Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Utrum in religioso statu aliquis praelatus requiratur jurisdictionem habens, et unde illam habeat.

CAPUT I. UTRUM IN RELIGIOSO STATU ALIQUIS PRAELATUS REQUIRATUR JURISDICTIONEM HABENS, ET UNDE ILLAM HABEAT.

1. De statu religioso, prout uunc est in Ecclesia, sermo instituitur.— Qualis pralatio deceant magis religionem. — Non possumus religiosorum obligationes, in quibus tradendis versamur, explicare quoad eam partem quae Praelatos attingit, nisi de eorum existentia et potestate, in quibus tales obligationes fundamentum habent, doctripam per nonnulla capita praemittamus. Supponendum vero sermonem esse de statu religioso, ut nunc est in usu Ecclesiae, in regulari et communi vita, nam, ut supra tactum est, et tractatu sequenti dicemus, inveniri etiam potest verus religiosus status in solitario et privato vivendi modo, respectu cujus non est necessaria alia praelatio, vel praecipiendi potestas, praeter eam quam intrinsece requirit obedientiae votum, ut ex dicendis a fortiori constabit ; et ideo de illo statu, quod ad praesens attinet, nihil aliud dicere necesse est. De alio vero statu communitatis religiosae, per se notum videtur in illo necessarium esse aliquem qui caeteris praesit, praecipue si hoc non restringamus ad unam personam, sed indefiuite loquamur de uno gubernatore, sive illa una persona sit, sive unum consilium ex multis personis constans; sic enim impossibile est humanam communitatem sine gubernatore consistere: Ubi enim non est gubernator (dixit Spiritus Sanctus, Prov. 11), populus corruit. Quod si de omni communitate hoc verum est, multo magis de religiosa, in qua summus ordo ad perfectionis profectum necessarius est. Et ideo in eo statu speciali titulo et ratione necessaria est obedientia, ut tomo praecedenti vidimus. Simili ergo modo necessarius est superior cui obediatur; et ideo omnes rebcionum institutores hoc primum in hoc genere vivendi statvunt, ut scilicet in eo sit aliquis praefectus, cui caeteri perfecte obediant, ut satis ostensum est tractando de necessitate obedientia ; haec enim duo correlativa sunt. Quamvis autem de absoluta necessitate hoc non restringatur ad unam personam, ut disi, tamen, moraliter loquendo, necesse est usum hujus regiminis ad singulares personas reduci, quia fieri non potest ut singula, quae agenda vel praecipienda occurrunt, plurium communi consilio disponantur vel ordinentur. Posset autem ordinaria potestas etiam immediata solum esse in communitate seu consilio aliquo, licet per vicarios proxime administranda esset ; illud autem regimen non esset religioni conveniens, quia imperfectum est, et ordini religioso minus accommodatum. Ideoque in omnibus religionibus monarchicum regimen, saltem quoad proximam gubernationem, usu receptum est. Est enim hoc regimen omnium perfectissimum, teste Aristotele, 9 Ethic., c. 10, et confirmat D. Thomas, 4 contra Gent., c. 16, imo Christus Dominus docuit, dum in sua Ecclesia perfectam monarchiam esse voluit, ut in tomo de Fide ostendi; imo et natura Ipsa hoc persuadere videtur, dum unum tantum supremum Principem, Deum scilicet, admittit, ut notavit Cyprianus, in tract. de Idolorum vanitate. Status ergo religiosus ratione sua perfectionis monarchiam etiam maxime postulat. Requirit ergo non solum unum gubernatorem, sed ctiam unum caput, quod singularis persona sit; in hoc enim dittert monarchia a caeteris politis.

2. Est autem ex superiori tomo recolendum, in Praelatis religionum duplicem posse intelligi potestatem, jurisdictionis scilicet et dominii. Dicendum ergo secundo est: in hoc statu necessarius est superior, qui potestatem dominativam habcat ; jurisdictio vero non ita illi necessaria est. Prior pars suflicienter est in illo iomo declarata et probata ; nam traditio et votum obedientiae sunt de necessitate status religiosi; ergo et potestas dominativa in Praelato est necessaria in hoc statu; nam haec duo sunt quasi correlativa, vel tanquam causa et effectus ; nam ex traditione, quaefit ex parte religiosi, sequitur dicta potestas in religione, a qua in superiorem tranfertur. AItera item pars probatur, quia praedicta potestas sufficit ad gubernationem oeeconomicam; haec autem, si sit accommodata disciplina rcligiosae, sufficit in rigore ad religiosum statum. Major patet in seculari gubernatione domus, in qua pater habet hujusmodi proportionalem potestatem in filium, vir in uxorem, dominus in servum, et illa sufficit ad poliiicam gubernationem. Minor autem patet, quia religiosus status suflicienter salvari potest in communitate unius domus, cujus gubernatio et vivendi modus ad perfectionem charitatis ordinetur; ergo in illius superiore sufficit praedicta potestas ad cumdem finem et vitee modum accommodata. Quod si plures domus habeant inter se moralem unionem, qua unum corpus politicum efliciant, praeterquam quod id non est simpliciter necessarium ad statum religiosum, etiam illud potest suficienter salvari cum praedicta potestate, amplificata, seu extensa quoad dominium cum sufficienti proportione, sive id fiat per subordinationem obedientiae plurium conventuum, seu domiciliorum ad unum superius caput, sive per consensionem plurium Abbatum, seu superiorum conventualium inter se; quanquam hoc secundum minus firmum est, et pluribus dissensionibus expositum.

3. Faria exempla pro assertione confivmanda. — Confirmatur et explicatur exemplis, primo monialium, in quibus nulla est jurisdictio spiritualis, juxta doctrinam D. Thomae, in 4,d. 18 et 25, communiter receptam, quam in tomo de Censuris, disp. 2, sect. 3, a n. 5, explicuimus; et tamen in illarum convenü- bus est aliqua caeteris praefecta, sive Abbatis sa, sive Priorissa, velaliter nominctur, in qua est sufficiens potestas gubernativa ad religiosum statum necessaria, argumento c. 2, de His qua fiunt a Praelato, cum his quae ibi no- tat Abbas, et alii, et ex ipso usu satis constat. Aliud exemplum est de antiquis monachis, qui regulariter non erant clerici, ut sumitur ex Dionysio, c. 6. de Eccles. hierarch; Hieronymo, ep. 1 ad Heliodorum, 4 ad Rusticum, et lib. contra Vigilantium, et ex aliis quae referuntur 16, q. 1, et infra tractatu sequenti de Varietate religionum, latius dc ea re dicemus ; et tamen inter antiquos monachos erant praefecti ac superiores suflicientem habentes potestatem ad religiosum statum gubernandum. ut constat de illis antiquis Patribus, Antonio, Hilarione et Pachomio ; imo etiam S. Benedicto, quem sacerdotem fuisse non legimus ; imo non fuisse scribit Bonaventura, in expositione sua regulae, cap. 7; fuisse autem vere Abbatem, id est, monachorum patrem et superiorem, satis constat. Estque optimum exemplum apud D. Gregorium, lib. 1 Dialog., c. 4, de Equitio, qui cum sacris ordinibus initiatus non esset, Abbas, et multorum monasteriorum pater a Gregorio appellatur. Igitur ad hoc munus jurisdictio ecclesiastica necessaria non est, sed sufficit praedicta potestas ; nam in his viris laicis, quanlumcumque sanctis, ecclesiastica jurisdictio esse non potest. Dices, in illis fuisse potestatem excommunicandi, ut ex regula S. Benedicti, et ex aliis colligi potest. Respondetur, in nomine excommunicationis esse aequivocationem ; nam illa, de qua Benedictus in sua regula loquitur, non erat censura ecclesiastica, sed externa quaedam separatio a conversatione fratrum, vel in choro, vel in aliis occupationibus, seu exercitiis, vcl in communibus colloquiis, quae separatio solum erat per ordinationem seu prohibitionem obedientiae, unde neque ipsum religiosum, neque alias personas eo modo hgabat, quo nunc ligat ecclesiastica censura.

4. Arguitur adhuc contra secundam partem pracedentis assertionis.—hursus vero objiciet aliquis nunquam posse statum religionis esse aut conservari sine Praelato habente potestatem jurisdictionis, nec exemplis adductis oppositum probari ; quia nec moniales sunt sine hujusmodi Praelato, nec religiosi unquam fucrunt; solumque probant dicta exempla, non oportere praelatum esse ejusdem sexus, vel ejusdem ordinis; non vero esse omnino nulIum. Nam moniales vel subjiciuntur religiosis viris tanquam Praelatis habentibus jurisdictionem in illas, vel Episcopis, si exemptae non sint; et tunc Episcopus non minus est proprius Praelatus earum, quam sit Provin- cialis aut Prior circa sibi subjectos. Et similiter olim quando monachi erant mere laici, subjficiebantur Episcopo tanquam proprio Praelato, ut sumitur ex citato loco Dionysii, et ex Hieronymo, et aliis, quos supra retulimus: et idcirco quia Episcopus per seipsum praesse non poterat, solebat substituere Presbyterum aliquem, cui vices suas committebat, ut colligitur ex Concilio Chalcedonensi, c. 8, et ex regula Augustini, ubi distinguit Praepositum a Presbytero, et utrique tribuit potestatem corripiendi religiosos, et vindicandi delicta ; quia fortasse in Praeposito erat tantum potestas dominativa; in Presbytero autem erat etiam praelatio et jurisdictio; et hoc significant illa verba, quae habentur in finc regulae: Preposito tanguam patri obediatur, multo magis presbytero, qui omuem vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur, et, si quid servatum minus fuerit, non negligenter praetereatur , sed ut emendandum corrigendumque curetur, ad Prepositum precipue perinebit, ut ad presbyterum, cujus est apud vos major auctoritas, referat, quod modum cel vires ejus eacedit. Erat ergo in Presbytero major potestas quam in Praeposito, quae non videtur alia fuisse nisi jurisdictionis ; ergo nunquam haec defuit in Praelatis religionum. Et ratio sumi potest ex praedictis verbis Augustini, quia haec potestas moraliter necessaria est ad perfectam guberuationem talis status, tum ratione directionis perfectae, tum etiam ad majorem coactionem, ubi fuerit necessaria.

5. Occurritur argumentis promime factis.— Haec argumenta convincunt plane quod intendunt, solumque posita sunt ut verum sensum assertionis positae explicemus. Duobus enim modis intelligi potest, Praelationem cum jurisdictione esse necessariam ad statum religiosum. Primo, ut talis jurisdictio et praelatio esse debeat specialiter commuissa ipsi rehigioni, vel alicui persona ejusdem ordinis, et professionis. Et hoc modo negamus essc necessariam propriam praeiationem cum potestate jurisdictionis intra ipsam religionem ; et hoc convincunt exempla adducta in n. 3, quibus addi potest exemplum, quod nunc etiam extat, religionis laicorum institutae ad curandos infirmos in publicis xenodochiis eorum cura commissis; ilii enim inter se proprios habent praefectos quibus obediant; ilii tamen jurisdictionem proprie non habent, sed-in Episcopis residet. Alio modo potest intelligi haec jurisdictio necessaria in aliquo Praelato Ecclesiae, qui ratione illius dici poterit Praelatus religiosorum ; et hoc modo evidens est talem praelationem et jurisdictionem esse necessariam, ut probat discursus numero praecedenti factus; et praeterea, quia non potest esse in Ecclesia aliquis status, quin totus subjectus sit jurisdictioni Praelatorum et Pastorum Ecclesiae, secundum aliquem modum vel immediate a Christo, vel ab ipsa Ecclesia institutum; quod magis ex sequenti assertione, ejusque declaratione constabit.

6. Dico ergo tertio : in religionibus excmptis, quales nunc fere sunt omnes religiones virorum, necessarii sunt Praelati proprie dicti habentes spiritualem, imo et Episcopalem jurisdictionem. Conclusio est certa, et communis Doctorum, quos statim referemus, constatque inductione juxta praesenten: Ecclesiae usum : nam et monachales ordines , et Mendicantes (ad quas reducuntur alii, qui cum ills communicant , vel participant) habent hujusmodi praepositos cum pceopria potestate et jurisdictione. Ratio autem necessitatis. supposita exemptione est eflicax , quia , co ipso quod religio a jurisdictione Episcoporum eximitur, manet immediate subjecta solius Pontificis jurisdictioni ; non poterat autem convenienter gubernari immediate per solum Summum Peontificem, aut per commissarios, vel delegatos ab ipso, quia in omni congrecatione necessarii sunt pastores ordinarii, quibus ejus cura ex officio incumbat; ergo, si hujusmodi pastores proximi non sunt Episcopi, necessarium est ut sint praelati proprii uniuscujusque religionis. Atque hinc inferunt communiter Doctores, praepositum Generalem, Provincialem, et localem seu conventualem uniuscujusque religionis approbatae a Summo Pontifice, et exemptae, esse vere ac proprie Praelatos, ut patet ex Gloss. in Clem. 1, de Elect., v. Pradatum, ubi Cardinals etalii. Sumitur ex Panorm., inc.Cumab Ecclesiarum, de Offic. Ordin., ubi distinguit duplicem acceptionem hujus vocis pralatus: unam late, secundum quam etiam Parochus dici potest Praelatus, quatenus suis parochianis praeest ; aliam propriam, et jure usitatam, secundum quam solus ille, qui habet jurisdictionem spiritualem et ordinariam fori contentiosi, praelatus dicitur, ut sumitur ex cap. 2, juncta gloss. ult. de Judiciis. Cum ergo superiores religionum jurisdictionem habeant spiritualem fori contentiosi, eamque ordinariam, nam ex vi proprii muneris eam habent, unde et delegare illam possunt , Praelati propric dicuntur , ut latius docent etiam Sylvest. et Angel., verb. Preelatus. Et haec de 1 p. tituli.

7. Tractatur secunda pars tituli de origine jurisdictionis Pralatorum regularium. — Es dictis facile definitur quaestio hic occurrens, unde aut quo jure habeant hi Praefecti religionum ut Praelati sint, id est ut habeant hanc spiritualem jurisdictionem. Quidam enim putant habere illam jure divino, quod gravissimos Doctores docuisse, cos tamen non rcferens, dixit Medina, lib. de Indulgentis, cap. 24; eamdem sequi videntur, et suadere conantur Emmanuel hodriguez , tom. 4 Regularium Quaest. , q. 17, art. 2; et Miranda, in Manual Praelatorum, tom. 1, quaest. 13, articulo 4, conclusione 1. Argumentantur primo , quia Praelati Ecclesiae sunt, qui habent jurisdictionem illam, de qua dictum est Matth. 18 : S6 Fcclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus ; nam juxta communem interpretationem Chrysostomi, et aliorum , nomine Ecclesiae, Praelati ibi intelliguntur ; sed praefecti religionum sunt vere Praedlati ; ergo habent jurisdictionem jure divino. Secundo, et in idem redit, quia Christus ibi, cum dixit: Quecumque ligaveritis, etc., ad omnes Praelatos Ecclesiae locutus est ; sed inter hos Praelatos sunt superiores religionum ; ergo habent jurisdictionem ex vi verborum Christi, atque adeo ex jure divimo. Tertio , Episcopi habent jurisdictionem jurc divino, ut est multorum sententia ; sed Praelati religionum habent jurisdictionem episcopalem vel quasi episcopalem, ut dicitur in cap. Abbates , de Privilegis, in 6, et notat glossa in Clement. unica, de Rebus Eecles. non alien., verb. Proprii ;ergo, per argumentum a simili, etiam illi habent jurisdictionem ex jure divino. Quarto, religio instituta est a Christo ; sed religio non potest consistere sine Praelatis ejusdem ordinis habentibus jurisdictionem ; ergo habent illam a Christo; nam qui instituit aliquem statum, sine dubio dat omnia necessaria ad illum. Major supponitur ex supra dictis. Minor sumitur ex ratione juris statuenls , ut religiosorum Praelatus cjusdem habitus et religionis sit ; cujus rationem reddit Inuocentius IH, in cap. Cum causam, de Electione. Quia, secundum legem divinam, non est in bove arandum et asino, id est( ut exposuit Concilium Hispalense II, cap. 9, cap. Zn nona, 16, quaest. 1): ZTomines diverse professionis in officio uno non sociaDis - nam cohe«rere ( ut ibidem subjungitur ) et conj sngi non possunt, quibus et studia, et co- ia diversa sunt. Unde in Clem. 1, de Elect., sic dicitur : Cum rationi non congruat ut homines disparis professionis, vel habitus, simul in eisdem monasteriis socientur, prohibemus ne religiosus aliquis in Abbatem vel Prelatum alterius religionis, vel habitus de ceetero eligatur. Est ergo haec institutio ex natura rei intrinseca huic statui.

8. Haec sententia nova est, et sine dubio falsa ; qui enim fieri potest ut sit de jure divino, quod ab Ecclesia non semper fuit observatum ? ostendimus autem num. 3, in antiquis religionibus fuisse spirituales Patres, seu Praefectos, aut Abbates sine propria et spirituali jurisdictione. Unde certum est institutionem hanc habuisse initium a Summis Pontificibus, atque adeo esse de jurc humano , quod praedictus auctor non negat, sed ait, fieri posse ut idem Praelatus pluribus titulis et rationibus jurisdictionem habeat. At hoc solum habet locum ubi plures tituli non involvunt repugnantiam ; non vero in prasenti, si proprie ac per se loquamur de orieine jurisdictionis. Tunc enim jurisdictio proprie dicitur esse de jure humano, quando ab homine immediate confertur ; et e converso de jure divino dicitur, quae immediate datur a solo Christo; et ita unus titulus istorum alium excludit ; non potest ergo eadem jurisdictio utroque modo proprie ac per se haberi. Dico autem per se, quia si unus titulus sit per accidens, non erit tanta repugnantia. Ut qui opinantur Episcopos habere jurisdictionem divino jure, negant quidem per se habere ab homine ; tamen , quia non negant, nec negare possunt habere illam dependentem a Summo Pontifice, dicere possunt etiam esse ab illo saltem per accidens, tanquam a non prohibente seu impediente, cum possit, vel tanquam a confirmante , seu designante personam. Sed haec non sunt satis ut jurisdictio dicatur de jure humano ; sic enim etiam jurisdictio Summi Peontificis per accidens est ab hominibus eligentibus ipsum; uec jurisdictio Praelatorum religionis est hoc modo ab homine, sed ut ab immediate et per se conferente illam ; nisi enim Summus Ponifex illam dedisset, nullum est divinum jus, nullave Christi promissio, ex qua colligere possimus ipsum immediate illam conferre; maxime quod talis modus Praelationis immediate est institutus ab Ecclesia, et non a Christo Domino ; licet enim potestas illum instituendi fuerit a Christo , non vero ipsa institutio, nullibi enim ostendi potest ; nec talis institutio fuit ex aliquo praecepto divino positivo, sed ex prudenti arbitrio Summorum Pontificum ; nullo ergo modo talis jurisdictio est proprie de jure divino , nisi solum remote in generalibus principiis, et in potestate concedendi illam ; quod evidentius fiet respondendo ad argumenta.

9. Ad primum negatur consequentia , tit enim illatio virtualiter in quatuor terminis: immediate enim solum infertur, Praelatum religionis habere jurisdictionem illam, ratione cujus dixit Christus : Sà Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. Inde autem nihil infertur, quia Christus non dixit, omnes Praelatos Ecclesiae habituros dictam jurisdictionem immediate ab ipso. Unde, si ratio illa quidpiam valeret, probaret, omnes, qui in Ecclesia habent potestatem excommunicandi , etiam archipresbyteros, Archidiaconos, Priores, Abbates , et similes inferiores dignitates, habere illam jure divino; quod plane falsum est, quia fere in his omnibus constat manasse jurisdictionem ex privilegiis Pontificum, et humana institutione. Eademque est responsio ad secundum: fatemur enim verba illa : Quecunque ligaveritis el solceritis, etc., dicta esse pro omnibus Praelatis ; dicimus tamen adimpleri vel in multis, vel in omnibus infra Summum Pontificem, per jurisdictionem mediante ipso Pontifice concessam. Unde in his argumentis oportet advertere, aliud esse Praelatum habere jurisdictionem ; aliud, quod obediendum sit Praelato jurisdictionem habenti. Primum non semper est immediate a Christo, nec ex praecepto ejus ; secundum autem est divinum praeceptum explicatum Matt. 18: 5S Fecclesiam non audierit, quod suo modo naturale est, sicut obedire regibus. Similiter participatio clavium non semper est immediate de jure divino, sed per hominis concessionem ; et nihilominus, supposita participatione clavium , quod habeant effectum aperiendi et claudendi , de jure divino est, explicato illis verbis : Quecumque ligaveritis, etc.; hic autem non agimus de effectu clavium quasi in sensu composito, sed de ipsa clavium participatione per jurisdictionem quasi episcopalem.

10. Ad tertium primo respondetur negeando antecedens ; probabilius enim credimus jurisdictionem Episcoporum non esse de jure divino, ut tomo 4 et 5 tertiae partis diximus. Secundo vero respondetur negando consequentiam, tum quia argumentum a simili de- bile est, maxime ubi tanta ratio differentiae potest facile assignari; tum etiam quia ex illo antecedente contrarium potius inferri debuisset. Itaque, si negemus Episcopos habere jurisdictionem jure divino, inde a fortiori intertur idem dicendum esse de omnibus inferioribus Praelatis, sive secularibus, sive religiosis; si vero de Episcopis id admitümus, inde etiam colligimus de inferioribus non esse admittendum, primo quidem, quia hoc tanquam speciale habet aliquam rationem in Episcopis, quia eorum dignitas est de jure divino, et quia divinum praeceptum est, ut Ecclesia per Episcopos regatur, juxta illud Actor. 20: Posuit vos Spiritus Sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei. Alie vero inferiores dignitates, quantum spectat ad potestatem jurisdictionis fori contentiosi, nec sunt ex institutione Christi, nec ex praecepto ejus.

11. Unde argumentor secundo, quia quod religiosi sint exempii a jurisdictione Episcoporum, non solum non est de praecepto divino, verum etiam videtur potius quaedam quasi dispensatio, vel limitatio juris divini, quod de se erat indifferens; ergo, quod religiosi habeant intrinsecos Praelatos, ut sic dicam, habentes propriam jurisdctionem, non potest esse de jure divino. Patet consequentia, quia necessitas talium Praelatorum supponit dictam exemptionem, nam si religiosi essent subjecti Episcopis. per eos eorumque vicarios possent immediate gubernari in his quae ad jurisdictionem spectani, relicta eis tantum domestica administratione, ad quam potestas dominativa, et votum obedientiae suflicit; sicut olim fieri diximus, et nunc fit cum multis monialibus, et cum religiosis mere laicis. Antecedeus autem per se notum videtur, quia haec exemptio fuit privilegium voluntarium, quod proinde multo tempore concessum non est; et incepisse videtur aliqua ex parte a temporibus Gregorii l, qui monachos Sanct Benedicti vel omnino, vel magna ex parie a jurisdictione Episcoporum exemit, ut colligitur ex Concilio Lateranensi, sub eodem Gregorio I, et ex lib. 7 Epistolarum ejus, epist. 18, et ex cap. 1 et 5, 18, quaest. 2. Alexander vero HI postea exemit Carihusianos, et Honorius HI Ordines S. Francisci et Dominici, et deinceps haec exemptio amplificata est, antea enim non erat adeo universalis, etiam usque ad tempora Innocentii llI, ut constat ex Concilio Lateranensi, sub eodem, can. 12, et ex cap. Cum dilectus, de Relig. dom., nec fingi potest tanta necessitas postea suborta, quae ex vi juris divini aut naturalis Pontifices obligaverit ex praecepto ad hanc exeniptionem faciendam. Nec dubito quin de absoluta potestate possit nunc illam revocare, ita ut factum teneat, quamvis sine justa causa jam id non recte fiat.

12. Ad quartum respondetur imprimuis dislinguendo majorem, nam status religionis praecise quoad substantialia vota est a Christo immediate institutus ; ad illum autem ut sic non sunt necessarii Praelati, qui religiosi sint, nedum ejusdem ordinis et habitus. Quod patet, quia non est de essentia talis status, ut sit in communi vita seu congregatione, pro qua maxime posset esse necessaria dicta praelatio. Status autem religionis, quoad omnes circumstantias, quas nunc habet, non est ex institutione Christi immediate, sed adjuncta ecclesiastica prudentia ac dispositione, et ideo quamvis in 1lo statu, prout nuuc est, esset simpliciter necessaria dicta jurisdictio, non sequitur datam esse immediate a Christo; sed pertinere potest, ut revera pertinet, ad eas circumstantias quas Ecclesia addidit. Secundo dicitur, etiam in hoc statu prout nunc est in vita communi, vel sub uno Praefecto, jurisdictionem ordinariam in Praefecto existentem non esse simpliciter necessariam ad conservationem talis status, ut patet in monasteriis monialium, quae immediate subduntur Episcopis, et in antiquis monasteris monachorum. Quocirca ratio illa, qua jura utuntur, non fundatur in absoluta necessitate, sed in majori congruitate et prudentiori regimine, alioqui dispositio illorum jurium non esset constitutiva novi juris, sed tantum declarativa juris divini ; quod est contra illam particulam de cetero, quae in dicta Clementina habetur. Addo praeterea, illa decreta supponere statum religiosum prout nunc est ab Ecclesia institutum, et non stando in mero jure divino. Supposito enim, quod Ecclesia voluerit ut religiosi habeant proprios et immediatos Praelatos ordinarios, distinctos ab Episcopis, valde consentaneum rationi est, ac fere necessarium ex ipsa rei natura, ut sint religiosi, et ejusdem ordinis, ut postea videbimus. At vero id, quod supponitur, non est de jure divino, quia Episcopi possent esse proximi Praelati religiosorum. Unde etiam nunc, ex communi sententia, ad Ecclesiam regularem, si sit Cathedralis, potest eligi in Episcopum clericus secularis, justa c. JVullus, de Elect., in 6, et argum. Clementinae 1, de Electione, et c. Quod Dei tmorem, de Statu regular., et notat Abbas, in dict. c. Cum causam, de Electione, n. 6; et vationem reddit, quia Episeopus propter excellentiam dignitatis suae potest dici religiosus, et ideo potest religiosis immediate praeesse. Ergo idem poLuisset Ecclesia instituere de quocumque conventu religioso, etiamsi Cathedralem Eecciesiam non habeat.

13. Instantia ab incommodo removetur dapiiciter.—Quod si quis dicat non posse unum Episcopum convenienter tot conventus immediate gubernare, dicitur imprimis hoc esse accidentarium ratione multitudinis, non per se ratione status religiosi, quem consideramus. Deinde dicitur potuisse singulos conventus gubernare per vicarios suos, qui non ordinariam, sed delegatam tantum jurisdictionem ab illo haberent, et ideo proprii Fraelati non essent, juxta doctrinam receptanm, supra notatam ex Panormitano, Angelo, Sylvestro, et aliis. fPossent etiam hi vicarii seu delegati in rigore esse seculares, quales videntur olim fuisse Presbyteri monasteriis praepositi ab Episcopis, de quibus mentionem faciunt Concilium Chalcedonense et Augustinus supra citati, quamvis interdum etiam fuerint ex eisdem religiosis; quando enim inter monachos aliquis inveniebatur sacerdolio dignus, et ad illud munus aptus, ille polius eligebatur, quia negari non potest quin, caeteris paribus, hic ordo melior, et convenientior sit ; et hujusmodi videtur fuisse Paphnutius ille, quem Presbyterum congrecationis Scythia vocat, et summe laudat Cassianus, collat. 3, capite 1, et Daniel successor ejus, de quo loquitur colat. 4, capite 1. Huc ctiam spectat quod refert Epiphanius, Epist. ad Joannem, Episcopum Hierosolymitanum, se ordinasse sacerdotem quemdam monachum renuentem, eo quod multitudo fratrum presbytero careret. Sic etiam intelligo quod refert Hieronymus, in epitaphio Paule, in Sionte Nitriae occurrisse Paulae innumerabiles turbas monachorum, ex quibus multos sacerdotalis et Leviticus sublimabat gradus; erant enim, ut fertur, in eo monte ad quinque millia monachorum, inter quos plures fuisse sacerdotio dignos, et aptos ad regendum alios, credibile est. Quod autem hi Presbyteri olim fuerint quasi vicarii, vel coadjutores Episcoporum in hoc munere, can. 8 Concilii Chalcedonensis supra citatus satis ostendit, ubi praecipiuntur esse sub potestate Episcopi secundum traditionem sancitorum Faitrum, et can. 4 statuit, Monacbos per unamquamquc civitatem aut regionem subjectos esse Episcopo, et idem colligitur ex canone 14, 54 et 56 Concilii Nicaeni, quos refert Alphonsus Pisanus, lib. 3 ejusdem Concilii; et praeseriim est notandus 14: Si quis laicus fieri monachus voluerit siue licentia Episcopi, qui illius monasterii potestatem habet, non est vecipiendus ; ubi supponitur monasteria tunc fuisse sub potestate Episcoporum; quod expresse decrevit multo post Concilium Aurelianense tempore Simmachi Papae, can. 21: Abbates (ait) pro humilitate veligionis in Hpiscoporum potestate consistant, habetur in c. Abbates, 18, quaest. 2, ubi multa alia similia ex variis Conciliis referuntur. Ex quibus constat Episcopos fuisse proprios Praelatos religiosorum, et Abbates aut jurisdictionem non habuisse, vel certe non nisi delegatam ab Episcopis ; vcl postquam coeperunt ordinariam habere, habuisse illam dependentem ab Episcopis, donec per privilegia exempti fuerunt. Quae omnia sunt manifesta signa jurisdictionis per ipsos Episcopos vel per Summum Pontificem concessae, ex liberali gratia, et meliori quadam providentia, supposita varietate temporum et religionum, non ex absoluta juris divini necessitate.

14. Videri dictai jurisdictionem nasci salteim ev jure communi positivo. — Ulterius vero quaeri hic potest utrum habeant hi Praelati jurisdictionem, ex communi jure civiii, aut canonico. Cum autem haec jurisdictio spiritualis sit, clarum est non posse oriri directe ex jure civili; posset autem ei attribu!, vel quatenus in eo explicatur aliqua ratio naturalis quae hoc postulat, vel quatenus in eo aliquid disponitur, quod a jure canonico acceptatur, eo ipso quod non rejicitur, ut. verbi gratia, in lege ult., C. de Jurisdict. omnium judicum, disponitur, ut qui in aliqua militia connunmerati sunt, his judicibus subsint, qui eis in tali jurisdictione praesunt ; nam hoc videtur postulare naturalis aequitas et ratio. Facit deinde caput Cum Fcclesiarum, deOtlic. ordin., quatenus siguificat unumquemque Praelatum habere jurisdictionem in suam plebem, seu congregationem sibi subjectam.

15. Dico tamen jurisdictionem hanc, quoad religiones omnes, non posse satis fundari in jure communi, quia nullum datur quo universim statutum sit, ut religio, quatenus talis est, constet Praelatis habentibus propriam et intrinsecam jurisdictionem. Nam, ut supra; num. 2, probavi, non est de intrinseca ratone siatus religiosi, ut censtet propriis Praelatis jurisdictionem ecclesiasticam habentibus ; imo non semper illam habuerunt, nec modo habent omnes, praesertim moniales, et si quae sunt religiones pure laicorum ; igitur ex hoc praecise quod religio instituitur, vel etiam approbatur, non sequitur habere jurisdictionem , nisi ei insuper conferatur ; nullum autem est communc jus canonicum quod hoc statuat, ut vi illius statim censeatur conferri. Non ergo datur ex vi juriscommunis. Nec dicta jura quidquam probant ; nam utrumque supponit judicem, aut Praelatum habentem jurisdictionem, et ea supposita, statuunt ut ei pareatur. Circa illam vero legem advertenda est vulgaris differentia inter jurisdictionem civilem et ecclesiasticam, quod civilis proveniat ab ipsa communitate hominum ; spiritualis a Christo in Papam, et per hunc in alios. Illa ergo lex loquitur de jurisdictione civili, quam communitas aliqua conferre potest suo praefecto, quem sibi in judicem, et immediatum superiorem cligit, sive id faciat adminiculo ipsius juris civilis, sive illo tantum non contradicente. Hoc autem non potest in exemplum adduci ad religiosos de quibus agimus, quia corum jurisdictio debet esse spiritualis et a capite manarc. Circa alium vero textum canonicum, est observandum in eo sermronem esse de propriis Ecclesiarum Praelatis, qui jurisdictionem habent fori contentiosi; nam hoc esset ratione Praelati in rigore sumpti, ut supra cum communi docuimus. Si ergo supponatur religió habere Praelatum in hac significatione, clarum est eum habere jurisdictionem, et hoc solum probatur ex illo textu ; attamen hoc ipsum est quod quaerimus, an, videlicct, Praefecti seu Rectores religionum, vel quocumque alio vocentur ncmine, ex vi juris communis habeant quod sint veri Praelati in dicto sensu, et hocnec exillo textu, nec exalio probari potest.

16. Quando coperunt religiones habere jurisdictionem per specialia jura. — Sed quaeri tandem potest quando inceperint religiosi habere ecclesiasticam jurisdictionem. Respondetur de hoc initio non satis constare, neque idem pro omnibus posse assignari ; nam, cum non sit fundatum in jure communi, debet ad speciales concessiones revocari; quae concessiones factae sunt aliquibus religionibus statim a principio earum, aliquando vero longa post tempora, quae incerta sunt; et ideo propria singularum religionum indulta, vel historia. et antiquae consuetudines, sunt con- sulenda. Videtur autem haec jurisdictio iu rcligione S. Benedicti modo aliquo incepisse a tempore Divi Gregorii, ut significatur in c. Quamm sit necessarium, 18, quaest. 2, quamvis neque ibi expresse jurisdictio eis concedatur, sed aliqua exemptiones, vel immunitates, quas Episcopi violare non possint. Quamdiu crgo religiosi fuerunt subjecti Episcopis, non videntur habuisse propriam jurisdictionem saltem ab Apostolica Sede, sed quam Episcopi delegare volebant; unde tunc proprie videtur haec jurisdictio incepisse, cum primum exemptio religiosorum a jurisdictione Episcoporum incepit. Exemptio autem quoad integras religiones initium videtur habuisse a temporibus Alexandri HT, Innocentii II et Honorii III. Nam Carthusiensem ordinem Alexander IIH exemit'; Innocentius vero et Honorius mendicantes ordines; et deinceps Romani Pontifices similia privilegia aliis religionibus concesserunt. Ante haec vero tempora videntur fuisse aliqua monasteria exempta, licet alia ejusdem ordinis subjecta essent Episcopo dioecesis, ut colligitur ex capite Cum dilectus, de Religios. domib., et ex capite 7n singulis, et cap. ultimo, de Statu monach. Et ita in diversis monasteriis ejusdem ordinis fieri tunc poterat, ut unus Praelatus jurisdictionem haberet, et non alius, sicut hodie sunt etiam monasteria monialium, quae cum sub eadem regula, verbi gratia, Sancti Benedicti aut Francisci vivant, alia tamen Praelatum habent ordinarium, aliaregularem. Jam vero hoc non est in usu, sed in omnibus religionibus, tam clericorum quam monachorum, superiores propriam jurisdictionem habent ; hinc si qui sunt subditi Ordinariis, non videntur carere omnino jurisdictione, saltem immediata et quoad primam instantiam ; de quo tamen consuetudo et indulta Apostolica servanda sunt, quia, ut dixi, inde manat haec jurisdictio.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1