Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER SECUNDUS DE RELIGIOSIS OUATENUS PRAELATI SUNT, ET EORUM OBLIGATIONIBUS UT SIC.

Post explicatam essentiam, et praecipua vincula status reliiosi, dicendum de caeteris obligationibus et proprietatibus ejus. Ad hoc autem oportet gradus personarum, ex quibus religiosa congregatio coalescit, distinguere, et sigillatim considerare, quia pro diversitate eorum diversa est obligatio, et in quibusdam carum personarum oritur ex respectu ad alias. Ad duo autem capita possunt dictae personae revocari , Praelatos scilicet et subditos. Primum vero occurrit Praelatorum consideratio, quia et praecipui sunt, et post doctrinam de obedientia et subjectione, opportune cadit sermo de Praelatis. Igitur de eis dicemus, quae pertinent ad ipsorum creationem, seu existentiam (ut sic dicam); deinde, quae ad potestatem et obligationes ipsorum, quae in tali creatione fundamentum habent.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum