Caput 3
Caput 3
De electione supremi praelati in religione, deque conditionibus ex parte ipsius requisitis ut legitime eligatur.
CAPUT III. DE ELECTIONE SUPREMI PRAELATI IN RELIGIONE, DEQUE CONDITIONIBUS EX PARTE IPSIUS REQUISITIS UT LEGITIME ELIGATUR.
1. Excluduntur ab boccapite hareditaria successio, et nominatic. — Duobus modis potest magistratus aliquis creari, scilicet, vel per electionem, vel per voluntatem alicujus principis, seu Pralati superioris; omitto enim haereditariam successionem, quae in praesenti materia, et in universum in spirituali potestate, locum non habet ; omitto etiam modum succedendi per nominationem Praelati decedentis, seu finientis tempus suum, deligentis sibi successorem ; quia, licet hic modus inirinsecam malitiam aut aliam repugnantiam absolute non involvat, in Ecclesia tamen in nullo genere propriae successionis ac praelalionis usu receptus est, ne praelatio ecclesiastica quasi testamento legari seu relinqui videretur, et ad vitanda pericula quae esse possent, si unusquisque juxta suam propriam affectionem successorem sibi posset eligere; et ideo hoc est sacris canonibus vetitum, ut dixit Gratianus, in S Zis omnibus, 8, q.1, post nonnulla decreta, quae de hoc adduserat, et in simili nonnihil m tomo de Fide, disp. 10, sect. 4, retuli. Dixi autem hoc non admitti in propriam successionem praelationis, quia nominare aliquem vicarium, qui praesit interim dum fit electio proprii Praelati, nonita repugnaret, quia neque habet praedicta incommoda, nec per canones est prohibitum. Unde in nostra Societate , 8 p. Constit., c. I, conceditur Generali, ut possit Vicarium nominare, qui staüim post mortem ejus debeat Societatem congregare. atque illi praeesse, donec Praepositus Generalis eligatur, quanquam neque S. lgnaüus ipse !, neque aliquis ejus successor usque ad haec tempora, in quibus scribimus, ea facultate uti voluerit. Itaque solum supersunt duo modi supra dicti, quibus Praelati religionis creari possunt.
2. Prima assertio, Generalem per electioem creari. — Ut ergo a supremo capite incipiamus, dicendum est principaliter Praelatum supremum et Generalem uniuscujusque religionis per legitimam electionem creandum esse. Hoc probat usus et institutio omnium religionum, et est consentaneum juri canonico, ut statim dicam. Ratio autem est, quia hic Praelatus non habet intra religionem alium superiorem, a quo inslitui possit; ergo non superest alius modus nisi per electionem. Dices, habere hos Praelatos Summum Pontificem superiorem, a quo possent institui, sicut ab eo creantur Episcopi. Respondetur, potuisse quidem Pontificem Summum hoc sibi reservare, et hac lege et modo unamquamque religionem instituere et approbare ; noluisse tamen, ut suavius et commodius reli- gionibus provideret, ut nimirum ipsa religio in pastore sibi eligendo consentiret; et ut ipse etiam electus a suismet futuris subditis publicum haberet suae sufficientiae et dignitatis testimonium, et ita cum majori amore et fiducia a tota religione susciperetur. Simili enim ratione noluerunt Summi Pontifices sibi successores nominare, sed electionem Excclesiae committere, ut videre licet in Turrecremata, lib. 2 Summsae, c. 31, et incitato loco tomi de Fide. Atque hoc recte confirmant jura, quae disponunt ut Abbas per electionem monachorum creetur ; illi enim Abbates, ut supra, c. praeced. n. 11, tetigi, erant tunc in suareligionc supremi, quamvis Episcopis essent subjecti, et ideo non poterant a religiosis creari, nisi per electionem ; potuissent tamen, si Eecclesia vellet, a solis Episcopis vel Pontificibus provideri ; illud tamen nunquam factum est, nec judicatum expediens, propter rationes paulo ante adductas. Et ob easdem nunc in religiosis monialium, quae subsunt Episcopis, Abbatissae per electionem monialium creantur, et non constituuntur a solis Episcopis. Denique in regulis singularum religionum hoc disponitur, ut videre licet in Regula S. Francisci, c. 8, et in 8 p. Constitut. Societatis, c. 1 et 2, etc.
3. Dices: quomodo potuit haec dignitas Praepositi Generalis in unaquaque religione incipere per electionem, cum electio supponat religionem ipsam constitutam, cum debeat a religiosis fieri, ut dicemus ; religio autem supponat aliquem Praelatum, cui omnes possint obedientiam promittere. Respondeo, primo, necessarium non esse ut conclusio intelligatur de primo initio ac fundatione religionis, nec de novo quod tunc inceperit gubernare; nunc enim praecipue agimus de ordinario regimine religionum, postquam institutae et fundatae sunt. Deinde dicitur, generalis Praelati electionem aliis modis potuisse in religionibus incipere. Primo, ut praecesserit religio et regimen ejus sinc uno supremo capite, vel gubernatore, postea vero singula monasteria inter se consenserint de uno communi Praelato eligendo ; nec repugnat religionem praeexistere sine hujusmodi Praelato, ut de religione S. Benedicti et de antiquis monachis supra conjectavimus.
4. Secundo, potest a principio institui religio cum hac lege, ut nullum habeat Praelatum, ut de religione S. Francisci constat ex hegula ejus, cap. 1 et 8; et idem est de religione Pradicatorum, et de Societate. Modus autem constituendi primum Generalem esse potuit vel per designationem Summi Petificis, quod ita fuisse in religione S. Francisci colligi potest ex c. 1 Regulae ejus, ubi Franciscus ipse soli Papae promittit obedientiam; dc aliis autem dicitur: Tenentur obedire Francisco, et successoribus ejus ; vel etiam potest talis crcatio fieri per liberum consensum omnium, qui in principio aggregati fuerunt fundatori religionis, illi obedientiam promittendo, etiam ante approbationem Apostolicam ; nam, licet eo temporc iile non esset verus Praelatus, sicut illa non crat vera religio, tamen, adveniente approbatione, per quam Pontifex confirmat quod prius factum est, et acceptat sua vota tanquam solemnia, confertque participationem suae jurisdictionis illi religioni in individuo, prout in talibus personis inchoata, incipit ilie esse verus Praelatus generalis ordinis. Et fortasse etiam ita factum est inreligione S. Francisci et sancti Dominici. Alio item modo potest primus Generalis fieri per propriam clectionem et post religionem jam vere institutam et confirmatam, prout in nostra Societate contigit ; anno enim 1540 confirmata est a Paulo III: sequenti vero anno P. N. S. Ignatius in Generalem electus est !, postea vero tam ipse Ignatius quam socii ejus solemnem professionem emiserunt; in qua etiam notari potest quod Ignatius ipse Summo Peontifici tantum, reliqui vero ipsi etiam Ignatio perpetuam obedientiam promiserunt. Rursus observare licet, prius fuisse Societatem veram religionem, quam in ea esset facta solemnis professio, imo priusquam essent vota aliqua auctoritate Pontificia in ea recepta, quia jam erat approbata, et erat in ea potestas emittendi talia vota, quae primum facta fuere ab ipso Ignatio, et illa ex vi prioris approbationis ipso jure fuerunt acceptata per Apostolicam Sedem; reliqua vero mediante ipso Ignatio admissa fuere. Denique notare licet, in ea electione, personas illas prius fuisse eligentes et electam, quam essent veri religiosi, quod nondum votum obedientiae emisissent; quamvis enim prius illud esse decrevissent, ex lib. 2 vitae Ignatii, c. 13, nondum tamen illud executioni mandaverant; quod quomodo esse possit, paulo post declarabimmus.
5. De conditionibus ad electionem alicujus in Prelatum religionis, precipue Generalem. — Quae conditiones jure naturali requirantur. — Quoniam vero in conclusione dictum est, id quod etiam de sc est manifestum, electionem hanc debere esse legitimam, nam alege praecipue vigorem habet, ideo explicandum nobis superest quid requiratur ut haec electio legitima sit. Possunt autem ad tria capita reduci hujusmodi requisita, nimirum, ad personam electam seu eligendam; electores, et tormam, seu modum electionis. Primum horum in praesenti capite expediemus, duo reliqua in duobus sequentibus. In persona ergo eligenda duo desiderantur, scilicet capacitas et dignitas. Circa capacitatem igitur sciendum est, ex natura rei, vel ex solo divino jure nullam conditionem specialem ad hanc capacitatem requiri praeter generales, ut quod sit persona humana, ratione utens, et apta aliquo modo ad hocregimen suscipiendum, haec enim in omni electione humana necessaria sunt; praeter haec vero ex vi solius rationis naturalis nihil amplius cum fundamento addi potest. Quatenus vero electio haec in fide suo modo fundatur, et ad supernaturalem finem ordinatur, recte colligitur ex discursu etiam connaturali fidei et gratiae, ad hanc capacitatem necessariam esse fidem, seu fidei professionem in persona eligenda, quia alias non potest esse apta ad hujusmodi regimen. Unde ctiam necessarium est quod sit persona baptizata, ex generalh principio alibi late tractato, t. 4 et 5, in 3 p., quod sine characLere baptismali nullus est capae spiritualis jurisdictionis. Quod vero ex divino jure positivo nihil amplius hic requiratur, ex dicendis constabit.
6. Jus ecclesiasticum triplex. — Superest crgo ut de jure ecclesiastico videamus, an in eligendo aliquid amplius requiratur, ut non solum capax, sed etiam dignus censeatur. Hoc autem jus triplex distingui potest, speciale , gcnerale et generalissimum : speciale hic voco, quod in unaquaque religione per specialia indulta vel privilegia additum est, quale essc potest, verbi gratia, quod persona cligenda non ducat originem ex Judaeis, vel aliud -imile, et de hoc jure nihil hic dicimus. Gencralissimum appello, quod non solum reliciosis, sed omnibus caeteris ecclesiasticis electionibus commune est, quale est, quod elizendus non sit excommunicatus aut irregularis ad officium vel beneficium; de quo etiam hic non agimus in sua generalitate , quia spectat ad materiam de censuris et irregularitate, quae in proprio loco tradita est ; solum hic addemus quae nuecessaria fuerint ad applicandum huic electioni illam communiorem doctrinam, quod fiet explicando jus quod generale vocamus, quatenus omnibus religionibus commune est.
7. Prima conditio juris communis ad Generalis prelaturam , legitima eetas.— Dubium qua sit legitima. —Resolutio auctoris. —Prima ergo conditio requisita in persona eligenda, est, ut habeat legitimam aetatem, quae ad minimum debet esse viginti quinque annorum, juxta c. Cum in cunctis, de Electione, confirmatum a Concilio Tridentino, sess. 24, c. 12, dc Reformatione. Haec autem jura gencraliter loquuntur de omnibus dignitatibus ecclesiasticis, habentibus curam animarum annexam, sub quibus sinc dubio comprehenduntur etiam pradlationes regulares; magnam enimsine dubio habent curam animarum ordinariam et ex officio, veraeque praelationes et dignitates ecclesiasticae sunt, ut supra diximus. Quia vero ibi in Episcopis postulatur aetastriginta annorum, in inferioribus viginti quinque, dubitari potest sub quo illorum membrorum comprehendere debeamus Praelatum generalem religionis. Nam in rigore et proprietate non est Episcopus, sed dignitate inferior ; verba autem legis in sua proprietate servanda sunt, praesertim in lege quae ponit formam necessariam, et irritat actum in quo omittitur ; nam ex hac parte est odiosa, et ideo restringenda ad verborum proprietatem. Contrarium autem videtur suadere ratio, quia haec major aetas non tam postulatur in Episcopis propter ordinis dignitatem, quam propter superiorem jurisdictionem, et graviora negotia, et actus, qui ratione talis jurisdictionis ad illos pertinent. Sed supremus Praelatus religionis participat maxime jurisdictionem Episcopalem, quae in illo, ratione status subditorum, magnam judicii maturitatem requirit. Ergo, quantum ad praesens spectat, videtur sub Episcopi nomine comprehendendus. Nihilominus prior sententia in rigore juris vera videtur propter rationes adductas, et quia nullus auctor illam extensionem facit. Imo Panormitanus, dict. c. Cum in cunctis, n. 6, quaerens Quid de Albate, respondet in jure clare non caveri, communiter tamen revocari ad dispositionem de inferioribus dignitatibus ; diximus autem supra, c. 2, n. 2, jus commune nihil disponere in particular de hac praelatione universali seu gencrali religionis, sed tantum de Abbate, quatenus per se crat quasi supremus intra suam religionem. Addo praeterea, licet hic sit veluti easus omissus in jure communi, nihil referre, quia, moraliter loquendo, et quasi ex ipsarum rerum natura seu necessitate, contingere non potest quin is, qui in Generalem eligitur, trigesimum annum aetatis excedat ; nec existimo contigisse unquam in gravi aliqua religione ut junior aliquis fuerit electus. De sancto enim Bonaventura legimus, cum trigesimum quintum aetatis apnum ageret, et per tredecim tantum in religione fuisset, electum esse, quod singulare valde et extraordinarium reputatur , factumque fuisse ob ejus singularem virtutis et doctrinae excellentiam. Cujus non dissimile exemplum in admodum reverendo P. N. Generali Claudio Aquaviva, Romae ante viginti annos conspeximus : nam 39 aeetatis anno, et 15 religionis, propter eximias naturae, et gratiae dotes in Generalem Societatis electus est.
8. Secunda conditio : professio solemnis, eapressa, et in eadem religione. — Prima pars. — An haec pars conditionis requiratur ad valorem electionis. — Secunda conditio hodie necessaria, ut quispiam sit capax hujus eleclionis , est, ut sit expresse professus eamdem religionem. In qua tres includuntur: prima est, ut sit professus ; habetur in cap. Cuin ad nostram, de Electione, ubi irritatur electio in qua quidam electus fuit in Abbatem prius quam esset monachus ; idem habetur in c. Cum causum, et in c. Cum in magistrum, codem titulo ; in quibus juribus observare licet, solum prohibere ne seculares seu non professi eligantur , et pracipere ut electiones de alis factae irritentur; non tamen in eis expresse declarari an tales elecliones essent ipso jure nullae, et an ille defectus redderet personam incapacem , vel solum indignam seu improportionatam. Unde videtur probabile secundum illud jus antiquum iales electiones non fuisse irritas ipso facto, quia in dict. c. Cum causam , allegatur consuetudo, qua multi Priores continue unus post alium fuerant non professi, qui cum ita simpliciter appellentur, non videntur fuisse reputati tantum , vel solo nomine , sed veri Prselati ; unde Pontifex subdit: Non debemus sotum attendere quid factum sit, sed quid sit faciendwun. Et hanc opinionem indicat Panormitanus ibi, num. 6, dicens: Ztem nota quod electio facta in Ecclesia regulari de non professo venit irritanda , consuetudine contraria on, obstante. Hodie cero est ipso jure wulla, per c. Nullus, de Etect., iu 6. Sentit ergo, ante illud jus lib. 6, non fuisse talem u n nem ipso jure nullam. Quod expresse asseruit glossa in dict. cap. JVullus. Nihilominus glossa, in dicto c. Cum ad nostram, exponil irritare, id est, irritam nuntiare , citans cap. Officii, cod. tit., ex quo, mea sententia, nihil probatur, nam agit de re longe diversa, ut infra exponam ; alia vero glossa in dict. cap. Cum cattsaan, citat cap. Abbatem, et c. Quam sit, 18, q. 2, ut probet talem electionem etiam ante illa decreta Innocentii III fuisse contra jus commune, et ideo fuisse nullam, ac proinde verbum irritare ibi idem esse quod irritum declararc. In illis autem juribus solum dicitur, Abbatem eligendum esse a monachis de sua, vel de eadem congregatione ; potest autem novitius in rigore dici de eadem congregatione; et ideo illa jura non videntur satis convincere.
9. Probabilius affirmandum. — Nihilominus tamen jura illa ita inteiligenda censeo, quia proprie congregatio religiosorum, praesertim in ordine ad electionem, solum comprehendit professos , qui etiam ad cligendum solum comprehenduntur ; nam de eisdem, seu de cadem congregatione loquuntur illa jura in ordine ad activam et passivam electionem. Quare non dubito quin ante Innccentium IH haec conditio fuerit necessaria jure communi; et praeterea quia nisi ita esset, non praeciperet Innocentius illam irritari, nec diceret consuetudinem non potuisse in contrarium praevalere. Probabile etiam est fuisse conditionem ita necessariam, ut sine illa persona esset inhabilis ; quia illa conditio ponitur tanquam de forma substantiali electionis, et ut tam necessaria ex parte eligendi, quam ex parte eligentium. Et ita etiam sensit Hostiensis, dict. c. Cum causam, n. 1; et Panormitanus varius esse videtur, nam ex illo textu colligit , quod consuetudo non potest habilitare personam prorsus inhabilem. Nunc autem certior res est, et ex dict. c. Nullus, quod jam exponemus.
10. Secunda pars. — Secundo, addendum est huic conditioni, non quamcumque profcssionem suflicere, sed necessariam esse expressam. Ita enim additum est in c. JVullus, de Elect., in 6, ubi ad tollendam omnem dubitationem, non de monacho, sed de religiosis sub hac voce, nec de abbatia tantum, sed etiam de praelatura cujuscumque religionis mentio fit; et postulatur ut etigendus antea fuerit ordinem regularem expresse professus. Et additur: Quod si secus actum fuerit, eo p- so irritum habeatur. Atque idem de Abbatissis statuitur in cap. Indemnitatibus, eod. it., quod jus secundum omnes, quantum ad hanc partem, novum fuit, nam ante illud sufliciebat tantum protessio, cum vere religiosum etliciat. Nune autem non est dubium quin conditio haec expressae professionis sit de substantia et valore talis actus, cum in illo textu hoc satis expressum sit; de quo etiam aliqua diximus supra tomo praecedenti tractando de effectibus professionis.
11. Tertia pars. — Tertio addendum est huic conditioni, debere hanc expressam professionem esse in eadem religione: ita statuitur in Clement. 1, de Electione; prohibetur euim nae religiosus aliquis in Abbatem vel Pralatum alterius religionis vel habitus de ceetero eligatur. Quod si secus actum eatiterit, sit eo ipso irritum et inhabile. Ubi ponderanda est illa particula de cetero, qua significatur illud esse jus novum:: antea enim non erat haec conditio tam necessaria, ut ibi notat glossa, et ilam renovat Concilium Tridentinum, sess. 14. c. 10, de Reform., et sess. 25, c. 21, de hegul. Verum etiam existimo jure antiquo postulari, ut patet ex d. c. Abbatem , 2, et in c. Quam sit, 18, q. 2. in quibus Abbas eligendus dicitur de eadem seu de sua congregatione ; non erit autem de eadem congregaüone, nisi in eadem professus sit. Unde Gregorius expresse dixit non extraneus. Consonat etiam c. Nec e ineritis,et c. Nullus invitus, et c. Olitum, d. 61, ubi Celestinus et Gregorius Pontifices statuunt, ut in unaquaque Ecclesia ex ejus clericis Praelati assumantur, et non ex alia, nisi in eadem digni inventi non fuerint. Qua conditio etiam subintelligebatur in Abbate religionis ; imo expresse ponitur a Gregorio, in d. cap. Quam sit . Quod si aptam ( inquit ) inter se personam invenire nequiveriut, solerter sibi de aliis monasteriis similiter eligaut ordinandum. Quo etiam modo videtur intellisendum cap. Abbas, 2, quod ex Concilio Moguntino refert Gratianus, 18, q.2, ubi si contingat Abbatem cum licentia Episcopi locum suum relinquere, dicitur : Eligant sibi fratres Ablatem de ipsis; sin autem, de eatraneis ; sub illa enim conditione, sin autem, subintelligendum est, scilicet, commode fieri 0on potuerit ; quamvis canon ille in Conciliis Moguntinis non reperiatur. Nunc autem conditio haec non ponitur in dicta Clementina, sed absolutum est decretum et irritans ; et ideo non existimo posse admitti exceptionem lliam privata aucloritate; sed in eo casu re- currendum esse ad superiorem, qualis est solus Summus Ponitifex, in casu de quo loquimur ; quanquam timendum non est quod possit moraliter evenire, ut in tota aliqua religione nullus sit, qui ad cam gubernandam dignus sit et sufliciens.
12. An totalis haec secunda conditio reguiratur ex natura rei.—Ut autem rationem hujus conditionis declaremus , quaerimus an haec conditio sit necessaria ex obligationejuris naturalis , vel solum positivi ecclesiastici. Quidam enim primum asseruerunt, eo quod Pontifices ratione naturali niti videantur. Innocentius enim inde probat, hominem non professum non posse csse Praelatum professorum, quia lex divina prohibet in bove et asino arare, aut vestem induere de lana linoque contextam ; nam , licet haec sumpta sint ex lege veteri, non tamen ut positiva erat, sic eniim cessavit ; sed ut indicant naturale judicium rationis, cui non congruit, ut homines disparis professionis vel habitus simul in eisdem monasteriis socientur, ut dixit Clemens V, dicta Clement. 1, et Concilium Hispalense Il, c. 9, ex eadem lege Moysis confirmat quod dixcrai: In uno eodemque officio non debet dispar esse professio ; et infra subdit optimam rationem : IVom coherera et conjungi non possunt, quibus et vota et studia dwersa sunt.
13. Responsio auctoris. — Verumtamen ex tribus partibus hujus conditionis, secundam clarum est non esse necessariam, nec praeceptam ex natura rei, scilicet, quod professio sit expressa ; quia nulla est ratio quae nccessitatem suadeat, sed congruitatem, ut per se satis est clarum, et in superioribus traditum est; et ex ipso jure constat, ante illam Ecclesiae constitutionem , non fuisse factam differentiam inter professos tacite vel expresse, ut in Praelatos religionis eligi possent. Si autem ex natura rei expressa professio esset aliquo modo necessaria, fuisset ille intolerabilis error. Solum ergo illa conditio postulata fuit, quia professio tacita dubiis et litibus est exposita ; oportet autem ut de illius professione, qui in Praelatum eligitur, maxima certitudo, quoad fieri possit, habeatur. Et ideo haec conditio non fuit ab Ecclesia postulata, donec necessitas professionis clarius proposita fuit lanquam de substantia et valore electionis.
14. Deinde tertia parsillius conditionis, scilicet, quod sit professus ejusdem religionis , congruitatis tantum est, non necessitatis ; quia, si illa conditio ex natura rei esset neces- saria, maximc quia sine illa nullus posset digne et convenienter munus Praelati exequi ; consequens falsum est; ergo. Major patet, quia nulla alia ratio talis necessitatis cogitari potest, cum reliqua omnia, quae possunt esse de substantia talis muneris, possint facile reperiri, ut judicium et sufficiens rerum notitia, ac recta voluntas, etc. Minor autem patet , quia illa disparitas professionis vel habitus non necessario impedit, quominus Praelatus inferiores gubernet juxta eorum regulas et institutum, in quo potest et debet esse satis instructus; et ideo Clemens V, in dicta Clementina, solum dixit : Cum vaticni non congruat; non vero dixit , cum rationi repugnet, aut contrariwm sit. Congruitas enim in hoc eonsistit, quod disparitas religionis non conciliat amorem, vel in Praelato ad religionem ipsam, vel in subditis ad ipsum Praelatum, nec etiam juvat dissimilitudo habitus ; per se autem constat hoc non esse necessarium impedimentum ex sola rei natura, nisi lex fuisset adjuncta. Imo etiam per legem posset aliis modis illi incommodo subveniri absque identitate professionis, argumento c. Deus qui. de Vita et honest. clericor., ubi in casu necessitatis ad tollendum scandalum, et ad aedificationem proximorum, debent homines disparis professionis se conformare in unum honestum habitum et propositum ; sic ergo posset religiosus alibi professus eligi in Praelatum alicujus religionis, dummodo se illi conformaret in habitu, et exteriori modo vivendi, quantum ad unionem sufliceret. Quod significavit glossa ultima in c. n nona, 16, q. 1; et Panorm., d. c. Deus qui, Tandem confirmatur, quia antiqui canones statuebant (quod nunc etiam fieri potest ex dispensatione Pontificis), ut, si in propria religione non inveniretur dignus, ex alia sumi posset. Supponitur ergo posse esse personam ex se dignam ad tale munus, etiamsi in eadem religione professus non sit ; vel etiam supponitur, per excessum in aliis dotibus compensari posse diversitatem illam professionis; ergo absque ulla dubitatione conditio haec non est ex sola rei naiura necessaria, etiamsi ex se habeat congruitatem sufticientem, ut per legem humanam tanquam necessaria praecipi potuerit.
15. De prima etiam parte hujus conditionis idem dicendum censeo, scilicet, professionem personae eligendae in Praelatum non esse ex natura rei conditionem necessariam ; esse tamen ita congruam, ut merito lex humuna nccessitatem addiderit. Hoc secundum a fortio- ri constat ex dictis ; nam, si professio ejusdem religionis habet illam congruitatem, multo magis professio absolute. Prior autem pars ex dictis in capite primo manifesta est. Duo enim requiruntur in hujusmodi Praelato: unum est voluntaria subjectio subditi per traditionem et votum obedientia ; aliud est spiritualis jurisdictio. De primo constat posse religiosos, si velint, promittere obedientiam homini non professo, sed seculari clerico, non solum si sit Episcopus, de quo nullus dubitat, verum etiam si Episcopus non sit, posseque Ecclesiam tale votum recipere et approbare, quia non est per se malum, nec contra bonos mores , et in particulari posset esse utile. Idemque cum proportione est de jurisdictione; nam eadem ratione posset Pontifex (ad eum enim hoc primario pertinet) eam conferre Praelato seculari, sicut olim eam habebant Episcopi. Dices, hoc ideo esse quia Episcopi sunt in altiori statu, ut respondet Panormitanus, in cap. Cum causam, de Elect., num. 6, et bene quoad reddendam rationem juris communis, quae pertinet ad congruitatem et decentiam, non ad absolutam necessitatem, seclusa lege prohibente. Nec enim semper necesse est ut Praelatus sit in eodem vel altiori statu; satis enim est quod persona ipsa sit sufficiens ad tale regimen ; ita enim professus in religione laxiori propter qualitates personales posset, seclusa prohibitione positiva, assumi ad regendum strictiorem religionem ; presbyter etiam est suo modo in altiori statu quam diaconus, et clericus in sacris quam in minoribus, et nihilominus minores saepe assumuntur ad gubernandos majores. Denique, quamvis lege ordinaria laicus non sit capax jurisdictionis spiritualis, nihilominus Pontifex de absoluta pctestate posset illam conferre laico in personas ecclesiasticas; neque id esset per se intrinsece contra legem naturalem aut divinam, ut in tomo de Censur. disput. 2, sect. 3, num. 12, quamvis posset esse indecens et scandalosum, et ita per accidens malum ; ergo eadem vel majori ratione posset Pontifex conferre jurisdictionem clerico seculari in religiosos, quia non minor, imo fortasse major disparitas est inter laicum et ecclesiasticos, quam inter clericum secularem etreligiosos. Innocentius ergo praecipiens illam conditionem, affert legem divinam quasi in exemplum ; nam illa divina lex etiam supponebat congruitatem in ipsa natura rerum, non absolutam necessitatem.
16. An in professione requiratur antiquitas. — Quaeri autem potest ulterius circa hanc conditionem, utrum requiratur aliquod tempus seu antiquitas professionis in tali persona; vel statim post factam professionem eligi possit. Ratio dubitandi est, quia Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 7, de Regularibus, statuit ut Abbatissa non eligatur, nisi qua octo annis post expressam professionem laudabiliter vixerit; vel, si id fieri non potuerit, saltem quinque; ergo idem erit necessarium in Abbatibus, tum quia sub masculino genere solet comprehendi femininum; ergo et e converso; tum etiam quia major auctoritas, et vitae approbatio in Abbate quam in Abbatissa videtur necessaria. Unde a fortiori id observandum erit in Generali religionis. Nihilominus dicendum est, necessarium non esse ut aliquod certum tempus post professionem transeat, sed statim per ipsam professionem expressam reddi personam capacem hujus praelationis, quantum est ex hoc capite. Ratio est, quia nullo jure praescribitur illa conditio, et ex natura rei necessaria non est. Primum patet, quia in corpore juris nec de Abbatibus, nec de Abbatissis, nec de Praelatis religionis in communi aliquid simile invenitur, aut ab auctoribus refertur; decretum autem Concilii Tridentini potius ad oppositum induci debet, quia specialiter id statuens de Abbatissa, videtur relinquere Abbatem in communi et antiqua regula, ut in simili arsumentatur Abbas, in cap. Cum in cunctis, de Elect., num. 6, et sumitur ex glossa ibi recepta, in cap. ndemnitatibus, de Electione, verb. Trigesimum, et verb. Non obstaute, in fine. Unde, licet sub masculino genere comprehendi soleat femininum, non tamene contrario, ut ad hoc propositum dixit expresse Abbas, in cap. Super inordinata, de Praebend., num. 8, cum glossa, in Clementina Aftendentes, de Statu monachor., verb. Cecidisse ; et habetur expresse in 1l. Si ita seriplum, tf. de Legatis, 2, ubi dissimilitudo rationis, fundata in usu verborum ac decentia, assignatur: Exemplum enim (inquit) pessimum est feminino cocalulo ctiam masculos contineri. Quoad rem vero est etiam facile differentiam assignare, quia virilis conditio perfectior est et securior, et ideo non ita indiget hujusmodi temporis limitatione aut conditione. Secundum autem et per se est facile, et ex dictis in superiori puncto cum proportione ostendi potest, quia haec antiquitas professionis, regulariter ac moraliter loquendo, potest esse valde necessaria, ut quis mores religionis diutius et melius experiri, quae experientia moraliter necessaria est ad recte gubernandum ; non tamen est conditio simpliciter necessaria ex natura rei, non solum ad capacitatem, verum etiam nec ad dignitatem personae; quia illa experientia potest aliis modis suppleri, vel conditiones aliae et dotes personae possunt esse tales, ut illum defectum compensent. Solum est cavendum ne ita eligatur aliquis repente professus ad hujusmodi praelationem, ut, illa jam vacante, ex seculari fiat religiosus et profiteatur, ut ad praelationem promoveatur; hoc enim adeo est in jure reprobatum, ut talis electio irrita decernatur, in cap. Officii, de Electione, etiam in eo casu, in quo electus paratus erat purgare se, quod nulla fuisset ad id ambitione inductus, ut ibi dicitur, quia (ut ibi etiam subjicitur) ex his, que in continenti subsecuta sunt, ostenditur quod talis taliter non possit eligi in Abbatem.
17. Irritatio, de qua in cap. Officii, de Flect., fuit facta, et non tantum declarata. — Occurrit autem circa illud caput dubitatio, an saltem prohibitum sit statim post professionem aliquem eligere in Abbatem vel Generalem ; nam hoc videtur supponi in illo textu, cum tamen nullibi talem prohibitionem inveniamus, et alioquin definiri non possit, quantum tempus intercedere debeat. Unde etiam diflicile est rationem addere cur illa electio irrita declarata fuerit, quia ille defectus non erat per se sufficiens ex sola rei natura ad irritandam electionem, ut per se constat, quia illa celeritas vel etiam vera ambitio non affert secum incapacitatem, neque etiam ante illud caput invenitur jus ecclesiasticum talem electionem irritans ; quomodo ergo potuit irrita declarari ? Propter hoc dicere posset aliquis, illum fuisse electum in Abbatem priusquam esset professus, nam eodem die quo receptus est in monachum, electus est in Abbatem, ut in integra dicitur. Sed auctores non ita intelligunt hunc textum, et merito, tum quia monachum fieri in rigore magis significat professionem facere, quae tunc fieri potuit statim primo die recipiendo habitum professorum, vel etiam expresse profitendo, et renunciando juri suo; tum etiam quia nec talis ratio dubitandi proposita est, cum tamen futura esset potissima, nec Pontifex in illa fundatur, nec praecipit professioncm facere ut iterum eligi possit; sed solum ut competenter instruatur et purgetur. Censeo ieitur elec- tionem illam particularem non fuissc nullam ipso facto, propter rationem allatam, et consequenter verba illa : 7rritam esse decrevimus, et inanem, non significare sententiam tantum declaratoriam nullitatis, sed effectricem talis nullitatis , irritando id quod factum erat, quamvis non esset per se irritum ; ad irritandum autem sufticiens ratio fuit vehemens ambitionis praesumptio, orta ex his quae in continenti facta sunt ; nam ut in integra dicitur, eodem die in quo monachus est effectus, fuit in Abbatem electus. Accessit etiam quod illa persona non satis digna et sufficiens reputata est, eo quod antequan esset discipulus, vohnit esse magister.
18. An etiam irritet in posterum similes electiones. — An vero id statuerit Pontifex, ut in posterum similis electio, sic facta, sit irrita ipso facto, dubitari potest propter vim verborum: Irritam esse decrevimus, et inauem. Quae ferri videntur non solum in illam electionem, sed in omnem similem. Quod licet fortasse defendi possit, mihi tamen probabilius videtur ibi legem statui, ut in simili casu possit et debeat cassari electio, prout ibi Innocentius indicat, et Hostiensis, quia verba textus non aliud in rigore postulant, et non sunt amplianda in materia rigorosa; at lex illa, ut respicit ambitionem, poenalis est; ut vero fundatur in persona insufticientia, non est tam evidens indignitas, ut sufficiat ad nullilatem. Hinc autem inferri videtur, quoties electio religiosi ad hujusmodi praelationem est nimis praematura, ctiamsi post professionem fiat, posse irritari, et consequenter infertur, ut electio sit omnino rata et firma, necessarium esse ut aliquod tempus a professione interjectum sit; hoc autem videtur praeter consuetudinem, et contra rationem, quia nullum certum tempus ibi designatur, nec designari potest.
19. Dicendum tamen est, imprimis ibi non tantum considerari brevitatem temporis post professionem, sed subitam mutationem a seculari statu usque ad praelationem, addita etiam illa circumstantia, quod mutatio facta est vacante abbatia, nam ex his omnibus simul sumptis, et ambitio et insufficientia vaide praesumitur ; ideoque quoties similes circumstantiae occurrerint, irritandam esse electionem ; quod adeo verum est, ut sine dispensatione Papae fieri et confirmari non possit, ut ibidem significatur, ut recte Panormitanus notavit. Nihilominus addo, nunc, moraliter loquendo, nunquam esse irritandam electionem propter celeritatem ejus, post legitimam professionem electi, nisi aliunde manifeste reduudet in personae electae insuffticientiam et indignitatem. Probatur, ex eod. cap., verbis illis: Verum postquam fuerit in regula competenter instructus. Ubi glossa et Doctores ad summum requirunt annum ad hujusmodi instructionem, vel committendum dicunt prudenti arbitrio; nunc autem ad professionem faciendam praerequiritur annus integer religionis, in quo, si persona sit tantae capacitatis, ut sit digna praelatione, profecto etiam poterit competenter instrui in regula religionis ; ergo, nisi persona alioquin sit indigna, vel ambitio, aut vehemens praesumptio ejus intercedat, sola ratio, seu breviias temporis post professionem, non infirmat electionem, ut ob eam causam cassari possit. Quod sensit Fredericus de Senis, cons. 259. cum Joan. Andr., in cap. Cum ad nostram, de Elect., ubi additio ad Panormitanum idem notat.
20. Tertia conditio, sacerdotiun. — Hoec sacerdotii conditio nullo jure postulatur, sive potestatem dominativam spectes, cum non sit Jurisdictionalis. — Sive spiritualem jurisdictionem, cum sufficiat prima tonsura. — Tertia principalis conditio necessaria in persona elisenda ad praelationem religionis, praesertim supremam, est ut sit sacerdos, ex cap. 1, de Atate et qualitate. Certum est autem hanc conditionem non esse requisitam jure divino, vel naturali, quia nullam habet intrinsecam connexionem cum tali munere, vel positivo, quia nullum est de hac re scriptum vel traditum. Deinde si in hoc munere praecise spectemus potestatem dominativam, et subordinationem religiosam, ortam ex votis et professione, etiam ex communi et antiquo jure ecclesiastico non esset necessaria haec conditio, imo nec alicujus ordinis vel primae tonsurae ; quia cum illa potestas non sit jurisdictionis spiritualis, de se non rcequirit ordinem vel inchoationem ejus. Sic enim antiqui Abbates nec sacerdotes, imo nec clerici erant, ut colligitur ex c. A subdiacono, d. 93, praesertim prout a Gratiano legitur ; et ita ex illo colligit glossa, in c. Tuam, de Atat. et qualit., et Panorm., in c. 1, de Atat. et quabt. Quamvis in ipso can. 7 Concilii Romani, sub Sylvestro, prout in 14 tom. Conciliorum refertur, nulla fiat Abbatis aut monachi mentio, tamen ex aliis decretis, 18, q. 2, idem colhigi potest. Et fortasse verum est, etiamsi inter religiosos subditos aliqui sint sacerdotes, quia ex vi illius potestatis non subduntur ut sacerdotes, nec qucad actus jurisdictionis, sed quoad disciplinam religiosam; nec in eo esset intrinseca indecentia ; quia quoad illum modum regiminis magis consideratur aequalitas professionis, et super omnia perfectio virtutis, et ita credo sape contigisse in antiquis religiosis; nam Emquitius, Pachomius, Antonius, qui presbyteri non fuerunt, nec fortasse clerici, in suis monasteriis presbyteros aliquos sibi religiose subjectos habere potuerunt. Et S. Franciscus sacerdos non fuit, ut refert Bonaventura, in expositione sua Reculae, c. 7, et fortasse in principio suae relicionis nec clericus fuit, quantum colligi potest ex discursu vitae ejus, quam Bonaventura scribit, et tamen etiam tunc nponnulios religiosos sacerdotes habuisse in sua religione, licet paucos, refert Bonav., d. c. 7. At vero considerando in Praelato religionis spiritualem potestatem, ex generali lege canonica necessarium est, et suflicit, ut sit clericus, quia laicus etiam religiosus non est capax spiritualis jurisdictionis, ut supra dixi. Onod autem sit sacerdos, non videtur necessarium, quia quicumque ordo, etiam prima tonsura, sufficit, quantum est ex generali ratione spiritualis potestatis. Nec etiam ex speciali ratione jurisdictionis religiosae videtur haec conditio necessaria, aut aliquo jure prascripta ; nam in d. c. 4, de ZEtat. et qualit., solum mandatur, ut Abbates, decani, et Praeepositi, qui presbyteri non sunt, presbyteri fiant; illa tamen non ponitur ut conditio necessaria, ut eligi possint ad tales dignitates, nec de religiosis aliquid ibi speciale dicitur. Adde D. Franciscum fuisse Generalem sui Ordinis, qui tamen sacerdos non fuit, ut dixi; idemque Sanctus in sua Regula statuit, ut conversi sui Ordinis sine ordinibus sacris possint esse Praelati.
21. Postulatur tamen dicta sacerdotii conditio, saltem post electionem delito tempore suscipiendi, propter curam animarum sutditorum. — Dicendum ergo censeo, conditionem hanc m tantum esse jure communi necessariam in persona eligenda ad hanc praelationem, in quantum in omni persona, cui cura animarum committitur, seu confertur beneficium, aut dignitas habens aunexam hanc curam vel obligationem, postulatur. Ratio est, quia nullo speciali jure imposita est circa hoc major obligatio vel necessitas. De jure autem communi necessarium non est ut, qui promovetur ad curam animarum habendam, sit jam sacerdos quando promovetur ; sed satis est ut per promotionem ipsam seu beneficium obligetur ad sacerdotium suscipiendum. Quod notavit Abbas, in d. c. 4, de AEtat. et qualitat., et colligitur ex eodem tesxtu, et ex c. Preterea, eod. tit., et c. Si pro clericis, de Praebend., in 6. Ita ergo in praesenti, quamvis religiosus professus nondum ordinatus sacerdos in Praelatum religionis eligeretur, jure communi non esset irrita electio, nec irritanda, quia nullum haberet juris defectum; teneretur autem sic electus debito tempore ordinari, tum ex d. c. 1, ubi nomine Abbatis omnes intelligunt comprehendi Praelatum religiosum, uomen cetiam Praepositi proprie illi convenit. Ratio vero est, quia nunc Abbates seu Praelati religionum habent propriam curam animarum; necessarium autem est ut pastores animarum sacerdotes sint, quia alias nec poterunt per seipsos subditis peccata remittere, neque pro eis offerre, aut Eucharistiaa sacramentum tribuere ; quod magnum inconveniens est, quia deesset illis potestas ad praecipua munera sui officii, cui non semper possunt per alios convenienter satisfacere; et praeterea postquam in religionibns quamplures et praecipui sunt presbyteri, indecens profecto esset Praelatum non esse sacerdotem. Quae ratio, moraliter loquendo, probat, etiam ante electionem esse debere sacerdotem; ex decentia tamen, et ex communi cursu rerum, non ex necessitate, quia de hoc nulla est lex.
22. Dici vero potest, regulariter necessarium esse, ut eligendus sit ordinatus in sacris: ita colligitur ex c. Tuam, de JEtat. et qual., ibi: Cum, instante necessitatis articulo, ossit in Abbatem assumi, etiam in minoribus ordinibus constitutus. Nam per argumentum a contrario colligitur, extra articulum necessitatis debere esse ordinatum in sacris, qui Abbas constituitur, et ita notat ibi Panormitanus; nam si ob necessitatem potest fieri Abbas, qui non est ordinatus in sacris, ergo extra necessitatem, atque adeo regulariter non poterit eligi nisi ordinatus in sacris. Verumtamen satis probabile est, quod et glossa ibi indicat, ibi esse sermonem de irregulari, qui non potest in sacris ordinari, ut indicant illa verba textus: ZInstituas in Abbatem, ita, videlicet, quod ad sacros ordines non ascendat. Unde fit ut ibi appelletur non constitutus in sacris, non omnis ille, qui actu non est ordinatus, sed qui nec potest etiam ordinari; unde glossa ultima advertit, Pontificem, per illa verba : Cum instante necessitate, ctc., respondere tacitae objectioni, quomodo fieri possit Abbas, qui non potest fieri sacerdos; ergo non sola privatio actualis, sed incapacitas consideratur. Unde ex illo textu solum colligitur, irregularem ad sacros ordines non posse jure ordinario eligi in Praelatum religionis; sequiturque hoc ex praecedenti assertionc ; nam, eo ipso, quod obligatur ex vi muneris ad sacros ordines, non potest ad illud eligi, qui ad eos est impeditus. Quae vero necessitas sufticiat, ut. non obstante hac irregularitate, quis eligatur, et an tunc etiam rcquiratur dispensatio, paulo inferius dicemus.
23. Necessarium vero est ut habeat saltem primam tonsuram. —Ultimo vero circa hanc conditionem addi potest, necessarium esse ut eligendus ad praelationem regularem, praesertim supremami, clericus ordinatus sit, saltem in minoribus ordinibus, seu aliquo eorum. Hoc aperte colligitur ex d. c. 7Tuam, ibi : Cum instante necessitatis articulo, possit in Abbatem assumi etiam in minoribus constitutus. Et ratio supra facta est, quia laicus omnino seu non clericus non potest rite eligi ad dignitatem ecclesiasticam, quia non est capax ejus, ut saepe dictum est; nemo autem eligi potest ad id cujus non est capax. Adeo ut in c. Contingit, de Arbitris, dicat Innocentius IIT: Generaliter prohibemus ue super rebus spiritualibus compromittatur in laicum ; et idem in c. 2, de Judiciis, prius dicitur laicos non posse tractare ecclesiastica negotia ; postca vero additur: Sed Episcopi, Abbates, etc., ubi supponitur Abbates non posse esse laicos, ut sint apti ad res ecclesiasticas traclandas; et quoad hoc, ut Abbas notat, mos, seu jus antiquum immutatum est. Et ratio fundamentalis est, quia olim Abbas monachorum non habebat jurisdictionem spiritualem. Quaeri vero potest an sufticiat prima tonsura, quia in d.c. 7uan, dicitur: 72 aninoribus ordinibus constitutus, cum tamen prima tonsura ordo non sit. Dico tamen sufficere; quia intentio juris solum est ut sit clericus, ct capax spiritualis jurisdictionis.
24. Quarta conditio caventia irregularitatis. — Quarta principalis conditio assignari potest, ut eligendus in Praelatum irregularis non sit. Sed sciendum est irregularitatem proprie ac per se primo respicere ordines; est enim inhabilitas quaedam ad ordines recipiendos; hic autem sermo est de irregularitate latius sumpta, ut dicit etiam inhabililatem ad beneficium ecclesiasticum, vel prae- lationem. Quia vero beneficium, ac praelatio, supponit aliquem ordinem, ideo irregularitas simplicitcr consequenter est impedimentum ad ecclesiasticam praelationem ; nam irregularitas simpliciter est, quae impedii omnem ordinem, et consequenter usum ejus, et quidquid talem ordinem et usum requirit. Nam qui ad aliquid est inhabilis, conscquenter fit inhabilis ad id, quod est illi connexum, ut dixit Glossa, in cap. Studeat, d. 50, verbo Ut tale beneficiun, et Navar,, cap. 27, num. 251. An vero illa irregularitas, quae non impedit omnem ordinem, sed ahquem, verbi gratia, sacerdotium, aut ordinem sacrum, impediat omnino hujusmodi electionem, dubitari potest. Verumtamen idem judicium in hac quaestione dari debet, quod de electione ad quodlibet aliud beneficium facta de persona irregulari, de qua diximus in propria materia, disput. 40, sect.2, num. 30, esse nullam ipso jure; idem ergo est in praesenti, quia haec praelatio regularis, esto non sit proprie beneficium quoad temporale annexum, est tamen quoad jus spirituale circa curam animarum, et in omni rigore est dignitas ac praelatio. Verum est regulam illam maxime procedere de irregularitate simpliciter; si tamen res attente consideretur, hic non est necessaria distinctio inter irregularitatem partialem et totalem; quia si irregularitas est praecise ad sacerdotalem ordinem, hoc satis est ut, per se loquendo, impediat electionem personae ad hujusmodi praelationem, juxta dict. cap. 7Twuam, et juxta dictam regulam generalem, de his quae inter se connexa sunt ; nam, secundum ordinarium jus, hujusmodi Praelatus debet esse sacerdos, et ideo, eo ipso quod est irregularis ad sacerdotium, impeditur ne eligi possit. Quod si sit irregularis ad aliquem inferiorem ordinem, eo ipso est irregularis ad omnes superiores, ut ex propria materia constat; et ideo perinde impedit.
25. Possitne eligi qui est irregularis solum ad Episcopatum. — Solum posset excogitari irregularitas seu inhabilitas ad solum episcopatum, et non ad sacerdotium; et de illa concedendum est, non esse impedimentum ad hanc electionem, quia nec directe prohibet hanc praelationem, ut supponitur ; nec propter connexionem, quia ad hanc praelationem non est necessaria dignitas Episcopalis. Dices : est saltem necessaria jurisdictio Episcopalis. Respondeo, per talem irregularitatem directe prohiberi consecrationem Episcopalem; ju- risdictionem autem solum consequenter, quatenus consecrationem supponit. Imo, licet non sit irregularitas in hac proprietate, sed poena inhabilitatis ad dignitatem seu jurisdictionem Episcopalem, non esset cxtendenda ad hanc jurisdictionem quasi Episcopalem, qualis est in Praelato religionis, etiam supremo , quia poena non est extendenda ultra ricorem verborum; in rigore autem illa dignilas non est Episcopalis. Unde secus erit, si inhabilitas non limitetur ad illam dignitatum in specie, sed extendatur ad praelationes, vel dignitates Ecclesiasticas in genere; tunc enim sine dubio comprehendet hanc de qua tractamus.
26. Electio impediti irregularitate partiali non est ipso jure irrita. — Una vero differentia assignari potest inter irregularitatem intcgram, seu ad omnes ordines, et partialem ad aliquos tantum ex superioribus, quod prior ita reddit personam inhabilem, ut electio de illa facta, eo ipso irrita sit, quia est incapax jurisdictionis spiritualis; at vero irregularitas partialis, verbi gratia, ad sacerdotium, vel sacros ordines, licet impediat, regulariter loquendo, electionem, non tamen reddit illam ipso jure nullam ; quia non reddit personam incapacem jurisdictionis spiritualis, et alioquin nullum est jus expresse irritans talem electionem, neque ex vi solius connexionis sequitur irritatio ipso jure, sed solum quod possit irritari ; quia conditio sacerdotii, ut dixi n. 21, non est necessaria antecedenter, scd solum consequenter. Et hoc etiam potest aliquo modo colligi ex d. cap. Tuam, dum significat, in necessitate posse eligi hujusmodi irregularem ; in quo videtur supponi illum non esse absolute incapacem talis dignitatis. Unde etiam probabile est in eo casu non esse necessariam dispensationem ab homine concessam ad talem clectionem, quia salis conceditur ex vi illius juris; et ita intelligo, quod Panormitanus et alii ibi dicunt, lalem personam tunc assumi dispensative, scilicet concessione aut interpretatione juris.
27. Irritabitur tamen nisi debito modo validetur. — Nihilominus tamen, ut talis electio rata et firma maneat, necessarium erit ut vel superior dispenset in tali irregularitate, vel confirmet aut conferat talem praelationem cum facultate retinendi et administrandi illam absque sacerdotio, velordinibus sacris. Quocirca, si quis praedicto modo irregularis eligeretur ad hujusmodi praelationem, etiam sine necessitate. et postea, priusquam caesa- retur electio, obtineret dispensationem irregularitatis, forlasse jam non posset irritari electio, quia electio fuerat valida, licet infirma, solum ratione impedimenti ad debitum usum et ad explendam obligationem talis dignitatis; ablato ergo impedimento, roboratur (ut sic dicam) et firma manet electio. Maxime cum nullum sit jus quod directe praecipiat illam irritari, nisi existente justa causa impediente sacrum ordinem, argumento cap. 1,de Jtat. et qualit.
28. Jam vero occurrebat hic dicendum in particulari de nonnullis conditionibus, quae personam frequentius solent reddere inhabilem ad hujusmodi electionem ; ut praecipue sunt defectus natalium quoad ortum illegitimum, defectus originis ex radice infecta macula haeresis , apostasiae, vel Judaismi, aut alterius sectae damnatae, et infamia. Sed de his omnibus dixilate in materia de Irregular., disput. 43, 48, 50, neque hic aliquid novum notatu dignum occurrit, nisi hoc solum, quod esse illegitimum impedit jure communi, juxta cap. 1, de Filiis Presbyt., ex quo plane habetur, etiam post professionem religionis durare hoc impedimentum. An vero per supcriorem religionis dispensari possit, consulenda sunt specialia privilegia, nam jure communi non potest ; de quo infra, a cap. 12, nonnihil attingemus. Secundum autem dcfectum non constat impedire ex vi solius juris comnmunis, et ideo specialia jura religionum vel provinciarum consideranda sunt et servanda. De tertio glossa, in d. cap. Tuam, verb. JVon ascendat, dicit , infamiam non impedire abbatiae praelationem; citat cap. Accedens , d. 50, ubi Saturninus quidam presbyter, qui pro crimine a sacerdotii ordine erat dejectus, sollicitudinem de monasteriis gerere, et in eodem statu manere permittitur ; sed si infamia talis sit quae reddat personam irregularem ad sacerdotium, consequenter impedit hanc praelationem, ut dictum est, quia conjuncta est cum ordine sacerdotali ; decretum autem illud Gregorii procedit juxta antiquum jus, in quo Abbates esse poterant non ordinati , et ideo irregularitas ad ordines per se non impediebat praelationem, nisi in casibus expressis. Eo vel maxime quod non constat Saturninum illum fuisse Abbatem; imo verisimilius est tantum habuisse ministcrium temporale, seu procurationem quorumdam monasteriorum , ut bene exponit Turrecremata ibi. Qui censet, etiam eo tempore non potuisse irregularem a sacerdotio, esce Abbatem: quia non posset curam animarum monachorum exercere. Et ex illo quidem textu aliud non colligitur, ut bene ipse explicat ; tamen ratio ejus non cogit, quia tempore Gregorii poterat esse Abbas sine ordinibus sacris, ut supra cap. 1, num. 3, ostensum est, ex 1 Dialogor., cap. 4, et aliis testimoniis. Nihilominus verisimilius est infamem secundum jus canonicum nunquam potuisse esse Abbatem, quia id est valde indecens, et repugnans tali muneri ; nunc autem multo certius id est, quando haec est propria spiritualis praelatio. Sed de hac infamia videnda sunt, quae late tradidimus in fine 5 tom., disp. 48.
On this page