Caput 8
Caput 8
An praelatus religionis potestatem habeat obligandi subditos in conscientia, quando et quomodo.
CAPUT VIII. AN PRAELATUS RELIGIONIS POTESTATEM HABEAT OBLIGANDI SUBDITOS IN CONSCIENTIA, QUANDO ET QUOMODO.
1. De potestate dominativa hic non agitur. —lIn superioribus capitibus solum expiicuimus necessitatem, et consequenter etjam varietatem horum Praelatorum, ubi simul (si quis attente consideret) declaravimus causas et originem harum praelationum ; nunc superest ut explicemus quod sit hoc munus, quod faciemus explicando potestatem ejus, nam totum in potestate consistit, seu per illam formaliter constituitur, et quoniam potestas ex actibus cognoscitur, simul etiam actus hujus potestatis et effectus declarabimus ; ad quos actus tenentur hi Praelati ex speciali obligatione sui muneris; et ideo simul de eorum obligationibus dicemus , quatenus Praelati sunt, nam ut homines, vcl ut religiosi, habent obligationes caeteris communes. Supponimus autem ex dictis in superioribus, esse in his Praelatis duplicem potestatem , dominativam et jurisdictionis ; de quarum distinctione nunc non agimus, nam satis intellecta jam est. Praecipue ergo agimus de potestate jurisdictionis ; nam altera, quatenus habere potest actum veluti praecisum a jurisdictione, explicata est partim tractando de irritatione votorum religiosorum, partim tractando de voto obedientiae ; quatenus vero coujungi potest cum potestate jurisdictionis, simul cum illa explicabitur. Potestas autem jurisdictionis, licet secundum adaequatam rationem una sit, tamen in ordine ad varios actus tanquam multiplex concipitur ; sic enim distingui po- test haec potestas in voluntariam vel non voluntariam , directivam et coactivam, ligandi aut solvendi vel dispensandi : de quibus omnibus dicendum est per sequentia capita, ac primum de illa quam in titulo proposuimus.
2. Primo, ea titulo voti obedientie. — Contentio de nomine tollitur. —In omni regimine, prima potestas et maxime necessaria est directiva, ad quam pertinet, non solum consilia (hoc enim sine speciali potestate fieri potest), sed etiam leges seu praecepta ferre ; haec ergo imprimis requiritur in religioso Praelato. Sit ergo certum , posse Praelatum religionis in conscientia obligare subditum per legem, vel praeceptum suum justum. Hoc est certum et commune apud omnes Doctores, quos referre non est necesse, quia res videtur certa de fide, supposito universali consensu Ecclesiae, et vero statu religioso , ejusque institutione et approbatione. Itaque duplex est titulus hujus potestatis. Prior est votum obedientiae, et de hoc sufficiunt quae de illo voto diximus, quia subditum obligari hoc voto, et superiorem posse ex illo obligare, comparantur sicut actio et passio ; non enim potest subjectum pati , nisi potestas sit in agente ; ita ergo non posset subditus obligari, nisi esset potestas in Praelato ad obligandum. Ostendimus autem supra, tomo praecedenti, religiosum obligari ex voto ad parendum ; ergo et superior potest illum obligare ; obligatio autem ex voto est in conscientia ; ergo Praelatus potest in conscientia obligare. Contendere autem quis posset tunc non obligare Praelatum, sed votum ipsum ; Praelatum autem solum veluti explere conditionem, sine qua votum non obligaret. Sed hoc solum est de verbis contendere ; fatemur enim illam obligationem hoc titulo consideratam provenire ex voto ; tamen, quia votum ipsum non obligat ad talem actum, nisi medio imperio superioris, ideo merito dicitur superior habere potestatem ita praecipiendi, ut alter in conscientia parere teneatur, sive Praelatus proprie obligationem imponat, sive exhibeat materiam, cui veluti inhaeret obligatio ex voto. Omitto quaestionem, an ibi interveniat etiam obligatio justitiae ratione traditionis ; nam de illa satis dictum in superioribus est, et totam illam, qualiscumque sit, sub voto nunc includimus.
3. Secundo, ex titulo collate jurisdictionis. — Alter titulus hujus obligationis est jurisdictio ecclesiastica his Praelatis concessa. Qui titulus pendet ex duobus principiis. Unum est de jure, scilicet. ecclesiasticam jurisdictionem esse sufficientem ad obligandum in conscientia, per leges seu praecepta. Et hoc est de fide certum, pertinet tamen proprie ad materiam de legibus, ubi late illud tractavimnus, lib. 4, c. 18, et ideo nunc solum id supponimus. Aliud principium est de facto, scilicet, Praelatis religionum communicatam esse jurisdictionem ecclesiasticam, ad hunc actum sufficientem ; hoc autem constat ex usu Ecclesiae, et ex indultis , et privilegiis singularum religionum. Et late tractavimus supra, cap. 1. Ergo ex his duobus principiis manifeste concluditur, esse in his Praelatis potestatem obligandi in conscientia per praeceptum. Dici potest dari posse jurisdictionem ad aiios actus, non vero ad tam gravem obligationem imponendam, nam ad hoc requiritur valde perfecta jurisdictio. Sed hoc non recte dieitur, tum quia, eodem modo quo constat Praelatos religionum habere hanc jurisdictionem, constat etiam illam extendi ad hunc actum; tum etiam quia saepe imponunt praecepta sub poena excommunicationis ; tum praeterea quia illa jurisdictio est quasi Episcopalis, ut diximus ; vel quia , licet haec jurisdictio videatur valde perfecta, habet tamen latitudinem et gradus, et secundum aliquem necessaria est in quolibet habente veram jurisdictionem gubernativam.
4. Non cero per statuta etium provincialis. — Imo nec Generales extra capitulum generale. — Unde ad majorem hujus rei veritatem, observare oportet aliud esse praeceptum personale, aliud vero statutum per modum legis. Priori modo possunt praecipere etiam in conscientia omnes qui habent jurisdictionem aliquam, magis autem aut minus, juxta modum jurisdictionis ; posteriori autem modo non omnes, sed illi qui habent principalem quamdam jurisdictionem, qualis requiritur ad leges ferendas. Sic ergo, in religione, omnium Praelatorum est movere suos subditos per praecepta obligantia in conscientia cuu proportione suae jurisdictionis ; nam Praelati conventuales solum in religiosos sui monasterii, et in rebus ad illud pertinentibus, Provincialis in sua provincia, Generalis in tota religione uti potest potestate sibi concessa. Ad facienda autem statuta perpetua, quae vim habeant et raticnem legis, nec inferiores Praelati, nec Provinciales ordinariam potestatem habent. Dices : Episcopus potest condere similia statuta; isti autem Praelati, praesertim Provinciales, habent Episcopalem jurisdictionem ; ergo poterunt statuta perpetua facere. Respondetur negando consequentiam, quia non in omnibus habent parem aut similem potestatem, idcoque non Episcopalem, sed quasi Episcopalem jurisdictionem habere dicuntur. Episcopi ergo habent per se ac immediate jurisdictionem a Summo Pontifice, et illi etiam immediate subsunt, ideoque per se habent jurisdictionem ad condenda statuta; sunt enim quasi Ecclesiae principes sub supremo capite; Provinciales autem religionum non immediate a Papa, sed vel a Generali, vel a sua religione habent jurisdictionem, subjectam etiam et dependentem a Generali, et ideo non conceditur eis jurisdictio sine Generali ad condenda statuta; quae est res gravissima, et quae concernit totum corpus religionis. Quin potius neque ipsi Generali sine universali conventu solet tanta facultas dari, quia, licet ille sit veiuti proprius Episcopus totius religionis, immediate constitutus sub Pontifice Summo, nihilominus non est simpliciter supremum tribunal ipsius religionis, nam capitulum generale superius est ; et ideo regulariter iili reservatur haec potestas, quae a juristis dicitur esse meri ac mixti imperii ; est ergo hoc valde consentancum rationi, et instituto ac moribus religionum.
5. Dices, hoc habere locurn in statutis quae fiunt pro toto corpore religionis; secus vero esse de statutis singularum provinciarum vel nationum. Respondetur imprimis, unam religionem, quae sub uno Generali militat, et in unum generale capitulum interdum congregatur, esse unum corpus politicum, quod servare debet unitatem, quoad fieri possit, et ideo regulariter expedire ut non solum ubstantialia regulae, sed etiam perpetua statuta et leges, seu constitutiones eseedem in tota religione sint, et ob hanc causam regulariter non est necesse ut in singulis provinciis vel nationibus sit.potestas condendi statuta perpetua; nam si quid peculiare in singulis provineiis necessarium est, per ordinariam provinciam et ordinationes Praelatorum accommodari potest. Deinde dicitur, ubl aliquod simile statutum necessarium esset, potestas illud condendi potius conventui provinciali, quam Praelato provinciali esse illam potestatem committendam, servando proportionem ad id, quod diximus de conventu generali respectu generalium legum. Addo vero ulterius, etiam non expedire ut haec potestas sit in capitulo provinciali, vel etiam nationali (si fieri contingat), independenter a generali Praelato, vel capitulo; quia respectu talis provinciae tale statutum est etiam res gravissima, et ideo fieri non debet sine influsu supremi capitis, seu tribunalis, saltem confirmantis vel approbantis tale statutum, argumento cap. Cumn accessissent, de Constit., ibi: Ac statutum ipsum auctoritate Sedis Apostolicee fuisse postmodum confirmatum. Ttem, quia, sicut pars non debet discordare a toto, regulariter loquendo, ita cum expedit in aliquo discrepare, non debet id facere sine motionc aut consensu capitis, vel totius corporis; maxime quando illa dissonantia in re perpetua futura est. Item, quia, cum Generalis debeat habere providentiam singularum provinciarum, etiam quoad proprias observantias earum, valde consentaneum rationi est ut sine illo statuta perpetua non introducantur. Onanquam autem haec vera sint, et conformia rationi , nihilominus non adeo cogunt. ut per se inducant necessariam obligationem ; nec etiam invenio jus commune, quod praecipiat haec omnia ita observari, sicut a nobis proposita sunt; et ideo semper consulenda sunt peculiaria instituta, seu indulta singularum religicnum, ut id observetur, quod in unaquaque fuerit ordinatum, et ab Apostolica Sede tacite vel expresse confirmatum. Circa utrumque autem modum praecipiendi, sive per praeceptum, sive per statutum, nonnulla supersunt declaranda.
6. Primum dubium . an ad obligandum per peceptum requiratur consultatio. — Prenotatio multiplicis praecepti. —Primum est, an Praelati religionum possint praecepta, id est, quae statuta non sint (ita enim brevitatis causa generali nomine pro specifico utemur), imponere solo suo arbitrio, sine consilio eorum qui juxta religionis morem illi3 assistunt, et sunt a consiliis. Pro resolutione adverto, praeceptum posse esse vel speciale, quod uni personae tantum ponitur, sive pro uno actu, sive pro multis, aut longo tempore: vel potest esse praeceptum generale, quod etiam potest esse duplex, scilicet, vel ad unum tantum vel alium actum, ita ut generale dicatur solum ex parte subjectorum respective ad Praelatum praecipientem, quia scilicet pro omnibus illius subditis ponitur; vel potest dici generale etiam ex parte temporis, quia nimirum ponitur ut duraturum vel indefinito tempore, vel ut duret quamdiu durat Praelati potestas, non enim petest amplius durare, finitur enim per mortem ejus, vel elapso praedlationis tempore, ut suppono ex materia de legibus et de censuris. Quamvis ergo responsio ad praedictam interro- gationem pendeat ex institutis singularum religionum, quia potest Praelatis uno vel alio modo concedi potestas, considerando tamen quod juri communi, usui, et rationi magis consentaneum est, dicimus primo, in praeceptis, quae imponuntur particularibus personis, nisi valde gravia, onerosa, aut extraordinaria sint, solam auctoritatem et judicium Praelati sufficere absque alio consilio, tum quia hujusmodi praecepta ordinaria et facilia sunt; tum etiam quia esset valde onerosum pro singulis actibus seu personis concilium congregare. In gravioribus autem praeceptis, etiamsi unam tantum personam attingant, observare profecto debent Praelati, ut ea sine sufficienti consilio, ad minimum, a religione praescripto, vel majori, si negotium id postulet, non imponant. Ratio est quia si tale consilium lege praescriptum sit, servandum est ; seclusa autem positiva lege, prudentia ipsa postulat ut res gravis non fiat sine maturo consilio, cum rectum in eis judicium ex multis circumstantiis, rationibus et interdum ex specialibus legibus pendeat. Quapropter, si aliter fiat, graviter peccari potest, vel ratione positivae legis, vel ratione temeritatis, et pericul errandi; et quidem prior obligatio, quae est ex lege positiva, aequalis est respectu omnium ; posterior autem, quae ex naturali ratione nascitur, non est simpliciter aequalis, sed proportionalis. Nam unus Praelatus magis potest indigere consilio quam alius ad hujusmodi onera imponenda, ut per se notum est. Unde a fortiori constat, multo magis adhibendum esse hoc consilium, si praceptum toti communitati imponendum sit; maxime si perseveranter, seu pro diuturno tempore imponatur, quia tunc res valde gravis est; si autem sit pro uno actu, cujus occasio et tempus cito transit, facilius ferri potest absque hujusmodi consilio, nisi speciale jus religionis id prohibeat.
7. An predicta consuttatio sit de substantia precepti. — Àn vero, ubi hoc consilium necessarium est, sit etiam de substantia et valore praecepti, distinctione opus est. Nam imprimis considerandum est an religionis regis men sit pure monarchicum, vel mistum aristocratico, quale in multis religionibus est per definitorium, quod vocant. In hoc posteriori modo regiminis constat consilium esse de substantia, quia non solum est consilium, sed judicium et definitio, nam suftragia non sunt tantum consultiva, sed definitiva ; unde potestas praecipiendi tunc non est proprie in una Praelati persona, sed in consilio. Existi- mo tamen raro esse adeo coarctatam potestatem Praelati quoad praecepta particularia, vel transitoria, qua ad unum actum dantur. Quando vero regimen est pure monarchicum, potestas quidem est in solo Praelato; adhuc tamen considerare necesse est an consilium, per propriam constitutionem postulatum ad talem actum, sit de substantiali forma actus, necne. Aliquando enim de substantia actus est rem in consilio tractare, quamvis, auditis suffragiis, validum sit quod Fraelatus statuit, ctiamsi a suffragiis consulentium discedat ; et tunc si consilium omittatur , praeceptum non obligabit ; obligabit autem, etiamsi in eo imponendo consulentium adhibitorum judicium Praelatus non sequatur. Quando vero consilium solum requiritur ut actus recte fiat, praeceptum validum erit, etiamsi consilio non praemisso feratur. Atque hoc ultimo modo intelligo esse hoc consilium necessarium, ubicumque suffragantium vota tantum sunt consultiva, et Praelatus est verus monarcha, nisi aliud ex verbis positivae legis constet ; quod tomo praecedenti attigimus, tractando de receptione novitiorum, et latius in materia de Legibus, lib. 3, c. 15, numero tertio.
8. Consilium est etiam de substantia statuti. — Cur non sit de substantia pro statutis Pontificum. — Unde etiam constat , multo magis esse necessarium hoc consilium ad alium modum praecipiendi per leges, seu statuta perpetua. Et ideo merito talia statuta neque a Praelatis fieri possunt sinc capitulo proportionato, ut supra dixi, a num. 4, neque a capitulo sine consensu Praelati ; quod etiam juri communi consentaneum est, cap. JVocit, de His quae fiunt a prael., et cap. Cum consuetudinis, de Consuetud. Sed in hoc observare oportet discrimen inter capitulum et Praelatum generalia ; nam Generalis ad faciendum statutum perpcetuum ita indiget concursu capituli, ut nisi major ejus pars concurrat, lex condi non possit, argumento eorum quae communiter tradunt Doctores, cap. Cum accessissent , de Constit. ; Innocent. et Panormit., in cap. 2, de Novi operis nuntiatione. At.veroe contrario, licet capitulum, sine praesentia et praesidentia Praelati per se, aut per suum vicarium, legem condere non possit, non tamen pendet ex consensu vel suffragio affirmativo (ut sic dicam ) Praelati ; nam si major pars capituli concordet in lege ferenda, quamvis generalis Praelatus alterius sit opinionis, praevalebit sententia capituli, et lex constituetur, dummodo pars capituli ita excedat, ut supe- ret qualitatem aut praerogativam Praelati. si quam habet in suffragando juxta religionis ordinationes. Ratio autem est, quia potestas, ut diximus, adaequata est in capitulo, et ibi Praelatus solum est unus ex ferentibus suftragia, et ad summum solet ejus suffragium duobus aequivalere, vel habere qualitatem vincendi ubi est in numero aequalitas, et in hoc differt capitulum religionis comparatum ad suum Generalem, a Concilio generali comparato ad Pontificem, et a capitulo Ecclesiae cathedralis comparato ad Episcopum. Nam in Concilio generali, si Papa nolit, non poterit lex fieri, etiamsi totum Concilium velit; et idem existimo de capitulo cathedralis respeciu Episcopi quoad leges graviores , quas sine consensu Episcopi facere non potest, juxta cap. Cum consuetudinis, de Consuet. ; in capitulo autem religiosorum secus est, ut diximus. Ratio autem est, quia, ut tract. de Fide censui, disp. 5, sect. 8, Papa est supra Concilium ; capitulum autem generale religiosorum est supra ipsum Generalem ; Episcopus etiam non comparatur ad capitulum Ecclesiae ut ferens particulare suffragium quoad hoc negotium constituendi legem, seu constitutionem capitularem , sed ut superior habens potestatem confirmandi vel infirmandi legem; secus vero est in Praelato religionis , ut diximus; et radicem hujus declarabimus ex modo jurisdictionis et emanationis ejus a Summo Pontifice.
9. Capitulum Generale sede vacante potest ger statuta obligare in conscientia. — Quid de Concilio Generali Ecclesie. — Ex quo etiam obiter expeditur aliud dubium, an capitulum cenerale religionis, sede vacante, ante electionem Generalis possit leges condere perpetuo mansuras. Dicendum est enim ex natura rei seu jure communi posse, si ejusdem religionis jura vel Pontificia indulta non obstent. Ratio est, quia illud capitulum habet suprcemam jurisdictionem in talem religionem immediate a Pontifice; et quamvis tunc religio non habeat Gencralem, non tamen potest carcre aliquo vicario, seu praesidente , qui pro tunc simul cum toto capitulo eamdem potestatem habet ad praecipiendum vel statuendum, quam habere potest capitulum cum Generali jam electo. Et ideo non est simile s quis objiciat de Concilio generali Acephalo, congregato Pontificatu vacante ; nam illud non habet aequalem potestatem cum Summo Pontifice, et consequenter nec cum Concilio Generali, cui Pontificia auctoritas adest ; et ideo non potest universales leges condere, quae perpetuo obligent, nisi a Pontifice postea electo fuerint approbatae. Major esset similitudo de capitulo Ecclesiae cathedralis Episcopatu vacante , nam potest facere dioecesanas leges, quae durent et obligent, etiam post Episcopi electionem, ut notavit Fredericus de Senis, consil. 16, et sumitur ex Panormit., in cap. A nobis, 1, de Sentent. escomm., n. 12. Et ratio est, quia capitulum sede vacante habet jurisdictionem Episcopalem ordinariam, et ideo constituit legem de se perpetuam, argumento cap. ult., de Officio legati. Est tamen notanda differentia, quia statutum factum a capitulo Ecclesiae cathedralis vacantis potest revocari ab Episcopo postea electo, ut dicti auctores docent , et est per se evidens, quia est potestas ad minimum aequalis ; sicut unus Episcopus potest revocare legem sui antecessoris. At vero statutum, factum a capitulo totius religionis generalatu vacante, non potest revocari a Generali postea electo, sine consensu ejusdem vel similis capituli. Ratio est , quia non habet aequalem potestatem , ut declaratum est.
10. Dixi autem : Nisi jura religionis vel indulta Apostolica obstent, quia posset generali capitulo committi jurisdictio solum ad eligendum Generalem, et ad praecipiendum et ordinandum ea tantum, quae ad hunc finem necessaria essent, vel ad actualem conservationem et gubernationem totius religionis pro eo tempore. In quo casu non posset tale capitulum ante electionem Generalis leges durabiles condere, quia non habet jurisdictionem ordinariam et absolutam, sed tantum commissam ad talem finem. Constat autem hunc modum concessionis esse in potestate concedentis, primo quidem ac per se in Summo Pontifice, cujus proinde verba et intentio maxime observanda sunt ; deinde etiam in tota religione, nam, si constitutionibus ejus ordinatum esset ac declaratum, ut capitulum congregatum ad electionem Generalis, illo vacante, nihil posset statuere ante talem electionem, nec aliam jurisdictionem exercere praeter superius explicatam, id satis esset ut non posset nec licite, nec valide condere leges, quia religio non intendit dare potestatem, nisi juxta suas constitntiones. Dices : ipsum capitulum posset tales constitutiones mutare, vel in cis dispensare. Respondeo, negaundum esse assumptum in praedicto casu, quia etiam isti sunt actus supremae jurisdictionis, quae, ut supponitur, non est data simpliciter tali capitulo, sed definite ad talem electionem, et mediante illa, simulque cum Generali electo ad leges ferendas vel mutandas, si opus fuerit.
11. Secundum dubium, de conditionibus vequisitis ad obligandum in conscientia.—Prima conditio, potestas Preelati.—Secunda, honestas materie. — Secundo, circa utraque praecepta inquiri potest qua conditiones requirantur, ut inducere valeant hanc obligationem in conscientia. Hoc vero dubium partim resolutum est tomo superiore, tractando de voto obedientiae, partim coincidit cum generali quaestione de requisitis ad obligationem legis humanae vel ecclesiasticee, quae ex propria materia, 1. 3 de Legib., a c. 15, petenda est. Breviter ergo supponenda est imprimis in Praelato potestas, de qua jam in cap. 1 dictum est. Secundo, supponenda est ex parte materiae legis seu praecepti honestas, quae in omni praecepto humano necessaria est, sive sit intrinseca ipsi materiae, sive ex fine extrinseco sumi possit ; ita ut materia ipsa nec intrinsece mala sit, neque ab aliquo superiore, majorem habente potestatem, prohibita, juxta communes regulas juris, cap. Quod super his, de Majorit. et obedient., cap. 7n istis, d. 4, cum similibus, quia nemo potest ad malum obligari, neque inferior potest legem superioris auferre, ut in fine hujus capitis pro praesenti materia dicemus. Quando vero materia est dubia, quid agendum sit dubitari potest ; sed hic etiam locum habent generales regulae de Legibus, in lib. 4, cap. 11. Distinguere enim oportet inter superiorem et subditum ; superior enim non debet imponere legem quamdiu dubitat an materia sit honesta, vel justa, donec saltem probabile judicium practicum formet de honestate illius, quia alias exponit se manifesto periculo errandi ; subditus autem, si lex lata sit, tenetur eam servare, quamdiu non constiterit essc injustam, quia in dubio jus superioris praefertur, et pro illo praesumitur ; unde, non obstante illo dubio, quod speculativum tunc est, intervenit certitudo practica, honestum esse tunc obedire legi. Sed de hoc inl. 1 de Legib., cap. 9, num. 11, et tractatu de Conscientia.
12. Declaratur haec tertia conditio.—Tertio, supponenda est materia apta ad obedientiam religiosam ; non enim quaelibet materia honesia est capax hujus obedientiae, sed quae est consentanea hegula, ut in tomo superiori late explicatum est. Quamvis enim praeceptum, ut manat ex potestate jurisdictionis, non fundetur directe et immediate in voto obedientise. nihilominus, quia illa jurisdictio datur accommodate ad statum religiosum, eamdem materiam respicit, et ultra illam non extenditur. Quod ut declaretur, advertendum est ex vi hujus jurisdictionis quaedam praecipi posse, quae communia sunt religiosis cum caeteris Christianis, sicut potest Episcopus aliqua praecepta imponere suis subditis, tam clericis quam laicis, servata proportione; item alia posse praecipi propria religiosorum, quae laicis vel clericis secularibus non possent ab Episcopo praecipi. De prioribus clarum est sub hac jurisdictione contineri, quia suo modo pertinent ad statum religiosum, quasi praesuppositive, sicut consilia supponunt praecepta, vel perfectio justitiae ipsam justitiam. Denique, licet religiosi sint exempti a jurisdictione Episcoporum, non tamen a jurisdictione Episcopali ; sed quia debebat esse in Episcopo respectu talium personarum, committitur Praelato rcligionis, et ideo materia apta ad praecepta Christianorum (ut sic dicam) est etiam apta ad praecepta religiosorum. De posterioribus autem praeceptis dicimus, materiam eorum accommodandam esse statui uniuscujusque religiosi, et obedientise ab eo promissae : quia amplior jurisdictio nec data est ex intentione Pontificis, ut tam ex jure communi, quam ex indultis religiosorum facile constare potest, et ex Concilio Tridentino, sess. 25, de Regul., nec dari poterat, ut existimo.
13. Nodus dissolvitur.—Ouin potius difficile videri potest quomodo dari possit Praelato religionis jurisdictio ecclesiastica, qua possit aliquid praecipere subdito suo, quod non possit Episcopus suis praecipere, cum jurisdictio videatur eadem, solumque differat in applicatione ad hanc vel illam personam. Quocirca, licet in vivoti per potestatem dominativam aliquid possit praecipere Praelatus religionis suo subdito, quod non posset Episcopus praecipere clerico , tamen, quod per potestatem jurisdictionis id possit, difficile apparet, quia jurisdictio haec solum videtur se extendere ad materiam communem omnibus fidelibus. Tamen idem nodus dissolutus est in superioribus, quia non oportet jurisdictionem illam equaliter vel uniformiter respicere omnes fideles, sed cum proportione pro statuum varietate, nam ex vi illius aliud potest praecipi clerico, aliud laico, aliud virgini, aliud nuptae, et sic de aliis, quia, supposito statu, aliud est necessarium ad bonum regimen anima unius, aliud alterius. Ita ergo est in religioso: unde, licet assumptio talis status voluntaria fuerit, tamen illa supposita, cura et sollicitudo de observantia illius ad jurisdictionem ecclesiasticam pertinet, et ita est in Praelato religionis, futuraque esset in Episcopo, nisi in alium esset translata. Hie tamen discursus simul ostendit quod dicebam, materiam hujus jurisdictionis non posse extendi ultra materiam accommodatam statui assumpto relicionis, et obcdientiae promissae, quia supponit hanc tanquam conditionem necessariam.
14. Quid pro imposito toti communitati.— Quid sufficiat pro statuto.—CQuarto, requiriiur ut praeceptum sufficienter propositum sit, quia alias non applicatur ita ut obligare possit. Haec autem propositio debet esse accommodata praecepto. Unde, si sit praeceptum privatum, oportet ut particulari personae, cui imponitur, sufficienter intimetur, ut per s? constat; non oportet autem ut superior per seipsum praecipiat, satis enim est si id faciat per internuntium fide dignum, vel per litteras subscriptas, nisi religio speciali jure postulet aliam caeremoniam in intimando praecepto servandam, nam tunc modus praescriptus adhibendus est. Ubi tamen similis lex fuerit, attente observare oportebit verba legis, ut constet an illa forma praecipiendi requiratur solum ut in foro exteriori constet de imposito praeeepto, an vero etiam ad substantiam et valorem praecepti ; frequentius enim existimo priorem esse sensum talium legum, et tunc ad obligationem in conscientia, satis erit ut voluntas superioris praecipientis quacumque via innotescat sufficienter ; et hoc est observandum. nisi in aliquo casu aliud expresse dispositum sit per humanam legem. In quo idem cum proportione dicendum est de praeceptis, quae a Praelatis feruntur pro tota cemmunitate, non sub ratione statuti, sed praecepti tantum, nam est eadem ratio, proportione servata; in statutis autem necessaria est solemnis promulgatio, quia haec est de ratione legis; illa autem statuta sunt verae leges. Modus autem promulgationis, si per proprias constitutiones religionis fuerit definitus, servandus est, et antequam constitutio sit tali modo promulgata, non obligabit in conscientia, etiamsi privatim constet esse conditam. Si autem nullum de hoc fuerit jus privatum, recurrendum erit ad consuetudinem, quia ex solo jure communi non videtur posse aliquid certum definiri ; quia de legibus religiosorum nihil peculiare jus disponit, imo et in aliis legibus, civilibus vel ecclesiasticis, non est idem modus promulgationis, et diffi- cile ad mores religiosorum applicatur, ut statim dicam. Consuetudo ergo servanda est, quia ipsa potest in hoc habere vim legis.
15. Quia vero non semper de consuetudine constat, vel nulla certa est, dubitari potest an ex natura rei necessarium sit constitutionem editam promulgari in singulis monasteriis, seu domibus religionis. Nam in legibus ecclesiaslicis cum proportione sumptis, hoc non est neeessarium ; lex enim Pontificia sufficienter promulgatur Romaee; episcopalis in cathedrali Ecclesia ; regia in curia regis; et sic de aliis: nec necessarium est ut leges in singulis Ecclesiis vel oppidis promulgentur; ergo similiter in praesenti non erit necessaria promulgatio in singulis domibus. In contrarium autem est, quia Praelati religionum non habent quasi proprias sedes, vel curias in quibus hujusmodi promulgationem facere possint ; et ideo necessarium videtur ut faciant illam per totam religionem, et consequenter per universas domus ejus, quia non est major ratio de uno quam de alio, et quia alias non fieret promulgatio toti religioni. Item. quia communitas religiosa magis in personis quam locis continetur, et ideo requirit promulgationem, quae ipsi communitati personarum directe fiat ; haec autem fieri non potest nisi fiat in omnibus locis, in quibus pars illius communitatis existit.
16. Judicium auctoris.—hespondeo, hunc modum promulgationis esse satis accommodatum, mihique optimum videri, maxime quando leges pertinent ad singulos, ut tollantur ignorantia et excusationes; absolute autem non est necessarium. Nam imprimis, si statutum factum est in capitulo generali, sicut in illo adest tota religio ad condendam legem, ita si ibi promulgetur, tota religio ibi etiam adest ad audiendum ; ergo illa promulgatio ex natura rei potest esse sufliciens in suo crüine, vel certe, juxta canonica jura, illa sclemnis editio habet vim promulgationis. Dico autem in suo ordine, quia illa non satis est ut statim obliget omnes religiosos ubique existentes, sed tempus sufliciens, ut notitia legis ad alia loca diffundatur, praterire necesse est ; et ad curam Praelatorum pertinebit providere quomodo talis notitia divulgetur per liiteras missivas, vel voce eam proponendo in locis, aut personis, prout expedire ant sufficere judicaverint, juxta materiam ipsius legis. Nam, si legis actus ad solos Praelatos pertinet, satis erit ipsi notitiam dare, et eravicribus personis, quae proxime possunt talia munera obire; et idem est cum proportione, si ad alios hoc vel illud ministerium agentes pertineat: si vero spectet ad omnes religiosos, major publicatio facienda est, fiet tamen facile per publicam notitiam et traditionem, etiamsi specialiter in singulis monasteriis auctoritate publica non proponatur. Atque idem dicendum cum proportione est de statutis provincialibus, ubi fuerit sufficiens auctoritas condendi illa.
17. Quinta conditio ad obligationem legis necessaria esse solet, ut ad subditos feratur ; quae sequitur ex prima, quia potestas haec ferendi leges est respectiva, et terminatur ad subditos. Tria vero puncta in praesenti occurrunt circa hanc conditionem. Primum est de novitiis, an in numero subditorum ponendi sint, qui praeceptis Praelatorum in conscientia obligari possint. De qua re multa in tomo superiori diximus, tractando de novitiis, et nihil fere addendum occurrit, quod ad hunc locum proprie pertineat. Solum est prae oculis habenda illa duplex potestas Praelati religionis, scilicet dominativa et jurisdictionis : neutra enim, quatenus est propria religiosorum, habet locum in novitios, quia nec votum obedientise emiserunt, nec se subjecerunt proprie ut religiosi; et hac ratione per ordinaria praecepta vel leges propriasreligiosorum non possunt in conscientia obligari. Tamen, quia pro eo tempore sunt sub pastorali cura Praelatorum religionis, poterunt ab eis obligari in his quae per se cadunt sub jurisdictione Episcopal sine speciali respectu ad professionem religiosam, ut, verbi gratia, ad dicendam veritatem in casu occurrenti in quo legitime interrogatur, vel ad cavendam talem peccati occasionem, vel restituendum ablatum, cogendo etiam per censuram, et similia, quae ad ordinariam jurisdictionem Episcoporum pertinent, et non possunt ab Episcopis exerceri circa novitios exemptarum religionum. De qua re plura in sequenbus, praesertim cap. decimo septimo et vigesimo quarto.
18. Secundum punctum de Preelato generali, an obligetur legibus capituli generalis.— Secundum punctum est de ipso Praelato supremo religionis, an obligetur praeceptis vel statutis ejus. In quo nullum est dubium de statutis latis in capitulo generali, quia, ut saepe dixi, capitulum est supra Generalem, et ideo suis legibus aeque obligat Generalem ipsum, ac caetcras singulas personas quae sunt de capitulo. Unde fit ut non solum obligent quoad vim directivam, sed etiam quoad coactivam, quia sunt leges superioris, et ideo in eis non habet locum illud principium, quod princeps obligatur sua lege quoad vim directivam, et non quoad coactivam. Et hinc merito in religionibus, in quibus Generales temporales sunt, solent finito tempore puniri, si constitutiones transgressi sunt, quia de se fuerunt rei facti poenae, quamvis pro eo tempore, pro quo erant Generales, non potuerint puniri ex defectu Superioris intra suam religionem, nam a Papa possent juste puniri, si de hujusmodi delictis cognosceret. Imo etiam, durante generalatu, vel ubi perpetuum est, si generale capitulum congregetur, poterit de similibus transgressionibus cognoscere, et eas punire, quia, ut dixi, jurisdictione superior est. Quod si alicubi ex speciali instituto capitulum non habet hanc potestatem, illud necessario esse debet ex speciali Pontificis concessione aut reservatione , et ideo ad illum recurrendum erit pro talium criminum emendatione.
19. Quid si ipse Generalis solus valeat condere statutum.—Sed quid, si Generalis habeat potestatem ferendi leges perpetuas, solus, et sine capitulo? numquid obligabitur illis in conscientia ? Respondeo imprimis, nullam esse religionem (quantum assequi possum) in qua solus Generalis talem habeat potestatem ; ad minus enim requirit concursum aliquorum definitorum, seu consiliariorum, quocumque nomine vocentur, qui in lege ferenda non solum votum consultivum, sed etiam decisivum habeant. Et tunc illud tribunal in eo actu habet supremas vices totius religionis, ideoque est supra ipsum Generalem, potestque illum lege obligare, sicut de capitulo generali dicebamus. Admisso autem illo casu, videtur esse idem judicium quod de illa questione generali, an princeps suis legibus obligetur, in quo certum censeo obligari quoad vim directivam; ut alias rationes , et longam disputationem omittam, quam in materia de Legibus, lib. 3, c. 35, tradidi , in praesenti existimo, hac conditione datam esse potestatem Generali, vel immediate a Summo Pontifice, vel mediante ipsa religione, ad leges ferendas, ut ipse eas observare teneatur, quando ratio et materia legis illis communis est, quia potestas data est illi in aedificationem, non in destructionem ; esset autem magna dissipatio religiosae disciplina, si Praelati non observent constitutiones generaliter ad omnes pertinentes. Unde etiam existimo, per hujusmodi transgressionem fieri reos poenae, quamvis nec eam in seipsos exequi cogantur; neque, si ipso jure imposita sit. illam ipso facto incurrant ; quia si sit censura aliqua, non possunt illam in seipsos ferre ; si vero sit alia poena, non coguntur illam exequi per seipsos, nisi forte sit aliqua poenitentia religiosa occulta, ad quam possint religiosi in conscientia obligari ; nam tunc illa magis reducitur ad vim directivam ; poterunt autem propter talia delicta puniri a superiore, si intra religionem illum aliquando habere potuerint, vel saltem a Summo Pontifice, quia reatum poenae contraxerunt, etiam quoad judicium humanum. Atque idem dicendum censeo de toto capitulo generali, si contingat delinquere contra observantiam regularem, non ut singuli, sed ut universitas, nam revera committit delictum etiam in foro humano, quamvis ex defectu superioris puniri non possit nisi a Summo Pontifice.
20. Unde etiam constat quid dicendum sit de praeceptis, seu ordinationibus, quae non sunt leges, et a Praelatis per se solis, et praesertim supremis, facilius possunt imponi. Eodem enim modo dicendum censeo, si talium praeceptorum materia et ratio ipsis Praelatis communis sit, teneri eos in conscientia ad eorum observationem, vel ex illo generali principio, quod princeps tenetur servare suas leges, quod per identitatem rationis extendendum est ad praecepta generalia, etiamsi non constituantur sub stricta ratione legis; vel ex voluntate interpretativa totius religionis, et pacto implicito cum ipso Praelato, quia haec conditio necessaria est ad illud munus debite exercendum, et ideo cum hoc onere dari et acceptari videtur. Atque eadem proportione de caeteris Praelatis, intra suos terminos aliquid praecipientibus, judicandum est, de Provinciali scilicet quoad statuta capituli provincialis, et quoad praecepta generalia ab ipso lata pro tota provincia, et de conventuali Praelato quoad praecepta, quae fortasse pro suo conventu generaliter imponit, nam omnium est eadem seu proportionalis ratio. Secus vero est de superiori Praelato respectu praeceptorum quae ab inferiori lata sunt, quia nullo modo est illi subjectus, nec ex vi sui muneris tenetur se conformare praeceptis illius, nec directe, nec indirecte, neque ex vi alicujus pacti impliciti, ut magis ex sequenti puncto patebit.
21. Tertium punctum est de hospitibus seu peregrinis, an obligentur legibus seu praeceptis ejus provinciae vel domus, in qua ad tempus existunt. Quae interrogatio non habet locum quoad statuta vel praecepta generaliter lata pro tota religione; nam constat illa ab omnibus et ubique esse servanda; contingit autem in una provincia esse propria statuta, quae non sunt in alia, et in una domo aliquid ex praecepto peculiariter observari ab omnibus ibi habitantibus; de his ergo procedit talis ratio. Ad quam primum goeneraliter dicimus, consulendum esse institutum religionis quoad constitutiones ejus; nam, si aliquid in eis est circa hoc declaratum, illud est observandum, quia constitutio sufficit vel ad limitanda, vel ad extendenda talia praecepta, ut obligent vel non obligent tales personas. Secundo, secluso jure speciali, illa, quae sunt pura praecepta generalia, et non propria statuta, non obligant religiosos advenas. Probatur a simili ex c. A nobis, 1, de Sentent. excommun., ubi declaratur sententiam latam vel per generale praeceptum Praelati, tantum obligare subditos. Unde omnes colligunt, non comprehendere peregrinos qui intra dioecesim versantur; ergo idem dicendum est in praesenti, servata proportione. Ratio autem a priori est, quia praeceptum directe fertur ad personas, et ideo non potest obligare nisi subditos; peregrini autem simpliciter non sunt subditi, sed solum quoad ea quae pertinent ad universale regimen relicionis. Dices, inde posse sequi scandalum, si caeteri videant religiosum non servare commune praeceptum. hespondeo hanc circumstantiam esse accidentariam, quae si aliter vitari non possit, tunc orietur obligatio non ex tali praecepto, de quo agimus, sed ex lege charitatis. Deinde scandalum illud facile auferri posset, nam fundatur in ignorantia, vel facti, quia non cognoscitur talis religiosus ut hospes, vel quia putatur hospes teneri eisdem praeceptis ; utraque autem ignorantia potest facile tolli, et in hoc videntur Doctores convenire.
22. De statutis autem quae vere sunt leges perpetuae, idem esset dicendum, juxta opinionem quae tenet, non subditos, peregrinantes in aliena dicecesi, non teneri ad servanca propria illius statuta, nisi ratione scandal. Quod nonnulli moderni ex illo principio docent in praesenti quaestione ; sed revera illud principium minus probabile est, et contrarium est magis consentaneum juri communi et rationi, ut in materia de Legibus probavi, lib. 3, c. 33, et lib. 2 de Dieb. festis, c. 14. Alia ratione possent religiosi excusari ab hac obligatione, quia nimirum statuta particularia ideo solent obligare peregrinos , quia directe respiciunt territorium aliquod, intra quod aliquis habet jurisdictionem, ut prae- cipiat vel prohibeat aliquid fieri inter terminos illius dioecesis, a quocumque ibi assistente ; statuta autem religiosorum non habent hujusmodi vim seu rationem ; quia non accommodantur territorio, sed personis. Ut enim notavit Innocentius, in c. Dilecta, de Excess. praelator., in principio, duplex est communitas, alia realis, quae constat ex territorio ; alia personalis, quae solum constat ex personis, ut est academia, verbi gratia, et collegium, de quibus sermo est in l. ult., C. de Jurisd. omn. jud. Religiosa ergo communitas in hoc secundo ordine continctur, et ideo leges ejus non respiciunt territorium. sed personas; ergo non possunt hospites comprchendere, nam praecepta ideo dicebamus non obligare hospites, quia non respiciunt directe territorium, sed personas.
23. Nihilominus contrarium ut probabilius et securius sentiendum et asserendum est, ut generaliter sentiunt glossa, Innocentius, et Panormitanus, in d. c. A nobis, et sumitur ex c. Quae contra mores, 8 d., ibi: Ut pactum inter se civitatis aut gentis, consuetudine, vel lege firmatum, wulla civis aut peregrim libidine violetur, ubi expendo illud verbum, ciovilatis aut gentis, quae homipum communitatem eodem more viventem comprehendunt ; pondero etiam illa verba, lege aut consuetudine, et ex illis conficio nonvum argumentum ; nam religiosus, qui in aliqua provincia versatur, tenctur receptam consuetudinem illius provinciae servare ; ergo a fortiori statuta. Antecedens patet, quia clericus tenetur se conformare consuetudini Ecclesiae, in qua versatur ; ergo et religiosus, servata proportione ; nam, si rationem naturalem inspiciamus, eadem cst in utroque; si jus positivum, nullum est, quod in religiosis quoad hanc partem aliquam exceptionem faciat. Praeterea, quamvis reliciosa communitas praecipue consistat in personis, tamen, quatenus habent certas provincias, quae certis terrarum terminis, aut certo domorum numero distinguuntur, habent suum modum territorii, pro quo possunt statuta fieri ; ergo eodem modo obligabunt hospites, sicut solent statuta Episcopalia obligare peregrinos.
24. Potest autem aliquis interrogare an hoc locum habeat etiam in superioribus Praelatis, quando in aliquibus locis versantur, ut, verbi gratia, Generalis cum est in aliqua provincia, an teneatur se accommodare propriis statutis et consuetudinibus illius provinciae ; et idem est de Provinciali respectu ali- cujus conventus habentis specialem observantiam abstinendi a carnibus, vel quid simile; in illis enim est peculiaris ratio dubitandi, quia sunt superiores, qui non tenentur se subdere legibus inferiorum ; statutum autem provinciale, respectu Praelati generalis, est interioris ordinis, factum scilicet a provincia sibi subjecta ; et eadem proportio est de Provinciali respectu statuti vel consuetudinis unius conventus, et praeterca esset valde onerosum his Praelatis, dum singulas provincias vel domos visitant, singulorum moribus sese accommodare. hespondeo supponendo semper, in his et similibus rebus, standum esse constitutionibus, vel receptis consuetudinibus singularum rehgionum ; his ergo remotis, loquendo ex vi juris communis, idem dicendum censeo de ipsis Praelatis, quod nimirum, dum hospites sunt, teneantur servare mores locorum in quibus versantur , tum quia hoc exicit ipsa generalis ratio societatis ; ium etiam quia ibi intervenit aliud generale praeceptum, quod hospites ob'igat sese conformare moribus locorum ; hoc autem non est unius loci vel provinciae, sed commune omnibus, et ideo Praelatos etiam obligat. Tum denique quia nullum statutum religionis potest habere vim legis perpetuae, nisi ab ipso Generali confirmatum sit, et ideo, licet non sit universale pro omnibus iocis, non potest dici latum ab inferiori Praelato ac proinde eadem ratio obligationis in illo erit, quae in caeteris.
25. Tertium dubium, quantum obliget preceptum positum a superiore. — Tertium dubium hic esse potest de quantitate hujus obligationis in conscientia, an extendatur etiam ad culpam mortalem. In quo certum est potestatem ad hoc extendi, quia si considerctur ut fundata in voto, illud ex suo generc obligat sub mortali; si vero ut est jurisdictio, illa ctiam perfecta est, et ideo se extendit ad obligationem materiae et rei praeceptae convenientem ; qua ratione constat, non solum in Pontifice, scd ctiam in Episcopis esse hanc potestatem; illam ergo participant religionum Praelati. Difficultas ergo est de usu, seu actuali obligatione, id est, quando praeceptum Praelati tale sit, ut obliget sub mortali. Hoc autem ex generalibus principiis legum definiendum est, accommodando illa ad talem statum. Supposita ergo potestate, de qua jam dictum est. duae conditiones necessariae sunt: materia capax talis obligationis, et voluntas Praelati. Circa prioremsolum est advertendum, aliquam actionem vel materiam, secundum se spectatam, posse videri levem, quae in tali statu, ratione finis et circumstantiarum, sit gravis ; quia ejus dilatio in tali statu potest religioni afferre grave nocumentum. Circa posteriorem observandum est, communem morem religionum esse, ut ordinaria praecepta Praelatorum, quae ore tenus fiunt, non censeantur ita obligare, ut, si absque contemptu, ex negligentia vel alia occasione omittatur, transgressio sit mortalis, etiamsi materia sit gravis, et verba sint praeceptiva, vel in actu signato, ut mando, praecipio ; vel in actu exercito, ut fac, recita, etc. Cujus ratio non est, nisi quia ex usu illa verba non satis indicant in Praelato voluntatem obligandi. Ita sumitur ex D. Bern., lib. de Praecepto etdispens., c. 12, et S. Thom. 2. 2, q. 180, a. 9, ubi late Cajetanus, et Nav., c. 23, numero trigesimo quinto, et sequent. ; clarius id docet D. Ant., 3 p. tit. 16, c. 14, 59; Gerson., p. 2, Alphab. 32, lit. L, consider. 6, et Alphab. 34, lit. M; Angles, p. 2, q. de Voto, articulo secundo, difficult. 16.
26. Unde ulterius addo, si Praelatus praecipiendo addat verba quibus satis indicet voluntatem obligandi in conscientia juxta materiae capacitatem, tunc, supposita materia gravitate, obligationem esse sub mortali: ita doccnt omnes, et est clarum ex dictis. Quae autem sint haec verba aut signa, ex usu uniuscujusque religionis sumendum est ; communia autem sunt, cum superior praecipit ia virtute obedientie, autin virtute sanctee obedientie ; in aliquibus etiam suflicit dicere, in nomine Domini nostri Jesu Christi. Idem censendum est quando praeceptum ponitur sub excommnnicatione. Et quidem, si excommunicatio imponatur ipso facto incurrenda propter praecepti transgressionem, res est indubitata, quia excommunicatio non incurritur nisi propter peceatum mortale. Si autem solum adjungatur excommunicatio ferenda, aliqui putant non esse sufficiens signum, quia non statim incurritur censura per illum actum, sed requirit novam contumaciam, ut imponatur. Ita sentit Angles, supra; et Cajet., in Summa, verb. Clericorum peccata, et verb. Preecepti transgressio. Alii vero communiter sentiunt etiam illud esse sufficiens signum obligationis sub mortali, nisi aliquibus indiciis sufficienter constet illam esse meram comminationem externam. lta sentit Cajet., diet. art. 9; Navarr., dict. cap. 23, n. 53; Castro, 1 de Lege poen., capite quinto, docum. 4, ad fin.; et Sylv., verb. Preceptum, q. 3; Angel., verb. Ler, S 3; Tabiena, eod. verb., 828; S. Antonin., dict. S 9. Qui generaliter loquuntur de quocumque praecepto ecclesiastico, quia per transgressionem talis praecepti efficitur quis dignus excommunicatione ; non autem fit dignus nisi per peccatum mortale, etiamsi excommuniecatio per judicem ferenda sit. Propter quod probabilior est haec sententia; videtur autem mihi longe certior inter religiosos, inter quos etiam raro vel nunquam proponitur haec censura per meram comminationem, sed ad explicandum praecepti rigorem ; sufficienter ergo indicat voluntatem obligandi, per se ac regulariter loquendo.
27. Quartum dubium, de excusationibus obligationis in conscientia. — Quarto dubitari potest, an possit religiosus ab hac obligatione aliquo modo excusari. Quod dubium inielligi debet, perseverante volantate superioris praecipientis, et volentis obligare ; nam si ipse revocet praeceptum, vel si finiatur terminus pro quo positum erat, jam illa erit non excusatio, sed cessatio obligationis et praecepti, dummodo revocatio valida fuerit; de quo infra in proprio capite dicemus. Durante autem praecepto, contingit in aliis legibus excusatio vel per ignorantiam , vel per necessitatem aut coactionem. De priori certum est etiam in praesenti posse intervenire, sive sit sermo de ignorantia facti, sive juris, cum haec praecepta humana sint. Quando autem haec ignorantia invincibilis sit, ex generalibus principiis expendendum est. Solum hic advertimus, ignorantiam proprii juris non facile csse excusabilem in religiosc , quia majori obligatione tenetur illius notitiam et frequentem memoriam habere, praesertim quoad eas leges quae sub culpa obligant. Altera item excusatio locum habet in praesenti materia, quia praecepta haec, de quibus agimus, humana sunt, et ideo non obligant cum tanto rizore. Item, quia voti executio non obligat in simili eventu; ergo simihter, etc. Dices, hoc solum habere locum, quando rationabiliter prasumitur intentionem superioris non fuisse obligare pro tali eventu, quod est contra suppositionem paulo ante factam, qua dicebamus quaestionem procedere durante praecepto et voluntate superioris. Eespondetur illud intelligi de praecepto et voluntate generali ac per se, non de voluntate particulari, etiam ex suppositione talis circumstantiae; sicut quando intervenit ignorantia, perseverat praeceptum et voluntas superioris, non quidem obligandi cum hac reflexione, etiam interve- niente ignorantia, esset enim irrationabilis voluntas, sed generaliter, quantum est ex sc.
28. Sed quid, si voluntas superioris sit obligandi, etiam in eo casu particulari, non obstante coactione, mortis periculo, vel alia simili necessitate? Respondetur, in hoc duplicem esse posse quaestionem. Una cst, an praecipere hoc modo excedat potestatem Praelati religiosi, ita ut, licet velit, non obliget. Altera est, quando censendum sit ita velle, et rationabiliter velle. Circa priorem quidam simpliciter affirmant, id esse supra talem potestatem. Ita sentiunt Tabiena, verb. Episcopus, S 4, concl. 5; et sentit Armilla, verb. Obedientia, n. 5, citans D. Thomam, 2. 2, q. 104, art. 5, dicentem, in his, quae pertinent ad corporis sustentationem vel conservationem, non teneri subditum parere superiori. Fundari possunt primo, quia tota haec obligatio radicaliter fundatur in voto obedientiae, et consequenter in intentione voventis; nullus autem intendit se obligare ad parendum in hujusmodi eventu. Item, quia tantum obligatur religiosus ad obediendum secundum regulam ; regula autem non praecipit res adeo difiiciles, nec cum tanto discrimine; ergo. Unde infert Armilla non posse Praelatum religionis pracipere subdito, ut assistat infirmo tempore pestis.
29. Nihilominus dicendum est hunc modum praecipiendi non excedere potestatem Praelaii religiosi. Ita tenet Cajetanus, tom.3 Opuscul., tract. 9, qui est de hac re, et sumitur ex eodem et communi sententia, 1.2, q. 96, art. 4. Et ratio est, quia Praelatus religionis est vere superior, habens potestatem ad omnia quae ad perfectam gubernationem inter homines necessaria esse possunt; hic autem modus obligationis seepe necessarius est. Unde principes seculares et ecclesiastici hanc habent potestatem, ut latius in materia de Legibus, lib. 3, c. 30, ostendimus. Explicatur exemplis, nam si religiosus aegrotet morbo contagioso, potest Praelatus praecipere alteri ut ei ministret, etiam cum periculo vitae, quia illud est necessarium ad conveniens regimen monasterii, et ad conservationem, atque adeo ad commune bonum ejus; praeterquam quod charitas de se obligat hoc corpus religiosum ad subveniendum partibus quibus constat, alias ei periculum imminet. Unde, quando haec obligatio est quasi indifferens, et non applicata ad certam personam, penes superiorem est potestas applicandi illam ; alias esset inetficax, nec posset convenienti modo ad effec- tum perduci; ergo. Deinde potest Praelatus praecipere religioso ut tempore pestis assistat, si ita expediat ad commune bonum, et aliquo modo pertineat ad obligationem talis religionis, vel ex peculiari instituto, vel ex gravi necessitate occurrente ; quia etiam in his casibus pertinet ad munus Praelati cis providere; habet ergo potestatem accommodatam. Denique, interdum potest praecipere longam navigationem, etiamsi habeat periculum annexum, ut ostensum est tomo praecedenti.
30. Ad primum fundamentum, in n. 298.— Nec fundamenta contraria difficultatem habent. Ad D. Thom. enim recte respondit Cajetanus, ea, qua pertinent ad conservationem natura, per se non cadere sub praeceptum humanum, id est, per se et directe non posse prohiberi, si necessaria sint, nec contraria praecipi ; per accidens vero praecipi posse, praecipiendo, nimirum, actum cui conjunctum est periculum contrarium conservationi natura:. D. Thomas ergo in priori sensu loquitur ; potestas autem haec, de qua agimus, solum posteriori modo se extendit ad hujusmodi malum conirarium naturae. Et ratio a priori est, quia per hujusmodi praeceptum non praecipitur fieri aliquid naturae contrarium, sed praecipitur permitti seu pati, si necesse sit ; quod est rationi consentaneum , et interdum bono communi necessarium, ideoque sub potestatem humanam cadit. Ad aliud fundamentum respondetur, potestatem hanc immediate ac formaliter esse jurisdictionis ecclesiasticae, quae ad hujusmodi praecepta extenditur. Quia vero aliquo modo supponit professionem religiosam ut fundamentum , ideo dicitur ulterius, ex vi professionis subdi religiosum hujusmodi praeceptis, quatenus sunt consentanea tali statui, et corpori religionis, cujus pars efficitur per professionem ; sicut miles tenetur obedire duci praecipienti, etiam cum periculo vitae, ratione sui status ac professionis. Quapropter, etiams: religiosus dum vovet obedientiam, expresse non intendat oblicare sc ad obediendum in his casibus, implicite id intendit ; imo, etiamsi velit, non potest hanc intetionon excludere, quia repugna: intentioni profitendi. Unde hoc genus praecepti non excedit ea, quae sunt consentanea regulae, ut declaratum est ; non enim dicimus posse Praelatum pro arbitrio suo praecipere, sed quando ad bonum religionis, vel ad debitum munus vel ministerium ejus sit pertinens; quidquid autem hujusmodi est, spectat ad regulam religiosam, ut supra vidimus.
31. Atque hinc fere responsum est ad alteram quaestionem, jam enim declaratum est quando Praelatus rationabiliter hanc habet voluntatem, seu intentionem. Unde vel ex verbis ejus expressis, vel certe ex re ipsa intelligi poterit talis voluntas. Ad hoc autem magis explicandum, adverto dupliciter conjungi hoc periculum actioni praeceptae , scilicet, omnino per accidens, et praeter intentionem ac praevisionem praecipientis ; et per se, aut de facto hic et nunc cum praescientia praecipientis. Quando accidit priori modo, regulariter excusabitur quis a praecepto, quia non intercedit voluntas praecipientis, cum nihil sit volitum, si non sit praecognitum ; nec etiam praesumitur, quia ordinaria conditio praecepti humani est, ut non obliget cum tanto rigore ; neque aliud esset rationi consentaneum, quia non esset moraliter tolerabile. Dico autem regulariter, quia si in re intercederet magna necessitas religionis, et oppositum vergeret in gravem ignominiam, vel detrimentum ejus, tunc sine dubio praeceptum obligaret vel ex natura rei, vel ex implicita voluntate praecipientis, sicut de praeceptis ecclesiasticis est communis doctrina. Quando vero periculum inest posteriori modo in re praecepta, clarum est voluntatem praecipientis esse obligare, non obstante tali periculo, et, per se loquendo, praesumitur talis voluntas rationabilis, nisi oppositum manifeste constet. Quae doctrina communis est quoad pitqee partem, sumiturque ex D. Thoma, 2. 2. q. 120; Cajetano ibi, et 1. 2, q. 96, art. 4 et 6; Soto, 2 de Justit., q. 5, art. 8; Castro, lib. 1 de Lege poen., c. 5, docum. 5; Nav., c. 23, numero quadragesimo tertio ; Ssis verb. Preceptum, q. 3.
On this page