Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

De conditionibus eligentium dictum generalem.

CAPUT IV. DE CONDITIONIBUS ELIGENTIUM DICTUM GENERALEM.

1. Prima assertio, seu couditio, ut eligentes sint de ipsa religione. — Hactenus dictum est de conditionibus requisitis ex parte eligendi ; nunc dicendum secundo loco superest de cligentibus , quod brevius expediri potest. Primo enim dicendum est, electionem hanc pertinere ad ipsammet religionem, nam secundum commune jus eligere Praedlatum alicujus congregationis , ad ipsam congregationem spectat, cap. 3 de Electione, et cap. 2, J, 4 et sequentibus, 18, quaest. 2, ubi speciahter de monachis agitur ; et sicut statuitur ut Abbas de eadem congregatione cligatur, ita ctiam quod ab eadem congregatione. Atque hoc jus commune maxime receptum est in omnibus religionibus secundum jura specialia quoad supremam praelationem totius religionis, quia in illa erat moraliter necessaria electio, ut supra ostendi, cap. praeced., num. 2 ; non erat autem expediens, ut esset ab externis , ut per se notum est. Quid autem requiratur ut haec congregatio ad hunc finem seu effectum legitima sit, maxime attendendum est ex conditionibus requisitis in singulis eligentibus , de quibus statim, et in authentica ac sufficiente eorum convocatione, quae maxime pendet ex propria institutione et modo singularum religionum. Nam in unaquaque debet convocatio fieri ab eo qui ad illud munus deputatus est, auctoritatemque habet ab ipsa religione, et similiter convocandi sunt omnes etiam, qui juxta statuta uniuscujusque religionis suffragium in illa habere possunt.

2. Secunda assertio , ut siut professi. — Dubiun caplicatur. — Secundo dicendum est, hujusmodi eligentes debere esse professos ejusdem religionis, non tamen esse necessarium ut sint expresse professi. Prior pars certa est ex eisdem juribus citatis, 18, q. 2, ubi monachis committitur sui Abbatis electio: Quem sibi ( ait Gregorins ibi, c. 5) propria voluntate concors fratrum societas elegerit ; nomine autem fratrum intelliguntur, qui jam per professionem facti sunt religiosi. Expressum vero jus est in cap. E eo, S In Fcclesiis, de Elect., in 6; et in cap. 7ndemwitatibus idem circa electionem monialium praecipitur , ubi glossae et Doctores conveniunt. Denique ita habet omnium religionum consuetudo. Ratio etiam id exigit, quia novitius non est verum membrum illius corporis ; ergo nec jus eligendi habere potest. Praeterea rationes fere omnes, propter quas novitius non potest eligi in Abbatem|, probant non posse eligere. De quibus videri potest cap. Cum in magistratum, de Electione, scilicet, quia non debet esse prius magister quam discipulus ; et quia novitius non satis est expertus religionem , nec potest habere sufticientem notitiam persouarum. Alteram partem docet expresse glossa, m cap. Nullus, et in cap. Za eo, verb. Tacite, et cap. Indemnitatibus, verb. Tacite, de Elect., in 6, et probatur sufficienter ex dictis juribus ; nam in primo solum postulatur expressa professio in eligendo; tacetur autem de electore ; jus autem novum non mutat vel limitat antiquum, nisi in eo quod exprimit ; in aliis vero juribus expresse requiritur sub disjunctione professio tacita vel expressa; ergo quaelibet earum sufficiet. Ratio autem est, quia utraque est vera professio. Dices: cur potius in eligendo quam in electore requiritur, quod professio fuerit expressa ? Respondetur, hoc pendere ex jure positivo, et ideo voluntatem legislatoris esse nobis pro sufficienti ratione; illum autem movere potuit, quia plus mulito est eligi in Praelatum quam eligere, ideoque plures conditiones in eo requiruntur. Item, quia , ut quis habeat jus eligendi, satis est quod vere ac substantialiter sit membrum communitatis seu religionis, quod non minus tenetur perpetuo obedire Praelato, quam reliqui ; hunc autem statum tam vere ac proprie habet per professionem tacitam , sicut per expressam ; ut autem eligatur in caput, id satis non est, propter alias rationes superius allatas.

3. Instantia removetur. — Tertio dicendum est, necessarium esse ut electores sint clerici, et in sacris constituti. Prior pars probari potest ex d. c. Ex eo, S In Ecclesiis, de Elect., in 6, ibi: Concersi laici cum clericis electionibus interesse non debent ( scilicev) in Fec! esiis regularibus , vel monasteriis ; circa illa autem verba advertit glossa, ex vi illorum non excludi monachos professos, etiam non ordinatos, si ad ordines tendant, quia illi non vocantur concersi, sed propriissime monachi; unde quamvis pro tunc sint laici, id est nondum clerici ordinati, nihilominus non possunt dici concersi laici ; non ergo sub illis verbis comprehenduntur. Et ad hoc confirmandum refert varia jura , quae solum probant, per nomen oonachi comprehendi fratres non clericos : quod satis a nobis est in superiobus confirmatum. Imo , juxta morem antiquum, etiamsi nunquam ordinati essent, monachi vocabantur ; quin etiam nunc exislimo interdum accipi hanc vocem in tam lata significatione, ut conversos vere professos comprehendat , cap. Cauonica , de Sentent. excommunicat. At vero c contrario nomen conversi revera non solet attribui monachis, ex eo tantum quod ordinati non sint, sed ex eo quod sunt in gradu, in quo ad ordines non deputantur, licet sint vere religiosi: Geminianus, in cap. Eaceptionem, de Privilegiis, in 6, et alii communiter. Quocirca, stando in proprietate dictorum verborum, videtur vera sententia glossae, quam sumpsit ex Innocentio, in c. 2, de Institutionibus, et idem sentiunt Abbas, cap. 1, de Procuratcribus, n. 9; Felinus, in cap. Non dubium, de Sentent. excomm., num. 3, vers. Secunda conclusio. Dicet vero aliquis saltem praesuppositive colligi hanc partem ex illo textu, quatenus dicit conversos laicos non esse admittendos ad electionem simul cum clericis ; supponere enim videtur faciendam esse a clericis. Sed hoc etiam non cogit , nam, licet supponat, ubi sunt clerici, faciendam esse ab illis, non tamen a solis illis; nam, si hoc supponeret, non oporteret decretum facere de excludendis conversis laicis; unde potius retorqueri potest argumentum in contrarium, colligendo ab speciali, vel ex illo principio quod ezceptio firmat regulam in contrarium ; nam ibi Pontifex volens excludere eos, qui cum clericis admittendi non sunt ad electionem, solum excludit conversos laicos ; ergo virtute admittit omnes alios professos, qui monachi eunt. et non tantum conversi. Et inter eos po- test optima ratio differentiae assignari ; nam alii religiosi, quamvis non sint ordinati, possunt esse litterati, et majorem rerum notitiam habere, quae ad hujusmodi electionem solet esse necessaria.

4. Unde nunc suaderi possit.—Igitur ex antiquo jure nihil invenio quod illam priorem partem sufticienter probet ; imo Innocentius supra aperte dicit, jus eligendi cadere in monachum laicum. Et idem sentit Panormitanus cap. 2 de Institutionib., num. 5. Quorum sententia maxime procedit secundum jus antiquum, quando monachi, etiam ipsi Abbates, erant laici ; tunc enim clarum est electionem Abbatum potuisse fieri a monachis laicis, etiamsi inter eos essent aliqui clerici; quia hoc erat accidentarium; et quia per talem electionem non conferebatur jurisdictio spiritualis, ut supra declaravi. Nunc autem quando Abbas religionis est proprius Praelatus, et jurisdictionem spiritualem habet, videtur ex alio principio requiri, ut eligentes omnes clerici sint, quia jus eligendi ad hujusmodi praelationes non cadit in laicum, ut dicitur in cap. Sacrosancta, et cap. Massana, de Electione. Et quamvis illi textus possint intelligi de laicis omnino secularibus, quia in casibus illorum textuum de illis erat sermo, et rationes etiam ad illos maxime pertinent, nihilominus cum haec electio munus quoddam spirituale sit, videtursatis probabile regulam ipsam extendendam esse ad omnes laicos. Quia, ut supra notavi, et initio materiae de Censuris, cum jura dicunt spiritualem administrationem, vel electionem, non esse committendam laicis, laicorum nomine comprehenduntur etiam religiosi non ordinati; ergo, cum haec electio sit aliquo modo actus jurisdictionis, vel saltem administrationis spiritualis, videntur ab illa excludendi omnes laici, quantumvis monachi sint. Et consequenter posset probabiliter sustineri ad eos etiam extendi dict. cap. Fz eo; nam, lhcet conversorum iomine in rigcre non veniant monachi, nihilominus quae negantur conversis, non quia conversi sunt, sed quia laici sunt, videntur consequenter negari etiam laicis ; hujusmodi autem videtur esse in praesenti actus eligendi spiritualem Praelatum ; non enim negatur conversis, eo quod ad inferiora et temporalia officia sint destinati, id enim humilitati religiose consentaneum non esset, nec solum vel pracipue quia non sunt litterati, quia hnoc ex se non obstat hujusmodi electionibus , sed maxime necesaaria est pruden- tia et experientia , qua in his conversis saepe non est, et multis clericis deesse potest, imo et scientia seu doctrina. Negatur ergo quia laici sunt ; haec enim est proprie et per se causa quam jus debet attendere ; ergo quoad hoc comprehenduntur omnes religiosi seu monachi, qui laici sunt.

5. Certius autem probatur illa prior pars simul cum posteriori, ex Clement. Ut ii, de Atat. et qualit., ubi Pontifex statuit : Ut nullus de ceetero in ecclesiis Cathedralibus , vel collegiatis secularibus , vel regularibus, vocen in capitulo habeat, etiamsi hoc sibi ab aliis libere concedatur , nisi saltem in sutdiaconatus ordine fuerit constitutus. Quod decretum comprehendit sine dubio monasteria regularium, qui ad divina officia destinati sunt, et eorum capitula, ut ex ipso textu constat, et ex omnium expositione. Unde fita fortiori comprehendi sub hac lege capitula provincialia vel generalia talium religionum ; nam, si particularis conventus est proprium regulare collegium, ratione cujus talis Ecclesia collegiata dicitur, multo magis tota provincia, vel tota religio constituit unum collegium, cujus capitulum in hac decisione comprehendatur. Deinde, per hoc decretum excluduntur omnes non ordinati in sacris, ne vocem in capitulo habeant, et consequenter ne possint eligere; nam haec est una et forte potissima ex his vocibus, quae haberi possunt in capitulo. Loquitur auiem specialiter illa lex (quantum ad nostrum propositum nunc spectat) de propriis monachis, seu religiosis qui ad divina officia sunt destinati, quique ex vi sui gradus debent ad sacros ordines promoveri, ut patet ex principio, et ex ratione illius textus : Ut ii, qui divinis officiis sunt mancipati, vel mancipabuntur in posterum, ad suscipiendos sacros ordines propensius inducantur, etc. Unde colligit Panormitanus, ex vi illius textus non excludi a capitulo conversos, quia illi non sunt divinis officiis destinati ; sed ad nostram praesentem quaestionem id non refert, quia non agimus de privatione vocis in capitulo quoad omnes actus, sed solum quoad electionem, a qua jam supponuntur exclusi conversi ex alio capite.

6. Primum dubium circa predictam condilionem enodatur.—Inquirunt autem ibi glossa et Doctores duo, qua breviter expedire necessarium est. Primum est, quid si aliquis non erat ordinatus in sacris tempore vacationis, tempore autem electionis jam ordinatus sit. Respondetur, posse habere suffragium, quia ille est habilis tempore electionis, et hoc sufficit; nec enim in illo capite postulatur ut ante vacationem sit ordinatus, sed solum ut non admittatur in capitulum nisi sit ordinatus : quod variis juribus confirmant glossa et Panormitanus ibi. Sed ratio facta est sufficiens. Ob quam etiam, si quis non esset professus tempore vacationis, tempore autem electionis jam esset professus, posset et deberet ad electionem admitti, quantum est ex hoc capite; quia nullo jure statutum est ut professio antecedat vacationem, neque etiam quod professio debeat antecedere electionem certo aliquo tempore; sed solum quod facta sit, ut patet ex d. cap. Za eo.

7. Secundum dubium, cui per distinctionem fit satis.— Primum membrum distinctionis. — Alterum membrum.— Altera dubitatio est, quid sit dicendum de eo, qui ordinatus sit in sacris antc legitimam aetatem; videtur enim esse inhabilis ad electionem, quia lex, postulans ordinem sacrum, consequenter postulat legitimam aetatem ad illum; ergo, quidquid horum deficiat, non fit persona habilis. Respondetur, duobus modis posse aliquem ordinari in minori aetate : primo, ex privilegio, atque adeo legitime, et tunc non dubito quin talis persona possit habere suffragium, quia habet omnia requisita ab hac lege, et modo licito absque ulla culpa. Item, ille non solum recipit ordinem, sed etiam executionem ordinis ; ergo. Nec ratio facta obstat, quia haec lex non postulat directe et per se aetatem, sed supponit illam, quantum a lege postulatur. Unde fit ut, licet diversis temporibus leges canonicae majorem vel minorem aetatemn requisierint ad subdiaconatum, quaelibet earum sufhiciens fuerit ad habendam vocem in capitulo, supposito ordine ; ita ergo si per dispensationem minor aetas sufficit ad illum ordinem, sufficiet etiam ad habendum suftragium. Alio modo potest quis ordinari ante etatem legitimam illicite ac subreptitie, et tunc certum est juste posse privari suffragio per sententiam, quia potest suspendi; an vero sit ipso jure privatus, et inhabilis ad talem clectionem, pendet ex generali quaestione, an sit ipso jure suspensus, quam tractavilate in tom. 5, disput. 31, sect. 1, a num. 22, agens de suspensione; licet enim juxta antiquum jus non esset ipso facto suspensus, sed suspendendus, ut affirmat Panormitanus, dict. Clement., num. 8, nihilominus juxta novum jus ipso facto suspensus manet, et hac ratione inhabilis ad electionem. Est autem ad- vertendum, hanc suspensionem esse specialem poenam, quae, si per aliam legem imposita non esset, ex vi dictae Clementinae non induceretur. Unde si quis propter bonam fidem excusaretur a culpa in tali ordinationc, et consequenter a poena, posset tuta conscientia lerre suffragium., quia revera habet conditionem ordinis sacri requisitam in dicta Clementina, et nullum habet impedimentum canonicum; nam defectus aetatis per se non est impedimentum ad electionem, esto sit impedimentum ad executionem ordinis, si ante impletam legitimam aetatem cognoscatur. Quia, ut dixi, lex nihil de aetate disponit in ordinc ad electionem. Et ita tenet expresse Panormitanus cum Paulo, contra quamdam glossam, d. n. S.

8. Defectus dictae conditionis clericatus irritat vocem. — Eacipe religionem pure laicorum. — Tandem, quaeri hic potest an haec conditio sit de substantia electionis, ita ut suffragium datum a non ordinato in sacris, nullum sit, vel solum sit prohibitum. Sed hoc nullam habet dubitationem, si illa verba expendantur : Nullus vocem in capitulo habeat, nisi, etc.; nam illa verba non solum prohibent, sed etiam tollunt omnem facultatem et potestatem, ideoque non est dubium quin tale suffragium nullum sit, quia persona est inhabilis ad illud ferendum. Quod non solum est verum, quando ipsa persona per fraudem se ingerit, sed etiam si a toto capitulo admitlatur, ut ibi glossa notavit, verb. Concedatur, et verb. Nullo modo. Et probatur sufficienter ex verbis illis textus, etiam si hoc sibi ab alüis libere concedatur, quia per haec verba irritatur talis concessio, quandoquidem, ea non obstante, alius remanet sine voce in capitulo ex vi llius legis. Imo addit glossa ibi, neque Episcopum posse in hoc dispensare, quod verissimum credo:; sed id omitto, quia in praesenti casu, nunquam potest occurrere necessitas talis dispensationis; et eadem ratione omitto casum alium, si contingeret nullum esse ordinatum in sacris: nam in prasenti contingere non potest, agimus enim de religionibus monachorum et clericorum prout nunc sunt in usu Ecclesia; nam si quae sit religio mere laicorum, ut potest esse militaris, vel hospitalaris, et in illa fiat electio, non esset necessaria haec conditio, ut omnes Doctores advertunt in d. cap. Ex eo, et dicta Clem., de Atat. et qualit., et ex ipsis juribus satis colligitur.

9. Quarta assertio, ut uullus elector sit cen- suratus. — Quarta conditio generalis assignari potest, ut elector non sit per excommunicationcm, vel aliam similem censuram, aut ecclesiasticam inhabilitatem, suspensus a munere cligendi, quod generale est omnibus clectionibus ecclesiasticis, de qua in disput. 14, de Censur., sect. 2, a num. 6, et ideo illam omitto. Videri potest Abbas, in cap. Zlla quotidiana, num. 7, et in cap. Cwumana, iu lin., de.Elect., et in cap. ult. de Procurat., num. 3, ubi late tractat aliam quaestionem, an inhabilitas unius elcctoris reddat nullam totam electionem, vel sustineatur propter habiles, quae etiam generalis est, et ideo illam omitto. Pro regula enim tenendum est, utilc per inutile non vitiari ; et ita in praesenti inhabiitatem unius vel alterius non nocere, quando alii non consenserunt, nec voluntarie admiserunt excommunicatum, vel alium similem cujus defectum supplere non poterant; tunc enim conspiratio illa reddet vitiosam totam electionem,non vero privata malitia unius. Et ita cessat nunc quaestio, quam late tractant Innocentius, Joann. Andreas, Panormitanus, et alii dictis locis, si excommunicatus sit occultus, an possit, ratione illius, irritari electio; nam hodie facile hoc expeditur, juxta Estravag. Ad evitauda, quae nullum favorem concedit excommunicato; concedit autem aliis, ne illum vitare teneantur. Et ideo ille semper peccat, se ingerendo ad electionem; alii vero non peccant illum non reprehendendo, quamvis possint, quia non tenentur illum vitare aut repellere; et ideo ex hac parte non erit nulla electio.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4