Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Utrum omnes actiones saeculares vel profanae, et in universum omnes pravae, sint religiosis specialiter prohibitae.

CAPUT XI. UTRUM OMNES ACTIONES SAECULARES VEL PROFANAE, ET IN UNIVERSUM OMNES PRAVAE, SINT RELIGIOSIS SPECIALITER PROHIBITAE.

1. Puncta duo tractanda hoc in cayite.—n hoc capite non agimus de sola obligatione reeulae, sed de quavis alia, ex quocumque jure nascatur , vel naturali, vel positivo. Duo auiem sunt quae interrogantur. Unum est, an religiosis aliquae actiones specialiter prohibitae sint, quae aliis non prohibentur. Aliud est, an illa eadem, quae religiosis cum aliis communiter prohibita sunt, habeant in religiosis specialem prohibitionem vel gravitatem. Quoad priorem partem supponimus non esse sermonem de actionibus contrariis votis monasticis, nam de illis constat esse specialiter prohibitas religiosis. Specialiter (inquam) quantum est ex vi status, quia religiosis per se convenit talis obligatio, seu prohibitio, non vero aliis, qui illum statum non profitentur. Potest autem interdum similis obhgatio inveniri in persona non religiosa, quia votum aliquod babet in quo cum rehgtosis convenit. Sed hoc et est accidentarium, et ibi jam intervenit participatio quaedam status religiosi. Deinde non tractamus de speciai prohibitione orta ex regula ; nam, sic etiam constat multa esse posse specialiter prohibita rehgiosis. Sed de hac obligatione in genere satis dictum est a cap. 1; in particulari vero unusquisque regulam suam consulat. Praeterea non agimus de prohibitione ex vi juris naturalis aut divini ; sic enim nihil est specialiter prohibitum teliioso, praeter ea quae intrinsecc ex votis et traditione facta religioni sequuntur, de quibus etiam dictum est in tomo superiore; nulla enim alia ratio aut causa excogitari potest, unde similis prohibitio naturalis aut divina oriatur, cum in his personis nibi! speciale inveniatur, per se loquendo et ut reliciosae sunt; nam si habeant alia ministeria vel officia, ratione illorum poterunt alias obligationes habere ; sed illa accidentaria sunt ad religiosum statum.

2. Resolutio puncti quoad prohilitiones comnes religiosis cum ecclesiasticis secularibus. — Igitur solum superest dicendum de jure communi canonico. Iu quo ulterius considerandum est, quaedam dia posse specialter prohibita religiosis, ut distinguuntur a personis omnino laicis. seu non Ecclesiasticis, vel specialissime prout tam a laicis quam a sccularibus clericis distinguuntur. Priori modo sunt jure canonico prohibita religiosis; multa quae numerantur in cap. 1 et sequent.; Ne cleric. vel mon., et in cap. A crapula, cap. Clerici, 1 et 2 de Vita et honestat. cleric., et Clemen. 1, de Statu monach., et Concil. Trident., sess. 22, cap. 1, de Reform., et sess. 24. cap. 12, in fin., qua ibi videri possunt, nihil enim habent quod specialiter ad religiosos pertineat, et hic tractanda non sunt, quia omnibus clericis sunt communia ; habebunt enim, si Deus dederit, suum proprium locum in tractatu de Ordine. Et multa ex ibi prohibitis sunt per se mala, ut ebrietas, libido, usura, et similia; alia pertinent ad decentiam habitus clericalis; de quibus quantum ad religiosos spectat, satis in cap. 5 dictum est. Alia denique specialiter prohibentur propter decorem talis status, et quia multum impediunt finem ejus. Inter quae numerantur imprimis negotiatio temporalis lIueri causa, forenses causas agere, praesertim in causa sanguinis, conductores secularium rerum aut procuratores esse, et hujusmodi, quae, licet per se mala non sint, periculum habent, et implicant hominem negotiüs secularibus, juxta cap. 1 et 2 de Cleric. venat. Quibus denique accedunt alia, quae de se magis indifferentia videntur, ut sunt alearum ludus, venatio, canes et aves insequendo, et vociferando ; de quibus videri potest Navar., Comment. 4, de Regular., num. 26 et sequentibus, ubi specialiter agit de venatione prohibita religiosis, quam non putat esse peccatum mortale, secluso scandalo, et aliquando ex justae recreationis causa, et servatis aliis debitis circumstantiis, posse fieri significat; quod verum existimo. Et idem dixit de ludo idem Navarrus, in Summ., cap. 19, numer. 2, quando ludus alias non est es jure prohibitus, ut notavit etiam Bernardus Diaz, in Practica, cap. 70, ubi Salzedo alios refert, ct attigit Soto, lib. 4 de Justitia, quaest. 5, artic. Maxime tamen cavendum est ne votum paupertatis per ludum violetur, quod maxime potest hujus actionis malitiam aggravare, eumque, qui areligioso aliquid lucratur, ad restitutionem obligare, juxta principia superius posita de materia paupertatis.

3. Resolutio ejusdem puncti qucad prohibiliones religiosorum proprias. — Posteriori modo inveniuntur in jure speciales prohibitiones factae religiosis, quas fere omnes late exposui in tom. 5, tractando de excommunicatio- nibus juris in particulari, in disput. 22 et 23, et de suspensionibus propriis religiosorum, disput. 31, sect. 6, easque brcviter recenset Sylvest., verb. Religio, 6, quaest. 15 et 16, et Religio, 1, quaest. 15; et Angel, verb. Aeligiosus, 66. Quibus locis multa ponunt, quae non sunt omnibus religiosis communia, sed eorum propria qui monachi nigri in jure appellantur; et adhuc inter illa multa non sunt rigorosa praecepta, ut in superioribus tactum est, explicando etiam cap. Cum ad monasterium, de Statu monach. Multa etiam ex his, quae numcrant, pertinent vel ad non alicnanda bona religionis, qua lib. 2, a cap. 26, tractabo, vel ad modum faciendi et acceptandi electiones, quod attigimus tomo superiore, explicando obedientiae votum, et tractando modum creandi Praelatos. Reliqua dicemus quae spectant ad Praelationes intra religionem, eodem lib. 2, a cap. 3, nam de aliis, quae sunt extra illam, in priori loco tomi superioris est dictum, et dicemus plura infra, lib. 3, tractando de mutatione status religiosi, ubi etiam tractabimus de his quae portinent ad prohibendam apostasiam, et omnem illicitam mutationem status religiosi. Solum ergo desiderari poterat explicatio praecepti psallendi in choro Horas canonicas, quod ad regulares ctiam Ecclesias extenditur in Clem. 1, de Regular. Sed hoc praceptum unamquamque religionem obligat juxta modum sui instituti ; unde Societatem non oblicat, quia sub tali modo instituta et approbata est ; cujus rei rationem infra, tract. 10, lib. 4, cap. S8, reddemus. Unde autem oriatur obligatio, quam singuli religiosi professi habent ad recitandas Horas canonicas, et tota communitas ad publice canendas et recitandas illas in choro, tom. 2, lib. 4, cap.17, de Horis canonicis, dictum est, Et ideo de oneribus staius religiosi in communi nihil dicendum superest.

4. Quoad secundam partem est commune d ubium, an peccatum religiosi, caeteris paribus, gravius sit quam non religiosi, et consequenter an idem praeceptum commune religioso et non religioso magis obliget religiosum. Quam rem disputat D. Thomas 2. 2, q. 186, art. 10, ubi, si attente legatur, resolutio ejus non solum est negativa, verum potius significat levius esse peccatum religiosi, per se loquendo. Ex triplici enim accidente (nt ait ) potest peccatum religiosi esse gravius, scilicet, vel quia est contra votum , vel quia est ex contemptu, vel quia fit cum scandalo: quae tria constat essce accidentaria, et extra propriam rationem et obligationem particularium praeceptorum. Idem tenet Sylvest., RIeligio, 6, q. 14; Gregor. Lopez, glos. 8, in l. 25, tit. 4, pari. 1, cum Joann. Andrea, in cap. Accusatus, de Haeret., in 6. Extra hos vcro tres casus , ait D. Thomas peccatum religiosi essc levius in eodem genere peccati. Quia si sit leve ( inquit ) quasi absorbetur ex multis bonis operibus, quae facit ; si vero sit mortale , facilius ab eo resurgit. Sed hae rationes etiam sunt ab extrinsecis effectibus sumptae, et solum probant peccatum religiosi facilius remedium habere, non tamen esse in se levius.

5. Prima assertio pro auctoris resolut?one. — Quocirca dicendum censeo, praecepta communia religiosis et non religiosis, quantum est de se, aequaliter illos obligare. Probatur, quia praeceptum indistincte loquitur, et potestas praecipientis aequalis est respectu omnium ; voluntas etiam generalis est et indifterens ; ergo etiam obligatio aeque ad omnes descendit, per se loquendo. Neque enim ex parte subjectorum considerari potest aliquid quod reddat unam ex his personis magis obnoxiam huic obligationi, quam alias ; suppono enim praeceptum non pertinere ad statum rcligiosi, ut sic, alias non esset commune non religiosis ; ergo status hominis religiosi per se neque auget , neque minuit obhgationem talis praecepti. Unde fit ut ex hac parte, et consequenter ex vi materiae, nec gravius, nec levius religiosus peccet, sed juxta exigentiam virtutis, ad quam pertinet tale praeceptum. Dices, eo ipso quod persona est sacra, ex circumstantia personae aggravari quamlibet culpam, ideoque ipsam magis obligari ad non transgrediendum quodlibet praeceptum. hespondetur idem argumentum fieri posse de clerico comparatione laici, et de fideli seu baptizato comparatione infidelis. Item solet idem argumentum fieri de loco sacro, de quo certum est non omne peccatum factum in eo specialem gravitatem inde accipere, nisi vel peculiariter ibi prohibitum sit, vel directe sit injuriosum loco. Ita ergo in praesenti dicimus illam circumstantiam personae non aggravare specialiter quamlibet culpam, nisi vel ratione voti, vel peculiaris praecepti sit specialiter prohibita, vel aliunde sit directe injuriosa tali statui , ut recte Cajetanus 1. 2, q. 7, art. 1, sentit. Unde si in tali persona consideretur aliqua major obligatio vitandi culpas, non est ex sola consecratione personae. sed ex aliis conditionibus ad voluntatem vel intellectum pertinentibus, ut videbimus.

6. Secunda assertio bipartita. — Conciliatio eorum qui contra hanc partem cidentur sensisse. —Secundo dicendum est, regulariter loquendo, gravius peccare religiosum, quoties cum perfecta deliberatione peccat, levius autem cum ex subreptione. Ratio prioris partis est, quia regulariter ille modus peccandi est in religioso cum majori scientia, et consequenter cum majori libertate, ac propterea cum majori ingratitudine erga Deum. Quia ex majori lumine rerum spiritualium, quod solent religiosi habere, sequitur et major libertas in peccando, quando deliberatio non impeditur. Et praeterea etiam sequitur major obligatio recognoscendi illud Dei beneficium, et consequenter non offendendi benefactorem. Atque hoc modo intelligendum puto, quod aliqui absolute asserunt, peccatum religiosi, caeteris paribus, gravius esse quam non religiosi, propter cireumstantiam personae. Quo modo loquitur saepe Navar., ut videre licet in Summa, c. 6, n. 13, et in c. Consideret , de Ponit., dist. 5, n. 49 et 50, et Comm. 2, de Regul., n. 59. Hocenim in tantum verum esse existimo, in quantum ex illa conditione personae oritur aut major consideratio, aut certe major facultas et obligatio considerandi et cavendi divinam offensionem, saltem ex generali ratione gratitudinis. Haec autem omnia non ita habent locum in peccatis quae ex surreptione fiunt, quia non sunt perfecte humana, et ideo non magis imputantur ratione majoris luminis aut scientiae, quia in eis praevenitur homo, ne cum perfecta libertate possit his donis uti. Et ob eamdem causam fere nulla ingratitudo in his peccatis consideratur. Quamvis autem hoc proprie locum habeat in peccatis venialibus, nam surreptio in rigore sumpta in solis illis locum habet, suo tamen modo estendi potest ad peccata, quae ex infirmitate, aut vehementi passione fiunt, etiá msi mortalia sint, quatenus passio autecedens facultatem considerandi impedit. Et ideo D. Thomas de his absolute dixit esse leviora in religioso, quod regulariter forte ideo est, quia passio, quae religiosum vincit aut perturbat, solet esse major; nam siin illa esset equalitas, etiam posset illi magis imputari, quod habens plura principia vel auxilia ad superandam illam, vinci se sinat. Nisi etiam dicatur culpa levior (quod plane videtur D. Thomas intendisse), id est, minus nociva seu periculosa quoad ultimum ejus damnum seu effectum, quia facilius curari potest. Quod secus est in peccatis quae ex certa scientia vel malitia a religiosis fiunt, nam in eis maxime locum habet, quod Augustinus dixit, epist. 137: S'icut non vidi meliores quam qui in monasteriis profecerunt , ila non video pejores quam qui in cis defecerunt.

7. Exponitur major gravitas peccati veligiosi, quando intervenit. — Advertit nihilominus Navarr. citatis locis, et recte, gravitatem hanc, quam potest babere peccatum religiosi, ex hoc solo capite, seclusis tribus illis circumstantiis quas D. Thomas, n. 4 adductus, consideravit, neque addere malitiam distinctae speciei, neque mortaliter aggravare, ita ut ex veniali peccato possit facere mortale; neque etiamsi mortalem malitiam supponat, ita notabiliter aggravare illam, ut necesse sit talem circumstantiam in confessione declarare. Ratio omnium -est, quia ibi non est specialis materia sacrilegii, ut ostensum est; praeter quam nulla alia cum fundamento excogitari potest. Solum ergo esse potest augmentum, vel ratione majoris libertatis, aut voluntatis formalis vel interpretativae, quae notabiliter non augent; vel ratione alicujus ingratitudinis, quae non est formalis, sed materialis, secluso contemptu, ut in simili diximus in tomo 4 de Poenitentia, disp. 13, sect. 3, et in praesenti etiam materia, quamvis de alia re agens, sensit Cajetanus 9. 9, q. 187, art. 4.

8. Ingratitudo religiosorum, utentium bonis temporalibus donatis, an sit gravior.—Alt vero D. Thomas eo ipso in loco, religiosos illicite uti temporalibus bonis, si ab actibus religiosis desistant; quia sic quantum est de se defraudant intentionem eorum qui talia bona contulerunt. Ubi Cajetanus declarat illud esse illicitum ratione ingratitudinis, vel formalis, si directe intendatur vel ex contemptu beneficii suscepti fiat (quod moraliter nunquam fit); vel tantum materialiter, quae erit major vel minor, juxta obligationem quam ex alio praecepto habuerint religiosi ad tales actus exercendos. Unde nisi alias teneantur sub peccato mortali ad tales actus, sola ingratitudo suscepti beneficii non sufficiet ad malitiam mortalem.

9. Ex alio fundamento alii aggravant peccatum religiosi. — Vera uuctoris doctrina. — Dicunt vero aliqui, eo ipso quod religiosi, ex vi sui status et professionis, deputantur ad aliquos actus, ut, verbi gratia, ad chorum, vel ad spiritualia ministeria erga proximos, vel ad serviendum in actionibus corporalibus, si sint laici, teneri ex justitia ad illos actus exercendos, et non ex sola gratitudine, ideoque per se ae directe peccare mortaliter illos omittendo. Quia inter religionem et religiosum intercedit pactum implicitum, ut religio ministret omnia necessaria ad vitam; religiosus vcro munus suum exequatur. Dico tamen, excepta obligatione recitandi officium canonicum, quae oritur ex aliis principiis, sive illa sint consuetudo, sive jus aliquod canonicum, sive solemne votum, de quibus alibi; in relquis actibus nullam esse obligationem sub peccato mortali, per se loquendo, nisi vel in regula sit praeceptum, quo ita districte praecipiantur, vel ipse Praelatus sub virtute obedientiae illos praecipiat. Ratio est, quia nullum aliud principium talis obhgationis vel gravis transgressionis cum fundamento affirmari potest. Nam ex vi professionis ad nullos actus immediate se obligat religiosus, nisi ad id quod vovet ; non vovet autem immediate actus illos, ad quos destinatur, neque etiam ad recitationem in choro, quidquid sentiat Navarrus, tractatu de oratione, c. 21, n. 20, sed praeter castitatem et paupertatem vovet tantum obedire secundum regulam. Tunc ergo obligabitur ex voto ad illos actus, quando intervenerit obedientiae praeceptum, vel regule, vel hominis; ergo, si utrumque secludamus, non manet obligatio ex vi votorum; ergo nec ex vi professionis; ergo nec justitiae obligatio intervenit, donec Praelatus rigorose praecipiat, et exigat jus suum; tunc enim fateor peccatum esse posse contra justitiam ratione traditionis et pacti, et contra virtutem religionis ratione voti obedientiae, ut in superiori tomo late explicavimus. Sicut peccaret etiam Praelatus contra justitiam negando subdito necessaria ad suam sustentationem; est autem differentia , quia Praelatus ex officio habet hanc obligationem sine novo praecepto, nec enim subditus potest illud Praelato imponere; at vero subditus immediate et ex officio solum tenetur obedire; in particulari vero obligatio semper est juxta gradum praecepti seu legis sibi impositae; et nunquam intelligitur obligatio justitiae ab ipso cxigi, nisi quando actus ita praecipitur. Illa autem justitiae obligatio aut transgressio non est respectu fundatorum aut benefactorum, qui eleemosynas dederunt (nisi ubi tale pactum intervenerit), sed est respectu Praelati, seu religionis cui religiosus se tradidit. Dixi autem per se loguendo, nam ratione scandali, vel propter alia gravia damna, si inde sequantur, poterit in ea omissione esse peccatum imortale. Et hactenus de obligationibus religiosis communibus ; reliquum est ut de Praelatis in particulari dicamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11

Caput 11