Caput 2
Caput 2
Quotuplex sit religionis praelatus, et quem inter se ordinem servent.
1. Triplex genus Praelatorum in unaguague religione. — Non inquirimus diversitatem Praelatorum in diversis religionibus, sed in eadem ; nam prior diversitas magis solet esse de nomine quam de re; in diversis enim religionibus idem est proportionalis modus Pravdlatorum seu superiorum, quamvis diversis nominibus appellantur : Abbates, Priores, Guardiani, Rectores, etc. Quod si in eis sit aliqua diversitas quoad privilegia vel potestates, illa est accidentaria ad communem tractationem, quam nunc prosequimur, pendetque ex specialibus privilegiis, et statutis singularum religionum, ut obiter, quantum necesse fuerit, attingemus. Agimus ergo de varietate Praelatorum, qui in una et eademreligione, atque adeo in singulis esse possunt. Quae diversitas, ut formalis sit (ngm materialis nihil ad doctrinam refert), secundum majorem vel minorem universalitatem Praelationis sumenda est ; non enim possunt aliter distingui, nisi secundum hierarchicum ordinem. Sic ergo triplex religionis Praelatus generaliter distingui potest, scilicet, infimus, supremus et medius, prout Dionysius singulas hierarchias in tres ordines distinguerc solet.
2. Qui siut Praelati infimi, seu locales. — Praelati infimi in religione sunt illi qui Conventuales seu locales vocantur, quorum unusquisque uni tantum monasterio praeest, et in eo immediaiam gerit Praelationem, ita ut infra se nullum alium Praelatum habeat. Hujusmodi est Abbas, verbi gratia, unius monasterii, Prior, Guardianus , etc., nam hos omnes vere Praelatos esse communis sentenlia est, ut notant Angel. et Sylv., verb. Pralatus, et alii superiori capite, num. 6, citati. Quod etiam declarasse videtur Sixtus V, in2 constitut. de lllegitimis, in qua priorem declaravit. Idemque Florentia declaratum fuisse quoad religionem Minorum in quodam capitulo generali refert Corduba, in Annotationibus ad Compendium privilegiorum, tit. Guardianus. Imo advertit Panormitanus , in cap. ult. de Regularibus, jure communi antiquo hoc tantum genus Praelatorum fuisse usitatum in religionibus, loquendo de propriis Praelatis intrinsecis religioni ; quia in singulis monasteriis erant singuli Abbates habentes per se regimen, neque unus Abbas subjiciebatur alteri Abbati, sed omnes Episcopo loci, juxta c. Abbates, et c. Monasteria, 18, quaest. 9, et alia adducta capite praecedenti. Atque ita observatum fuisse tempore Basilii, Augustini et Benedicti , ex eorum regulis non obscure colligitur. Et idem significat Cassianus in suis institutionibus et collationibus de monachis 4Exgypti. Unde Basilius, regul. 35, ex fusioribns , ubi tractans quaestionem an expediat in uno oppido plura esse monasteria , plane supponit, eo ipso quod essent distincta, nullo modo coalescere in unum corpus, et habere debere Praelatos inter se omnino condistinctos. Interdum vero legimus unum Abbatem praefuisse multis monasteriis, ut de Pachomio, in vita ejus, et cap. 43 et 57, apud Surium, tom. 3, die 14 Maii. Verisimile autem est omnia illa monasteria fuisse per modum unius, sicut nunc solet esse unum monasterium cum aliquibus residentiis annexis, quarum omnium unus est immediatus superior, licet vicarios habeat in diversis locis, qui economi vocantur in vita Pachomii, supra. Hinc etiam legimus apud Palladium, in Lausiaca historia, cap. 7, in tom. 7 Bibliotheca, cum in monte Nitriae quinque millia essent monachorum, ex quibus nonnulli erant Presbyteri, unum ex eis tantum fuisse primum Presbyterum, qui solus sacra Deo offerebat, et omnibus praeerat. Postea vero inter diversa monasteria habentia distinctos Abbates. coepit esse major unio sub uno Praedlato proprio totius religionis, ut nunc videmus in omnibus fere Ordinibus , tam Monachalibus quam Mendicantibus, et respectu illius universalioris Praelati inferior est hic particularis, seu localis Praepositus, ut per se constat. Infimus autem a nobis appellatur, quatenus sub se non habet inferiorem Praelatum ; nam, licet habere soleat vicarium sibi subordinatum, qui in aliquibus religionibus vocatur Prior respectu Abbatis, in aliis Superior respectu Prioris, vel Minister respectu Rectoris aut Praepositi , tamen, juxta communem sententiam, hic non est Praelatus, quia non habet jurisdictionem propriam et ordinariam; aut enim nullam habet, sed solum ceeconomicam administrationem, aut solum habet delegatam, ut notat Sylvester , verb. Preelatus, quem alii communiter sequuntur. Intelligitur autem de vicario non solum nomine, sed etiam re ; nam , ut idem Sylvester notat, si, mortuo Abbate vel Priore, vicarius substituatur cum sufficiente auctoritate, ille pro tunc Praelatus censendus est, quia jurisdictionem habet ordinariam , quam delegare potest, et per eam absolvere a reservatis, etc. Idemque a fortiori est de illo, qui praeest parvo conventui, immediate subjecto Provinciali aut Generali, quamvis propter parvitatem vicarius tantum nominetur. Quod sumi potest ex capite 7n singulis , de Statu monachor., ibi: Priorum Abbates proprios non hnbentum.
3. Qui sint Praelati supremi, seu Generales. —Supremus Praelatus religionis dicitur, qui intra illam Superiorem non habet, et omnes alios ejusdem religionis Praelatos sibi habet subjectos ; qui Praelatus in omnibus religionibus, quae illum habent, vocatur Generalis, quamvis in quibusdam appelletur Prior Generalis, aut etiam Abbas Generalis, ut loquitur Panormitanus, in cap. ult., de Regularibus ; in aliis Magister, Miuister, aut Praepositus Generalis. Unde constat non dici hunc Praelatum simpliciter supremum, quia nulli subjectus sit, sic enim solus Summus Pontifex potest dici supremus Praelatus religionum omnium, sed solum respective, seu inter Praelatos ejusdem religionis. Dices: ergo eadem rationc posset talis Praelatus esse subjectus Episcopo. Respondeo non esse in hoc repugnantiam, si, non obstante tali modo Praelationis, non fuisset facta per Pontifices religiosorum exemptio ; tamen de facto nunquam videtur fuisse in Ecclesia hic modus Praelationis sine jurisdictione quasi Episcopali, nec sine exemptione a jurisdictione Episcoporum. Nam hujusmodi Praelatus Generalis jurisdictionem habet quodammodo universaliorem quam particulares Episcopi, nam habet monasteria sibi subjecta in varis episcopatibus, vel etiam provinciis aut regnis; ergo non poterat convenienter esse subordinatus singulis Episcopis, quia moraliter non posset generalter et uniformiter monasteria sibi subjecta gubernare. Unde, quamdiu fuerunt monasteria singula quasi per se separata, ita ut eorum Abbates non haberent intra suam religionem superiorem, videntur Episcopis fuisse subjecta, ut de Benedictinis colligitur ex cap. 72a singulis. de Statu monachor. Religiones vero, qua unum corpus efficiunt sub uno interno capite, semper fuerunt exemptee, ex quo talem unionem habere coeperunt, ut constat ex Cisterciensibus, Carthusianis, Praedicatoribus, Minoribus, etc. Et hae dicuntur babere supremum Praelatum sub Summo Pontifice. Per hoc tamen non excludimus quin congregatio generalis talis religionis possit esse supra Generalem, de quo in tract. 3, l. 10, c. 4, dicemus; sed loquimur de Praelatis ordinariis, quibus permanenter ac durabiliter religio gubernatur.
4. An et quomodo possint esse in una religione plures Generales. — Dices rursus, ex dictis sequi in una religione iantum esse posse unum Praelatum supremum; tum quia non possunt esse plura capita aequalia (esset cnim monstrosum); tum ctiam quia diximus de ratione hujus supremi Praelati esse, ut habeat omnia monasteria ejusdem religionis sibi subjecta. Consequens autem est falsum, nam eadem religio, ut, verbi gratia, S. Benedicti, aut Bernardi, etc., habet plures Generales, alium in Hispania, alium in Gallia, alium in Lusitania, ut constat ex usu. Respondeo, si preprie loquamur, unius religionis tantum esse posse unum supremum Praelatum, sicut in uno praedicamento non potest esse nisi unum genus generalissimum. Et quidem, quantum ad, negationem superioris, quam ratio supremi includit, manifestum est non posse esse in duobus, si alter eorum est Generalis simpliciter, quia eo ipso habebit alterum sibi subjectum, et consequenter ille alter non erit supremus ; vel si uterque ita praeest ut neuter alteri jure ordinario subjiciatur, et consequenter monasteria uni subjecta alteri non subjiciantur, neque e converso, neuter eorum dici potest Generalis simpliciter talis religionis, sed uterque dici poterit Generalis secundum quid suae nationis, seu religionis. In religionibus ergo, in quibus plures nominantur Generales, observandum est an inter eos sit aliqua subordinatio, etiam minima, ita ut unus sit prorsus independens; alii vero aliquam etiam minimam dependentiam ab illo habeant, quia ab eo confirmari debent, ant visitari possunt, vel quid simile; et tunc ille solus, qui independens est, est supremus Praelatus, atque adeo Generalis simpliciter totius religionis; alii vero tantum secundum quid ita nominantur, partim propter amplitudinem districti, partim propter minimam subordinationem, quae moraliter et in ipso usu quasi nihil reputatur. Si autem nuliam omnino mmter se subordinationem habent, uterque revera est supremus Praelatus, prout de illo nunc loquimur, et sic comprehenditur nomine Generalis, quamvis respectu totius religionis non sit Generalis simpliciter, sed solum in sua natione, seu districtu; quomodo se habebant ante paucos annos in religione S. Hieronymi Generales Lusitaniae et Castellae, et nunc Generales Cistercienses, vel S. Benedicti ; et in religione S. Francisci Generales Observantium, Conventualium et Capuccinorum in Italia eodem modo videntur inter se comparari. Et in hujusmodi ordinibus religio, in qua sunt plures Generales, dicitur una, non perfecta unitate morali, qua requirit unionem sub uno capite; sed unitate et imi- tatione ejusdem fundatoris, et unitate etiam Regulae, saltem quoad praecipua, et quoad habitus similitudinem, et quoad quamdam majorem fraternam communicationem ac dilectionem, quam similitudo eflticere solet. Neque hoc mirum videri debet, quia in relieionibus antiquis non videtur fuisse major unitas, ut, verbi gratia, in religione S. Benedicti, quando singuli Abbates erant quasi supremi, quia communem Superiorem ejusdem religionis non habebant; imo nec Visitatores communes, nec Capitula gencralia, ut colligitur ex cap. 7n singulis, de Statu monach., ubi Panormitanus et Doctores id advertunt. Unde obiter etiam declaratum est, an hic supremus Praelatus seu Generalis sit necessarius inreligioso statu. Dicendum est enim absolute et simpliciter non esse necessarium ; ad majorem autem unitatem, et meliorem gubernationem fuisse opportunum, ejusquce unitatem magis necessariam esse in quibusdam rcligionibus quam in aliis, ut specialiter de nostra Societate infra suo loco declarabimus.
5. De Praelatis mediis seu provincialibus — Hoc triplez genus Prelatorum non est absolute necessarium. — Praelati medii dicuntur, qui intra eamdem religionem superiorem Praelatum habent, et nihilominus aliquo modo universales Praelati sunt, plures domos, pluresque Praelatos inferiores sub se habentes, ut sunt Provinciales religionum Mendicantium , et aliarum, quae eas imitantur. Nam in religionibus Monachalibus non videntur esse in usu hu;usmodi Praelati medii ; nam Carthusiani, praeter Generalem, non habent unius Provinciae vel nationis Praelatum aliquem communem, sed solos Priores singulorum conventuum. Hi vero suis temporibus capitulum quasi provinciale seu nationale efficiunt, quod capitulum, quamdiu durat, dici potest habere auctoritatem Praelati quasi Provincialis vel nationalis ; in eo tamen non eligunt Provincialem, sed Visitatores, qui non sunt ordinarii Praelati, sed veluti specialem quamdam commissionem suis locis et temporibus exercent. Reliquae item Monachales religiones unum tantum solent habere ordinarium Praelatum supra omnes Abbates vcl Priores, quem propterea Generalem appellant, modo superius declarato. Non est ergo hic triplex ordo Praelatorum necessarius simpliciter in religioso statu, etiam prout nunc est in usu Ecclesiae. In religionibus autem, Mendicantibus, propter amplitudinem earum, et pecu- liarem vivendi modum, semper servatur hic ordo quasi hierarchicus, ut inter superiorem conventualem et Generalem mediet Provincialis, qui sub Generali existit, et sub se habet plures conventus, et Praelatos eorum, qui unam provinciam constituunt, quae, licet sit pars unius religionis, per se spectata efficit unum politicum corpus, constans ex omnibus illis conventibus, cujus caput est Provincialis. Nec solent in religionibus, moralitér loquendo, esse plures Praelati intermedii et ordinarii ; nam, licet aliquando creentur commissarii vel visitatores, illi non sunt Superiores ordinarii, sed extraordinarii, habentesque jurisdictionem delegatam, quae expirat per mortem concedentis.
6. Apud Franciscanos tamen inter Provincialem, et Generalem, dantur commissarii.— Religionem S. Francisci excipio, in qua alii sunt Praelati intermedii, ut est Commissarius Generalis Cismontanus, vel Ultramontanus, qui Superior est Provincialibus omnibus suae familia, et sub Generali constituitur, et, ut probabilius creditur, verus Praelatus est, jurisdictionemque ordinariam habet. In aliquibus etiam provinciis habent Praelatos medios inter Provinciates, et Guardianos, qui custodes in speciali quadam significatione appellantur, suntque sub Provincialibus, et sub se habent nonnulla monasteria provinciae,quae in hunc modum in plures custodias est divisa, quamquam hoc ferc jam non sit in usu, sed tituli tantum, seu nomina retineantur, quae ad nos nunc exponere non pertinet. Sed illi tres gradus praelationis, Generalis, Provincialis et Praepositi localis, nobis sufficiunt ; nam higenerales sunt, et, si qui alii sunt intermedii, facile potest eorum munus ad instar provincialatus explicari, et haec de prima parte tituli.
7. In quibus tria Praelatorum genera mmnerata conveniant. —Prima assertio pro prima convenientia.—Secunda assertio pro secunda concenientia.—bc his ergo breviter inquiri potest in quo conveniant, et in quo etiam differant, per quod secundae parti tituli satisfaciemus. Quod ad convenientiam attinet, dicendum est primo, convenire in hoc, quod omnes habent jurisdictionem spiritualem in subditos, tam in foro poenitentiae quam in foro exteriori ecclesiastico aut religioso ; loquimmur enim secundum praesentem consuetudinem Ecclesiae et religionum quae proprium habent regimen extra jurisdictionem Episcoporum. Et sic assertio est clara ex ipso usu, et institutis ac privilegiis talium religionum ; et afortiori consta- bit ex sequenti assertione. Secundo ergo dicendum est, omnes hos Praelatos habere jurisdictionem ordinariam, et non tantum delegatam. Hoc certum est apud omnes, et de iurisdictione in foro poenitentiae id ostensum a nobis est in 4tom. tertiae partis, disp. 25, quia omnes hi sunt ordinarii pastores, quibus ex oflicio incumbit cura animarum religiosorum; nam respectu eorum superiores et universales Praelati sunt quasi Episcopi ; inferiores vero seu locales sunt quasi Parochi, et idco habere debent ordinariam jurisdictionem in foro poenitentiae ; religiosi enim propter favorem exemptionis non debent carere hujusmodi ordinariis pastoribus ; hoc enim potius esset nocumentum quam favor. Atque eadem ratio cum proportione applicari potest ad externam jurisdictionem ; nam haec etiam necessaria est ad religionis gubernationem, vel in tota illa, vel in singulis provinciis, vel in unaquaque domo respective. Quamvis enim, in rigore loquendo, potestas dominativa posset sufficere ad exteriorem gubernationem , praesertim ad oeconomicam unius domus, tamen effticacior et utilior erit, si fiat simul per potestatem jurisdictionis. Supposita autem exemptione religionum ab Episcopis, necessarium est ut in ipsa religione sit haecjurisdictio et efficacia ejus, quia non potest relinqui sine proprio gubernatore infra Summum Pontificem. Hac ergo ratione necessaria est talis jurisdictio in Generali, et quia ille non potest immediate praeesse singulis provinciis, necessaria etiam est in Provinciali, praeter quem in unaquaque domo necessarius est proprius gubernator, qui participet ctiam curam Episcopalem, ut infra num. 12 dicam, et ideo etiam in illo est moraliter necessaria haec jurisdiclio. Et in omnibus ordinaria est, quia omnes sunt ex oflicio pastores et rectores in hoc etiam exteriori foro: ita sentiunt communiter Doctores, in cap. Cum ab Ecclesiarum , et cap. Quanto, de Oflic. Ordin., cap. Ea que, et cap. Singulis, de Stat. monach., etbene Navar., alia congerens, consil. 9 de Privileg.
8. Hujus partis ratio. — Et ratio generalis est, quia jurisdictio, quae convenit alicui per electionem Collegii vel Universitatis ad aliquod ofticium, cui vel natura sua, vel virtute legis - talis jurisdictio convenit, est ordinaria, et non tantum delegata ; sed hujusmodi est jurisdiciio horum Praelatorum ; ergo est ordinaria. Major quoad priorem partem de electione est communis juristarum cum glossa, in cap. Cum ab Ecclesiurum, de Offic. Ordin., verb. Eccle- siastica, et Panormit. in cap. Suspicionis, de Officio delegati, num. 9; Sylvest., verb. Praelatus, et colligitur ex c. 1, de Elect. Advertunt autem iidem auctores, regulariter, seu communi jure, esse necessarium ad jurisdictionem ordinariam, quod habeatur per electionem ; nam jure speciali, vel auctoritate Praelati superioris potestatem habentis, aliter conferri solet, ut constat ex cap. 5, de Offic. Archidiac., et ex communi usu, et quia nullum est jus vel ratio quae necessario requirat electionem, de quo latius capite sequenti. Addo etiam electionem non esse satis ad jurisdictionem ordinariam, si ex intentione eligentium solum fiat ad commissionem, seu delccationem faciendam. Et ideo dixi, oportere ut electio fiat ad praefecturam vel officium cui annesa sit jurisdictio, nam revera in hoc formaliter consistit ratio ordinariae jurisdictionis. Oportet autem ut haec annexio sit jure ordinario, et ideo addidi alteram particulam, cirtute legis. Quae communis etiam est ex glossa et Canonistis, et ex rubrica de Officio delegati, et aliis Doctoribus, in l. 1, ff. de Officio ejus cui mandata est jurisdictio. Qui asserunt jurisdictionem ordinariam esse, quae habetur virtute legis ; intelligendum autem est praedicto modo, nam virtute legis potest etiam haberi jurisdictio delegata, ut constat de jurisdictione inquisitorum, et ex toto titulo de Otticio deleg. Oportet ergo quod talis jurisdictio conveniat ratione officii vel dignitatis de jure aliquo vel consuetudine. Quod significarunt Innocentius et Panormitanus, in cap. f, 2 et 3, de Officio Ordinarii, et satis expresse colligitur ex l. 1,ff. deOffic. ejus cui mand. est jurisd. Et ita probata est major propositio tota, de qua plura etiam dixi in tom. 4et 5 tertiae partis. Quod autem hoc modo jurisdictionem habeant hi Praelati religionum, quae erat minor propositio rationis factae, per se est evidens, nam habent oflicium pastorale, Ecclesiae approbatione institutum, cui tam intrinseca videtur jurisdictio, ut sine illa vix possit intelligi, vel saltem non possit moraliter executioni mandari, ut declaratum est. Àc denique partim jure communi, ut infra videbimus, partim jure proprio singularum religionum per Pontificia diplomata, partim consuetudinc satis confirmata est haec jurisdictio, ut late Navarrus Comment. 2, de Regularibus, num. 63 et sequentibus, et Comment. 3, num. 40 et sequentibus. Hic vero occurrebant speciales quaestiones, an Visitatores religionum habeant ordinariam veltelegatam jurisdictionem ; item de Commissariis ; item dePraesidentibus capitulo generali, juxta cap. 7n singulis, de Statu monachor., ubi haec et similia a Doctoribus tractantur. Sed in eis immorari nolo, quia vel non sunt magni momenti, vel non habent generalem doctrinam pro omnibus religionibus, sed juxta uniuscujusque statuta aut mores definienda sunt.
9. Tertio dicendum est, hanc jurisdictionem in Praelatis religionum esse quasi Episcopalem; ita loquuntur omnes auctores in Clement. 1, de Rebus Eecles. non alien., verb. Proprii, et sumitur ex cap. Abbates, de Privileg., in 6, ibi: 7n quos ecclesiasticam, et quasi Episcopalem jurisdictionem obtinent, ubi glossa notat vocare quasi Episcopalem, quia non se extendit ad actus, ad quos potestas ordinis scu consecratio Episcoporum necessaria est. Sed hoc majori explicatione indiget, quia illa particula diminuens quasi, non aeque in omnibus his Praelatis diminuit, ut mos dicemus. Advertendunr est autem textum illum loqui de Abbatibus, qui tantum sunt superiores conventuales; ex quo colligitur idem dicendum esse de caeteris.
10. Ovjectio contra citatum textum pro assertione, quantum ad Moendicantes. — Dicunt autem aliqui hoc argumentum recte convincere de aliis Praelatis superioribus ordinum Mendicantium, ut sunt Generales et Provinciales ; non tamen esse idem de Conventualibus Praelatis earumdem religionum, ut sunt Guardiani, Priores, etc., quia hi sunt inferiores Praelati, qui comparantur ad Provinciales, sicut Archidiaconi vel Archipresbyteri ad Episcopum; hi autem Praelati minores non habent jure communi Episcopalem jurisdictionem, nam solum de quibusdam minoribus possunt per se judicare, majora vero ad Episcopum perferre debent, ut constat ex toto titulo de Officio Archidiaconi et Archipresbyteri, cum ibi adnotatis. Ita ergo Praelati conventuales, saltem religionum Mendicantium, jure communi non habebunt jurisdictionem quasi Episcopalem, sed inferiorem, quasi Archidiaconi vel Archipresbyteri. Dico tamen jure communi nullam differentiam ostendi posse inter Abbates, vel Priores Monachales, et Guardianos, Priores, et alios Praelatos Conventuales Mendicantium ; nihil enim de his posterioribus Praelatis jure communi circa hoc invenimus dispositum. Et quamvis illa analogia Archipresbyteri et Episcopi in alquo similis sit, non tamen in omnibus, ut statim dicemus, et ideo ex illo non potest sufficiens argumentum sumi. Eo vel maxime quod, si consideremus statum et modum regiminis, quem nunc babent monachales religiones, etiam in eis Abbates particulares possunt comparari ad Generalem, sicut Archidiaconi ad Episcopum. Si autem loquamur secundum jus antiquum, non possumus secundum illud discrimen constituere in religionibus Mendicantibus, cum nondum essent institutae; sed potius cum proportione esset de illis loquendum.
11. Dices, hinc potius colligi ex jure communi non posse probari aliquem infimum Praelatum religionis, etiamsi Abbas benedictus sit, habere jurisdictionem quasi Episcopalem, si proprium superiorem Praelatum habet in eadem religione. Jura enim antiqua ideo tribuunt Abbatibus jurisdictionem quasi Episcopalem, quia tunc singuli Abbates erant quasi supremi, et Generalem superiorem non habebant. Unde in cap. Nullam, 18, q. 2, ait Pelagius Papa : Ad Abbatem potestas tota perlinere convenit ; quia nimirum eo tempore unusquisque Abbas habebat totam curam sui monasterit, nec recognoscebat Generalem superiorem. Quanquam (ut verum fatear) incertum mihi est an hic textus loquatur de propria jurisdictione spirituali, vel de sola potestate dominativa, per quam competit etiam Praelato administratio totius monasterii quoad spiritualia et temporalia, etiam praevia propria jurisdictione spirituali. Quod enim hoc sufhiciat ad verificanda verba illius textus, ex eo colligi potest quod, juxta communem expositionem Doctorum. dispositio illa etiam ad Abbatissas ampliatur, ut ibi notat Navar., comment. 3, de Regularib., n. 4, qui multa adducit ex regula Augustini ad confirmandam decisionem illius textus, quae plane intelliguntur de Praeposito, qui tunc jurisdicuonem non habebat, sed potestatem dominativam, ut supra notavi ; cumque Pelagius Pontifex non multo post Augustinum sederit, et fere eodem quo S. Benedictus floruit tempore, incertum est an propria jurisdictio spiritualis jam tunc esset Abbatibus concessa, maxime cum non constet vel Benedictum ipsum, vel Abbates illius temporis fuisse clericos. Communiter tamen extenditur hic textus ad potestatem jurisdictionis spiritualis, quod non est facile negandum, quia etiam ostendi non potest illam tunc non habuisse, et jura indifterenter loquuntur, meliusque et proprius illa posita procedunt.
12. Verumtamen haec objectio nihil obstat, nam Abbates illi, de quibus jura canonica dicunt habere quasi Episcopalem jurisdictionem , subditi erant Episcopis, ut eadem jura testantur ; erant ergo illis inferiores non solum dignitate, sed etiam jurisdictione, subordinatione ac dependentia; ergo comparabantur ad illos sicut nunc ad suum Generalem vel Provincialem ; ergo haec subordinatio non obstat quominus nunc etiam dicantur habere jurisdictionem quasi Episcopalem. Nec jura antiqua fundantur in hoc, quod illi Abbates erant tunc supremi in sua religione, hoc enim parum referret, si potestas corum adeo esset Iimitata, ut ad nullos actus Episcopalis jurisdictionis se extenderet ; quod esse posset, ctiamsi intra eamdem religionem Superiorcm haberent, nam subjectio ad Episcopos sufficeret. Imo nec ex cit. c. Nullam, etiamsi de potestate jurisdictionis intelligatur, satis colligitur illam jurisdictionem tunc fuisse tantam, ut quasi Episcepalis dici posset ; nam verba illa : A4b Abbatem potestas tota pertinere contenit, intelliguntur respective, id est, comparatione facta ad alios monachos, cum quibus ibi fit collatio, ut patet ex illis verbis: Quia nulla auctoritas remanebit Abbati, si monachorum potestati ceperit subjacere. Sic ergo dicitur tota potestas esse in Abbate, quia tota, quanta est, in illo solo est, et semel collata, jam non pendet a subditis ; quanta autem sit, ibi non explicatur, sed solum dicitur: Universa quae vel ad divini cultus veverentiam, vel ad utilitatem monasterii pertinent, Ablatis sollicitudo debet adimplere. Ad haec autem duo sufficere posset jurisdictio inferioris Praelati, ut Archipresbyteri, etc. Igitur, quod jurisdicüo Abbatis sit quasi Episcopalis, non tam jure antiquo, quam novo, citato ex lib. 6, suflicienter probatur; ergo illis quoad hoc aequiparantur alii Praelati Conventuales religionum Mendicantium , non resistente saltem jure communi, imo aliquo modo adjuvante saltem per similitudinem rationis. Nam revera nulli eorum habent ex jure communi, sed ex propriis privilegiis, et quasi speciali jure, nec in dicto c. Abbates ilis confertur haec potestas, sed collata supponitur, utique per privilegia: constat autem locales Praelatos Mendicantium per privilegia sua hujusmodi potestatem habere, ut ex infra tractandis, a cap. 8, latius patebit, declarando in particulari actus ad quos habent potestatem.
13. Ratione tandem probatur, declarando vocem illam , quasi Episcopalem. Pupliciter enim potest aliqua jurisdictio dici Episcopa- lis. Uno modo, ratione subjecti, scilicet quia est jurisdictio per se debita muneri Episcopali , et quasi jure suo postulans personam consecratam in Episcopum tanquam proprium subjectum suum. Alio modo potest jurisdictio dici Episcopalis ratione actuum, quia scilicet extenditur ad actus, qui communi et ordinario jure sunt proprii jurisdictionis Episcoporum. Sunt enim quidam actus spiritualis jurisdictionis, per se convenientes Episcopis, aliis autem non nisi quatenus aliquid participant de jurisdictione eorum. Jurisdictio ergo Praelatorum religionis, Episcopalis nominatur, quia revera se extendit ad actus jurisdictionis Episcopalis circa subditos talium Praelatorum. Hujusmodi enim actus sunt, excommunicatio aut suspensio, maxime si fiant jurisdictione ordinaria ; item absolutio ab eisdem censuris, praesertim ab homine latis ; item absolutio a casibus et censuris reservatis, praesertim Papae, in aliquibus eventibus; item dispensatio in votis, in nonnullis irregularitatibus, et similes, quos participant praedicti Praelati religionum ; nam, licet forte non quilibet illorum Praelatorum , quilibet tamen eorum potest plures efficere, et in eis excedunt ordinariam jurisdictionem Archipresbyteri et Archidiaconi ; hi enim licet possint aliquando excommunicare , non tamen tam generali potestate sicut Praelati religionum , et praeterea non possunt dispensare in votis, ctc. Haec ergo ratio satis est ut jurisdictio horum Praelatorum Episcopalis vocetur, non tamen simpliciter, sed cum diminutione, et ideo additur illa particula quasi.
14. Particula quasi assertione duo importat.—Potest autem dicta particula duo sienificare. Primum, quod illa jurisdictio est (ut sic dicam) in alieno subjecto, id est, in non Episcopo; et hoc modo talis diminutio communis est omnibus Praelatis non Episcopis. et ad illam pertinet quod non sufficit in tali persona ad exercendos omnes actus Episcopales, saltem eos qui consecrationem Episcopalem requirunt, ut quaedam glossa citata, n. 9, dicebat, quamvis hoc non semper proveniat ex limitatione jurisdictionis, sed ex defectu potestatis Ordinis. Secundo potest per illam particulam significari diminutio inirinseca (ut ita dicam) ipsius jurisdictionis Episcopalis, quia nimirum in Praelato religionis non se extendit ad omnes actus, etiam purae jurisdictionis, quos Episcopalis jurisdictio potest elicerc. Et hoc modo etiam sumitur illa particula in praesenti, et maxime locum habet in Praelatis conventualibus qui jurisdictionem habent magis limitatam, et ideo sine dubio non possunt omnes actus jurisdictionis Episcopalis, ut verbi gratia, dare litteras dimisssorias ad ordines suscipiendos, et alia, de quibus infra. In Provincialibus etiam existimo regulariter etiam habere locum hanc diminutionem, quia non possunt omnia circa suos subditos, quae possunt Episcopi circa suos, quia aliquid semper est Generalibus reservatum. De Generalibus autem ipsis dubitari potest, quia plenissimam habent jurisdictionem sub Summo Pontifice; nihilominus etiam in eis invenietur aliqua diminutio, et saltem haec nunc occurrit, quod interdictum locale ponere non possunt, ut in t. de censur., disp. 36, sect. 1, n. 2, diximus; item ea, quae specialiter possunt Episcopi ut delegati Pontificis non cadunt sub jurisdictionem Praelatorum religionis, etiamsi illa delegatioin jure contineatur, quia solumfit Episcopis.
15. Dico quarto: omnes dicti Praelati religiosorum in hoc conveniunt, quod habent immediatam jurisdictionem in omnes religiosos sibi subjectos. Conclusio est certa et communis, et de Praelatis conventualibus est per se evidens, quia sunt immediati Praelati, habentes jurisdictionem in subditos, ut ostensum est, et inter illos et subditos non mediat alius Praelatus; ergo necesse est ut illorum jurisdictio immediata sit in sibt subjeclos, nam ad alios nullo modo extendttur; nam Praelatus inferior non habet jurisdictionem in eos qui sui collegii non sunt, argum. l. ult., C. de Jurisdict. omn. judic., et c. Cum ab Ecclesiarum, ubi glossa, de Offic. Ordin. De superioribus autem seu universalioribus Praelatis declaratur assertio ex comparatione ad Episcopum, Archiepiscopum et Patriarcham; nam Archiepiscopus ut sic non habet immediatam jurisdictionem in omnes subditos suae provincia, sed ut Episcopus illam habet in sua propria dioecesi; in reliquis vero Episcopatibus suae provinciae non item, sed illam habent proprii Episcopi; ipse vero solum mediate, id est, in casu appellationis, nisi forte dum visitat, ut alibi dixi, tom. de Censuris. Et eadem ratione et cum proportione Patriarcha non habet jurisdictionem immediatam in Archiepiscopatu sui Patriarchatus, sed ad summum mediatam, juxta jurium dispositionem. Non ergo ita comparantur dicti Praelati religiosorum, sed Provincialis aeque immediate potest suam jurisdiclionem exercere in quemcumque religiosum suae provinciae, sicut proprius Prior ac Rector ejus; et Generalis cadem proportione immediate comparatur ad omnes et singulos religiosos suae religionis.
16. Sic ergo explicata conclusio sufficienter probatur usu, et institutione omnium religionum, quae per hujusmodi Praelatos gubernantur ; quae consuetudo videtur sufficere ut dicamus hoc esse quasi jus commune, quamvis generalc jus Pontificium non inveniatur de hoc scriptum. Unde si ex speciali instituto in aliqua religione aliud servetur, illa reputanda est quasi exceptio a jure communi, quae ad nos non spectat. Ratio vero hujus assertionis tota consistit in institutione; congruentia vero institutionis est, quia hic modus jurisdictionis est magis accommodatus statui religioso, tum ut subditorum saluti et commodis melius et efficacius per plures provideatur; tum ut ordo et subordinatio perfectius observetur; nam locales Praelati tam exacte et perfecte subditi esse debent Provincialibus, et Provinciales Generali, sicut minimi religiosi suo Praelato. Haec autem perfecta subjectio esse non posset, nisi un:- versalium Praelatorum jurisdictio ad omnes et singulos respective immediate descenderet. Denique haec jurisdictio religiosa proportionatur voto obedientiae, et ad illius complementum et perfectam executionem quodammodo ordinatur; ideoque sicut votum obedientiaa immediate obligat ad obediendum omnibus his Praelatis, ita in omnibus illis est jurisdictio immediate attingens universos subditos. Nec vero ex hac multiplici jurisdictione immediata sequitur aliqua perplexitas, vel confusio, quia non est sine ordine, neque est ita multiplex, quin ad unam revocetur, ut ex dicendis constabit.
17. In quibus eadem Praelatorum genera differant. — Dico ergo quinto, hujusmodi Praelatos differre inter se variis modis in hujusmodi jurisdictione, praesertim vero in amplitudine et dependentia. seu subordinatione. Et primo est clara differentia in amplitudine quasi extensiva quoad personas, seu quoad territorium, quale in praesenti esse potest. Nam Praelatus infimus solum in suum monasterium et personas ejus jurisdictionem habet; medius seu Provincialis tantum in personas seu monasteria suae provinciae ; Generalis in omnes personas et loca religionis jurisdictionem habet; quod ex dictis satis declaratum est. Secundo, potest haec differentia intelligi in amplitudine jurisdictionis quoad materiam, quia nimirum quo universalior est quoad personas vel loca, eo etiam plures actus exercere potest, tam circa personas quam circa loca, eo modo quo capacia sunt. Et in hoc sensu etiam differentia est vera ; ejus tamen intelligentia et probatio pendet ex perfecta cognitione potestatis horum Praelatorum, quam hic et infra a c.8 Irademus; nunc breviter declaratur exemplis clarioribus. Nam Provincialis potest exercere actum mutandi religiosum ab una domo in aliam, quod Prior facere non potest; et Generalis ab una provincia in aliam, quod Provincialis non potest. Circa domum etiam vel bona monasterii multa fieri possunt cum licentia Provincialis, qua sine illa non possent, ut grave aliquid et difficile inchoare; contractus, praesertim alienationes bonorum, conficere ; et aliquando in his Generalis consensus necessarius est, de quo non possumus certam regulam in particulari tradere, quia juxta varia instituta et consuetudines religionum est in hoc magmna diversitas; generalis vero doctrina, quod haec differentia aliquo modo in omnibus inveniatur, sine exceptione vera est.
18. Cujus ratio seu congruentia est, quia sicut hae praelationes distinguuntur quasi in objectis, ita per se primo intendunt diversos fines ; nam potestas infimi Praelati respicit per se primo commune bonum sua domus; Praelati medii, sua provincia ; Praelati supremi, totius religionis; nam haec fuit moralis necessitas multiplicandi has praelationes ; ad ad hos autem fines diversa media accommodata sunt, et quo bonum intentum est universalius, eo etiam postulat plura et universaliora media ; et personae ipsae secundum piures respectus subjiciuntur Praelato universali quam particulari, id est, non solum ut sunt partes domus, sed etiam ut sunt membra provinciae, vcl etiam totius religionis, cujus universalibus commodis inservire debet. Atque etiam e converso, quatenus haec praelatio ad bonum singulorum religiosorum ordinatur, propter hunc etiam finem necessaria fuit haec multiplex potestas, ut bona communia religionis possent convenienter ad majus commodum singulorum applicari, quantum expediat, et fieri possit sine incommodo communis boni. Denique, quia ratio postulat ut ad graviores actus et majora negotia gravior etiam seu major potestas requiratur, ut cum graviori etiam consilio fiant : potestas autem quo universalior, eo est gravior; et ideo amplior etiam est in actibus et effectibus suis. Unde colligitur has jurisdictiones ita inter se comparari, quod quidquid potest inferior, potest superior, ob quartam convenientiam supra declaratam; e converso autem non quidquid potest superior, potest inferior, ob differentiam proxime traditam.
19. Alio modo dicebamus differre has jurisdictiones in dependentia, quae primo considerari potest in origine seu in esse ; nam inferiores Praelati ducere solent originem aliquo modo a superioribus, non vero e contrario, ut Provincialis a Generali, non veroe converso; et hector a Provinciali , et non e contrario ; sicut causa particularis manat ab universali, et non e converso. Dixi autem aliquo modo , quia in hoc potest essc varietas juxta varia instituta religionis ; aliquando enim superior Praelatus omnino confert jurisdictionem inferiori, aliquando vero solum confirmat, velillam ratam habet; nulla enim ratio cogit ut determinate aliquis modus ex his necessarius sit ; tamen quod aliquo modo creatio inferioris Praelati pendeat a superiore, per sese est valde consentaneum rationi, et ad debitam subordinationem necessarium, et ut Praelatus superior possit integre suo muneri satisfacere, cum ad ipsum magis pertineat cura subditorum, quam ad quemlibet inferiorem Praelatum sibi subordinatum. In quo etiam considerandum est, quando unus Praelatus inferior, verbi gratia, Conventuals, habet plures superiores, necessarium quidem esse ut in origine, seu receptione suae praelationis , pendeat a supremo Praelato vel formaliter, si ab illo confirmandus vel instituendus sit, vel radicaliter, in quantum pendet a Praelato medio, verbi gratia, Provinciali , qui ab alio superiore seu supremo suam potestatem accepit ; nam perfecta subordinatio hanc reductionem usque ad supremum Praelatum requirit. At vero e contrario necessarium non est ut infimus pendeat a medio, nam interdum potest immediate a solo supremo creari vel confirmari ; neque hoc repugnat debito ordini, tum quia etiam supremus Praelatus est immediatus superior, ut num. 15 ostendimus ; tum etiam quia Praelatus medius tenetur consentire ordinationi supremi, vel majoris Praelati. Uterque ergo modus inveniri potest in religionibus, et de facto invenitur, ut constabit varia earum instituta consideranti, et infra in speciali aliquid attingemus de Societate, in tractatu 3, lib. 10, cap. 3.
20. Sed objiciet aliquis contra posteriorem partem. Nam Provinciales vel Abbates creant Generalem in capitulo, et saepe etiam Priores aut Guardiani Provincialem ; ergo etiam superior praelatio ducit originem ab inferiori ; est ergo haec dependentia mutua, potestque esse sine inconvenienti, quia est respectu diversorum. Respondeo, Provinciales eligentes Generalem, non eligerc illum ut Provinciales sunt, sed ut clectores, quae duo munia sunt lormaliter diversa, nam actus eligendi per se non pertinet ad jurisdictionem Provincialis, unde a multis participatur, qui Provinciales non sunt ; et e converso posset alius modus electionis institui, in qua Provinciales vel Abbates suffragium non haberent ; igitur superior Praelatus nunquam pendet ab inferiori formaliter tanquam a Praelato ; e contrario autem inferior pendet hoc modo a superiore, et ita iutelligitur ditferentia posita. Qualis sit autem dependentia illa, quam habet Praelatus, qui per electionem creatur a suis electoribus, in sequenti sectione declarabitur.
21. Secundo intelligitur haec dependentia in operari, quia nimirum Praelatus superior non pendet in suis actibus ab inferiori ; inferior autem pendet aliquo modo a superiori. Utrumque enim constat ex usu. Et ratio prioris partis est, quia superior nec pendet ab inferiori tanquam a causa intermedia, cum possit sine illo operari, sicut ostensum est, nec pendet ut a causa dante virtutem operandi, ut proxime etiam dictum est; nullo ergo modo per se pendet. Dices: in naturalibus seepe causa universalis pendeta particulari in agendo. saltem lato modo, id est, ut sine illa non possit effectum producere, ut sol non potest generare hominem sine homine. Respondeo, id habere locum in causis universalibus imperfectis, quae solum immediate et quasi parualiter possunt concurrere, per sese autem non suflticiunt. Causa autem universalis perlecta per sese sufticit absolute ad effectum ; qualis est Deus, et ideo simpliciter non pendet a causa proxima, sed solum ex suppositione, quod nolit absolute efficere effectum, sed dando tantum necessarium concursum causae secunda; tunc enim, licet non sit propria dependentia, est nihilominus necessitas irfluxus causae secundae. In praesenti autem dictum est, universalem Praelatum esse ita perfectum, ut possit etiam immediate operari, si veit; et ideo absolute non indiget concursu vel consensu inferioris Praelati, sed solet hic esse necessarius ex quadam urbanitate supe- rioris Praelati ; et moraliter ac regulariter loquendo, ad bonum pacis, et ordinis, et melioris gubernationis conveniens est; absolute autem potestas est in superiore Praelato, et interdum expedit illa uti, vel in defensione innocentis subditi, vel ad consolandum afflictum, vel propter alios similes fines.
22. Ratio alterius partis est, quia causa particularis pendet ab universali in suis actionibus ; nam quale est essc, tale est et operari. Haec autem dependentia non est intelligenda cum rigore physico de influxu immediato, et per se, sed moraliter, imprimis mediate, quatenus potestas inferioris pendet a superiore, ut dictum est ; deinde aliquo modo immediate, saltem ut a causa non impediente, cum possit. Quamvis enim necesse non sit ut superior l'raelatus actu confirmet vel ordinet quae inferior praecipit, tamen necessarium saltem est ut non contradicat , nam voluntas inferioris Praelati non potest esse efficax contra voluntatem sui superioris. Atque hinc sequitur alius modus hujus dependentiae, qui in hoc virtute continetur, scilicet, quod major Praelatus potest coarctare jurisdictionem inferioris, non tamen e converso. Hoc posterius per se notum est, et colligitur a paritate rationis ex cap. ANullam, 18, quaestione secunda. Prius autem multipliciter etiam sequitur ex dictis. Primo, quia inferior Praelatus pendet in suo esse a superiore; ergo in jurisdictione; ergo in quantitate seu amplitudine jurisdictionis. Secundo, quia inferior Praelatus est subditus superiori; ergo si superior praecipiat ut in hac vel illa re non se intromittat, tenetur illi obedire, supponendo, nullam turpitudinem in eo praecepto includi; hoc igitur modo etiam potest limitare potestatem ejus. Tertio, quia Praelatus universalis potest immediate praecipere omnibus subditis; ergo potest eis prohibere ne in hac re vel illa pareant inferioribus Praelatis ; ergo hoc etiam modo limitabit facultatem illorum, quia ejus potentia et voluntas efficacior est. Denique hoc modo potest supremus Praelatus reservarc sibi absolutionem a tah culpa, judicium, in tali causa, vel talem dispensationem , aut etiam subjectionem talis personae, et similia; et idem suo modo potest Praelatus medius circa infimum.
23. Praelatus major, restringens jwrisdictionem minoris sine causa, peccat. — Statim vero occurrit inquirendum, an haec restrictio requirat justam causam, vel possit pro solo arbitrio majoris Praolati fieri. Respondetur breviter primo, si loquamur de his quae conveniunt unicuique Praelato ex vi sui muneris, atque adeo de potestate ac jurc ordinario, quoad haec non posse restrictionem fieri hcite sine justa causa; ita docent communiter boctores in simili, tractando de casuum reservatione, ut in 4 tom. de Poenitentia notavimus; est autem hic eadem ratio, tum quia unusquisque Praelatus habet aliquod jus in e quoad jurisdictionem suam ordinariam; non ergo potest licite illo privari sine causa; tum etiam quia vel illa est poena illata sine culpa, et sic illicite; vel est perversio, aut immutatio ordinis de se instituti ad bonum commune, et consequenter est praeter regulum, quae omnia, sine causa facta, sunt illicila; tum denique quia ex hujusmodi injustis restrictionibus multum potest perturbari pax, ct oriri scandala. Unde ad minimum censeo hoc esse contra charitatem et justitiam legalcm, et non est improbabile etiam esse conira commutativam ; quamvis hoc sit magis incertum, quia in his religiosis non videtur esse tam proprium dominium circa haec jura vel officia.
24. Valide tamen restringit, nisi restrictio sit contra bonos mores.— Delegava jurisdictio licite resiring potest sine causa, per seloquendo. — Unde, his non obstantibus, censeo sccundo restrictionem hanc validam esse, etiamsi absque causa fiat, sicut etiam de reservatione casuum probabilior sententia fert. Cujus ratio est, quia voluntas superioris Praelati, absolute loquendo, potentior est, et nulla est lex positiva quae hujusmodi factum irritet, neque ex sola natura rei potest censeri nulla, quia muaulta illicite fiunt, que facta tenent, inter quae videtur hoc computandum, quia nullam habet specialem rationem nullitatis, cum defectus magis sit in modo quam in substantia,cumque magis interveniat ibi injustitia legalis quam commutativa. Unde confirmatur, quia in his actibus major ratio habenda est boni communis quam privatee injuriae ; ad bonum autem commune expedit ut talis restrictio teneatur et servetur, etiamsi injusta appareat ex defectu causae; et ideo facta tenct, ac valida est. Dico autem ez defectu cause, quia si aliunde contineret intolerabilem errorem contra bonos mores, clare et evidenter nulla est. Tertio vero addendum est, si quae sunt concessa inferiori Praelato uitra jus ordinarium per delegationem superioris, et licite et valide revocari ab eodem superiore vel ab aequali, scilicet successore, vel etiam ab alio utrique superiore, pro sola voluntate, sine speciali causa; et tunc cessant omnes rationes supra factae, quia delegatio est quaedam gratia et favor: quanquam in hoc etiam cavenda sunt incommoda, quae per accidens sequi possunt, vel contra commune bonum, vel contra pacem et charitatem singulorum, maxime si acceptio aliqua porsonarum misceri videatur.
25. An Praelatus major possit inferiorem amovere.—Tandem inquiri hic potest, an haec dependentia sit etiam in conservari, quod est quaerere an supremus Praelatus possit quemlibet sibi inferiorem suo offticio privare; et eadem quaestio est de Praelato medio respectu sibi subjecti. Sunt autem duo certa. Unum est, sine legitima causa non posse licite, ut a fortiori ex dictis constat. Intelligendum autem id est, quando praelatio vel perpetua est, vel pro definito tempore datur, si intra iilud auferatur, quia tunc procedunt fortius rationes in superiori puncto factae. Si autem tempus non esset definitum, nec positive perpetuum, sed indefinite daretur ad arbitrium superioris, tunc per se non esset illicitum, nam cessat etiam omnis ratio justitiae, dummodo nihil novumfiat contraconsuetudinem, quod merito posset perturbationem aliquam vel infamiam generare. Secundo est certum, ex justa causa posse hoc et licite et valide fieri, quia jurisdictio non deest, et ad licitum usum suflticit justa et proportionata causa. Quod ita exphcatur : nam haec causa generatim loquendo duplex esse potest. Una est, culpa sufficiens ipsius Praelati ; nam juste potest a suo superiore puniri; sed privatio oflicii potest essc justa poena ; ergo. Alia est, ratio aliqua urgens majoris boni communis; nam haec munera non ad privatum commodum praelatorum, sed ad bonum commune religionis ordinantur; cura autem hujus boni communis, et jurisdictio adillud tuendum proportionata, maxime pertinet ad supremos et universales Preelatos, ut supra declaravi ; ergo in eo casu, et ex parte eorum est sufticiens potestas, et ex parte causae sufliciens ratio, vt talis mutatio sancte fiat.
26. Tertium autem incertum est, scilicet, an talis privatio, sine justa causa facta, valida sit. Omissis autem rationibus dubitandi, quae utrinque facile excogitari possunt, censeo illam esse validam, per se spectata hierarchica subordinatione harum potestatum, propter rationes factas in superiori puncto ; nam eadem ratio est totius et partis in his quae similia sunt. Si ergo restrictio sine causa a valida est, cum tamen sit diminutio seu ablatio partis jurisdictionis, etiam totius ablatio valida erit. Hoc autem , et reliqua, quae in hoc capite diximus, intellicenda sunt, et supponendo in his praelatis perfectam et monarchicam jurisdictionem, et tollendo impedimenta seu restrictiones quae per legem, vel superiorem potestatem factae esse possunt. Primum ideo adverto, quia in multis rehgionibus, etiamsi Generalis vel Provinciales habeant regimen, non est simpliciter monarchicum, praesertim in rebus gravioribus, in quibus Generalis vel Provincialis nihil valide potest statuere sine concursu suorum Definitorum, aut quovis alio nomine vocentur, qui definitivum suffragium in hujusmodi negotiis habent.. Tgitur quoad hoc non possumus regulam generalem statuere, sed spectanda est consuetudo vel institutio uniuscuiusque religionis, et juxta modum ejus applicare quae hactenus diximus. Eademque ratione addita est altera limitatio ; nam haec potestas sive conferatur immediate a Summo Pontifice, sive mediante religione, et generali capitulo ejus, vel per supremum superiorem ad medios descendat, sepe non datur absolute, saltem quoad plures actus ex dictis, sed cum restrictione et obligatione servandi talem formam aut modum, vel cum aliqua dependentia ab ipso concedente, aut simili alio modo; et tunc facultas non excedit concessionem; ideoque etiam quoad hanc partem consulenda sunt privilegia et statuta religionum, ut secundum ea Iimitentur omnia quae diximus ; nam illa procedunt per se, et quantum est ex jure communi, et ex natura et modo talium jurisdictionum ; non est tamen dubium quin jura specialia possint multa addere, quae hic a nobis non possunt considerari, sed ad singulas religiones id pertinebit.
On this page