Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

An in praelatis religionis sit potestas coerciva ad poenas corporales.

CAPUT X. AN IN PRAELATIS RELIGIONIS SIT POTESTAS COERCIVA AD POENAS CORPORALES.

1. Pralatus religiosus nequit ponam mortis imponere subdito. — Posset tumen ex vi professionis relavare brachio seculari. — Aliunde tamen id revera non potest. — Circa corporales poenas potest in specie tractari, ad quas se extendat haec potestas Praelatorum religionis. In quo certum est non extendi hanc potestatem ad poenam mortis, quae a nullo judice ecclesiastico imponi potest, capit. Cum non ab homine, de Judiciis. Quia vero ecclesiastici judices interdum possunt sententiam ferre de delicto, et reum postea remittere brachio seculari, dubitari potest an potestas horum Praelatorum ad hoc se extendat. Dicendum enim videtur, ex vi solius professionis religiosae hoc non repugnare, quia possunt Praelati regulares religiosum incorrigibilem propter enormia crimina habitu et omnibus privilegiis religionis privare ; ergo consequenter possunt, si dilecta id mereantur, talem personam tradere brachio seculari. Dixi autem, quanlum est es parte professionis, quia, si rcligiosus sit ordinatus clericus, non potest religiosus Praelatus illum degradare, nec privare privilegio clericali , et illum tradere brachio seculari , quantumvis illum privet statu seu habitu religionis. Addo etiam, si ex parte ipsius Praelati consideretur quod est clericus, quodque jurisdictionem ecclesiasticam administrat , non possc ita religiosum privare immunitate, ut illum tradat brachio seculari, nisi hoc ei speciali privilegio concessum sit. Ratio est, quia , nisi haec remissio fiat auctoritate seu privilegio Pontificis, vix potest ab irregularitate excusari, ut latius in propria materia. tractavi , disput. 47, section. 1. Secundo, quia haec immunitas conceditur religioso , non tantum ut clericus est, sed ctiam ut est religiosus, in favorem, non privatae personae, sed relig;onis; et ideo non potest Praelatus privare religionem hoc favore propter peccatum privatae personae, nisi hoc ei specialiter concedatur ; sicut non potest privata persona renunciare privilegio in favorem communitatis concesso, cui per talem renunciationem praejudicium fiat. Et ob hanc causam, existimo Praelatos religionum nunquam habere hanc potestatem, quia nunquam est eis specialiter concessa, neque expedit ut ea utantur, propter decentiam et honorem religionis.

2. Objicitur ex consuetudine condemnandi ad mortem ejcctos. — Objici autem potest communis usus, et praxis secularium judicum condemnantium ad mortem hujusmodi religiosos delinquentes et ejectos , quam ubique servari testatur Cassaneus, in Consuetudinibus Burgundie , fol. 51, num. 66. Sed circa hoc advertendum est, dupliciter intelligi posse religiosum tradi brachio secnlari, ut de crimine morte digno judicetur, scilicet permissive tantum ac remote, auferendo impedimentum religiosi habitus et immunitatis. Secundo, immediate . et (ut sic dicam) positive, illum tradendo in manibus judicis secularis, postquam de crimine convictus et judicatus est. Nos loquimur de hoc posteriori modo, et sic negamus esse talem consuetudinem. Imo etiam ab aliis judicibus, quando non temere, sed ordinate procedunt, vix aliquando id fit, nisi in casu haeresis ; in quo casu etiam cum religioso id faciendum est, non tamen a Praelato regionis, sed ab Inquisitoribus , quibus judicium de illo crimine reservaium est, ut in specie , agens de jurisdictione religiosorum, tractat Navarrus, Consil. 1, de Hareticis. Alii vero casus, in quibus possunt Praelati ecclesiastici hoc modo tradere clericum degradatum judici seculari, rari sunt, ut tractavi t. 5, ad 3 partem, disput. 6, de Suspens., sect. ult. Et in eis existimo, non debere nec posse religiosum Praelatum hoc modo tradere subditum, quantumvis incorrigibilem , tradere brachio seculari, propter ea quae diximus. Consuetudo ergo illa, si quae est, videtur intelligenda priori modo; in quo ctiam alia distinctio obser- vanda est; nam religiosus semel ejectus dupliciter potest morte plecti a judice seculari. Primo, propter delicta commissa post ejectionem a religione, digna tali peena; et hoc modo facile potest admitti, si fuerit consuetudo, quando religiosus ejectus alias clericus non est; quia in eo statu judex ordinarius ejus non est Praelatus religionis, nec videtur reputari tanquam persona ecclesiastica , supposita dicta consuetudine. Quod ideo adverto , quia religiosus, quantumeumque ejectus , verus religiosus manet, ut infra, lib. 3, cap. 5, ostendam, et sub obedientia Episcopi esse debet tanquam ecclesiastica persona ; et ideo videtur frui privilegio fori, nisi per contrariam consuetudinem amissum sit. Quae consuetudo maxime tolerari posset, quando talis religiosus ejectus nec regularem aut clericalem habitum portaret, nec obedientiam Episcopo servaret. Secundo modo posset puniri religiosus ejectus propter crimina in religione commissa; et hoc modo nec admittendam, nec probandam censeo talem consuetudinem , nimirum, quod a judice seculari possit ad mortem damnari propter talia crimina, tum quia illa commisit in alieno foro, et quasi in diverso territorio ; tum etiam quia supponitur jam judicatus et punitus, nam per sententiam definitivam ejectus est a religione propter talia crimina.

3. Nequit item Preelatus damnare subditum ad multilationem, aut etiam flagellationem per plateas.-—Dene tamen da unare ad triremes.— Praeterea non extenditur haec potestasad mutilationem membri, nam haec ejusdem rationis est cum paena mortis, quod attinet ad irregularitatem et repugnantiam cum eecclesiastica mansuetudine. Item excludenda videtur poena publica corporis, quae ordinarie non est in usu in eeclesiastico foro propter decentiam religiosi et clericalis status; qualis est publica lagellatio per plateas et vias civitatis. Nam, licet absolute non excedat ecclesiasticam jurisdictionem hujusmodi poena citra sanguinis effusionem, tamen regulariter non est in usu Ecclesise respectu personae ecclesiasticae ; negue talis poena per canones aliquando designatur, et ideo non est extendenda potestas Praelati regularis, ut arbitrio suo possit illam imponere. Potest nihilominus religio punire subditum poena triremis, ut late Navar., Comment. 2, de Regularib., num. 53, ubi id maxime probat ex consuetudine plurium regularium, et quia illa peena non includit diffusionem sanguinis per se, neque aliquo speciali jure est prohibita, et ideo potuit consuetudine induci, nam jurisdictio potest consuetudine acquiri, c. Cum contingat, de Foro compet., ubi glossa alia refert. Sicut etiam quoad alia multa horum Praelatorum jurisdictio consuetudine aucta est.

4. Objectio contra hanc penam triremium.— Impugnatur evasio.—Potest autem objici ex eodem Navarro, quia hujusmodi poena videtur nimis acerba, et excedens fraternitatem et mansuetudinem religiosam, et (quod gravius est) nimis periculosa saluti animarum eorum qui sic puniuntur, propter pravam societatem, et mores perditos, et infinitas peccandi occasioncs illius status. Cum ergo Praelati religiosi maxime debeant subditorum saluti consulere, quantumvis mali sint, alienum ab eorum charitate et munere videtur hanc poenam imponere. Unde non legimus antiquos Patres, Basilium, Augustinum, Benedictum, etc., tali pcena usos fuisse ; imo (quod magis urget) neque Episcopi solent seculares clericos hac poena atficere, sed solus Summus Pontifex videtur posse id facere. Ratio etiam adhiberi potest, quia nulla poena repugnans privilegio canonis Siquis suadente, potest imponi a judice ecclesiastico inferiori Summo Pontifici, nisi juxta formam juris communis, scilicet post realem degradationem, quia Praelatus inferior non potest privare subditum privilegio a superiore concesso; at vero poena triremium est contra privilegium canonis, quia ibirei vapulantur a laicis, et per vim ibi detinentur. Nec satis est respondere, illud fieri auctoritate, et quasi ex commissione Praelatorum, et ideo excusari juxta c. Ut famae, de Sentent. excomm., nam, licet hoc satisfaciat quoad violentam detentionem, non tamen quoad verberationem ; quia hoc ipsum est contra privilegium canonis; prohibetur enim Abbas flagellare subditum religiosum per laicum, capit. Unicersitatis, de Sent. cxcommunic., et ibi communis.

5. Satisfit objectioni. — Respondetur has rationes persuadere, raro posse ac debere Praelatos regulares hanc poenam imponere, non tamen probare esse per se injustam aut illicitam, quia potest esse aequalis delicto, et alias non est intrinsece mala, nec jure probibita. Neque obstat quod non legamus antiquos Patres illa usos fuisse, tum quia aliquae fortasse graviores tunc erant in usu, qualis est perpetua incarceratio cum magna ciborum diminutione, et aliis corporalibus poenis ; tum etiara quia tunc non erat tanta necessitas, quia non erat tanta multitudo personarum in singulis religionibus, nec fervor earum adeo fuerat diminutus. Et ideo, licet talis poena acerba sit, non semper excedit religiosam charitatem et mansuetudinem, quia est interdum necessaria ad exemplum et timorem aliorum, et ad satisfaciendum publico scandalo, ex enormi et publico delicto exorto. Magis profecto cavenda esset haec poena propter periculum animae; tamen, quia hoc periculum accidentarium est, toleratur interdum, eo quod non occurrat alia commoda via digne puniendi delictum sine morte. Et fortasse ideo haec consuetudo non ita invaluit apud Episcopos respectu clericorum secularium, quia, quando aliquod delictum est dignum acerba poena corporali etiam in persona ecclesiastica, perpetuo vel diuturno carcere illud punire solent; quia sine magno gravamine id facere possunt, et cum minori periculo reorum ; religio autem saepe non posset sine magno gravamine hos secum retinere etiam carcere inclusos, ut infra, lib. 3, iterum attingemns, tractando de ejectis.

6. Ad impugnationem ecasionis in mim. 4 Navarri responsio non placet. — Altera vesponsio. quae etiam instatur. — Ad rationem autem in contrarium respondet Navarrus, legem prohibentem ne persona ecclesiastica per laicum verberetur, etiam auctoritate Praelati ecclesiastici, contraria consuetudine sublatam csse, ita ut non solum a poena et censura, sed etiam a culpa excuset. Verumtamen et Panormitanus, quem ipse citat, non probat illam consuetudinem, et praeterea non dicit esse de verberatione, sed de tortura, de qua fortasse non est eadem ratio, nisi accommodetur moa statim explicando. Et ideo, in tomo5, disp. 23. sect. 1, a n. 40, explicando excommunicaionem canonis si quis suadente, censui illud c. Universitatis, suam obligationem retinere, praesertim circa regulares, de quibus in specie loquitur ; nec puto contrariam consuetudinem in eis ostendi posse. Dico ergo imprimis, c. Universitatis loqui quando poena flagellationis directe imponitur, et persona religiosa ad hoc traditur ministro ut vapulet. Quod non ita fit in poena triremis, quia per se solum ordinatur ad laborem remigandi, per accidens autem adjungitur flagellatio. Sed hoc non saUsfacit, quia vel postea licite verberatur religiosus damnatus ad triremes, vel non. Si primum, jam sine culpa non servatur lex lata in dict. c. Universitatis. Si secundum, certe non juste damnatur religiosus ad illam peenam, tum quia, moraliter loquendo, habet verbera- tionem quasi per se adjunctam ; tum quia datur aliis materia peccandi.

7. Exactior responsio.—Addendum ergo est dictum cap. Universitatis specialiter loqui de verberatione quae fit modo religioso, et juxta religiosam disciplinam, ut ex ipso textu clare constat ; et quoad hoc non existimo illam legem esse usu revocatam ; neque talis consuetudo esset vationabilis, cum hoc pertineat ad religiosam honestatem, et possit decenter servari; quando autem religiosus verberandus est non more religiosorum, sed more aliorum secularium, et infamium reorum, non procedit ille textus, quia nec de tali casu loquitur, nec posset decenter servari, quia non potest persona religiosa tale munus per se licite aut decenter exequi. Ita ergo contingit in verberatione illa quae fit in triremibus, et in hoc est ctiam simile exemplum de tortura ; ideo enim religiosi torquentur per ministros laicos, quia torquentur more laicorum, quod tortoris munus non posset religiosa persona per se decenter exequi. Illud autem in utroque casu difficile manet, quomodo scilicet possit religiosus taliter torqueri licite, vel ad laicalem (ut sic dicam) verberationem, vel poenam, quae illam includat, damnari. Ad quam diflicultatem nihil aliud respondere possumus, nisi consuetudine introductum esse, quam daimnare non possumus, cum sciente et tacente Summo Pontifice invaluerit, et a viris doctrina et religione insignibus observetur ; quae bona etiam fide incipere potuit, quia nultum est expressum dccretum quo prohibeatur ; nam potius in cap. 1, de Calumniatoribus, subdiaconus verberibus publice castigari praecipitur, et in c. Quia juata, 5, q. 6, similiter dicitur, aliquando posse ut infamem verberibus castigari.

8. Potest ulterius Prelatus damnare subditum ealio. — Unus modus exilii ad quem datur potestas. — Alter modus. — Statuendum praeterea est, posse etiam Praelatum regularem punire subditum criminosum poena exilii; hanc enim etiam canones imponunt ecclesiasticis personis, ut patet ex c. Cum beatus, 45 d., et c. 1 de Calumniatoribus, ubi glossae id notant, et alia jura adducunt ; et de persona religiosa est eadem ratio, et nullibi invenitur prohibitum quod hac poena puniatur ; neque etiam ob rigorem excedit potestatem talium Praclatorum, nam major est poena triremium; ergo. Potest autem hoc exilium dupliciter intelligi. Primo, intra ipsam religionem ; sccundo, expellendo a religione, et simul relegando. De priori modo est res perspicua, et quotidiana praxis ; nam ubi sunt filiationes monasteriorum aut provinciarum, solent religiosi propter delicta a propriis monasteriis vel provineiis ad aliena transferri ; et illud est quoddam exilii genus, quo modo solent etiam puniri moniales, quando graviter et scandalose in suis monasteriis delinquunt ; tantoque gravior crit haec poena, quo in loca magis distantia, vel minus cognita, facta fuerit mutatio. Ubi autem non sunt filiationes , habet locum hoc exilium per mutationem provinciae aut regni, vel propriae originis, vel professionis, et educationis in eadem religione. De sccundo autem modo exilii solent aliquando religionum Praelati, dum aliquem expellunt, illi simul praecipere, ut in tali provincia vel relicione non habitet, et ita simul condemnant reum et ad expulsionem et ad exilium. Et videtur hoc esse posse justum, tum quia delictum potest esse dignum utraque poena ; tum etiam quia ad honorem vel pacem religionis pertinere potest, ut talis religiosus ejectus ibi non habitet.

9. Ad hunc modum non dari potestatem probatur. —Sed nihilominus in rigore non videtur obligare tale praeceptum, et consequenter neque hanc poenam posse hoc modo imponi, quia postquam religiosus ejectus est, non cst subditus religionis, nec tenetur Praelatis ejus obedire ; ergo neque illi praecepto obedire cogitur ; nam, eo ipso quod cessavit subjecto, cessavit etiam praeceptum. Confirmatur, quia non potest Praelatus imponere praeceptum subdito, pro eo tempore pro quo vel ipse non est futurus Praelatus, vel alter non est futurus subditus , tum quia praeceptum expirat morte mandantis, nisi sit lex ; tum etiam quia extra territorium jus dicenti non est parendum, e. 2. de Constitut., in 6. Confirmatur tandem, quia ob similes rationes (praeter alias), si Praelatus ei, quem ejicit, praecipiat ingredi aliam religionem, non tenetur ei parere, ut dixit Navarr., consil. 77. de Regul., et infra etiam, lib. 3, c. 5, num. 20, dicemus. Unde etiam obiter colligo, religiosum ejectum, cui Praelatus concedit facultatem ingrediendi aliam religionem, dummodo non sit in tali regno vel provincia, non obligari ex vi praecepti ad hanc conditionem servandam ; quia illa respicit tempus in quo jam non est futurus subditus, et virtute continet quoddam exilium. Dico autem, ez vi praecepli, nam ex vi pacti posset obligari, ut si ad vitandum aliud genus peenae justae, sub ea conditione et pacto acceptasset ejectionem; tunc enim, si conditio fuerit justa, et libere acceptata, obligat non per modum praecepti humani, sed ex naturali lege fidelitatis vcl justitiae ; neque erit sufficiens excusatio, quod metu gravioris poenae fuerit acceptata ; quia ille metus non fuit injuste incussus; sicut quando damnato ad mortem remittitur poena, ea lege ut obligetur ad ducendam in uxorem talem mulierem, vel ad tale munus publicum exercendum, justa est conditio, et obligans postea in conscientia.

10. Praeter has poenas potest etiam Praelatus religionis praecipere subdito graviores aliquas poenitentias, vel labores, aut opera, vel aspera et dura, vel humilia et abjecta, pro qualitate delicti. Haec sumitur ex Sylvestro, verb. Heligio, 6, q. 6, et Angelo, verb. Beligiosus, num. 29, et constat ex dictis supra de voto obedientiae. Unde in hoc consideranda est differentia inter has poenas et alias graviores corporales, quod ad alias solum obligatur homo, ut eas patiatur, non resistendo violenter; ad eas autem potest obligari religiosus etiam active (ut sic dicam), eas in se exequendo, quia haec obligatio non excedit humanam jarisdictionem, nec est res nimis ardua aut difficilis, de quo latius in materia de Legibus, lib. 5, ac. 5. Hie vero occurrebat specialis difficultas de religioso damnato ad perpetuum carcerem, an teneatur non fugere, etiamsi possit. ftem, si damnatus sit, ut fame paulatim pereat, per insensibilem quamdam cibi diminutionem et subtractionem, an teneatur non amplius comedere, etiam si possit. Verumtamen hae quaestiones generales sunt, de quibus videri potest Covar., lib. 1 Variar., c. 2,n. 14; Cajet., 2. 2, q. 69, art. 4; Sot., lib. 5 de Justit., q. 6, art. 4; et specialiter de religiosis, Navar., Comment. 4 de Regul., numero sexagesimo tertio; Salsedo, in Practica crimin., c. 137. Qui omnes concludunt, in priori casu teneri religiosum ad non fugiendum, tum ex generali lege justitiae vel obedientiae, qua tenetur reus parere sententiae justae, et illam servare, quantum ad ea quae per ipsum licite exerceri possunt ; tum etiam speciali titulo, quo religiosus tenetur ratione voti obedientiae in claustro manere, et intra terminos ejus a Praelato praescriptos. Quae sententia vera est, maxime in religiosis; intelligenda tamen videtur ex vi solius detentionis seu incarcerationis ; per accidens vero, propter gravissima incommoda tali incarcerationi adjuncta, accidere potest ut contrarium liceat, sicut jam dicemus.

11. In altero ergo puncto resolutio com- munis est, non teneri reum abstinere a cibo necessario ad vitam conservandam propter poenam impositam ; imo multi dubitant an heite possit id facere; qua quaestione omissa, quia pertinet ad materiam de homicidio, saltem certum est non posse obligari in conscientia ad hujusmodi abstinentiam, quia et est res nimis ditficilis, et naturali inclinationi repugnans, et alioqui non est necessaria ad commune bonum; satis enim est quod re ipsa possit juste cibis privari, et quod judex possit praecepto suo ministros justitiee obligare ne alimenta praebeant hujusmodi malefactori; quod etiam potest prohibere Praelatus religionis, tam virtute obedientiae, quam ratione voti paupertatis. Ipsi veroreligioso prohibere non potest quin licite comedat, si possit, quia nec justiiia, nec obedientiae aut paupertatis votum ad tam difficilem abstinentiam obligat. Unde infero, religiocsum sic damnatum posse hcite fugere, non adfugiendum carcerem, sed mortem. Omnes enim fatentur damnatum ad mortem licite fugere, si possit, quia privilecium vitae tuendae maximum est, ut constat ex auctoribus citatis, et aliis quos ipsi referunt. Sed qui ita damnatur ad perpetuum carcerem, ut per continuam inediam paulatim pereat, est damnatus ad mortem, nam, licet non sit damnatus ut occidatur, esttamen damnatus ut quasi ab intrinseco moriatur, quod perinde est, quantum ad vitae detrimentum pertinet ; ergo propter illud vitandum licebit fugere. Et fortasse in hoc casu loquuntur Angelus, et alii auctores, quos Covar., Navar. et Salsedo referunt, dicentes licerefugere damnato ad perpetuum carcerem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10