Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

An praelatio religionis perpetua sit, quantove tempore durare possit aut debeat

CAPUT VII. AN PRAELATIO RELIGIONIS PERPETUA SIT, QUANTOVE TEMPORE DURARE POSSIT AUT DEBEAT.

1. Resolutio quaestionis , attento jure nature. — Quaestio haec tractari potest aut ex natura rei, aut ex jure communi, aut ex speciali. In primo sensu , non potest tractari de facto, quia pendet ex hominum arbitrio ac institutione, ut videbimus ; et ideo ex sola rei natura non habet haec praelatio, quod sit perpetua vel temporalis. Sed hoc solum es natura rei ad illam consequitur , ut postquam semel collata est, auferri non possit juste intra illud tempus, pro quo data est, nisi interveniente causa legitima et potestate, quia per collationem acquiritur in illam proprium jus, quo nemo potest sine causa privari; de quo alias. Igitur ex natura rei uterque modus institutionis possibilis est, quia in neutro illorum per se est aliquid contra rectam rationem, et quia alii principatus et magistratus possunt esse perpetui et temporales. Denique . quia in utroque modo possunt esse multa commoda in ordine ad bonum regimen, et quamvis habeant admixta incommoda, vel non sunt contra rectam rationem, vel non per se sequuntur, sed per accidens, necessarioque sunt in rebus humanis toleranda, quia non possunt omnia vitari , et praecipuum punctum humanae prudentiae est tunc id eligere, quod minus habet incommodi. Unde oritur quaestio , quae illarum institutionum ex natura rei magis expediat religiosorum gubernationi ; de qua dicam in n. 9, expeditis aliis membris propositis.

2. Resolutio ejusdem, attento jure communi —eSecundo igitur dicendum est de jure communi. Omitto autem divinum, quia de hac materia in particulari nihil divinum jus statuit, ut sape in superioribus tactum est , et per se est evidens, quia nec scriptum , nec traditum ostendi potest. Imo, probabile existimo in universa Ecclesia Catholica nullam praelationem esse ex divino jure absolute perpetuam, ita ut non possit quis ea invitus privari , vel sub ea lege haberi, nisi solus Pontificatus Summus: sed de hoc alias (t. de Fide, d. 10, sect. 3). Igitur, loquendo de communi jure ecclesiastico, Navar., Comment. 3, de Regular., num. 3, affirmat, monasteriorum Praelatos vel praelatas, secundum jus commune et regulam debere esse perpetuos ; id autem non probat nisi ex eodem textu, quem commentatur, c. Nullam, 18, q. 2, ubi dicitur nullam potestatem relinqui monachis expellendi Abbatem, aut sibimet alium ordinandi ; quod non alia ratione dici potest, nisi quia Abbas ex vi juris perpetuus est. Et hoc idem supponitur toto titulo de Statu monach. Verumtamen duobus modis intelligi potest hanc perpetuitatem esse de jure communi, positive scilicet, seu definitive ; aut negative tantum, vel (ut ita dicam ) praesuppositive. Priori modo, non invenio jus aliquod positive definiens ut hae praelationes perpetuae sint, nec Navarrus illud adducit. Nam illud cap. Nullam solum statuit , ut monachi non possint deponere Abbatem pro arbitrio suo, aut alium creare quando voluerint , quod longe diversum est ; nam, licet praelatura sit temporalis , non poterit deponi Praelatus arbitrio subditorum, sed definito tempore a lcge, seu statuto, vel ipso jure amittet officium, vel tenebitur renuntiare, et ad id cogi poterit juxta constitutionis tenorem. An vero possit Praelatus sub ea conditione creari , ut tantum duret in officio ad arbitrium subditorum, infra a numero quarto videbimus. Neque etiam in toto titulo de Statu monachorum aliquid invenio , quo haec conditio perpetuitatis pro hoc munere decernatur ac praescribatur.

3. At vero alio modo negativo verum esse videtur ex vi juris communis hanc dignitatem esse perpetuam. Primo, quia illud jus non vetat quin perpetua sit, sicut etiam non prohibet esse temporalem. Secundo , quia semper loquitur de hac dignitate tanquam de perpetua, et quae de illa statuit , perpetuitati congruunt , quia nimirum illam conditionem supponit. Unde fit tertio, ut virtualiter illam approbet ac defendat, qui videtur esse proprius sensus dicti cap. Nullam; declarat enim, postquam religiosi sibi eligunt aliquem in Abbatem absolute, et simpliciter, ac sine ulla temporis limitatione, talem Praelatum ita esse perpetuum , ut non possit ab inferioribus deponi. Liberum enim eis fuit potestatem in ipsos dominandi tradere ; postquam autem absolute dederunt, auferre non possunt. Atque hic videtur fuisse mos antiquorum monachorum, ut colligitur ex decretis et historiis supra adductis, et ex Concilio Moguntino, c. 11, ubi dicitur, Abbatem non posse etiam suo arbitrio locum suum relinquere , sed cum permissione Episcopi. Et ex Concilio Triburiensi, sub Adriano ll, et aliis, quae statuunt, Abbatem solnm propter crimina, vel defectus in regimine , posse suo munere privari ; et ex vegula 5. Benedicti, cap. 2 et 64, colligitur, Abbatem ex vi suae Regulae esse perpetuum ; nam, licet hoc expresse et in actu signato (ut sic dicam ) non dicatur, tamen nullus ei praefigitur terminus, et tanquam de perpetuo de illo tractatur ; hac ergo ratione magis dici potest duratio perpetua, quam temporalis hujus praelationis esse de jure communi, praesertim antiquo ; quia praesuppositive saltem fere semper de illa tanquam de perpetua loquitur.

4. Quid de juribus specialibus. —Tertio nihilominus secundum specialia jura religionum multa est in hoc varietas. Nam imprimis supremus Generalis frequentius temporalis est, et majori vel minori tempore durat: in religione Minorum et Carmelitarum per sexennium ; in muitis aliis monachalium solum per triennium ; in aliquibus vero religionibus perpetuus est, seu ad vitam, ut in religione Carthusianorum, Praedicatorum et Societatis; religio autem S. Augustini quoddam medium observat ad hoc usque tempus; nam vivente Generali, capitula generalia celebrant, in quibus de retinendo eodem General et novo creando suffragia ferunt. Unde videntur non posse sine rationabili causa mutationem facere, atque ita Generalem esse perpetuum, tamen sub ea conditione ac modo, ut ex prudenti arbitrio religionis cessare valeat. heliqui autem Praelati omnes inferiores in omnibus religionibus temporales sunt, juxta proprias constitutiones, ordinationes, aut Apostolica indulta, ut ex usu constat, et unicuique videre licet in propriis institutis. Solum in ordine Carthusiensium Priores durant perpetui; et fortasse in aliquibus particularibus monasteriis aliorum ordinum, praesertim monialium ; et ubi fuerit illa consuetudo vel institutio, servanda est. Horum autem omnium rationem et modum explicare nunc non est necesse; de nostro autem peculiari, in fine hujus operis dicemus, tract. 10, lib. 10, cap.2 et 3, et in eum lJocum reservamus quaestionem, cur Generalis Societatis perpetuus sit.

5. An expediat Praelatos locales non esse perpetuos. — Negat Nav., et probat primo ab inconcen. — Secundo, a consuetudine, et commodis perpetuitatis. —Hao congruentia. — Hic vero de praedicto communi usu religionum, praesertim quoad Abbates et Priores conventuales, videndum est an convenienti ratione tuerit introductus. Navarrus enim, dict. Comment. 3, num. 3, dicit, nunquam sibi persuadere potuisse animarum saluti et tranquillitati expedire, Abbates seu Praelatos, qui secundum jus commune et Regulam debent esse perpetui, fieri triennales a capitulo eligendos. Idem ait cons. 7, de Statu monach., num. 8. Movetur ex incommodis quae inde regulariter oriuntur. Primum, quia inde fit ut Praelati quodammodo a subditis pendeant, et consequenter fit ut vigor et auctoritas Praelati plurimum minuatur; nam, ut dicitur in diet. cap. Nullam, nulla auctoritas remanebit Abbati, si monachorum potestati coeperit subjacere, et ut dicitur in cap. Visis, 16, quaest. 2: HWwnani moris est illum vereri, cujus judicio et voluntate munc erigeris, nunc deprimeris ; temporales ergo superiores verentur potius quam dominentur subditis, a quibus deprimi et erigi possunt. Secundo, quia ex hac vicissitudine oritur imprimis multorum ambitio, quae pestis est religionis, et religiosorum oculos excoecat, ne sui status obligationem agnoscant, ut dicitur in cap. Quorumdain, de Elect., in 6, ex qua ambitione subsequitur enervatio disciplina; nam qui eligi cupiunt, multa dissimulant, ut gratos habeant suftragatores. Sequuntur deinde subornationes, collusiones, imo Simona, et conventiones, odia, et dissidia intestina, murmurationes, et similia, quae Navarrus, dicto loco, late prosequitur. Quae omnia maxime confirmantur ex antiqua consuetudine et jure communi; non enim sinc causa antiqua consuetudo habuit, ut Abbates essent perpetui. Favet etiam universalis Ecclesiae consuetudo, quae habet ut Episcopi, et alii Praelati Ecclesiarum secularium perpetui sint, adeo ut translationes Episcoporum per se ac regulariter Ecclesiae displiceant, quia utilius creditur ut idem Episcopus in eadem Ecclesia perpetuo maneat. Ex quo intelligitur non solum per accidens, ob incommoda quae sequuntur ex frequenti electione, sed per se propter utilitates et commoda quae ex diuturna perseverantia ejusdem personae in hoc munere sequuntur, illam esse magis convenientem, quia ex majori consuetudine, et quasi perpetuo vinculo major amor generatur, et homo majori cura suscipit munus in quo perpetuo est perseveraturus ; longa etiam experientia multum confert ad magnam providentiam et gubernationem, quae omnia deficiunt in temporalibus Praelatis ; quando enim incipiunt sni muneris experientiam habere, tunc deficiunt, nec de rebus perpetuis admodum curant, contenti ut sit pax in diebus suis. Denique alia congruentia sumi potest a simili ex Basilio, regul. 35, ex fusioribus, ubiipse probat non expedire in eodem loco plura monasteria multiplicari, quia diflicile est reperiri plures personas dignas praelatione religiosa: Nam absolute (inquit) serer«e disciplinee vatio imoderatorem conventus providum, et non parum eloguentem requirit, et praeterea vigilanLem ac mitem, et ejusmodi qui perfecto corde Dei justificationes exquirat. Unde concludit: Qui, quaso, fieri potest ut plures tales in uno eodemgue pago reperiantur ? Sic ergo in praesenti possumus interrogare, qui fieri possit ut in tanta Praelaterum mutatione omnes vel plures eorum inveniantur?

6. Arguitur pro parte contraria quod expediat. — Primo, ea revocatione autique perpeLuitatis. — Secundo ea propensione Sedis Apostolice.— Tertio, em incommodis perpetuitatis. —Quaríto, ex commodis mutationis borum Praelatorum.—Nihilominuscontrariam partem non minoribus conjecturis suadere possumus. Primo enim plus movet mutatio antiquae consuetudinis, quam ipsa vetus consuetudo, quia illa mutatio non in uno vel alio loco, sed in tota Ecclesia facta est; nec solum in religionibus quae de suo fervore aliquid remiserunt, sed etiam in illis quae in eo conservantur, vel ad illum revocatae sunt, vel de novo sunt institutae. Quod est signum illam muiationem non evenisse ex privato errore aut imperfectione, sed quia per experientiam cognitum est, hunc modum esse magis convenientem. Accedit, quod Apostolica Sedes semper in hanc partem sese magis propensam ostendit, ut praelati vel praelatae religionum temporales sint; unde videmus saepe illius auctoritate mutatum esse modum regiminis ex perpetuo in temporalem, nunquam autem e converso ex temporaii in perpetuum. Imo si alicui per plures annos, vel indefinito tempore, ad arbitrium Superioris Preelati, alii duraverint, ejus auctoritate tempus Iimitatum, vel abbreviatum est; ergo signum est Apostolicam Sedem sentire hunc modum esse convenientiorem. Tertio, priora incommodsa, quae Navarrus inferebat, imprimis pon tam ex temporali duratione Praelatorum, quam ex modo illos eligendi inferebantur; ergo ad summum oportebit modum illum mutare. non vero ob eam solanr causam perpetuos Praelatos facere; et deinde etiam in ipsis electionibus possunt alia remedia adhiberi, quibus illa incommoda evitentur. Nam in religione, verbi gratia, Praedicatorum, Priores triennales sine illis incommodis eliguntur, et Concilium Tridentinum, hujusmodi electiones tacite approbando, aliqua remedia adhiuit, ut recte et sine fraude fiant. Ouarto, per se rem ipsam spectendo, videtur utilior prae- lationum mntatio et vicissitudo congruis temporibus facta, quam perpetuitas; tum quia superior religionis debet esse non dominus, sed pater, justa illud : Non dominanles in clcricis. Si autem perpetuus sit, facile obliviscitur paterni spiritus, et paulatim fit plusquam dominus; si autem brevi tempore duraturus sit, hoc ipso magis in proprio officio continetur. Tum etiam quia, ut possit convenienti modo praecipere, necessarium valde est ut assuescat interdum obedire, et ut compatiatur necessitatibus, vel etiam infirmitatibus subditorum, valde conveniens est ut aliquando eas ipse patiatur, et in eis ab alio Praelato pendeat. Quae omnia cessant in perpetuis Praelatis. Tum praeterea quia ipsa securitas muneris perpetui solet personam reddere negligentem, non solum in temporalibus, sed multo magis in spiritualibus. Imo(ut Navarrus etiam fatetur) in temporalibus usu venirc solet, ut majori ex parte in suam utilitatem iila convertant, et aliquando etiam amicis vel cognatis illa tribuant; quod incommodum, licet temporale videatur, non ibi sistit, sed magna affert spiritualia incommoda non solum ipsius Praelati, sed etiam subditorum, quia inde oriuntur odia et graves detractiones, et similia. Tum denique quia, si unus et idem semper gubernet, alii non exercentur, nec experientiam gubernandi acquirunt; unde evenire solet ut pauci ad illud munus obeundum apti inveniantur; e contrario vero, dum piures successive fiunt, plures etiam agnoscuntur apti ad illud munus, qui alias incogniti jacerent, quia magistratus ostendit virum, et praeterea ipso usu perficiuntur, et ita religio abundat hominibus ad quamcumque dignitatem aut praelationem aptissimis. Ex his ergo saltem concludo, non esse tam certam sententiam illam Navarri, quantum ipse existimavit, et consuetudinem, quae nunc maxima ex parte viget in religionibus, non esse facile improbandam ; nam ad minimum res arbitraria est, et sine imprudentia potest alterutra pars eligi, dummodo, quoad fieri possit, incommoda, qua in unaquaque illarum contingere possunt, praecaveantur.

7. Primum pronuntiatum in hac controversia. — Ad contrarias rationes in mum. 5.— Ut autem quod sentio dicam, ubi electiones, praesertim faciendae a capitulis, aut congregatione multarum personaram, vitari possunt, per se loquendo, et convenientius, et statui religioso magis consentaneum est, ut praelationes non sint perpetuae. Ad hoc sentiendum persuadeor rationibus posteriori ioco factis. Quibus addo, statum religiosum non esse per se statum praelationis, sed subjectionis et humilitatis, solumque ob necessitatem praelationem admittit ; valde ergo consentaneum est illi statui, ut, quantum fieri possit, nullus religiosus sit semper Praelatus. Deinde hoc modo magis conservatur aequalitas, quae ad religiosam charitatem necessaria est; dum enim qui hodie praeest, cras subjectus et aliis aequalis conspicitur, et ipsi, qui praesunt pro illo tempore, non nimium efferuntur, et alii postea de eorum aequalitate plurimum aedificantur. ltem, religiosa gubernatio magis in charitate quam in aliis humanis respectibus fundari debet; quod si ita fiat, npon minori cura et sollicitudine assumetur, quam si perpetuo duratura sit; si autem alia intentione vel respectu fiat, eo ipso multum expedit ut non sit admodum diuturna, nam quo plus duraverit, eo in deterius verget. Similesque rationes possunt facile considerari ; neque in rationibus, quae in contrarium fiebant, aliqua retinet vim, nisi illa fortasse quae sumebatur de necessitate experientiae. Ad quam imprimis dicimus, hoc incommodum (cum omnia vitari non possint) imprimis raro esse magni momenti, et aliquando dissimulandum esse, et aliis mediis supplendum. Deinde non in omnibus, sed in his, qui primo gubernare incipiunt, hic defectus locum habet, et regulariter non multo tempore durat ; nam res pertinentes ad unam domum religiosam tantae non sunt, quin brevi tempore per experientiam agnoscantur, et qui in aliquibus domibus expertus est, facile unius provinciae experientiam comparabit. Denique, inexperti pro illo tempore juvari possunt praedecessorum exemplis, et praesentium consiliis, et Praelatorum sibi superiorum monitis; quibus omnibus si obediat, non multum errabit.

8. Secundum pronuntiatum, juxta quod procedet opinio Navarri. —Secundo nihilominus assero, ubi praelaturae per electiones conferendae sunt, moraliter loquendo, consultius esse ut sint vel perpetuae, vel admodum diuturnae. In hoc assentior sententiae Navarri, propter damna et pericnla electionum, quae tam intrinseca esse videntur, supposita hominum fragilitate et experientia, ut longe difticilius videatur illa vitare, quam illa quae ex perpetuitate vel diuturnitate praelationis sequi solent. Atque ita videmus quamplures ex religionibus, in quibus praelationes temporales sunt, vel abstulisse electiones, vel reduxisse illas ad concilium aliquod paucarum et gravium personarum, in quo facilius sit vitare electionum incommoda, vel ex parte eligentium, aut eligendorum, ita vel personarum numerum vel tempus ac modum celectionis coarctasse, ut negotiationes electionum, quoad fieri possit, praecaveantur. Ouod si religiones aliquae simpliciter retinent conventuales, et frequentes seu triennales electiones Praelatorum, id forte est vel quia non possunt commode aliter sibi ipsis providere, ut de monasteriis monialium probabile est, vel quia nondum sunt expertae incommoda, sed in simplicitate et puritate religiosa omnia efficiunt; quod desiderabile est.

9. Judicium auctoris.—Ultimo vero interrogare quis potest, esto praelationes hae temporales sint, quis modus limitationis earum magis expediat. Duobus enim modis intelligi potest praelationem esse temporalem, scilicet, vel quia est ad certum et definitum tempus, vel indefinite ad arbitrium alicujus. Quis ergo ex his modis melior existimandus erit? Possent ad utramque partem conjecturae adduci, nam res etiam est arbitraria et prudentialis. Illis tamen omissis, respondeo, priorem modum per se ex suo genere videri meliorem. Hoc suadet imprimis consuetudo, nam fere ab omnibus religionibus ita servatur. Deinde, ubi hae praelationes infra supremam (de his enim agimus) per electionem providentur, vix potest aliter fieri, quia illud arbitrium non debet alicui personae committi, alioquin veluti nova electio ei committeretur. Quod si illud arbitrium ejusdem congregationis futurum sit, cujus fuit electio, perinde erit illud ferre ac de novo eligere, et tunc melius erit ut omnino libera sit electio, ne difficile aut onerosum sit superiorem mutare, si expediat, dum non sine aliqua infamia vel nota fieri videtur, quando tempus non est lege praescriptum. Addo praeterea, in multis religionibus statutum esse, et ab Apostolica Sede approbatum, ut idem Praelatus non iterum statim eligatur, sed post elapsum aliquod tempus; ergo signum est, per se loquendo, melius esse ut aliquo tempore vacet ; ergo etiam erit melius ut tempus praelationis praecisum sit. Ubi autem praelationes conferuntur ab uno superiori capite, facilius posset tempus seu terminus ejus ejusdem arbitrio committi ; tamen rationes factae suadent etiam ibi determinationem temporis esse meliorem, tum quia etiam ibi expedit aliquando cessare seu intermitti officium, et hoc esse a lege statu- tum ; tum etiam quia ita liberius fieri poterunt mutationes absque nota eorum qui auferuntur, et absque gravamine superioris, qui hoc modo nullius offensionem incurret, mutationes suis temporibus faciendo. Tollentur etiam occasiones vel accipiendi personas, vel certe murmurationum, etc. Cum autem dicimus tempus debere esse limitatum, ut, adveniente praefixo termino, statim ipso facto praelatio vacet; fortasse enim hoc non semper expediet ; satis ergo erit quod statim sit nova provisio facienda, nec possit secundum statuta notabiliter differri; in particulari ergo, juxta varias religionum conditiones et circumstantias, poterit unum vel alterum expedire ; quod autem in unaquaque fuerit statutum, id maxime observandum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7