Caput 6
Caput 6
De electione aliorum praelatorum infra generalem.
1. Assertio tripartita. — Hactenus de creatione supremi Praelati religionis diximus, et ex his quae tribus proxime praecedentibus capitibus tractata sunt, hoc uno capite facile expediri possunt, quae ad reliquos spectant. Dicendum ergo est omnes illos posse per electionem creari, non tamen esse in eis ita necessariam sicut in Generali ; ubi autem in usu fuerit, cum proportione servanda esse, quae de electione Generalis diximus ; ubi autem juxta speciale institutum electio necessaria non est, simplicem ac legitimam provisionem superioris habentis potestatem sufficere. Declaro singula : nam imprimis postquam tota religio habet unum supremum caput internum seu praeter Pontificem, ab illo potest satis commode recipere inferiores Praelatos, tam medios quam infimos, sive utrosque immediate providendo, sive solum medios ac sibi proximos, et per eos inferiores reliquos. Et ob hanc causam dixi, in his Praelatis pon esse tam necessariam electionem, quia influxus primi Praelati potest ad haec omnia extendi sine ulla repugnantia, sieut in universa Ecclesia Catholica unius Vicarii Christi necessaria est electio ; pro aiiis autem inferioribus Praelatis, Episcopis, Archiepiscopis et Patriarchis, in rigore non erat necessaria electio, nam per solum ipsum Vicarium hristi poterant sufficienter provideri, si ipse voluisset. Olim etiam videtur fuisse observatum, ut Abbates morasteriorum ab Episcopis erearentur, ut colligitur ex Concilio Nicaeno, cap. 54, ubi etiam significatur Episcopum solitum fuisse creare Abbatem quasi Generalem plurium monasteriorum ; hunc vero instituisse locales, seu particulares Abbates singulorum monasteriorum ; idem munus tribuitur sacerdotibus in Concilio Toletano IV, cap. 50. Nihilominus tamen frequentius observatum est in religionibus, ut inferiores etiam Praelati per electionem fiant, et non est dubium quin recte ita fieri possit, quia hoc pendet ex humana institutione et Pontificis approbatione ; nec ex natura rei habet hic modus creandi hujusmodi Praelatos aliquid praeter rectam rationem aut convenientem gubernationem, per se loquendo; nec repugnat juri communi, sed potius est illi vaide conformis, ut videbimus; nec denique repugnat juri aut potestati supremi Superioris, vel supremi Praelati, quia illa limitata est juxta regulas, et indulta Apostolica, per quae illi non major potestas concessa est. In hoc enim differt monarchia unius religionis a monarchia totius Ecclesiae ; nam in tota Ecclesia suprema potestas absoluta gubernandi in capite residet, quae a nullo infra Christum potest limitari ; et ideo modus instituendi inferiores Praelatos per elecionem, vel sine illa, non potuit ab alio quam ab ipsomet Pontifice definiri. Unde, quandocumque, vel ubicumque per electionem fit, vel facta est, ex benigna concessione ejusdem Pontificis introducta est : in religionibus autem tota potestas manat a Pontifice, loquendo de propria jurisdictione, et ideo licet uni Generali principaliter communicetur, datur tamen cum limitatione ad hunc vel illum modum regiminis, juxta exigentiam rerum ; ubi ergo institutio electionem talium Praelatorum postulat, servanda est. Jam vero declaratur et probatur altera pars, nimirum, in hujusmodi electionibus servanda esse fere omnia, quae de electione Generalis diximus. Quod quidem, quantum spectat ad ea quae pendent ex jure communi, unica ratione ostendi posset, quia jus commune nihil fere disponit de Generalibus in particulari, sed vel de Praelatis in communi, vel de Abbatibus, sub quibus alii Praelati locales intelliguntur, et a fortiori eorum Superiores.
2. De prima et secwada conditionibus requisilis ex parte elicendi. — Prelatus olim ew eadem provincia vel domo eligebatur ordinarie. — Igitur ut per particulares conditiones breviter discurramus, primo, ex parte eligendi necessaria est aetas ad minimum viginti quinque annorum: de qua nihil speciale occurrit, praeter ea quae de Abbatissis statim adnotabimus, a numer. 7 ; secunda conditio erat professio expressa in eadem religione. Circa quam interrogari potest an requiratur professio in eadem Provincia, vel domo, cum proportione, ita ut, sicut in Generali requiritur professio ejusdem religionis, ita, in Provinciali, ejusdem Provinciae. in conventuali, ejus- dem domus. Sic enim de Abbate sentit Sylvest., verb. Abbas, num. 2, et in caeteris. Et favent jura antiqua, 18, quaest. 2, ubi in cap. Abbatem, 2, dicitur : In monasterio illum volumus ordinari, quem sibi de sua congregatione, etc., id est, de suo monasterio, ut sequentia verba declarant: Ft possessionis dominus, de quibus paulo inferius ; et in cap. sequenti, tunc solum permittuntur monachi eligere de aliis monasteriis, quando énter se aptam personam invenire nequiverint. Et fortasse olim quando monasteria monachorum ita crant inter se divisa, ut non efticerent proprie unum corpus, nec haberent unum superiorem communem, hoc erat in more positum, ut electio fieret ex proprio monasterio, allegatur que tanquam jus ordinarium et commune, quod non licebat praetermittere nisi in praedicto casu necessitatis. Quanquam forte non fuit hoc tam necessarium, quin electio aliter facta valida esset, quia non invenimus verba irritantia in antiquo jure, et alioquin cum electio futura esset communi consensu, saltem majoris partis, poterat communitas cedere juri suo; imo praesumenda esset ex legitima causa et necessitate id facere, nisi Uppositm manifeste constaret.
3. Id nunc in religionibus virorum non postulatur. — Nota. — Nune autem in religicnibus virorum certum est conditionem hanc non esse necessariam, sed solum ut electns ejusdem religionis sit, ut patet ex Clement. 1, de Elect., ibi: Ne religiosus aliquis in Abbalen vel Prelatum alterius religionis, vel lubilus, cel professionis : ergo ex vi illius textus solum est necessaria identitas religionis, professionis, et habitus; non ergo ejusler domus, vel Provinciae. Expendimus autem supra, cap. 3, numero undecimo, particulam de eatero, in eodem textu positam, quia ex ea intelligitur illud esse jus novum; post illuá autem non habemus jus quod majorem identitatem requirat ; ergo illa sufficit. Denique, usu omnium religionum ita receptum est. Nam religiones mendicantes, et aliae illis similes, tantam habent in se unitatem, ut distinctio locorum vel provinciarum valde accidentalis reputetur, ideoque nec in eligendo Provinciali consideratur , per se loquendo, ut ejusdem provincia sit filius aut habitator, neque in Praelato conventuali, quod sit ejusdem conventus. Major hujus rei consideratio videtur conservari in religionibus monasticis ; tamen quoad hoc fere reductae sunt ad eamdem formam. Hoc ergo jus regulariter est commune omnibus; ubi autem ex speciali regula aliquid aliud additum fuerit, observandum est.
4. Num tria haec, religio, professio, habitus, sint synonyma. — Potest autem circa dictam Clementinam dubitari, an illa tria verba, ejusdem religionis, professionis, et habitus, aequipolleant, solumque sint posita ad majorem rei declarationem vel expressionem ; an vero singula aliquid addant. Glossa enim ibi indicat hoc posterius : nam, si religio, inquit, sit diversa, ut Cisterciensium et Carthusiensium, quamvis fortasse professio sit eadem, non sufficiet. Sed quoad haec duo non existimo unum ab altero separari, sed voces illas ut synonymas positas esse, et ita non sunt positae in eadem clausula, sed una in principio in ratione textus, altera inferius in ipsamet lege. Nunquam enim religio est diversa, quin professio sit aliquo modo diversa, saltem quoad obedientiae votum , tum quia fit diversis Praelatis non subordinatis ; tum etiam quia fit secundum regulam, quam in diversis religionibus oportet esse aliquo modo diversam. Ft praeterea traditio, quae etiam est de substaniia professionis. necessario est distincta in distinetis religionibus : illa ergo duo aequipollent in praesenti materia.
5. Convenientia in habitu an sit requisita in eligendo.— De alio autem termino, videtur certe positus ad addendum aliquid ; nam contingit in eadem religione deferri diversos habitus in distinctis monasteriis aut provinciis, nt, verbi gratia, in religione S. Francisci quidam sine calceis incedunt, et asperiori ac viliori babitu utuntur, quam alii; et ideo, licet sint ejusdem religionis, non tamen videntur esse ejusdem habitus cum aliis, Conventualibus, vel de Observantia. Et in aliis religionibus, ut Trinitatis, verbi gratia, aut canonicorum regularium, magna varietas in diversis regionibus conspicitur, non solum in colore, sed etiam in figura. Videtur ergo in praedicto textu requiri. ut eligendus in superiorem sit non solum ejusdem religionis, sed etiam ejusdem habitas intra illam. Quod patet ex contextu, nam statim a principio sub disjunctione dicitur, non esse rationi consentaneum ut homines disparis professionis, vel habitus in eisdem monasteriis socientur; et ex hac ratione concluditur, utramque conditionem postulandam esse in Abbate, seu Praelato medio. Haec vero expositio difficilis est, nam ex illa sequitur, in religione S. Francisei, aut Carmelitarum, verbi gratia, non esse validam electionem. si aliquis ex eadem religione. di- versae tamen familiae, gestantis distinctum habitum, eligatur. Consequens videtur falsum, et contra usum. Confirmatur, nam in eadem religione contingit esse varietas in habitu quoad colorem album, vel nigrum, ut de ordine S. Benedicti dicitur in Clement. JVe in agro, S 1, de Statu monach., et tamen id non obstat quominus gestans habitum diversi coloris possit in Abbatem eligi, ut ibi glossa fatetur, dicens hanc diversitatem esse accidentariam.
6. Affiramandum de convenientia substantiali, que semper arguit identitatem religaonis, 01 de accidentali. — Ex hac igitur glossa, et quae circa illam a Doctoribus notantur, colligere possumus, convenientiam quidem in habitu esse necessariam ex parte eligendi in Praelatum ; haec enim in dicto textu expresse postulatur ; potest autem diversitas in babitu esse quasi substantialis, quae ut mihi videtur, semper supponit diversitatem regulae, et consequenter etiam religionis. Tune enim mutatio in habitn alicujus religionis censetur substantialis, quando est contra dispositionem regulae, ut significavit Panormitanus, in dict. Clement. 1, num. 4; ergo, ut varietas in habitu censeatur substantialis, necesse est ut ex diversitate regularum procedat ; nec potest alia ratione commode discerni substantialis varietas ab accidentali in ipso actu ; tunc ergo distinctio in habitu merito impediet electionem. Accidentalis autem distinctio in habitu erit, sive sit in colore, sive in figura, quae non fuerit contra regulam, sed sub eadem permittatur; illa ergo non impediet electionem , et de hac procedunt exempla superius, numero praecedenti, adducta. Et ratio reddi potest, quia illa varietas non est distinctio in habitu simpliciter, sed tantum secundum quid, et ideo non repugnat praedicto textui. Ex qua interpretatione concluditur, identitatem habitus in rigore non addere conditionem diversam ah identitate religionis, sed per eam explicari, ad unitatem religionis requiri aliquam conformitatem in habitu, saltem substantialem. De quo iterum dicemus infra, tractatu sequenti, de Varietate religionum. Addo vero, ubi contigerit electum esse diversi habitus accidentaliter, quamvis electio valida sit, nihilominus csse juri consentaneum, ut, durante illo munere, se conformet aliis in habitu, saltem superiori ; ne inter caput et membra diversitas appareat, argumento cap. Deus qui, de Vita et honest. cleric., et cap. In nona, 16, quaest. 7, ibi: Constituentes vt hi, qui in admimistra- tionibus Ecclesie Pontificibus sociantur, discrepare non debeant nec professione, neque habitu.
7. Àn decisio Clementine a num. 3 euplicate procedat de electione monialis. — Resolutio affirmativa. — Decretum Tridentin pro electione monialiun. —Tandem dubitari potest an decisio illius Clementinae circa secundam conditionem locum habeat etiam in monialibus. Ad quod respondendum est affirmative cum clossa ibi, et communi sententia ; quia in his dispositionibus femininum sub masculino comprehenditur, ut in superioribus diximus. Expressius vero hoc statuit Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 7, de Regular., ubi postquam nonnulias conditiones posuit observandas in ea, qua in Abbatissam eligenda est, subdit : Quod si his qualitatibus non reperiatur in eodem monasterio, ezx alio ejusdem ordinis eligi possit. Quae verba imprimis supponunt, in monassteriis monialium, per se loquendo, et quoad fieri possit, observandum esse ut de eodem monasterio Abbatissa eligatur. Deinde, in casu necessitatis, solum conceditur ut de alio monasterio ejusdem ordinis eligi possit ; est ergo hoc substantiale.
8. Expenditur predictum decretum de ctate et antiquitate moaialis eligende.—Circa hoc autem decretum, primum observare oportet, duas conditiones addidisse ibi Concilium pro Abbatissis et Priorisss, etc., quae in viris necessarise non sunt , scilicet, aetatem quadraginta annorum, et octo annos religiosae vitae post expressam professionem ejus; ut enim supra, c. 3, n. 7, diximus de Generalibus religionum, ita etiam de Provincialibus, et Conventualibus Praelatis virorum, nullum est jus qucd in eis dictas conditiones requirat : decretum autem de feminis non comprehendit viros, ut supra ciiam ostensum est. Tantum ergo in praefectis feminarum illae duae conditiones speciali jure requiruntur, et utraque addita videtur a Concilio Tridentino. Nam, quoa ad atatem attinet, licet olim Gregorius Maximiano Episcopo scripserit, ut non permitteret Abbatissas nisi sexagenarias fieri, lib. 3, Epist. 11, cap. Jucenculas, 20, quaest. 1, tamen illud nunquam fuit pro jure receptum, posteaque Bonifacius VIII, in cap. Iudemnitatibus, de Elect., in 6, solum aetatem triginta annorum completorum requisivit. Concilium autem Tridentinum, quasi medium tenens, et quia experientia forte monstravit, in feminis sicut foriior aetas quam sexagenaria necessaria est, ita inaturiorem quam tricenariam requiri, qua- draginta annorum aetatem postulavit. De altera vero conditione antiquitatis professionis, nihil invenio antiquiore jure, nec simili, neque dissimili definitum. Hae autem duae conditiones non declarantur a Concilio tanquam substantiales, nec irritatur electio aliter facta, sed simplex prohibitio ponitur, ud non cligatur, etc.; ideoque si alioquin electio facta sit juxta commune jus, licet illae duae conditiones non serventur, non erit electio irrita ipso jure; sed ad summum irritanda. Praeterea, illae conditiones non ponuntur a Concilio ut simpliciter necessariae, sed, si servari potuerint ; alioquin conceditur ut aetatis triginta annorum, et post quinquennium a professione eligi possit. Intelligo autem, illas conditiones servari non posse non solum quando in nulla religiosa ejusdem monasterii inveniuntur ; sed etiam si inveniantur in aliquibus vitae laudabilis, si non habeant quabitates aliquas ad gubernandum necessarias ; ita enim intelligendum est Concilium cum dicit : Si his qualitatibus non veperiatur in codem monasterio, scilicet, apta ad electionem; clarum est enim illas solas quahtates non sutficere ut persona sit digna, nec velle Concilium ut sine aliis requisitis aliqua eligatur, etiamsi illas conditiones habeat. Et eodem modo intelligo quamdam responsionem Congregationis Cardinalium , quae absolute habet, Abbatissam triginta annorum, et que per quingue annos solos sit professa, eligi non posse, si in monasterio est aliqua monidlis quadraginta annorum, el quage jam per octo annos sit professa ; subintelligendum enim puto, dummodo alioquin ad gubernandum apta sit et sufliciens, nam hoc ex natura rei necessarium est. Addit vero idem Concilium, ut sine illis eligi possit, oportere ut non possit commode ex alio monasterio cum illis eligi, quod committit judicio superioris, et ideo Congregatio Cardinalium in praedicta responsione addidit : Aut in aliquo monasterio ejusdem ordinis vicino, istius qualitatis inveniatur; ubi expendo particulam iliam vicino, quae addita est verbis Concilii, fortasse ad declarandum distantiam loci sufficere, ut electio non possit commode ex alio monasterio fieri; quanta antem sit illa distantia, superior judicabit.
9. Notandum praeterea est aliud responsum eorumdem Cardinalium, quod variis ac fide dignis testimoniis ad nostras manus pervenit, sub his verbis : Abbatissa, licet per quinguennium non manserit in religione, dum tamen ezcedat triginta annos, et id fiat ad reguisitionem suaraa monialiwn, de licentia secundee di- gnatalis cathedralis, et earum superioris vegularis, dummodo laudabiliter auno superiore se gesserit, debet confirmari per bDiennium in officio. Quod si ad confirmationem dicie AbbaLisse deesset superiorum vegularium licentia propter absentiam, servatis iis quae hoc capile graescribuntur, ad dictam confirmationem procedendum est. Quod responsum imprimis intellizo habere locum, quando dispositio Concilii Tridentini ad litteram servari non potest, quia non est verisimile per illa derogari, vel aliqua ex parte dispensari in Concilio, si observari potest. Solum ergo habet locum quando nec quadragenaria cum octo annis professionis ejusdem monasterii et religionis commode cligi potest, nec etiam in monasterio invenitur aliqua triginta annorum aetatis, et habens quinque integros annos professionis aeque digna, et apta ad illud regimen ; nam si hujusmodi inveniatur, non video cur alia admittenda sit. Imo etiam in eo casu necessitatis, censeo illam declarationem factam esse auctoritate Pontificis, quia sola scientia, sine potestate, ad illam non fuisset sufliciens, tum quia est quasi nova lex in casu a Concilio onisso, nihil enim Concilium providit pro eo casu, in quo non invenitur aliqua triginta annorum, habens quinque annos professionis; tum etiam quia ibi postulatur licentia secundae dignitatis cathedralis, et superioris regularis, si commode haberi possit, et solum conceditur ut ad biennium confirmari valeat. Quae omnia non pertnent ad doctrinalem interpretationem, sed authenticam et potestativam, ut sic dicam; ideoque, ut illa declaratio ad usum applicari debeat, observare oportet an sit universaliter facta pro tota Ecclesia, et an sit satis promulgata ut habeat vimlegis. De quibus mihi nunc non constat; credo tamen saltem observari posse ubi oppositum non constiterit, nam conunet quasi epiikeiam per se satis consentaneam rationi, et habet sufficientem auctoritatem.
10. Juxta hoc responsum, non tam enigitur mnonalis antiquitas quam etas. —Ex hac vero declaratione constat, antiquitatem professionis non esse reputatam a Congregatione Cardinalium tam necessariam conditionem , sicut setatem completam triginta annorum ; nam alius casus omissus edam in Concilio esse posset, in quo nulla monialium existentium in monasterio, et apta ad gubernationem ejus, habeat triginta annos aetatis expletos, ettamen in eo nulla declaratio vel epiikeia facta est, ideoque in tali casu nulla eligi potest minoris aetatis, etiamsi per plures quam octo annos religiosa fuerit ; sed in eo casu aut ex alio monasterio ejusdem religionis assumenda erit Abbatissa, etiamsi diflficultates aliquas superare, vel aliquid incommodi ferre necesse sit, vel certe dispensatio erit a Summo Pontifice postulanda. Sed quid si duae aptae ad dictum officium concurrant , altera quadragenaria, nondum tamen habens quinque annos professionis; altera vero habens illos completos, vel etiam octo, nondum vero attingens quadragesimum annum aetatis, licet excedat trigesimum ? Videtur enim haec posterior praeferenda, quia habet aliquo modo completam utramque conditionem a Concilio postulatam ; priori vero una conditio omnino deest. In contrarium autem est, quia Concilium per se primo requirit aetatem quadraginta annorum, quae conditio completur in priori, et non in posteriori, et aliunde conditio aetatis magis desideratur, ut notatum est; ergo videtur praeferenda prior. Mibi videtur negotium arbitrarium, quia revera se habent tanquam excedens et excessum, et ideo censeo praeferendam esse illam, quae ob alias conditiones dignior reputata fuerit ; si autem fuerint aequales, excessus aetatis videtur praeferendus ex genere suo, propter raticnem factam, et quia in jure magis consideratur quam alius. Dico autem ec genere suo, quia tam parvus esse posset excessus aeitatis, et tantus in antiquitate rehligionis, ut hie praeponderaret ; superior ergo prudenter hoc dijudicabit. Hinc tamen colligimus, quotiescumque nulla est habens integras illas conditiones quadraginta annorum oetatis, et octo profess:onis, illam esse, caeteris paribus, praeferendam, quae plus de illis participaverit. Ut si sit aliqua habens quadraginta annos aetatis, et quinque professionis, in dubio esset praeferenda aliis non attingentibus illam aetatem, neque habentibus octo annos professionis ; et sic de aliis. Quamvis enim dici possit, Concilium solum assignasse illa tempora certa, et ideo, si non expleantur, nihil referre quod ad illam magis, vel minus accedatur, et similiter duas illas conditiones simul postulasse, et ideo, si simul non conjungantur, unam vel alteram nihil conferre ; nihilominus negari non potest quin et conditio aetatis majoris triginta annorum per se spectata necessaria sit, et quod juxta intentionem Concilii, major participatio illarum conditionum, ubi integroe haberi non possunt, caeteris paribus, reddat personam in hoc munus digniorem.
11. Quarum conditionum defectu possit, aut debeat eligi monialis ea alio monasterio. — Ex quo tandem intelligitur, quando juxta mentem Concilii oporteat electionem fieri ex alio monasterio. Nam imprimis juxta dictam declarationem Cardinalium, solum est hoc simpliciter necessarium, quando in eodem monasterio nulla, quae eligi possit, habet triginta annos aetatis completos ; nam si illos habeat , in reliquis conditionibus facile potest benigna interpretatione uti, considerata aliqua incommoditate in eligendo ex extraneis ; hancenim etiam necessariam esse opinor, ut praedicta declaratio locum habeat, ita ut a dispositione Concilii non recedatur. Addo deinde, sufficientem causam eligendi ex alio monasterio esse, quod in eodem non inveniatur aliqua habens simul illas duas qualitates quadraginta annorum aetatis, et octo professionis ; sic enim tntelligo illa verba Concilii, guod s? his qualitalibus non reperiatur in eodem monasterio, quia nisi utramque habeat, dici non potest esse illis qualitatibus affecta. Verum est, Concilium non dicere, in eo casu, eligi debere ex alio monasterio, sed posse ; quare judicio superioris relinquit ut id fiat, si absque incommodo possit. Unde si, non obstante eo defectu, ex consensu superioris alia de eodem monasterio eligatur, habens alias conditiones requisitas a Concilio, triginta annorum aetatis, et quinque professionis, sine dubio erit valida et confirmanda electio, etiamsi fortasse aliter sine incommodo fieri possit, quia nullum est verbum in Concilio quod necessitatem indicet, sed solam directionem superioris, ut id non permittat, nisi ratione alicujus incomnmodi. Quod si fortasse ille liberalior sit quam debeat, inde non infirmatur electio, cum Concilium hoc non disponat. Tanto autem facilius, seu ad vitandum etiam levius incommodum poterit hoc permitti, quanto minor fuerit defectus dictarum conditionum in persona eligenda ex eodem monasterio. Nam si habeat octo annos professionis, licet non attingat quadragesimum annum aetatis, dummodo excedat triginta, facilius poterit admitti ejus electio; et idem est e converso, si habeat quadraginta annos aetatis, nondum vero expleverit totos annos professionis. Et sic de aliis combinationibus, quae facile cogitari possunt.
12. Expediuntur terlia et quarta conditiones requisitae in eligendo. — Ordo sacer.— Legitimitas. — Arguitur non requiri legitimitatem pro Abbalissa. —Tertia conditio necessaria ex parte eligendi in Praelatum, erat ut sit sacerdos, vel ordinatus in sacris ; quam per se con- stat in religionibus virorum, non monialiam requiri, quia nec feminae sunt capaces ordinis, neque illo indigent ad suum modum praelationis, cum non consistat in potestate jurisdictionis spiritualis, sed tantum in dominativa, seu materna. In religionibus autem virorum ita necessaria est ad inferiores praelationes, sicut ad supremam ; nam jura quae adduximus, de conventuali Abbate seu superiore praecipne loquuntur. Quarta conditio erat ut sit legitimus ; quam certum est etiam postulari ad praelationem provincialem vel conventualem, imo ad quodcumque muaus religionis habens jure ordinariospiritualem jurisdictionem. Nam cap. 1, de Filiis presbyterorum, haee omnia complectitur, ut latius Sylvest. prosequitur, verb. Pralatus, numero tertio, et verb. ETecLio, 1, q. 14, n. 15; et Angel., eod. verbo, numero vigesimo tertio. Dubitari autem potest an haec conditio etiam in Abbatissis requiratur. Et ratio dubitandi est, quia earum praelatio non consistit in spirituali jurisdictione; sed ille defectus originis solum impedit ex vi juris canonici aut ordinem, aut spiritualem jurisdictionem ; ergo. Major saepe est in superioribus tractata, praesertim cap. 1, num. 3; minor ex jure constat, quia nullum decretum afferri potest, in quo impedimentum illius amplius extendatur. Et confirmatur maxime ex toto titulo de Filiis presbyterorum, in quo de filiis tantum sermo est. Et licet sub nomine masculino soleant feminae comprehendi, tamen id potissimum habet locum in favorabilibus, non autem in odiosis, nisi vel aliae circumstantiae, vel saltem omnimoda identitas rationis ad illum sensum cogant ; hic autem nec est similis ratio, ut explicatum est, nec circumstantiae aliquae ad illam extensionem faciendam inducunt. Imo, si considerentur verba cap.1 de Filiis presbyterorum, aperte videntur determinari ad solos masculos ; nam prius dicitur ut filii illegitimi non ordinentur, nisi religiosi fiant, et deinde additur : Praeationem vero mullatenus habeant ; loquitur ergo de filiis ordinis capacibus, vel (quod idem est) de praelatione proprie dicta, quae ordinem aliquem praesupponit aut requirit. In reliquis autem textibus fere sermo est de filiis presbyterorum quatenus ad dignitates , personatus, aut beneficia ecclesiastica curam animarum habentia, admitti non possunt sine dispensatione Pontificis, praesertim in illis Ecclesiis ubi patres eorum beneficia habuerunt, de quibus etiam solis agit Concilium Tridentinum, sess. 25. cap. 15, de Reformat. Censiat antem offi- cium Abbatissae nec dici posse beneficium ecclesiasticum, neque illius sollicitudinem proprie vocari posse curam auimarum, sed solum ministerium pertinens ad gubernationem quasi ceconomicam unius domus, quamvis accommodatam religioso statui ac profectui. Tandem, nulla irregularitas admittenda est quae non sit in jure expressa; haec autem inhabilitas illegitimorum ad proelationes ecelesiasticas quaedam irregularitas est ; non est ergo ad feminas extendenda, cum in jure non sit expressa.
13. Propter haec ergo, vel similia, nonnulli araves auctores censuerunt hunc defectum natalium nullum impedimentum esse ad munus Abbatissae. Citatur ab Emmanuel Rodr., q. 10, art. 21, et in Summ., secunda part., c. 29, n. 12, Felinus, referens Joann. Andr. et Geminianum, loco infra adducendo, num. sequenti ;sed nec Felinus id tenet, nec dictos auctores refert ; citatur etiam Ancharanus, in cap. Generali , de Elect., in 6, citans Cynum, et Bartolum, in l. 2, ff. de Verbor. significat., ubi etiam Bartolus nihil de hac re loquitur ; indicat vero hanc opinionem Tabien., verb. Virginis consecratio. Nihilominus alii distinguunt inter Abbatissas quae temporales sunt et non benedicuntur, et perpetuas, quae benedicuntur ; et de prioribus aiunt cum prima opinione, nihil referre quod illegitimae sint; secus vero esse de posterioribus, quia sunt verae praelatae, et habent jurisdictionem quasi Episcopalem. Sed haec distinctio neque in antiquis auctoribus invenitur, neque habet fundamentum in jure. Nam imprimis benedictio non refert, quia illa non est aliquis ordo, ut defectus natalium reddat personam quasi irregularem ad ilam benedictionem ; neque admittenda est ila exceptio, cum in jure non habeatur. et materia sit odiosa ; et quamvis admitteretur, sicut professio religiosa tollit irregularitatem ad ordines, ita etiam tolleret ad illam benedictionem. Perpetuitas etiam non refert, quia non majorem jurisdictionem habet Abbatissa perpetua ex illo capite quam temporalis ; sed id. quod habet, magis durabile est, et revera ueutra habet propriam jurisdictionem spiritualem, nam hoc non provenit ex majori vel minori duratione, sed ex incapacitate feminei sexus, ut alibi diximus, t. 5, in tertia parte.
14. Communis opinio requirens legitimitalen. — Opinio Emmanuelis àn numero praececenti in prazi minus secura, quamvis facile defendi possit. — Est ergo communis opinio, illegitimam absquc dispensatione non possc esse Abbatissam; tenet glossa in cap. / ndemnitatibus, S 1, verb. Canonica, de Elect., in 6. Sequitur Panormit., in cap. Cum in vunctis, de Elect., n. 6; et Felin., cap. Memininwus, de Accusat., numero quarto, quam esse communiter receptam, et in praxi servatam testatur Nasar., Comment. 2, de Regul., numero sexagesimo; Majolus, lib. 1 de Irregul., cap. 29, numero decimo, citans Tabien.. verb. Dispensatio, 5, vers. 21. Qui tamen non fundantur nisi in cap. 1, de Filiis presbyterorum, quod generaliter statuit, filium illegitimum esse inhabilem ad ecclesiasticas praelationes ; munus autem Abbatissae inter praelationes computatur, ut notant Doctores, in d. cap. / ndemnitalibus, S Verum, ex textu ibi: Ut a dignitate dejiciatur adepta, ubi Geminianus, in 3 notab.. et Abbas, in cap. Quia propter, de Elect., numero octavo, ubi propterea omnes docent in electione Abbatissarum servandam esse formam illius textus, quia sub nomine praelaiionis comprehenditur. Et licet D. Thomas, in 4, d. 25, q. 2, art. 1, ad 2, dicat Abbatissam non habere praelationem ordinariam, statim tamen subdit, habere quasi ex commissione ; habet ergo aliquo modo sufhiciente ut sub generali nomine comprehendantur. Praeterea non obstat nomen filii masculini generis, quia in aliis similibus dispositionibus juris sub ea vocc femina comprehenduntur , praesertim quando lex est favorabilis religioni, etiamsi fortasse sit onerosa privatse personae, ex Clemen. 1, cum gloss. ibi, verb. Homines, de Elect., et in cap. Generali, verb. Universos, de Elect., in 6; hujusmodi autem est dispositio illius cap. 1. In quo etiam non deest similitudo rationis, quia munus Abbatissae etiam computatur inter dignitates ecclesiasticas. Et ad hoc confirmandum induci potest declaratio Sixti V, quae alias posset in contrarium objici; cum enim contra illegitimos rigorosum rescriptum edidisset, postea in declaratione addit : Ceterum, quae a uobis circa religiosos viros in grafata constitutione sancita sunt, ea nequaquam volumus ad moniales nunc extendi. Quam declarationem ideo necessariam reputavit, quia non ex vi verborum, sed ex peculiari intentione, et benignitate sua videbatur profecta. Quamvis enim prima sententia in rigore juris facile defendi possit, quia revera ex illo suflficienter non convincitur haec opinio, nihilominus in praxi non censeo recedendum ab hacsententia, quoniam sicut communior, ita securior est.
15. Sed dicunt aliqui, hanc maculam per professionem religiosam tolli, nam in viris irregularitas ad ordines tollitur per professionem religiosam ; ergo ctiam in feminis aliqua inhabilitas tolli debet; in eis autcm non cst irregularitas ad ordines, quae tolli possit; crgo tolletur saltem haec inhabilitas ad praelationem. Sed hoc non recte dicitur; nam professio sola sua vi et natura non tollit haec impedimenta, ut in superioribus tetigimus, et per se satis notum est; tantum ergo tollit quantum a Pontificibus est concessum, et ideo in viris professio tollit irregularitatem ad ordines, non vero ad praelationes, quia utrumque statutum est in dict. cap. 1, de Filiis presbyterorum. Quod autem in feminis professio tollat inhabilitatem ad praelationem, nullo jure aut privilegio concessum est; ergo propter illam congruentiam vel aequiparationem non potcst hic effectus tribui professioni monialium; neque etiam est similis ratio, quia per hanc inhabilitatem non impeditur femina ab aliquibus actibus spiritualibus, et ad cultum Dei pertinentibus, qui per feminas exerceri possit, sicut impeditur vir per irregularitatem ab ordine.
16. An corrupta possit eligu in Abbatissam. — Quid de aliis defectibus cum viris communibus. — Denique addunt praedicta giossa, Panormitanus, Felinus, et alii, non posse cligi in Abbatissam, quae fuerit corrupta, etiamsi sit vidua; quod solum probant ex cap. Jucenculas, 20, quaest. 1, ubi Gregorius praecipit eiigi virginem sexagenariam. Verumtamen caput ud, qucoad unam partem, scilicet, quod sit sexagenaria, receptum non est in vim legis; idem ergo de altera parte responderi potest ; unde Archidiae. et Hugo ibi aiunt iilud interdum non observari ; nam, licet decentissimum sit ut virginibus non praesit nisi virgo, ut ita non solum verbo, sed etiam opere ac perseverantia sit aliis exemplum virginitats; nihilcminus aliquando potest expedire viduam eligi, quamvis tunc consecranda seu benedicenda non esset, ut notat etiam glossa in Clem. Attendentes, verb. Bationabilis, de Stat. monach.; quae tamen indicat etiam in eo casu necessitatis necessariam esse dispensationem, quam etiam indicat posse concedi per aliquem Praelatum praesidentem electioni, verbi gratia, Episcopum , vel episcopalem jurisdictionem heente m; quod mihi est probabile, quia illa prohibitio, quam Gregorius fecit cuidam Episcopo, non est cum tanto rigore proposita, ut ab illo extulerit potestatem dispensandi in easibus revera necessartis. Sed in hac re potis- simum censeo stantum esse consuetedine. Reliqua, quae de aliis defectibus seu impedimentis ad hujusmodi praelationem, ejusdem fere rationis sunt cum his, qua: de viris diximus, et de illis videri potest late Majolus, dict. tib.1 de Irregularitat., cap. 29.
17. Tractantur conditiones ex parte eligentium requisitae. — Prima conditio, ut eligendi officium sit penes congregationem. — Jam dicendum est de requiitis ex parte eligentium, in quibus cadem, quae de Generali diximus iu cap. 4, cum proportione servanda sunt. Nam imprimis uniuscujusque electio ad congregationem proporuonatam pertinet ; electio enim Praelati conventualis jure communi ad conventum pertinet, argumento cap. 1, de Electione, et expresse habetur in cap. Cum dilectus, de Consuetudine, et 18, quaest. 2, per multa capita, et fere ex natura rei sequitur, supposita provisione futura per electionem; E saltem constat, nisi jure aliquo positivo aut onsuetudine praescripta aliis jus eligendi couccssum sit, ex natura rei in ipso corpore communitatistale jus residerc. Affirmat autem Navarrus,comment. 3,de Hegular., numerosecundo, hoe jus constituendi Abbates magna ex partereservatum esse Summis Pontificibus, vel facultatem praesentandi illos nonnullis principibus esse concessam. Sed hoc intelligendum existimo de his, qui vel regulam in suo rigore non observant, vel secundum aliquam reformationem regulariter vivunt; nam in religionibus observantibus ac reformats, electio juxta communem consuetudinem per conventum fit, et ita est observandum, nisi aliud constiterit de jure speciali. Unde fit, idem proportionahter sse dicendum de electione Provinciaum ; quamvis enim jus commune de illis nihil specialiter disponat, constat eamdem esse rationcm, seu proportionem provincia, seu capituii provincialis ad suum Praelatum, quae est conventus localis ad suum.
18. Secunda conditio , professio religionis ejusdaem. — Tertia, ne electores sint laici. — De couditione etatis et antiquitatis eligentium. — Deinde ex parte cligentium requiritur etiam professio ejusdem religionis, nam jura supra citata signatim requirunt hanc conditionem in clectione Abbatis vel Abbatissae. Non est autem necessarium ut talis professio sit expressa, quia hoc in jure non postulatur, ut supra, cap. 4, num. 2, satis dictum est. Et ibi etiam num. 3 tractata sufficienter est alia conditio, quam jura postulant, scilicet, ut electores sint in sacris ordinati. Quae licet in monialibus locum non habeat, dubitari tamen potest an illae religiosaee, quae inter eis laicae vocantur, quia nec velantur, nec ad officium chori deputantur, an (inquam) vocem habeant in hujusmodi electione. Sed de hoc nihil invenio vel in jure, vel in auctoribus, et ideo dico breviter, si illae non sint vere professae per tria vota solemnia, jure communi excludi, cap. Zademnitatibus, de Elect.. in 6. Si autem sint vere religiosae protessae, nullum invenio jus quo excludantur; nam illa similitudo vel proportio ad religiosos eligentes, qui debent esse ordinati, non sufficit, neque aliquid refert ad jus in hac re constituendum. Non repugnat ergo admitti; an vero admittendae sint, ex consuetudine vel ex jure speciali pendet, et regulariter observari existimo ut non admittantur. Postulatur praeterea in dict. cap. 7ndemnitatibus, aetas duodecim annorum expletorum: sed illud procedebat juxta antiquum jus. Hodie autem cum major aetas requiratur ad professionem emiitendam, consiat etiam ad eligendum majorem aetatem requiri, scilicet sexdecim annorum expletorum. Major autem necessaria non est, quia neque ad professionem emittendam requiritur, nec per jus aliquod per sc postulatur: nec etiam petitur ut, post professionem, aliquod tempus ante electionem inlercesserit. Unde etiam necessarium non est quod professio diem vacationis antecesserit, sed sufficit ut ante electionem legitime facta sit. In viris autem nihil invenio specialiter de aetate dispositum, et ideo quae sufficiens est ad ordinem subdiaconatus, sufficit etiam ad eligendum. De quo videri potest Syivest., verb. Electio, 1, per priores quatuor quaestiones.
19. An patronus requiratur ad eligendum.— Pars negativa vera. — Tandem inquiri solet an patronus possit habere jus elgendi simul cum relgiosis. Faciunt enim dubitationem verba Pelagii Papaee, in cap. Abbatem, 2, 18, q. 2: In monasterio (inquit) illum volumus ordinari Abbatem, quem sibi de sua cungregatione, el monachorn electio, et possessionis dominus poposcerit ordinari. Per qua verba videtur jus eligendi patrono tribui ; ubi glossa alia jura in eamdem sententiam refert. Nihilominus dicendum est, patronum non posse habere jus eligendi, tum quia, si est laicus, non potest habere jurisdictionem ecclesiasticam, nec propriam administrationem ; si vero non sit professus ejusdem religionis, etiam sisit clericus, non potest eligere Praelatum regularem, juxta cap. Ex eo, et cap. Indemmitatious, de Elect. Et haec est sententia communis, quam tenet glossa, in d. cap. Abbatem; glossa, in cap. Quod sicut, verb. Impedire, ubi Abbas, n. 6; idem in cap. Coum terra, n. 9, de Elect.; idem Panormitanus, in cap. JNobis, de Jure patronatus. In quo textu expresse est hoc declaratum, et per illud explicandum est d. cap. Abbatem; ait enim : Zn concentuali Ecclesia non electioni Praelati faciende , sed jam facte honestius praestolatur assensus ; non ergo eligit patronus, sed clectioni factae praebet asseusum. Quod etiam in d. cap. Albatem insinuatur, nam electio tantum dicitur esse monachorum ; paironi autem simul cum illis poscere electum. Dices, aut hoc nihil conferre patrono, aut idem habere incommodum ; nam vel cosgitur patronus praebere assensun et inutilis est illa caeremonia ; vel potest sua voluntate rumpere electionem , et hoc majus est incommodum. Respondetur primum, illud esse quoddam genus gratitudinis, recognitionis et honoris, quod inter homines plurimum sestimatur. Deinde, si patronus legitimam causam proponst, ob quam non praebet assensum, audiendus est; et si causa sit suftliclens, superior non conirmabit, sed cassabit electionem ; sine legitima autem causa nihil obstabit paironi dissensus, et ita nec est inutilis haec potestas, nec incommodum affert. Ouamvis autem hoc ita sit jurc communi, specialia jura legitime confirmata spectanda etiam sunt, et laudabilis consuetudo servanda. Nunquam tamen poterit consuetudine introduci, nt jus eligendi Pralatum acquiratur laico, aut non professo, nam est contra canones ecclesiasticos, et contra ecclesiasticam utilitatem ac disciplinam, et ita sentiunt doctores citati, et Navar., Comment. 3, de Regul., numero sexagesimo.
20. Ultima conditio, ne sint censurati.— wtimo, necesse est ut hi electores non sint per censuram ecclesiasticam impediti, aut voto privati. De hoc autem impedimento suffieiunt superius dicta, cap. 4, num. 9, quoniam ejusem rationis est in omnibus electionibus, sive majorum, sive minorum Praelatorum, et pro omnibus consulenda est doctrina de Censuris, ut illo cap. 4, num. 9, jam citavimus; nam ex ea constat per quam suspendatur quis a potestate eligendi. Viderique possunt Sylvester et Angelus, et alii Summisiae, verb. Electio. Inquiri etiam hic posset, an moniales per censuras interdictae, aut suspensa, priventur etiam hac potestate eligendi, mediate aut immegdiate; in materla de censuris sufficienter tactum est ; et ideo de his ciectoribus haec in praesenti suificiant. 21. De forma sercanda in dicta electione. — Tertium requisitum est, ut servetur dcebita forma electionis. Circa quam communis et recepta sententia est, servandam esse formam praescriptam in cap. Quia propter, in his omnibus Praelatis, ut constat ex Innocentio, Panormitano, et omnibus expositoribus ; Sylvestro, verb. Zlectio, 2, num. 2 et 4. ubi addit, tam Priores provinciales quam conventuales ordinis Praedicatorum, et qui eis correspondent in aliis religionibus, debere eligi juxta dictam formam, resecatis multis juris subtilitatibus per constitutiones eorum ; inteiligendum est autem de constitutionibus confirmatis a Summo Pontifice, si in aliquo derogant juri communi, quia nulla constitutio sine auctoritate Summi Pontificis contra illud valere potest. Neque hic occurrit aliquid specialiter addendum, sed superius dicta in cap. praeced. cum proportione applicanda sunt. Atque idem cicendum est de monialibus, in quibus eadem torma capitis Quia propter, ut ibidem quoque tradidimus , servanda est, ut notavit glossa communiter recepta in cap. Indemnitatibus, S L, verb. Collatio , de Elect., justa modum tamen et moderationem additam in d. cap. Indemnitatibus , quam in Summa redegit Sylvest., verb. Flect., 3, in fine. Denique, etiam in eis locum habet dispositio addita a Concilio Tridentino , scss. 25, cap. 6, de Regular., ut in eodem expresse declaratur. Et haec de conditionibus ac forma eligendi Praelatos regulares infra Generalem.
22. Ostenditur tandem tertia pars assertionis positee in n. 1, de creatione Praelati absque electione. — Quid ea parte providentis requiratur ; quid item ca parte provisi. —Quid ca partefurma,seumodi providendi.—Ultima pars assertionis restat de modo creandi hujusmodi superiores absque electione, per solam provisionem, aut nominationem superioris Praelati. De quo genere provisionis, quantum ad usum ejus spectat, cum praeter jus commune sit, nihil aliud dicere possumus, nisi tantum ibi servari posse ac debere, ubi speciali et approbato jure fuerit institutum. Qua lege supposita, ex parte eligentis seu providentis necessarium est, ut habeat suam potestatem non suspensam , neque impeditam. Et quia talis potestas annexa esse debet praelationi ejusdem religionis, ut supponimus, omnes conditiones, quae ad talem praelationem necessariae sunt , ad illam requiruntur. Ex parte vero ejus qui providendus seu instituendus est in Praelatum, omnes conditiones supra positae, in cap. 3, ex parte eligendi, necessariae sunt, quia iilae non postulantur propter specialem modum clectionis, sed propter praelationem ipsam ; ut, verbi gratia, quando jus disponit ut nemo eligatur in Praelatum religionis, nisi expresse professus, professio non petitur propter modum electionis, sed ut persona sit capax praelationis ; unde, quantum ad hoc spectat, cum dicitur, non cligatu, perinde est ac si diceretur, non promoveatur, idemque de cacteris conditionibus illo capite positis intelligendum est, juxta communem et certam sententiam. Neque ulla ratio dubitandi occurrit: nam quod jura utantur verbi eligantur , solum est quia secundum commune jus ille est ordinarius modus promovendi aliquem ad hanc dignitatem ; aliquando vero utuntur verbo assumendi, ui in cap. Tuam, de AEtat. et qualitate, ibi, possit in Abbatem assumi, quia revera, ut dixi, non respiciunt viam (ut sic dicam), sed terminum, id est, conditiones quae decent talem personam; unde haec, quae diximus, potissime intelliguniur de quacumque institutione, seu collatione praelaturae ; nam ad postulationem, per quam non acquiritur jus postulato, non requiruntur ex parte ejus, qui postulatur, omnes conditiones necessariae ad praelationem habendam; nam satis est quodsi aliqua deficiat, possit in ea dispensare ille a quo fit postulatio, et quod ratio sufficiens ad dispensandum intercedat, ut latius tractatur in tit. de Postulat., Praelat., et a Summistis, verb. Postulatio. Denique cirea modum seu formam providendi praelationem absque electione, nihil cirea hoc dicendum occurrnit, nisi quaecumque signa aut verba, sufticienter declarantia voluntatem superioris Praelati , conferendi alteri inferiorem praelationem cum actuali usu (ut sic dicam), seu exercitio ejus, sufficere ad illam conferendam, eo ipso quod sufficienter proponitur ac promulgatur. Nec existimo esse necessarium addere, quod requiratur etiam subditorum acceptatio ; nam, per se loquendo, non est necessarià nova acceptatio, sed sufficit obligatio obediendi, quam ex vi voti habent. Quanquam in hoc servanda sunt etiam jura specialia, vel honesta consuetudo praescripta. Sed de hoc modo providendi superiores religionis, quia inter omnes videtur esse proprius Societatis , ideo tractando in particulari de ejus instituto, plura de illo dicemus, tract. 10, lib. 10, cap. 3. |
On this page