Caput 9
Caput 9
Utrum in praelatis religiosis sit potestas coerciva, tum in universum, tum specialim ad poenas spirituales
CAPUT IX. UTRUM IN PRAELATIS RELIGIOSIS SIT POTESTAS COERCIVA, TUM IN UNIVERSUM, TUM SPECIALIM AD POENAS SPIRITUALES
1. Quod in his Praelatis aliqua sit potestas hujusmodi, id manifestum est, tum ex usu, tum ex ratione, quia potestas directiva sine aliqua coercitionc, infirma ac fere inutilis est, quia sine timore ac disciplina non potest communitas humana in officio contineri, quantumvis bona videatur in hac vita mortali; quia corgus, quod corrunpitur, aggravat anitun, et caro concupiscens adversus spiritum, saepe vincit, ideoque septies in die cadit justus. Est igitur omnino necessaria haec potes- tas, ut ordo, pax, et institutio religiosa conservetur. Explicandum vero est qualis et quanta sit. In quo distinguere iterum oportet in statu religioso, id quod habet quasi ab intrinseco ex pura natura sua, vel quod habet ab extrinseco superadditum ex providentia et liberalitate Pontificum.
2. Dicendumque primo est, Praelatum religionis ex vi talis status seu professionis, ac voti obedientiae subditorum, solum habere potestatem coercendi modo paterno, et juxta limites regulae. Probatur ac declaratur, quia ut sic non habet jurisdictionem, sed potestatem dominativam, instar illius quam habet paterfamilias in domo sua; solum enim differunt, quod haec circa exteriora et corporalia, illa vero circa spiritualia praecipue versatur. Iu hoc autem conveniunt, quod neutra est proprie jurisdictio, unde neuter etiam illorum est proprie judex, qui possit gravem poenam corporalem vel spiritualem imponere; sed solum eam correctionem adhibere, quae inter latitudinem familiaris domus ac providentiae locum habere potest. Qualis autem ve! quanta esse possit haec poena, judicio prudentis arbitrii relinquendum est, ut considerato usu et communi more hominum, id judicet. Exemplo monialium id ita declaratur, nam in eis est potestas aliqua coerciva juxta regulam, licet jurisdictionem non habeant; illae tamen non excedunt religiosam disciplinam per leviores poenitentias. Quod si gravior punitio necessaria est, ad Praelatum recurrere oportet. Eodem modo in religionibus virorum vicarius, licet jurisdictionem non habeat, potestatem aliquam coercivam habet, quae ultra leves et ordinarias poenitentias non se extendit. Itemque fuisse olim observatum in religionibus quando praepositi sacerdotes non erant, nec jurisdictionem habebant, intelligi potest ex Regula Augustini, nam circa finem sic ait: Preposito tanguam patri obediatur, multo magis presbytero, qui omniumn vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur, et, si quid servatum minus fuerit, non negligenter preetereatur, sed ut emendandum corrigendumque curetur, ad Prepositum precigue pertineLit, ut ad presbyterum, cujus est apud vos major auctoritas , referat quod moduim cel cires ejus excedit. Denique haec potestas solum fundatur in voto obedientiae, et ab illo quodammodo manat, et ideo non excedit communem et regularem intentionem sic voventium ; imo fortasse ipsi non possent dare majorem potestatem supra seipsos, nisi a publica potestate descenderet, ut ex dicendis patebit.
3. Dico secundo: Praelatus religionis ratione jurisdictionis ecclesiasticae habet perfectam potestatem coercivam Episcopalem. Hoc constat etiam ex usu, et ex privilegiis omnium religionum exemptarum ; qua enim exemptae non sunt, non habent revera hanc potestatem in seipsis, vel in suis intrinsecis praepositis (ut ita dicam), sed manet in Episcopis, qui illam sine dubio habent in moniales sibi subjectas; et idem est de viris, si exempti non sunt; ergo in exemptis talis jurisdictio residet in propriis Praelatis; non enim extincta est, nec Summo Pontifici reservata, nec enim expediebat, cum sit ordinaric ct regulariter necessaria; ergo translata est in religionem ipsam et Praelatos ejus per Summos Pontifices, non quidem jure communi, sed speciali, ut supra tetigi, quod proinde consulendum est. Addit Nav., Comm. 2 de Reg., n. 63, hanc jurisdictionem magna ex parte introductam vel auctam esse consuetudine, qua vim habet dandi jurisdictionem, c. Duo simul, de Offic. Ordin., quod etiam repetit Comm. 3 de Reg., in fine. Et ideo consuetudinum etiam est habenda ratio ; nam ratione illarum fieri potes: ut tota jurisdictio sit a Praelato religioso, quoad omnia delicta, vel quod aliqua sint Episcopi reservata, aut quod in utrisque sit jurisdictio accumulative, de quo nonnihil in fine c. 11 dicemus. Ut autem haec potestas explicetur, advertendum est duplicem esse posse coercionem in Praelato ecclesiastico, scilicet, spiritualem et corporalem: illa prior fit maxime per censuras, irregularitates, vel inhabilitates ad quaecumque spiritualia bona, vel jura, vel ministeria, et omnia alia quae ad haec revocari possunt ; sub corporali comprehendimus quamcumque corporis castigationem, afflictionem, vel etiam publicam reprehensionem, aut infamationem, aut incarcerationem, vel deputationem ad quodcumque vile vel laboriosum opus, seu ministerium ; aliae enim poena temporales, quae fieri solent in externis bonis fortunae, in religiosis, qui non possident propria bona, locum proprie non habent ; quamvis enim privari possint usu aliquarum rerum, qui alias ipsis liceret, vel etiam secundum regulam esset debitus, illa tamen privatio propter corporis afflictionem imponitur, et ita sub praeictis poenis comprehenditur.
4. Tractatur secunda pars tituli, de potestate coerciva spirituali.—Quaeri ergo imprimis potest, quantum se extendat haec potestas Praelatorum religionis, quoad spiritualem coercionem, in modo, seu numero, aut specie poenarum. In qua re imprimis, si limitatio adhibita est vel in Pontificum concessione ac privilegiis, vel in distributione seu applicatione ejus, facta ipsis Praelatis per religionem ipsam in suis capitulis, vel per aliquem superiorem potestatem habentem, illa limitatio servanda est; hoc autem quia ex positiva constitutione pendet, inde in unaquaque religione sumenda est. Quando autem indefinita est concessio ad regendam et gubernandam religionem sub protectione immediate Summi Pontificis susceptam, et ab Ordinariorum jurisdictione exemptam, illa potestas non habet aliam limitationem, nisi quam ex natura rei secum affert, vel jure communi habet in Episcopis, quia ex nullo alio capite fingi potest limitatio, et ubi lex non distinguit, nec limitationem addit, non possumus nos voluntarie illam excogitare. Unde fit, esse in hujusmodi Praelato potestatem ad coercendos subditos per quascumque ecclesiasticas censuras , quae alias juste possint in tali materia seu crimine personis imponi. Patet, quia in Episcopis est haec potestas ; ergo et in his Praelatis ; item quia hi Praelati possunt excommunicare; ergo et alias censuras ferre.
5. Excipitur interdictum locale. —Dixi auiem, quae possunt imponi personis, ut excluderem interdictum locale, quod non potest ab his Praelatis imponi, ut in superioribus dixi, in c. 9, n. 14, ex propria materia de censuris. Dabitari autem potest, an extendatur ad censuras quae communitatibus imponuntur, ut sunt suspensio capituli, et interdictum generale personale. Non video tamen cur sit illis haec potestas neganda, quia vere sunt Praelati ct judices respectu inferiorum communitatum, ut verbi gratia, Generalis respectu capituii provincialis et inferiorum, et Provincialis respectu capituli conventualis (debent enim cum proportione sumi); ergo potest Praelatus superior suspendere capitulum sibi subjectum, vel interdicere communitatem religiosam, si necesse sit, quia haec potestas jure ordinario conjuncta est cum tali jurisdictione, et utilis est ad communem gubernationem ; et nulla cst ratio excipiendi illam. De interdicto enim locali est specialis ratio, quia quodammodo redundaret in personas non subditas ipsis Praelatis regularibus, et propterea non est eis iata tam ampla potestas, quanta est in Epiecopis ; interdictum autem personale non iranscendit ipsas personas vel communitatem earum ; et ideo non est in eo similis ratio.
6. Dubitari autem potest an haec potestas ferendi censuras conveniat etiam Praelatis conventualibus religionum ; iili enim videntur esse tanquam parochi, quibus haec potestas non conceditur. Picendum vero est, etiam illos habere communiter potestatem excommunicandi, ut constat ex observantia fere omnium religionum, et ex supra dictis, citato cap. 2, ubi ostendimus posse etiam Praelatos habere jurisdictionem quasi Episcopalem , nam hic actus solet esse primus qui cum tali jurisdictione conceditur. Unde fit ut hi Praelati etiam possint suspendere singulas personas sibi subjectas, quia qui potest excommunicare, potest etiam suspendere; nam qui potest in majus, potest etiam in minus, quando est rationis similitudo sufficiens, vel quando comparantur quodammodo tanquam totum et pars, et potestas est jurisdictionis ordinarie, et non delegatae; quae omnia in praesenti concurrunt. Suspensio autem capituli et communitatis non videtur pertinere ad hoes Praelatos, quia non habent capitulum a seipsis condistinctum et sibi subjectum ; Praelatus enim conventualis non habet jurisdictionem extra suum capitulum; illius autem ipse est caput, et ideo nihil potest peccare ipsum capitulum quod ipsi praecipue non imputetur, ac proinde non potest ipsemet esse judex criminis commissi a tali capitulo, ut capitulum est; ergo nec potest illud punire per suspensionem. Denique, sicut non potest suspendere seipsum, ita nec capitulum, eujus ipse est caput. Unde, licet juste suspenderet singulos, ipse semper maneret habilis, et in eo servaretur vox capituli, juxta doctrinam Abbatis, in c. 1, de Elect., n. 5, communtter receptam, ut testatur Navar., cons. 38, de Reg. Atque eadem ratio est de general interdicto personali totius conventus ; particulare vero videtur ferri posse per hujusmodi Praelatos, propter rationem proxime factam. Ordinarie autem non videtur esse in usu, sicut sunt aie duae censuree. Cujus ratio fortasse est, quia pro singulis personis illae duae censurae sunt magis accommodatae, et sufficiunt mazime pro personis religiosis, quae non solent esse adeo contumaces. Imo, ut recedant a contumacia, sola excommunicatio imponi solet ; quando vero additur suspensio, magis esi ad punitionem delicti commissi, ad quem tinem non est tam accommodata censura interdicti, quia privat mediis spiritualibus, et necessariis ad animae profectum.
7. De aliis autem poenis ecclesiasticis dicendum est, propriam irregularitatem non posse ab his Praelatis imponi. Probatur, quia neque Episcopi illam imponunt ; irregularitas enim tam gravis res est, ut solo Pontificio jure imponatur, et solum in casibus ab ipso expressis, c. 7s qui, de Sent. excommun., in 6, extra quos casus nec per judicis sententiam, nec per novum jus inferiorum Praelatorum potest imponi, ut in propria materia, disput. 40, de Censur. , ostendi; ergo nullo modo Praelati religionum hanc poenam imponere possunt, sed ad summum declarare an quispiam subdiiorum illam incurrerit.
8. De aliis vero inhabilitatibus res est magis dubia: hinc enim videtur, inhabilitare personam ad actum; ad quem natura sua vel divino jure habilis est, videtur esse potestatis supremae, quam vocant meri et misti imperii, ut colligi potest ex his quae tradit Nav., consil. 26, de Regul., n. 4 et 5. Incontrarium autem est, quia per statuta religiosorum puniuntur seepe hujusmodi poenis, quibus reáduntur inhabiles ad praelationes vel officia, etc. Respondetur, quando hujusmodi poenae jure communi praescriptae sunt, ut imponendae propter aliqua delicta, Praelatum regularem juste posse talem poenam imponere, imo ctiam debere, quando jure proprio religionis alia poena praeseripta non est. Patet prior pars, quia illa poena canonica est, et proportionata tali delicto; ergo juste imponi potest a judice qui potestatem habet ecclesiasticam puniendi tale delictum ; cum alias ei non sit specialiter prohibitum talem peenam imponere. Posterior autem pars probatur, quia judex debet secundum jus judicare ; ergo si non habeat proprium, debet judicare secundum commune jus. Licet enim religiosi sint exempti a jurisdictione Episcoporum, non tamen a jure communi. Et ideo, si poena sit lata ipso jure, et tale jus universale sit pro omnibus ecclesiasticis personis, religiosus transgressus ipso facto poenam incurrit; ergo si poena solum sit ferenda per judicem, etiam erit imponenda religioso delinquenti per suum Praelatum. At vero si jus non sit universale, sed de clericis secularibus loquatur (quod attente ex verbis et usu considerandum est), tunc non erit ita necessarium illam ponam imponere, sed ad prudentiam judicis pertinebit illam legem imitari, et cum proportione ad talem personam et statum illam applicare.
9. Quando vero talis inhabilitas non est jure communi imposita, advertere oportet an respiciat actum cujus valor pendet aliquo modo ex potestate dominativa vel voluntate religionis, necne. Nam, quando habet dictam dependentiam, optime potest religio talem inhabilitatem imponere seu instituere, quia potest suum consensum non praestare , vel potestatem non concedere; sic ergo potest inhabilem reddere personam ad praelationem in religione habendam, non consentiendo, scilicet, elecüoni ejus, vel non praebendo jurisdictionem, quae ab ipsa religione manare debet. Alis vero spirituales poenae, vel inhabilitates quae hujusmodi non sint, neque a jure sint institutae, non possunt a retigionibus denuo excogitari, aut institui, quia hoc proprie spectat ad pontificiam potestatem, ut latius diximus tractando de censuris et de irregularitate, disp. 40, multogue minus possunt ipsi Preelati novas spirituales poenas adinvenire aut imponere, sed solum quae jure communi aut proprio impositae sunt, vel ad instar illarum , quando poena fuerit arbitraria.
10. An dicta potestas competat Abbatissis anonialium. — Tandem dubitari potest an haec potestas conveniat , vel convenire possit Abbatissis monialium. Ratio dubii quoad priorem partem esse potest, quia olim Praefecti monasteriorum , licet essent laici, poterant suspendere et excommunicare ; nam de excommunicatione saepe fit mentio in Regula S. Benedicti, ut patet ex regula 23 et sequentibus, usque ad 28; suspensionis autem meminit Cassianus, lib. 4 Instit., cap. 20; ergo eadem ratione poterunt Praefectae monialium similes poenas imponerc. Quoad secundam vero partem , ratio dubiiandi esse potest, quia in cap. Dilecta, de Majorit. et obedien., dicitur, Abbatissam solitam esse suspendere ab officio aut beneficio moniales, et clericos suae jurisdictioni subjectos. De hac re dixi ex professo in materia de censuris , disp. 2, sect. 2, an. D,et ideo breviter eam expediam. Loqui enim possumus aut de communi et ordinario jure, aut de speciali privilegio alieujus Abbatissae. Priori modo dicendum est, non posse moniatium praelatas hujusmodi poenas spirituales imponere , quia saltem ordinario jure non habent jurisdictionem spiritualem , quae ad illas poenas imponendas necessaria est. Unde idem dicendum est de quocumque Praefecto religiosorum non ordinato, quia secundum commune jus non clericus non est capax jurisdictionis spiritualis, ut supra tetiginius, c. 3, n. 20, et latius in eodem loco diximus ; et ideo adnotaviurus etiam supra , ex- communicationem illam apud S. Benedictum non essc censuram ecclesiasticam, sed solum separationem quamdam a communi mensa vel choro, vel conversatione fratrum, ut ab expositoribus adnotatur, et ex ipsa regula non obscure colligitur. Et similis erat suspensio, de qua loquitur Cassianus, eamque vocat suspensionem ab oratione, id est, vel separationem a communi oratione, vel privationem proferendi orationem aliquam in communi conventu fratrum. Has ergo et similes poenas poterunt Abbatissae monialibus imponere, si alioqui sint conformes suae regulae vel consuetudini, et ordinarium modum disciplinae religiosae non excedant. Nec tales poenae sunt proprie spirituales , sed ad corporales reducuntur , ad modum enxilii vel separationis cujusdam. Fortasse etiam potest haec poena ad aliquid spirituale extendi, ut si jubeatur quis non communicare tali die, vel non orare, sed in alio opere laborare in poenam ; haec tamen, si aliquando permittantur, non imponuntur per propriam jurisdictionem, sed solum ut mandata quaedam per dominativam potestatem, et non inferuntur proprie ut sunt spirituales privationes, sed ut inducunt aliquam notam vel ruborem.
11. Loquendo autem de specialibus privilegiis, Canonistae multa concedunt his Abbatissis, ut patet per Panormitanum et alios, in dict. c. Dilecta, et in c. Cum dilectus, de Consuetud., n. 20, et in cap. Dilecia, de Excess. Praelat., nimirum, posse conferre beneficia, et habere jus instituendi , et consequenter posse suspendere a beneficio , imo et tollere illud, vel etiam suspendere ab ordine, saltem lato modo , praecipiendo scilicet clericis ne celebrent. Et rationem reddunt, quia ista sunt jurisdictionis spiritualis, et non ordinis. Et nihilominus omnes pro comperto habent non posse ex quocumque privilegio ecclesiasticas censuras inferre ; et hoc sequuntur Sylvester, Angel. et alii, verb. Abbatissa. Difficilis tamen est illa ratio, et non satis consequens doctrinam ; nam ferre censuras etiam est actus spiritualis jurisdictionis, et ad illum non requiritur ordo per se, et ex vi talis actus ; ergo eadem ratio est de illo et de quocumque alio actu, qui per se requirat jurisdictionem spiritualem , et non ordinem. Patet consequentia, quia vel spiritualis jurisdictio praerequirit ordinem (sub illo primam tonsuram includendo) tanquam necessariam dispositionem seu conditionem, ut subjectum sit capax talis jurisdictionis; et sic nulla jurisdictio spi- ritualis neque actus ejus esse poterit in femina. Vel neque isto modo requiritur ordo ad jurisdictionem spiritualem habendam et exercendam ; et sic etiam jurisdictio ad censuras ferendas esse poterit in persona carente omni ordine, vel etiam incapaci ordinis. Responderi poterit, verum quidem esse de absoluta potentia Pontificis posse jurisdictionem spiritualem , etiam ad censuras ferendas , communicari laico vel feminae ; tamen, secundum jus commune et perpetuam Pontificum observationem, id nunquam fieri, nec talia privilegia concedi ; alios vero actus, qui minorem jurisdictionem requirunt , interdum conccdi Abbatissis. Sed distinctio haec mihi non satisfacit, quia non video quomodo possit sufficienter in jure fundari ; nam, quod laicis vel feminis non communicetur jurisdictio ad excommunicandum, , verbi gratia , maxime habetur ex generali regula, quod potestas clavium, etiamsi jurisdictionis tantum sit, solis clericis communicatur , juxta ordinarium et perpetuum jus Eeclesiae ; omnis autem jurisdictio spiritualis pertinet ad potestatem clavium. Unde Div. Thomas, in 4, d. 19, q.1, art. 1, quaest. 3, ad 4, generaliter ait, feminam mnon posse habere aliquam jurisdictionem spiritualem ; et iterum, feminam ncn habere claven ordinis aut jurisdictionis. Addit autem, mulicri committi aliquem usum clavium. Circa quae verba difficile ad explicandum est , quomodo alicui committatur usus clavis , si non committitur ipsa clavis ; nemo enim uti potest re quam non habet. Item nemini committi potest usus jurisdictionis , nisi committatur jurisdictio ; ergo similiter , etc. Quid ergo est committi feminae usum clavium, vel ( quod idem est ) usum jurisdictionis ecclesiasticae, si clavis ipsa et jurisdictio non committitur? ;
12. Concluditur neque ev jure speciali Abbatissas habere proprium jurisdictionem spiritualem in moniales. — Sane D. Thomas non aliter declarat usum clavium, qui committitur feminae, nisi quia ei datur habere correctionem in subditas mulieres, propter periculum quod immninere posset, si viri aulieribus cohabitarent. Unde non videtur loqui de speciali potestate quae illi solet aliquando concedi ex privilegiis, non solum in feminas subditas, sed etiam in viros, et clericos quos interdum potest habere subjectos, ut patet ex dicto c. Dilecta. Quare, juxta mentem D. Thomae, non dicitur concedi feminae usus clavium, quia verus actus jurisdictionis spiritualis ei concc- datur; nam corripere subditas feminas non est actus jurisdictionis spiritualis, sed est actus cujusdam dominii religiosi, quod proprie non a potestate clavium, sed a voto obedientiae et professione religiosa descendit. Vocatur autem ille usus clavium, vel solum per quamdam analogiam et imitationem, quia illud dominium est aliquo modo spirituale; vel quia ctiam illa potestas et usus ejus non est sine interventu clavium, quia etiam ille modus Praelationis seu regiminis non potest esse sine approbatione Pontificis, et ideo est veluti quidam usus per claves commissus. Quocirca, respectu monialium certum videtur nunquam Praelatas habere potestatem imponendi praedictas poenas spirituales, saltem per seipsas, quia per nulla privilegia major potestas coerciva eis conceditur circa moniales subjectas, quam quae sufficiat ad praedictam correctionem religiosam.
13. In clericos et alias personas habere potest Abbatissa jurisdictionem quodammodo spiritualem.— De aliis vero personis, et maxime de clericis qui interdum eis subjiciuntur, existimo imprimis, illam subjectionem non esse ratione alicujus propriae jurisdictionis spiritualis, ut ratio facta, et auctoritas D. Thomae probat ; sed ratione alicujus dominii, vel jurisdictionis quae, licet substantialiter temporalis sit, tamen annesa est aliquo modo bonis aut personis ecclesiasticis, et ideo ecclesiastica dici potest, et quodammodo spiritualis, quam committi feminae nec repugnat, nec est omnino inusitatum. Atque hoc modo habet aliquando Abbatissa integram administrationem et guberrationem omnium bonorum monasterii, quae ecclesiastica sunt, inter quae bona saepe continentur villae et castra, quorum jurisdictio temporalis tota est monasterii, et Abbatissoe committitur, et aliquando etiam extenditur ad personasclericorum quantum ad actum praecipiendi illis, et castigandi ilios; nam hi etiam actus de se non sunt spirituales, sed corporales (ut sic dicam); Ecclesia autem eos sibi reservavit propter dignitatem talium personarum; eos autem interdum committit etiam per jurisdictionem ordinariam his personis quae, licet ordinem non habeant, sunt tamen ecclesiasticae, et in ecclesiastica dignitate constitutae. Quae conditic sufficit ut ei committatur jurisdictio in personas ecclesiasticas, quando non datur ad actus proprie spirituales, sed ad alios temporales vel corporales, quatenus in persona ecclesiastica versari possunt.
14. Nunquam tamen ei conceduntur actus proprii et directi spiritualis jurisdiclionis. — Quocirca, quando actus est proprie spiritualis, existimo nunquam dari hujusmodi personis propriam jurisdictionem ad illos efficiendos, sed ad summum concedi actum aliquem, qui sit veluti conditio ad cujus praesentiam, id quod spirituale est, fit ab ecclesiastico Praelato, ad cujus potestatem id spectat. Exemplum est in facultate eligendi confessorem, quae datur poenitenti ; non enim illi tribuitur potestas dandi alteri jurisdictionem, sed designandi personam, cui statim Pontifex dat jurisdictionem ; ita ergo, cum dicitur Abbatissa posse conferre beneficium, aut habere jus instiwendi, et similia, intelligendum existimo quoad actum praesentandi seu designandi clericum, cul beneficium vel jurisdictio ecclesiastica conferatur ; nam dare hanc jurisdictionem vel beneficium, quoad jus spirituale quod includit, est actus clavium, quarum potestas feminis non communicatur, juxta c. Nova, de Poenit. et renfiss. Aliquando vero haec praesentatio fit homini, verbi gratia, Episcopo, ut ab eo collatio et institutio fiat, ut in c. Ea noscitur, De his quae fiunt a Preelatis sine, etc. Aliquando vero fieri potest absoluta per simplicem designationem, et quasi electionem, ut ipso facto beneficium et spirituale jus a Pontifice conferatur. Atque eadem ratione potest interdum Abbatissa dare possessionem beneficii, quia ille in rigore non est actus propriae jurisdictionis spiritualis in ipso executore, sed in praecipiente ; tunc autem Abbatissa solum se habet tanquam is cui delegatur executio; et eodem modo potest dare titulum, id est, testimonium beneficii alteri collati, non a se, sed a Pontifice ad suam nominationem. Eodem ergo modo possunt e contrario privare beneficiis, vel possessione eorum in poenam, si hoc eis speciali privilegio concessum sit, quia tunc etiam non exercent proprie jurisdictionem spiritualem, sed ad voluntatem earum Pontifex est, qui suspendit influxum, seu aufert jurisdictionem spiritualem.
15. Dices: ergo simili modo poterunt etiam excommunicare, non directe, et per se spirituale vinculum faciendo, sed designando personam quam Pontifex statim liget ad declarationem seu voluntatem Abbatissae. Respondetur non inveniri in hoc repugnantiam, nec excedere potestatem Pontificis, ut a fortiori constat ex dictis in materia de censuris; regulariter autem hoc non concedi, fortasse propter periculum abutendi censuris; vellent enim suo judicio illas imponere vel auferre, quod non potest esse conveniens. Aliquando autem concedi solet his Abbatissis, ut per officiales suos possint excommunicare ; tunc autem ipsi officiales non accipiunt potestatem excommunicandi ab Abbatissis, sed a Summo Pontitice, ad mandatum seu designationem Abbatissee ; sicut dici etiam potest de Conservatoribus judicibus; eliguntur enim a religiosis per sua privilegia; jurisdictio autem eis datur a Summo Pontifice. Denique eodem modo de aliis censuris suspensionis et interdicti judicandum est, ut expresse Abbas supra docuit ; quamvis, latius loquendo de his prout solum significant prohibitionem aliquam, possit interdum per hujusmodi Abbatissas fieri, ut supponitur in dict. cap. Dilecta, et dixi in materia de censuris. Et haec de poenis spiritualibus,
On this page