendum cum virgine existente sub cura parentum, ex suo genere est gravis injuria; multo ergo magis in virgine sacra. Erit autem gravior haec culpa, si accessus sit ad loquendum per loca inusitata, quia tanto est major injuria, et periculum scandali. Sexto denique, solent hoc Episcopi per generales sententias prohibere, et Sylvester refert synodales excommunicationes, sub quibus solet hoc prohiberi; quae sine dubio sunt justissi- mae, et obligant graviter etiam in individuo, in quo interdum cessare possent incommoda, vel ratio gravis malitiae ; quia lex non cessat in particulari, etiamsi ratio legis ibi cessare videatur. Talis ergo excommunicatio in universum obligat, Imo invenio quoddam responsum Congregationis Cardinalium, datum 9 die aprilis, anno 1587, quod sic habet: Hequiares adeuntes monasteria monialiwm sine Licentia Episcopi, incidunt in penam eaxcommanicationis, quam BHypiscopus suo edicto proposuit, nisi regulares illà haberent em privilegio, quod non possint eccommunicari ; et tunc deberent puniri a suis superioribus alia pomna. Qui regulares sic eccommunicati non possunt absolvi a suis superioribus, sed ab Episcopo, qui sibi hanc absolutionem reservavit. Ex quibus satis colligitur quam grave judicetur hujusmodi praeceptum a praedicta Congregatione. Quando autem accessus non est furtivus, sed cum facultate ejus ad quem pertinet dare, licet fortasse sit sine necessitate, vel causa sufficienti, imo, licet sit ex causa ficta, non erit peccatum mortale secluso scandalo, et prava intentione, et nimia frequentia; quia non videtur res ex objecto gravis, nec specialiter prohibita per jus positivum, ut declaratum est.
28. Resolutio tertia , de scriptione epistolarum. — Eadem est resolutio ad tertiam interrogationem, nullum enim invenio jus de illa re specialiter constitutum. Imo etiam cap. Periculoso, quamvis esset in sua viridi observantia, non esset extendendum ad hunc casum ; quia scribere litteras in rigore non est accedere, et lex non est extendenda ultra proprietatem terminorum. Unde Navarrus, dict. Comment. 4, num. 61, refert prohibitionem, seu edictum factum Romae de hujusmodi scriptione, quod dicit non obligare extra urbem, quia non fuit lex Pontificia. Et cons. 19, de Sentent. excomm., refert aliam specialem prohibitionem factam quibusdam religiosis a Gregorio XIII, sub posna excommunicationis , quae illos obligat, non alios. Itaque de hac re nulla est prohibitio legis positivae, sed de illa judicandum est juxta circumstantias et finem actionis, et cum proportione fere applicari possunt, quae de accessu diximus num. praecedenti.