Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

De forma praedictae electionis generalis, ubi late exponitur textus capitis quia propter, de elect.

CAPUT V. DE FORMA PRAEDICTAE ELECTIONIS GENERALIS, UBI LATE EXPONITUR TEXTUS CAPITIS Quia propter, DE ELECT.

1. Jus canonicum praescribens formanm eligendi ecclesiasticum Prelatum, absolute sumptum.— Jus speciale pro Praelatis regularilhus. — Tertio loco, ut creatio Praelati valeat, necessarium est ut debita forma electionis servetur. Circa quam duo potissimum jura sunt observanda, scilicet, cap. Quia propter, de Elect. ; nam, licet caput illud generalius loquatur, sine dubio comprehendit hanc electionem, de qua modo agimus. Nam, juxta communem interpretationem, dispositio illius textus habet locum in electionibus Abbatum Ecclesiarum regularium, quae etiam dicuntur viduatae, et sine pastore relinqui, mortuo ve! deficiente Abbate, cap. JVe pro dejectu, eod. it.; per dispositionem autem dicti cap. Quia propter, providetur omnibus Feclesiis viduaLis, ut in eodem textu dicitur; ergo comprehendit illa dispositio electionem Abbatum rcsularium. Ergo et in omnibus Praelatis localibus religionum, qui licet non vocentur Abbates, fere solo nomine difrerunt quoad munus ad quod eliguntur; ergo a fortiori idem dicendum est de electione Praelatorum regularium, altiorem seu universaliorem habentium jurisdictionem, et maxime de elecüione supremi Praelati. Et haec est communis doctrina Doctorum in diet. cap. Quia propter. Aliud jus est specialiter pro regularibus editum in Concilio Tridentino, sess. 25, cap. 6, de Reformat. regularium, ubi expresse declaratur, comprehendi electiones superiorum omnium, Abbatum, Officialium, Generalium, imo et Abbatissarum seu Praepositarum. Ubi tamen considerandum est non praecipi ut hi omnes per electionem fiant, sed ut, ubi fiunt per electionem, talis modus in electione servelur.

2. De forma antecedente eleciionem. — Prima conditio, ut antecedat convocatio suffraganLium. — Ad tria ergo capita reducuntur omnia quae in juribus illis statuuntur. Quadam enim praecedunt, alia comitantur, alia subsequuntur electionem. Ad primum capaut pertinent illa verba cap. Quia propter - Cum electio fuerit celebranda, praesentibus omnibus, qua debent, et volunt, et possunt commode interesse, assumantur tres de collegio fide digni, qui secrete et sigillatim vota cunctorum diligenter eaquirant. Ex quibus verbis primo colligitur, necessarium esse ad legitimam electionem, ut omnes, qui habent jus eligendi, convocentur, si commode fieri possit; nam si non fuerint vocati, non poterunt moraliter esse praesentes, etiamsi velint; quod tamen in praedicto jure postulatur. Et expressius ponitur baec conditio in cap. Coram, de Electione, et sumitur ex cap. Bone memorie, 2, et cap. Cun inter, 9, eod. tit., et cap. Quod sicut, cod. tit. Non est autem ita necessarium ut adsint omnes qui jus habent eligendi, quia non coguntur eligere, sed si velint, ut ex praedictis verbis aperte constat. Unde fit, non tantum necessarium non esse ut omnes, qui possunt ferre suffragium, praesentes sint; verum etiam nec major illorum pars; quia potest major pars nolle adesse, et tunc non est impedienda electio contra intentionem illius capitis, quae in principio ejus explicatur; poterit ergo celebrari ab his qui praesentes fuerint. Dices hoc csse contra rationem electionis, quae debet esse a majori parte. Item omnes, qui habent jus suftragii, debent adesse; ergo injuste agunt si nolunt adesse ; non ergo pro illorum voluntate debet fieri electio a paucioribus. Item, quid, si omnes vel fere omnes nolint venire? quomodo fiet electio?

Ad primum. — Ad secundum. — Ad tertium. — Ad primum respondetur, electionem debere fieri a majori parte eorum qui praesentes sunt, et actu ferunt suffragium, ut statim ex eodem textu dicetur; non omnium qui possunt ferre suffragium, quia parum confert potestes, si non reducatur in actum. Ad secundum dicitur, illud verbum debent, ex parte electorum non dicere obligationem, sed jus, ita ut respectu eorum passive potius quam active interpretandum sit ; nam illis debetur sutfragium, si velint illud ferre, licet ipsi non teneantur; et ideo non injuste agunt nolendo, nec contra debitum electionis. Hoc autem intelligitur ex vi juris communis, nam ex jure speciali potcrit imponi obligatio, vel etiam ex pracepto Superioris, si ita expediat. Unde ad tertium dicitur, in eo casu ad providentiam Superioris pertinere facere, ut conveniens numerus electorum congregetur, quantum potuerit, et ad bonum religionis expedire censuerit. Quod si non valuerit aliquem numerum cogere, devolvetur electio, seu provisio Ecclesia ad superiorem, ut Canonistae communiter aiunt ; in nostro autem casu ad Summum Pontificem pertinebit, si religio exempta sit, quia tota religio non habet extra se superiorem aliquem, per quem possit ei de capite providere, quando ipsa vel sua culpa negligens est, vel propter impedimenta impotens ad illud eligendum.

3. Dicta convocatio debet esse moraliter possibilis. — An fieri debeat singulatim. — Unde etiam constat quomodo haec convocatio electorum facienda sit, quod voluit explicare Pontifex in illc verbo: Jt possunt comnode ; nam haec commoditas, ut Doctores dicunt, et ratio postulat, magis ex parte Ecclesiae, seu communiiatis, quam ipsorum electorum spectanda est. Interrogari autem potest qualis vel quanta esse debeat haec commoditas, quaeve difficultas vocandi aliquem excuset. Item, an oporteat unumquemque in particulari, vel suffieiat publicum edictum proponere, die et horain particulari assignatis. Respondeo, in his circumstantiis nihil esse jure communi dispositum : nam in dict. c. Quia propter, nihil de hoc dieitur, et in nullo alio aliquid de forma eligendi praescribitur; et ideo imprimis servanda sunt jura specialia, per quae solent haec esse definita. Deinde juxta e. Cum inter universas, de Electione, ubi jus scriptum defuerit, servanda est consuetudo, praesertim in modo convocandi per admonitionem, seu vocationem singulorum, vel per generalem publicationem solitam fieri tali loco, aut modo, vel per ipsam legem et constitulionem, qua ipso jure (ut sic dicam)solent vocari eiectores; quod in nostro casu maxime locum habet in his religionibus, ubi praelatio generalis temporalis est, et certo ac per legem definito tempore vacat, et successoris electio certo etiam die et loco fit. Ubi autem vel tempus vel locus sunt incerta, vel certe vacatio ipsa, quia non contingit nisi per mortem, necesse est convocationem sigillatim fieri per omnes provincias, vel Pralatos Generali immediatos, ut per eos ad omnes, qui suffragium habent, perveniat. Unde in his difficultas illa, vel distantia, quae per se est conjuncta cum tali electione, non consideratur, nec censetur esse contra commoditatem electionis: debet ergo esse extraordinaria. Unde, quardo talis est quae nec a lege considerari potuit, nec per consuetudinem judicari, prudenti arbitrio relinquendum est, nulla enim alia regula certa statui potest; in eo autem judicio ferendo maxime attendendum est, ne propter dilationem electionis communitas detrimentum patiatur. Et haec est communior sententia in cap. Coram, de Electione, et sumitur ex cap. Cum inter universas, eod. tit.

4. Praeterea ponderanda sunt illa verba, praesentibus omnibus ; nam ex eo constat, electionem canonicam debere fieri in communi congregaiione, in qua praesentes adsint omnes electores ; non enim jure communi permittitur fieri electio, nisi comanuniter celebrata, ut explicatur in cap. 7n Genesi. De electione dicitur autem communiter celebrari, quando in uno loco omnes electores conveniunt ; singulariter autem fieri diceretur, quando singuli, in suis domibus vel provinciis manentes, suffragia mitterent. Ratio autem hujus conditionis est ut electio possit fieri cum majori examine et cognitione personarum, et cum majori certitudine tam suffragiorum, quam mcritorum eligendi. Addit Panormitanus, in dict. cap., num. 12, hocsequi ex alio generali principio, quod ea, qua fiunt ab universitate, ut universitas est, debent fieri per congregatos in unum. Et idem habet glossa in cap. Cum omtes, de Constitut., ubi idem Abbas, num. 8, la- tius id confirmat, et est per se valde consentaneum rationi, quia tunc proprie operatur universitas per modum unius corporis, quando est congregata in unum ad talem actum, et more solito, et non alias; at vero electio est actio universitatis tanquam unius corporis habentis potestatem ad constituendum sibi caput.

5. Unde colligo hanc conditionem esse substantialem. Probatur, quia, si illa deficiat, revera non est electio, neque actio communitatis, ut sie, juxta rationem proxime factam ; ergo non est valida ; ergo conditio substantialis est. In praesenti enim illa conditio substaniialis vocatur, sine qua non potest actus moralis valide fieri sub tali ratione. Sed objicit Panormitanus , quia absentia aliquorum per contemptum, id est, quia sine causa vocati non sunt, non inducit nullitatem electionis, cap. Zcclesia, 2, de Electione; ergo praesentia non est de substantia; confirmatur, nam si electio fiat in absentia alicujus qui injuste vocatus non est, et ille postea consentiat, id satis est ut valida sit electio, ex eodem textu et communi sententia; ergo praesentia non est de substantia. Tandem, aliquis absens et impeditus potest admitti ad suffragium ferendum; ergo. hespondetur objectionem procedere in diverso sensu. Aliud est enim loqui de vocatione omuium electorum, ut praesentes fiant ad suffragium ferendum; aliud de praesentia corum qui de facto suffragium ferunt. Nos hic non loquimur de vocatione, nec dicimus esse de substantia ut fiat de omnibus ac singulis qui jus habent suffragii, nullo excepto; sed agimus de ipsamet electione, et ad eam dicimus esse omnino necessariam et substantialem praesentiam electorum; quod ratio facta plane convincit. Objectio autemm Panormitani procedit de vocatione in priori sensu, et in eodem negat ipse praesentiam esse de substantia, prassentiam nimirum omnium qui ferre possunt suffragium ; quod verum est, quia, licet aliqui desint, etiam injuste, valida erit electio donec irritetur, dummodo sufficiens numerus electorum convocatus sit ; nam saltem requiritur, ei est de substantia, ut duae partes electorum convocentur, alias non censeretur universitas convocata. De qua re videri potest Bartolus, in l. Omnes popul, ff. de Justit. ei jur., quaest. 3; Panorm., in cap. 7n causis, de Electione, ubi contra eumdem Bartolum docet, non esse ieeessarium ut duae partes adveniant cum efectt: nam, eo ipso quod vocantur, et contemnunt venirc, amittunt jus suum, et pe- rinde reputantur ac si non essent de numero eligentium, cap. Cum nobis, dc Elect. ; et ideo qui supersunt, etiamsi pauci sint, censentur esse universitas electorum. Quod censco habere locum quando non duae partes tantum, sed omnes, qu: debent et possunt habere suffragium, essent sufficienter vocati, et plurcs deficerent transacto praefixo termino; nam si duae tantum partes essent vocatae, et postca ex eis multi voluntarie deessent, profecto congregati non suflicerent, nec tunc dici posset universitas sufficienter vocata. Sed haec generalia sunt, et ideo sufficit illa breviter attingere.

6. Ad confirmationem priorem, de illo qui vocatus non fuit, et postea consentit, respondetur, illum proprie non conferre valorem electioni; jam enim facta et valida supponitur ; sed quasi cedit juri suo, quo posset illam infirmare, et irritationem ejus postulare; et hoc modo confert firmitatem quamdam elecuoni jam facta. Propter hoc ergo non est eadem ratio de illo consensu ; nam illud non est proprium suffragium: ideoque ad illud praestandum non est necessaria praesentia ex vi praedictae formae, seu juris. Nec ego invenio aliud, inquo talis conditio ad illum consensum praestandum exigatur; poterit ergo quis absens, et in suo loco manens, consensum illum praestare post factam electionem ; sicut posset ante electionem vocatus non venuire, et cedere juri suo. Solum ergo est differentia, quod si prius vocetur, et contemnat venire, juste, valide ac firmiter sine illo fit eleclio ; si autem ipse contemnitur, et non vocatur, injuste fit electio, et potest irritari, quamvis valida sit. Ad aliam confirmationem de absente impedito, in codem cap. Quia propter, S Illud, disponitur quid faciendum sit, et in summa dicitur, eum, qui ita est absens et distans, ut vocari non debeat, nullo modo posse Ferre'suffragium, quia reputatur tanquam nullum habens jus; si autem convocandus est, ipse autem allegat se esse juste impeditum, primum omnium debet sufticienter veritatem impedimenti ostendere aut coufirmare, et tunc poterit vices suas committere alicui ex aliis electoribus. Et ita, licet ipse sit absens, non concurrit ad electionem ut absens, sed ut praesens ; nam sicut per alium concurrit, ita per alium praesens est.

7. Tertia conditio, ut assumantur tres, qui suffragia eequirant.—Quomodo assumendi, per votane, a modo alio. — Ulterius principaliter statuitur in dictis verbis, ut ante electionem assumantur tres, qui singulorum vota exquirant. Circa quam partem multa tractari possunt, quae breviter insinuabo, quia res non est propria religionum, quamvis ab eis participe - tur. Primum, quomoco hi tres assumendi sint ; nullus enim certus modus ibi praescribitur, et fortasse ob hanc causam usus est Pontifex gcnerali verbo assumendi, et non dixit eligendi, vel aliud simile. Ordinarins autem modus, ac fere moraliter necessarius, est per electionem, quia ubi personae non sunt designatae per legem, nec ex vi alicujus muneris, sed pet consensionem plurium designandae sunt, ibi necessaria est electio. Unde ad eligendos illos tres non oportebit hanc formam servare, ne procedatur in infinitum; arbitrario ergo modo fiet; nec enim illa forma necessaria est ad omnes electiones, sed Praelatorum tantum, ut dixi. Posset autem vel consuetudine vel lege statui, ut electio illorum trium non pertineret ad totam congregationem, sed ad quatuor vel uinque antiquiores vel digniores, ratione officii aut alterius conditionis : hoc enim nulli juri repugnat. An vero possit lege vel consuetudine introduci, ut sine ulla electione designatae sint hae tres personae, per conditionem antiquitatis vel officii, etc., dubitari potest, quia in illo textu dicitur : Assumantur tres de collegio fida digni. Per quae verba videtur committi praesentibus examen et cognitio de tali qualitate personae. Nihilominus oppositum video in praxi servari, juxta specialia statuta. vel jura, quae non censentur contraria huic communi juri; vel quia personae designata: per legem praesumuntur esse fide dignae, ordinarie enim designari solent, quae ratione muneris vel antiquitatis digniores censentur; vel certe quia nunquam excluditur consensus tacitus, vel expressus praesentium in tali congregatione, quia illis non negatur jus suspicionem objiciendi, si talem personam non rcputent fide dignam. Imo addit Panormitanus quod licet absque adminiculo juris, vel consuetudinis, tres de congregatione sua spontc assumerent munus illud, eo ipso quod ali tacerent, censerentur virtualiter assumpti. De quo ego dubito, saltem quoad forum externum, quia merito praesumerentur id facere per potentiam, et alios tacere magis invitos quam volentes.

8. Sitne substantiale, ut hi tres sint de collegio electorum. — Secundo inquiri potest , an sit de substantia hujus conditionis ut hi tres assumpti sint de collegio electorum. Nam glossa et nonnulli Doctores dixerunt hoc non esse substantiale. Sed certe repugnant textui, ut melius considerarunt Innocentius, Hostiensis, Panormitanus et alii. Nam ibi expresse dicitur, ut hi tres sini de collegio, et postea subditur : Aliter electio facta non «aleat. liem, quia haec conditio est valde necessaria ut electio convenienter fiat, quia fidelius hoc munus cxercebitur per eos ad quos speetat electio. Et ob eamdem causam, oportet ut hi sint de collegio, id est, de numero eligentium ; hic cnim est planus sensus illius textus. Itaque, si electio sit, verbi gratia, in ordine Minorum, non satis est ut eligantur tres de eodem ordine, vel de eadem provincia, etc., sed oportet ut sint tres ex his qui vocem habent in capitulo. Addit Panormitanus, etiam esse de substantia ut sint tres, et non plures, nec pauciores. Quod quidem de paucioribus mihi certum videtur, quia esset expresse contra formam et contra certitudinem scrutineae. De pluribus autem merito dubitari potest, quia illud non esset contra verba formae, quia ubi sunt quatuor, sunt etiam tres ; nec contra finem, quia augmentum numeri potius reddit certiorem et seeuriorem fidem electionis. Dices, eadem ratione possent assumi quinque et sex, et ita in quocumque majori numero; muito ergo magis possent assumi omnes qui sunt de congregatione, quod esset formam destruere. Considerandum est ergo, in hoc negotio non spectari tantum certitudinem, sed etiam secretum, et ideo designatus est numerus, qui et ad certitudinem faciendam moraliter sit sufficientissimus, et pro secreto servando sit minimus qui csse possit ; et ideo existimo, illum numerum ita esse praefisum, ut tam major quam minor exclusus sit; de quo plura statim. Et haec de primo capite ex positis numero secundo.

9. De forma comitante electionem. — Tria preecepta in citato textu Quia propter pro forvia comitunte continentur. — Ad secundum caput ibidem positum spectant illa verba textus: Qui secrete et sigillatàn vota cunctorum diligenter exquirant, et in scriptis redacta osc publicent in comnuni, nullo prorsus appellationis obstaculo interjecto, ut is collatione halata, eligutur, in. quem cmanes, vel major et sanior purs capituli consentit. Per quae tria praecipiuntur. Primum est, ut a praedictis tribus commissariis vota secrete et sigillatim exquirantur, ect in scriptis redigantur. Quod duobus modis potest intelligi: primo, ut singuli electores voce coram illis tribus proferant quem eligunt, et aliquis eorum scribat, quem sensum videtur indicare verbum ezquirendi, nam exquirere idem videtur esse quod querere, seu interrogare ; et additur diligenter, quo significatur ut interrogatio et responsio fiat satis distincte et clare, ita ut nulla possit esse ambiguitas. Et cavendo, quoad fieri possit, nc iniquitas aliqua committatur ; unde notat Hosuensis, debere hujusmodi scrutatores respicere vuitum uniuscujusque, quia difficile est crimen non prodere vultu. In quo hunc sensum indicat, et magis in eo quod ait hunc numerum praescribi, ut unusquisque liberius dicat quod sibi videbitur. Quod etiam aftirmavit glossa ibi, Panormitanus et alii. Alio modo potest intellizi, ut unusquisque eligentium secreto scribat, vel scriptum deferat votum suum, ita ut neque ipsis scrutatoribus notum fiat. Et hoc est magis consentaneum illi verbo secrate, quia si tres sciant, non videntur suftragia essc secreta. Item facit, quia ibi solum fit mentio scripturae, non autem vocis ; nec necessaria est vox, ubi scriptura intervenire debet: nec etiam utilis, quia multum diminuit secretum ; ergo. Denique hic modus videtur necessarius juxta Concilium Tridentinum supra, dum praecipit, omnes elgi debere per vota secreta, ita ut singulorum eligentium nomina nunquam publacentur ; propter quae verba aliqui censent, priorem modum esse reprobatum, quidquid sit de jure antiquo.

10. Ego vero censeo, priorem modum posse observari ex vi juris communis, quia revera ita sentit communis sententia, et in textu nihil est quod repugnet. Quin potius, dubitari potest an alius eligendi modus locum habeat juxta hoc commune jus, de quo in sequentibus dicemus. Deinde censco, etiam juxta Concilium Tridentinum, esse illum modum licitum et sufticientem. Patet, quia imprimis non repugnat verbum illud vota secreta ; nam verbum secrete, quod in alio capite habetur, aequivalet, et nihilominus illo modo censentur vota secrete ferri ; fiunt ergo vota secreta. Item, quia quaedam declaratio Cardinalium sic habet : Vota secreta intelliguntur esse, eltiam quod aligui superiores quatuor aut quinque ea sciunt, si hoc est jucta formam statutorum religionis, cap. Quia propter, de Flectione. Ft in alia declaratione sic dicitur : Sà electi fuerint a Superioribus aliqui, ut puta quatuor, qui vota omnium recipiant, electio reputabitur secreta et camonica, cap. Quia propter, de Electione. Ubi recipere vota non videtur significare solum schedulam scriptam recipere ; nam hoc modo nihil referret ad secretum, quod essent quatuor vel quinque ; significat ergo audire vota, et scire, ut in prioribus verbis expresse dicitur. Cumque in utroque loco citetur cap. Quia propter, clarum est ita fuisse a Congregatione intellectum. Dubitari autem potest, quomodo ibi dicatur hoc secretum servari ctiam in quatuor aut quinque, et ad hoc citetur cap. Quia propter , cum in eo tres praecise requirantur ; propter quod supra, num. 8, diximus augmentum iilius numeri esse contra dictam formam. Dicendum sane videtur, caput illud solum ad hoc citari, ut non repugnet secreto requisito ad formam canonicam suffragium coram multis proferri, si deputati sint legitimi ad illud sub secreto recipiendum. Quod autem hic numerus ternarium excedat, praeter cap. Quia propter est, unde clarum est ad hoc non citari ; et idcirco addita esse illa verba : Et hoc sit juata formam statutorwm religionis. Subintelligendum autem existimo, quae a Sede Apostolica confirmata sint ; nam sine illius auctoritate non possent derogare juri communi.

11. Num secretum in suffragando postulet scribi suffragium immutando characteres. — Deinde, nec per alia verba, Z7ta ut singulorum eligentium nomina munquam publicentnr, prohibita est illa forma eligendi, ut dictae declarationes Cardinalium aperte supponunt. Et ratio est, quia non publicari, non significat a nemine sciri, sed servari sub secreto sub quo recepta sunt, et ita sicut suffragia sunt secreta , quamvvis a tribus sciantur, ita quamdiu ab illis sub eodem secreto retinentur, non pubiicantur ; sed hoc optime fieri potest non obstante dicta notitia ; ergo illa verba non necessario prohibent illam. Et explicatur amplius, quia in illis verbis duo includuntur, unum de praesenti, et aliud de futuro. De praesenti est oblisatio ad non publicandum vota, et haec statim sequitur, etiamsi coram tribus proferantur vota; et ideo ex hac parte nulla est repugnantia. Pertinet etiam ad substantiam electionis, et ad hunc effectum de praesenti, ut in ipsa publicatione electionis nomina eligentium non publicentur ; nam Concilium non dicit: 7eneantur non publicare, sed : Non publicentur ; et postea addit verba irritantia electionem aliter factam. Quod adeo verum est, ut Congregatio Cardinalium declaraverit: Quod si per electionem factam in bullis confirinationis se patentibus ceprimerentur nomina eligentium , electio sit nulla, quia adhuc videtur electio non esse plene consummata, et ideo totum iilud secretum censetur esse de substantia elecüonis. De futuro autem est ut nomina eligentium nunquam cum effectu publicentur, seu manifestentur. Et hoc, cum sit quid contingens, et pendens ex facto et arbitrio hominum, non potest pertinere in sead substantiam clectionis, sed ad summum in obligatione , alias penderet electio ex futuro eventu, quod esse non potest. Dices: ideo videtur ex mente Concilii verbum illud, non publicentur, nou solum negare actum, sed etiam potestatem , non tantum juris, sed etiam facti ; atque adeo tale postulare secretum, ut nunquam possint nomina publicari ; quod optime fiet, si suffragium non voce proferatur, sed scriptura aliquantulum immutata, ut non agnoscatur, et ita a nemine sciatur, atque adeo a nemine publicari possit. Et ita juxta hanc intelligentiam plane excluditur per illa verba modus proferendi suffragium per vocem; est tamen nimis rigorosa et coacta expositio contra proprietatem verbi, praesertim in morali uau. Item quia non est verisimile antiquum morem, et jure communi probatum, uno vcrbo tam obscuro fuisse reprobatum. Eo vel maxime quod, licet ex parte secreti minus conveniens sit quam alius, habere potest alias utilitates , propter quas possit interdum praeferri ; non oportet ergo ut per legem ablata sit potestas physica loquendi (ut sic dicam), sed moralis, obligando dicto modo ad servandum secretum. Sufficit ergo respectu futuri actus obligstio, quam rigorosam esse existimo, et sub culpa gravi: quia materia magni momenti est.

12. Secretum suffragii non solum petitur respectu recipientium suffragia, sed etium supffragantium.—lmo existimo non tantum cadere in scrutatores, qui vota recipiunt, sed etiam in ipsosmet ferentes suffragium ; quia Concilium districte praecipit, omnes supradiclos eligi debere per vota secreta, ita ut singulorum cligentium nomina munguam publicentur; hoc ergo districtum praeceptum non limitatur ad has vel illas personas, sed indefinite ponitur; ergo comprehendit omnes, per quos possit talis publicatio fieri; ergo comprehendit ipsos eligentes, et quemlibet eorum. Ut enim hoc praeceptum graviter frangatur, non est necesse ut multa suffragia aut muliis personis revelentur ; sed satis est ut quilibet eligentium cuicumque personae manifestetur, quia jam rumpitvr secretum. Quod adeo verum cst, ut sufticiat talis manifestatio unius suffragii facta uni personae extra formam praescripti, ad aunullandam electionem, si in ipsamet electione fiat, ut a congregatione Cardinalium declaratum est. Dicet aliquis: haec prohibitio facta est in favorem eligentium ; ergo si ipsi cedant juri suo, et seipsos revelent, nuon peccabunt, saltem graviter. Respondeo non essc illam causam adaequatam, imo nec principalem; sed favorem ipsiusmet clectionis ad vitandas fraudes et illicitus contentiones, et ut majori cum libertate electio fiat. Et eadem ratione, dici non potest hanc prohibitionem solum durare usque ad consummatam, confirmatam, et publicatam eleclionem ; postea vero licitum esse se mauifeslare ; nam revera non ita est, tum quia Concilium simpliciter dixit, euunguam publicentur; tum etiam quia ad finem praecepti interest nc fiat publicatio, etiam post transactum tempus electionis.

13. An redigi suffragia in scriptis s circumstantia essentialis electioni.—Ubterius vero inquiri potest circa eamdem partem seu praeceptum primum, an sit de substantia hujus formae, ut vota in scriptis redigantur. Nam quod hoc sit praeceptum, manifestum est in textu; an vero sit substantialis conditio, dubitari potest, quia ibi non specialiter exprimitur, ei raro solet scriptura esse de substanlia aetus, maxime in his quae a cemmunitate Runt ad plura sufiragia. Nihilominus certum est hanc conditionem esse de substantia, ut omnes Doctores ibi notant, et glossa, in cap.1, de Censib., in 6 ; Cardinalis, iu tractat. de Elect., 1 part., cap. 22, et 3 part., cap. 61. Colligiturque ex textu ibi: Ft in scriptis redacta, eic., et infra, aliter electio fucta non valeat : nam illud adverbium aLiter, cadit in totam illam formam, cap. Zcclesia cestra, 2, eod. titul.; manifestum autem est, priora verba posita esse in ipsa forma. Ratio etiam hoc postulat, quia ilia circumstantia est valde necessaria ad certitudinem electionis.

14. An eltiam circwnstantiee alie in eodem grimo praecepto indicatae.— Plus est non admitti prasentem ad suffragaudwn, quam non cocari absentem. — Unde obiter constat, alias etiam circumstantias, quae in illis verbis includuntur, esse substantiales, ut quod vota ferantur sigillatim, et non simul plura, etiam duo, ut patet ex particula sigillatim, et quia hoc ad secretum necessarium est. Item, quod vota omnia, nullo excepto, suscipiantur : patet ex illa distributiva, vota cunctorun, ubi Panormitanus advertit, quod licet non sit de substantia electionis ut omnes vocati veniant, est tamen de substantia ut omnes praesentes suffragium ferant, quod intelligendum existimo, si velint ; nam si quis jam in congregatione praesens, se excusarel, et noilet ferre sut- fragium, quamvis sine illo clectio fieret, non esset clectio nulla, quia nullo jure irritatur, et particula illa cunctorum, xecte intelligitur juxta praecedentia verba, qui debent, et volunt, et possunt suflragium ferrc. Imo nec prohibitum jure communi esse idco procedere ad electionem contempto illo etiam ex praesentibus, qui non vult suffragium ferre; esset tamcn statim a congregatione expellendus. insinuatur autem a Panormitano diflferentia inter clectores antequam congregentur, et postquam praesentes jam in congregatione sunt. Nam, si quis antea non vocetur, sed contemnatur, non statim fit irrita electio postea subsecuta, licet irritanda sit ad petitionem ejus qui fuit contemptus. 51 autem aliquis ex praesentibus contemnatur, et invitus ad suftragium non admittatur, electio est nulla. Ratio autem differentiae esse videtur, quia hoc postcrius est contra intrinsecam formam electionis ibi praescriptam ; illud autem prius est circa praeambula ad electionem; sola autem forma est ibi in rigore praescripta, et substanualis, juxta cap. Zeclesia vestra, infra, eod. tit. Congruentia etiam addi potest, quia qui jam praesentes adsunt, videntur habere acquisitum majus jus, et quia tunc communitas ipsa, ut communitas est, aut vim patitur, dum non permittitur tota eligere, aut committit intolerabilem errorem, injuste non admittendo aliquem ex praesentibus ad suffragium ferendum.

15. Secundo, praeceptum textus in n. 9 allati, ul suffragia publicentur moa. — Quid moc importet. — Secundo praecipitur per illa verba, ut suffragia omnia mox in communt publicentur, nullo prorsus appellationis obstaculo interjecto. Dicuntur autem pnblicari suffregia in communi, quando integer numerus corum publice profertur quoad totam congregationem, non explicando in quorum favorem data fuerint, vel quot ex illis in hanc vel illam personam descenderint, sed explicando solum numerum personarum quae suffragium tulerunt ; hoc enim significat illa particula i» communi ; ordinatur autem haec solemnitas ad majorem certitudinem collationis votorum postea faciendae, et ut subterfugia et tergiversationes praecludantur. Unde haec solemnitas ex omnium sententia substantialis est. Dubitai antem solet an illa conditio talis publicationis, scilicet ut mox fiat, et sine interpositione appellationis, vel alterius dilationis, sit etiam de substantia. Pars vero atfirmans certa videtur ex ipso textu, nam oumnes illae circum- stantiae pertinent ad intrinsecam formam, et ita censec Panormitanus cum communi opinione. Quam autem vim habeat illa particula mox, tractant ibi late glossa et Doctores, et Bartolus, in l. S quis major, Cod. de Transaction., et in l. Si fructus, ff. Solut. matrim. Breviter tamen dicitur, in praesenti sienificare, ut statim sine ulla morali interruplione publicatio fiat; esset autem moralis interruptio, si interponeretur alius actus pertinens ad impediendam vel differendam eleclionem ; vel si absque tali publicatione dissolveretur congregatio sine ulla causa cogenle, argument. cap. Cum post, de Elect., de quo statim. Denique a quo vel quomodo fieri debeat talis publicatio, in textu non praescribitur, ut Hostiensis notavit, et ideo nihil quoad hoc est de forma: clarum est autem debere fieri ab ipsis scrutatoribus, id est, ab uno, consentientibus aliis, qui vix est alius modus possibilis, cum soli illi supponantur scire suftragia secreta, et expediens non sit omnes simul loqui, nec necessarium, ut a singulis successive fiat publiecatio.

16. Tertio, praeceptum ejusdem textus biparLitum de collatione et electione fuciendis.— TVertio, praecipitur in eadem parte, ut, collatione habita, is eligatur, in quem omnes vel major et sanior pars capituli consentit. Circa quam partem duo praecipue explicanda sunt, scilicet, qualis sit illa collatio, et quomodo fieri debeat post illam electio. Circa primum, certum imprimis est, collationem hanc esse adeo necessariam, ut sit de substantia electionis, ex cap. Cum Anna, intra, eod. tit. Deinde certum etiam est collationem esse debere inter vota recepta, non enim agitur de collatione inter aliquos eligendos, haec enim collatio pertinet ad omnes et singulos ferentes suffragia, et ex contextu constat collationem illam active referri ad scrutatores, passive vero (ut sic dicam) ad suffragia. In quo autem conferri debcant, quaeri potest, an, scilicet, in solo numero, vel etiam in qualitatibus personarum ; nam glossa ibi hoc secundum indicat, dicens, collatione facta nwmneri ad munerum, celi ad zehm, aneriti ad meritum ; sumpsitque ex cap. In Genesi, et cap. Ecclesia vestra, de Electione, et sequuntur ibi Panormitanus, numero decimo, et alii. Sumiturque ex eodem textu dicente: Iu quem major, et sanior pars, etc., quia major refertur ad numerum ; sanior autem ad qualitatem personarum, quae per zelum et meritum significantur.

17. Prima difficultas circa explicatam col- lationem. —Circa hanc autem collationem sic explicatam occurrit difficultas: primo, quia supponit suffragia et vota singulorum deberc esse nota scrutatoribus ; quia, nisi sciant pro quo singuli suffragium ferant, nihil referret voventium zelum vel meritum ponderarc, cum ignorctur in quam partem uniuscujusque pondus inclinat. Difficile autem creditu est, illam formam limitari ad modum ferendi vota, suam mentem voce explicando coram tribus scrutatoribus, ut supra tractatum est. Quod si quis dicat collationem illarnm qualitatum postulari quantum fieri potest, ideoque si suftragia ferantur per schedulas secretas, sufticere collationem quoad numerum, contra hoc est, quia textus indistincte loquitur. Et praeterea hinc oritur altera difficultas, nam illa collatio qualitatum inutilis est, quia semper numerus est praeferendus, ita ut si major pars capituli in unum consentiat, ille sit eligendus, cujuscumque conditionis eligentes personae judicentur ; et e converso, si numerus personarum suftragiorum non excedit dimidiam partem, non sufficiet ad electionem faciendam, etiamsi eligentes dignissimi sint. Alioquin tota electio revocabitur ad judicium scrutatorum, et cum paucis votis poterunt eligere quem maluerint, judicando illam esse saniorem partem, etiamsi major non sit; quod est magnum inconveniens in re morali, et occasio plurium dissensionum.

18. Ad priorem difficultatem, glossa et Doctores omnes supponunt plane totum id quod in ea proponitur, et sine dubio est consentaneum juri, tam in dicto cap., quam in cap. Cum Anna, et cap. In Genesi, cap. Ecclesia Sancte Marice, eod. tit. De electione autem facta per secretas schedulas, nihil dicunt auctores, quomodo possit tunc inter suftragia talis collatio fieri; unde videntur sentire, illum modum electionis non esse secundum hoc commune jus, et ideo consequenter dicere debent non esse licitum nec suflticientem, nisi ex aliquo jure speciali legitime confirmato, et tunc juxta illud erit alio modo collatio facienda. Mihi autem credibile non est, ut supra dixi, num. 9, hunc modum ferendi suffragium per schedulas et vota omnino secreta, fuisse exclusum ex vi hujus decretalis , et formae ejus, cum sit aptus, et fortasse, omnibus pensatis, convenientissimus omnium. Maxime cum verba textus cum omni proprietate in illo possint verificari, cum proportione tamen, et accommodatione ad talem modum eligendi.

19. Dico ergo, collationem tunc praecipue esse faciendam numeri ad numerum ; in qualitatibus autem solum in aliquo casu posse habere locum, aut esse necessariam. Primo enim exquirere diligenter oportet, ansinguli voventes habiles sint, habeantque omnia necessaria ad ferenda varia suffragia. Unde si de aliquibus sit quaestio, et aliqui sint in dubio electi vel admissi, diligenter oportebit conferre numerum suftragiorum, an sit tantus, ut tollat omne dubium, et copsequenter an electio sit certa, necne. Deinde, interdum in his electionibus sunt vota qualificata, quae aut caeteris praeferuntur, aut pluribus aequivalent, soletque hujusmodi qualitas, etiamsi persona sit occulta, designari; ut, verbi gratia, quod sit presbyter, vel Praelatus, aut aliquid hujusmodi. In his ergo qualitatibus facienda erit dilizens collatio, qualis fieri solet in suftragiis cathedrie, licet alias occulta, quantum ad personas voventium. Intelligamus ergo hunc textum indefinite loqui de collatione suffragiorum, qualis nimirum, vel necessaria vel opportuna fuerit juxta modum ferendi suflragia. Quod autem Panormitanus addit, in hac collatione conferendum etiam esse de merito electi, an sit idoneus ad dignitatem, mihi probari non potest, tum propter ea quae supra num. 17 dixi, et praecipue quia textus evidenter loquitur decollatione suffragiorum, qua supposita absolute dicit ut is eligatur, in quem capitulum consenserit ; tum etiam quia judicare de dignitate electi non pertinet ad serutatorem, sed vel ad confirmatorem, si necessaria sit confirmatio, vel ad superiorem, ad quem recurrere oportebit, si aliquid contra idoneitatem electi objiciendum sit.

20. Tractatur secunda difficullas de intelligentia illarum vocum, major et sanior pars. —In secunda difficultate, petitur ut explicemus car conjungantur illae duae particulae muajor et sanior pars; nam si sit major, illa erit sufficiens. Circa hoc diversae sunt sententiae Canonistarum. Quidam censent majorem partem quoad numerum postponendam esse minori, si haec sanior sit, id est, majori zeli, meriti, et sequitatis ; ita sentit Innocentius ibi, et in cap. Scriptum, de Elect.; Glossa in cap. 7z Genesi, verb. Ad celum, de Elect., quae consequenter infert, non semper standum esse numero, et illam censeri majorem et saniorem partem, quae majori ratione et justitia nititur. Fundatur in verbis textus, sed non sufficienter, ut patebit, nec videtur opiuio per se rationi consentanea, ut difficultas superius, numero decimo septimo, proposita persuadet.

21. Alii ergo dixerunt minorem partem suffragiorum nunquam sufficere ad faciendam electionem, quantumcumque zelo et meritis personarum excedat ; ita docet Panormitanus ibi, num. 7, cum Joann. Andrea et aliis, et probat, quia textus dicit, in quem omnes cel inajor et sanior pars, ubi prius disjunctive requirit totum vel partem, postea vero in hujusmodi parte copulative postulat ut major et sanior sit; non ergo sufficit altera ex his proprietatibus, sed utraque necessaria est, quia copulativa in suo rigore utrumque extremum conjungit. Confirmatur, quia vel illa particula et sumitur conjunctim in dicta proprietate : et habetur intentum; vel sumitur divisim, ut saepe solet, et non improprie: et ita sensus erit, quod electio valeat facta a majori parte, et facta a saniori parte, et tunc sequitur perplexitas ; quid enim siuna pars sit major et non sanior, altera vero sanior sed minor? utriusque enim electio valida erit, si unaquaeque proprietas per se sufficit; neque erit ratio cur potius sanitas numero, quame converso numerus sanitati praeferatur, si de utroque membro, per se divisim sumpto, ad electionem sufficere affirmatur. Responderi potest ex Innocentio, ibi, neutro modo sumi particulam ef, sed pro id est, ita ut sensus sit, in quem major, id est, sanior pars. Sed est violenta et voluntaria expositio contra proprietatem et communem usum talis vocis. Item, ex illa expositione sequitur, nunquam requiri majorem partem numeri votorum ad canonicam electionem, sed meliorem, nisi fingendo casum moraliter impossibilem, in quo omnes electores sint aequales in omnibus qualitatibus ; hoc autem repugnat multis juribus, cap. cum Anna, cap. In Genesi, cum aliis, de Electione.

22. Auctoris judicium : major pars dimidietate requiritur.—Non tamen sufficit, uisi sit sanior.—helinquitur ergo ut ex vi illorum verborum imprimis requiratur major numerus suftragiorum ; quod mihi certissimum videtur. Intelligendumque est de majori parte totius capituli ; non enim sufficit habere plura votaquam caeteri, si numerus votorum non contineat majorem partem totius capituli; nam hoc requiritur ad electionem canonicam de qua ibi est sermo; unde expresse dicitur major pars capituli, et in alis juribus citatis expresse declaratur. Juxta hoc vero fundamentum, sequuitur consequenter majorem nu- merum, licet necessarius sit ad electionem, non tamen sufficere, nisi etiam sit sanior; nam vis illius copulativae aeque utramque partem comprehendit. Unde infertur ulterius, si contingat majorem partem, quae in unum consentit, non esse saniorem , et saniorem, quae vult alterum, non esse majorem, utriusque clectionem, per se loquendo, esse nullam, quia neutra pars eligentium habet omnia rcquisita ad conficiendam electionem. Dico autem per se loquendo, quia si contingat alteram partem amittere jus suum, eo quod, verbi gratia, elegit scienter indignum, tunc electio alterius partis erit valida, quia ad illam devolvitur jus alterius partis, et ita jam non reputatur ut minor pars, sed ut integrum capitulum, ut notavit Panormitanus, in cap. Dudum, 1, de Elect., num. 10. Per se autem loquendo, etiamsi ab utraque parte eligatur dignus, talis electio non tenet, estque casus expressus in cap. Zeclesia vestra, 2, de Elect., ubi Hostiensis, uterque Abbas, et alii id notant et sequuntur. Unde ad secundam diflicultatem positam negandum est antecedens quoad illam partem, ut major pars semper sufficiat sine illa qualitatum considerationc.

23. Respondetur jam ad secundam difficultatem in num. 17, et aperitur quomodo major pars intelligatur sanior in suffragiis secretis. —Neque inde sequitur, per se.loquendo, perturbatio aliqua, quia ubi aliud non constiterit, major pars semper praesumitur sanior, ut in eod. cap. Ecclesia dicitur, et sumitur cap. Dudum, 1, eod. tit., et ratio ipsa per se statim postulat; ubi autem oppositum probari potuerit, per superiorem judicandum est, et ita tollitur perturbatio. Quod si aliqua dissensio vel lites oriantur, non refert, quia in hujusmodi rebus humanis non possunt omnia vitari incommoda, et magis expedit ut electiones juste fiant. Semper tamen manet nobis illa difficultas, quia hinc sequitur non posse fieri electionem per vota omnino secreta, quia tunc non potest apparere quae pars sit sanior. Quod expresse animadvertit Panormitanus, dict. cap. Ecclesia, num. 7, dicitque communiter non animadverti, ipse tamen fatetur non debere ita fieri, vel, ut ipse loquitur, aon debere dari voces per lupinos. Nihilominus, quod superius, num. nono et decimo octavo, dixi, censeo verum, scilicet, illum modum electionis reprobari non posse; nam, ut ibi dicitur in Addit. ad Panormitanum, per totum mundum practicatur, quod voces dantur per fuvas, sive per lupinos ; et (quod me magis movet) est ille modus valde conformis Concuio Tridentino statuenti, ut nomina eligentium nunquam publicentur ; nam ubi fuerit dubium de saniori parte, non poterit, moraliter loquendo, ferri judicium, nisi nomina publicentur. Dico ergo, ubi fuerit illa consuetudo, servandam esse, et tunc majorem partem praesumi saniorem, ut paulo antea dicebamus. Imo addit Baldus, tract. Ge Schismate, colum. 12, quod quanto cautius dantur suffragia ut non comprehendantur, tanto sanior et liberior est electio. Denique, ut supra dicebam, tunc fiet collatio quoad hanc conditionem sanioris partis, prout fieri potuerit, scilicet, vel ex parte electi, considerando ne adeo sit indignus ut inde sufficienter colligatur, non fuisse saniorem partem, quae in illum concurrit; vel ex parte modi cognoscendi, saltem in generali, an intercesserit ambitio, et donationes illicitae, vel aliquid simile, unde sufficienter probetur, partem illam non fuisse saniorem. Quia vero generaliter, et in communi, et non descendendoad personas particulares, hoc moraliter probari non potest, ideo semper major pars praesumitur sanior, si persona electa indigna non sit.

24. Tractatur secunda pars, id est, electio proposita num.16.—Circa alteram partem hujus praecepti, scilicet, ut, facta collatione, electio fiat, primum tollenda est ambiguitas vocis; nam electio proprie videtur fieri quando feruntur suftragia, nam electores sunt omnes de capitulo ; eligunt autem vovendo ; postea vero potius videtur fieri publicatio electionis jam factae. Textus autem non ita loquitur, sed potius dicit tunc fieri, et faciendam esse electionem. Est enim advertendum electionem hanc esse veluti unum actum totius capituli, qui pon censetur fieri, seu consummari, donec unus nomine totius capituli loquatur, et eligat futurum Praelatum: hoc autem fit postquam totius capituli voluntas paulatim declarata et cognita est; et ita electio aliter fit a singuiis declarantibus suas voluntates, aliter a toto capitulo declarante suam et quasi unam voluntatem. Hoc ergo est quod per illa verba fieri mandatur, estque omnino de substantia, vel (ut ita dicam) ipsa substantia et forma clectionis, quia non censetur electio facta donec ita fiat, nec conferet aliquod jus, si hoc omittatur; imo necessarium et substantiale est ut haec electio statim post collationem sine interruptione morali fiat, sicut dictum est, num. 15, de publicatione suffragiorum in communi, ut expresse declaratur in cap. Cum post, de Electione. Quomodo autem haec eiec- tio communis fieri debeat, in praedicto textu non declaratur; tamen ex intentione ejus, et ex cap. Sicut cum, de Elect., in 6, constat debere fieri ab uno, nomine omnium publice loquente, et denunciante clectionem. Quis autem ille esse debeat, vel a quo designari aut praecipi debeat ut loquatur, in eodem etiam textu non dicitur ; tamen et ex contextu constat a scrutatoribus debere designari ; quia vero hoc non expresse dicitur, aiunt expositores ulile esse ut capitulum a principio det hanc potestatem scerutatoribus, vel alieui eorum. Glossa vero in cap. Sicut cum, de Elect., in 6, ait quemcumque suflicere, si caeteri audicntes tacite consentiant. Mihi autem videtur veluti ex natura rei hoc pertinere ad eum, qui capitulo praeest, dum jura aliud non disponunt supponunt enim et deesse non posse qui praesit capitulo. vel saltem qui primam vocem habeat, et omnia debere ordinate fieri; ratio autem postulat ut hoc fiat ab eo qui praeest, vel qui primam vocem habeat, quando nulli alteri comniissum est. Et haec de secundo caLite ex propositis in num. 2.

25. De forma consequente electione.— De confirmatione electi. —De tertio capite ibidem posito, i est, de his quae post electionem necessaria sunt, nihil additur in dict. cap. Quic propter, neque in jure communi aliquid aliud ipvenio, nec vdetur necessarium, imo nec possibile, cum supponatur jam electio consummaia. Solum invenio id quod ex Coneilio Tridentino supra, num. 11, notavi, districte praecipiente ut singulorum eligentium nomina nunquam publicentur. Ouomodo autem ex hoc deereto aliquid resultet pertinens ad substantiam electionis ; quomodo item id, quod in futurum pendet, non suspendat valorem electionis, satis ibidem declaratum est ; nihil ergo est subsequens electioni, quod ac valorem ejus proprie pertinest. Solum ergo potest confirmatio post electionem requiri, ut plenum jus Praelationis obtineatur ; quae confirmatio jure communi necessaria est, pertinetque ad superiorem immediatum Praelati electi, et si, noncum illa obtenta, quis praelatione utatur, jure acquisito per electionem privatur, cap. Acavitie, áe Elect., in 6, et videre licet latius in Sylvest. et Angelo, verb. Confirmatio ; Panorm., in cap. Cum Ecclesia, de Elect., numero octavo. In peaesenti ergo confirmatio per se spectat ad solum Summum Pontificem; tamen, jusxta privilegia et indulta multarum religionum, non solet esse necessaria specialis confirmatio ; sed cum ex vi privilegiorum fiat auctoritate Apostolica, eo ipso quod quis publice denunciatur canonice electus, censetur etiam confirmatus eadem Apostolica auctoritate, et ita videtur esse in usu multarum religionum ; nam finita electione Generalis , statim ei ut supremo Praelato omnes reverentiam exhibent, et ipse incipit praesidere generali capitulo, suumque munus exercere.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5