Caput 11
Caput 11
An religiosi possint a sententiis et praeceptis suorum superiorum appellare.
1. Arguitur posse rveligiosum appellare a sententia injusta.—lItem a justa, sed nimis rigorosa.—Hoc in loco tractandum occurrit, an religiosus possit appellare a sententia Praelati, per quam ad gravem poenam condemnatur. Et, ut quaestio sit specialis hujus materiae, isumenda est in eo casu, in quo licitum esset seculari clerico, vel laico, a sententia legitimijudicis appellare, vel quia reputat ilam injustam, vel nimis rigorosam, et sperat a supcriore esse juste leniendam. In priori ergo casu videtur licere ctiam religioso appellare, juxta doctrinam D. Thomae, 2. 2, q. 68, art. 3, quia talis appellatio nihil aliud est quam quaedam naturalis defensio, qua nemo potest juste privari. Confirmatur, quia si Praelatus religionis subditum aggrederetur injuste, ut illum gladio occideret, posset subditus se etiam gladio defendere, propter naturale jus defensionis; ergo si illum aggreditur per sententiam injustam, poterit se defendere, saltem per appellationem justam. Quod si hoc necessario admittendum esset in religioso, si damnari posset ad mortem, eadem ratione licebit quotiescumque damnetur ad patiendam injuriam, tantoque magis, quanto poena injusta fuerit acerbior. ldem argumentari possumus de altero casu, quando, licet poena non exeedat limites justitiae, multum tamen rigorosa est, et infra eosdem posset mitior imponi; cur enim non licebit reo mitiorem judicem postulare, cum non petat injustum ? aut cur debet hoc magis religioso prohiberi quam aliis, cum religiosum judicium mitissimum omnium . et paternum potius quam judiciale esse debeat ? Tandem, quando Praelatus inferior praecipit subdito aliquid nimis grave et difficile, petest subditus ad superiorem Praelatum recurrere, non solum pro injustitia, sed etiam pro nimio gravamine tollendo; ergo idem erit in poenis.
2. Arguitur non posse, tum ex jure communi. — Tum ex statutis religionum. — In contrarium autem facere videtur c. Reprehensibilis, de Appellationib., ubi dicitur : Statuisaus ne subjecti contra disciplinam ecclesiasticam in vocem appellationis erumpant ; et in fine subditur : Preecipue vero hoc in religiosis vohunus obsercari, ne religiosi, cum pro aliquo emcessu fuerint corrigendi, cuntra regularem Pralati sui el Capituli disciplinam appellare praesumant, sed lmiliter ac devote suscipiaut quod pro salute sua fuerit eisdem injunctum. Et in c. Ad nosiran, eod. tit., praecipit Alexander III cuidam Abbati, ut, licet religiosus appellare praesumat, eum, juxta sui ordinis instituticnem, castiget. Idem sumitur ex c. Zicet, de Officio ordinarii. Ex quibus juribus ortum videtur axioma communiter receptum, inter probos religiosos appellationis vocem audiendanm non esse ; et per statuta vel consuetudines religionum communiter hoc prohibetur, ut dicitur in lib. Monumenta ordinum, fol. 125, alias 220, concess. 499, et specialiter in ordine Praedicatorum est constitutio prohibens appellationem, quam his vezbis refert Armiila, verb. Accusatio, iu fine: Declaramus quod, licet appellatio sit de ure naturali, unusquisque po- lest juri suo renunciare, et eo ipso quod quis obedientiam sponte profitetur , secundum Constitutiones nostras, secundum quas non licet appellare. eic., et infra refert in quodam capitulo generali, denunciatum fuisse fratribus universis, quod de jure communi, et ev privilegio Ordinis speciali nulli fratrum licitum est a correctione, vel ab officiorum amotione appellare. Et similis prohibitio, licet aliis verbis, habetur in eorum Constitut., dist. 9: Cum non venerimus (dicitur ibi) contendere, sed potius delicta corrigere. Et videri potest Ferdinandus a Castillo, lib. 2 susee Chronicae, cap.8, ubirefert etiam confirmationem Donifacii IX. Unde etiam confirmatur ; nam in nostra Societate, Paulus IIT, in Bulla ult., circa princ., inter alia statuit, u£ a correctione regule Societatis hujusmodi secundum ordinationes facte, ut vigor discipline melius conservetur, appellari aut talis appellatio per ullum judicem admitti non possit. Rtem, Cisterciensibus privilegium concessum est, ut a correctionibus Praepositi Generalis vel Visitatorum ejus appellari non possit, etiam ad Sedem Apostolicam, sub poena cxcommunicationis Sedi Apostolicae reservatae, nisi a generali congregatione, etin casu denegatae justitiae, aut pro notoria injuria. Ita refertur in Compendio Societatis, verb. Appellatio, ubi aliud simile privilegium refertur canonicis regularibus concessum ; et Julius II idem concessit Minoribus, prout habetur in Supplemento, concess. 553.
3. Ad haec vero omnia respondent aliqui, intelligenda esse altero e duobus modis. Prior est, ut a correctione Praelatorum non sit religiosis appellandum, nisi correctiones in modo excedant, alioqui, interveniente excessu, non putant esse rcligiosis prohibitam appellationem, etiam a correctione regulae. Ita sentit glossa 1, in c. De priore, de Appellationib., ubi idem sentit Decius, et Panormit., in c. Ad nostram, de Appellat., ubi in principio ita colligit conclusionem illius textus : A correctione legitina non appellatur, nisi modus eacedatur. Deinde a contrario sensu infert, appellationem permitti religiosis, quando indebite praegravantur per superiorem, quia nulli deneganda est defensio, cap. Cum inter, de Exceptionib. Idem habet Glossa, Panormit,, et alii communiter ex textu ibi, inc. Zicet, de Offic. Ordin. Quam sententiam sequitur Navarr., Comment. 3, de Regularib., num. 54, et consil. 4, de Appellat,, ubi inter alia ait, nullo jure prohiberi regularem appellare; quin potius, in c. 1, et 2.2, q. 6, omnibus dicitur permissa appellatio, quod saltem intelligendum est de omnibus quibus non est appellatio specialiter prohibita, ut idem Navarr. notat, ex Glossa, in l. Qui restituere, ff. de Rei vendicat. Qui omnes addunt rationem, quia, quando in correctione modus esxceditur, contra jus naturae esset tollere defensionem; ergo et appellationem.
4. Haec tamen responsio difficilis est, primo, quia hoc modo nulla est differentia inter secularem clericum respectu Episcopi, et religiosum respectu sui Praelati; nam etiam secularis appellare potest a correctione, si sit ultra modum; si autem modus servetur, etiam ille prohibetur appellare in dict. cap. Licet, et in Tridentino, sess. 13, cap. 1, de Reformat.; ergo nulla est differentia. Consequens autem videtur contra communem sensum, et supradictum axioma receptum, quod speciale esse creditur in religiosis, quod etiam significatur in dict. cap. Beprehensibilis, in fine. Secundo obstat, quia alias Pontificia indulta nihil concedunt, quia non appellare a moderata et legitima correctione, ex debito justitiae necessarium est, ut ex D. Thoma diximus, n. 1, in reliuiosis autem, etiam ex speciali debito obcdientiae; ergo si Pontifices hoc tantum voluerunt esse prohibitum, nullum speciale privilegium concesserunt, quod videtur esse contra mentem eorum. Tertio, ratio illa de defensione naturali videtur inefficas, nam est ab specie ad genus negative; quia defensio, etiam justa et moderata, est genus, et latius patet quam appellatio; ideoque, licet alicui denegetur appellatio, non recte infertur defensionem denegari. Potest enim ad superiorem recurrere per simplicem querelam, vel per modum supplicationis aut precum, et ab eo obtincri vel justitia, vel gratia; quod est sufficiens remedium diversum ab appellatione, ut ex dicendis constabit, et multo magis decens religiosum statum. Vide Panorm., c. Cum dilectus, de Appellationibus.
5. Alius modus respondendi est, per dicta indulta non prohiberi religiosis simpliciter appellationem, sed illam quae fit ad aliena vel extrinseca tribunalia, vel per alium modum indebitum, qualis esset recedere a conventu, praetextu accedendi ad superiores sine eorum facultate; quod merito prohibetur in Concilio Tridentino, sess 25, cap. 4, de Regularib. ; et Gregorius XIII, in quadam Constitutione, praecipit sub gravibus poenis religiosis Minoribus, ne ad secularia tribunalia appellent ; non vero prohibet appellationem servato debito ordine intra propriam religionem, vel, si necesse sit extra totam illam appellare (ut si a supremo generali Praelato appellandum sit), id fiat ad Apostolicam Sedem, vel ad tribunal ab ipsa designatum. Sic enim in dict. c. De priori, graviter reprehenditur quidam Prior, qui appellationem ad Sedem Apostolicam non admisit, nam ad Romanam Ecclesiam omnibus appellare licet, c. Ad Romanam, cum ahis, 2, q. 6; ct in Congregatione Cardinalium pro regularibus decretum factum est anno 1587, ut appellationes religiosorum fiant immediate ab uno Praelato religionis ad proximum superiorem, et a Generali ad Protectorem, et a Protectore ad sacram Congregationem. Videtur ergo legilima dicta expositio, quam adducit Emmanuel Roder., t. 1, q. 29,a. 2. Nihilominus difficultate non caret, tum quia juxta illam nihil speciale concederetur religionibus per citata indulta, praeter exemptionem, quia, eo ipso quod religio est exempta, est religiosis interdicta appellatio ad omnia alia tribunalia, saltem exira Sedem Apostolicam, vel eum qui ejus vicem gerit ; quia ex natura rei, et communi jure, nullius momenti est illa appellatio, quae fit ad personam non habentem jurisdictionem. Consequens autem videtur esse contra intentionem talium indultorum ; nam in Societate, verbi gratia, postquam exempta jam erata Paulo III, ab eodem additum est ut appellari non possit ; tum etiam quia in aliquibus ex privilegiis citatis interdicitur appellatio, etiam ad Sedem Apostolicam; ergo multo magis non licebit ad altiores Praelatos ejusdermn religionis.
6. Prima assertio pro resolutione lngus capitis. — Assertio haec procedit de propria appellatione, ac regulariter. — Propterea dicendum censeo, appellationem, etiam ex natura rei non injustam, esse regulariter interdictam religiosis, maxime per specialia privilegia. Ita docet simpliciter Soto, lib. 5 de Just., quaest. 6, art. 3; et de Mendicantibus admittit Nava-., cons. 5, de Appellat., uum. 6, quamvis addat, et merito, non esse privandos alio genere defensionis. Ad hoc ergo explicandum, adverto aliud esse appellare, aliud ad superiorem recurrere aliis modis; nam per appellationem ita fit recursus ad superiorem, ut suspendatur jurisdictio inferioris Praelati, tam quoad vim obligandi per ppeeceptum vel sententiam a qua appellatur, quam quoad potestatem procedendi in causa de qua agitur; regulariter enim hos duos effectus habet appellatio, quamvis in censuris, quando subsequi- tur post sententiam latam, solum habeat sccundum ettectum, ut disput. 3, de Censur., sect. 6, diximus, et traditur communitur in cap. Super eo, et c. Pastoralis, de Appellationib., et c. 7scui, de Sentent. excommunic., in 6, et videri possunt Sylvester et Angelus, verb. Appellatio. Per alium vero recursum ad superiorem non suspenditur jurisdictio inferioris, nec quantum ad vim obligandi per suum praeceptum, vel sententiam, quamdiu a superiore non fuerit revocata, nec etiam quoad procedendum ad executionem, vel ad ultcriorem definitionem causse, si opus sit; quia per alium simplicem recursum non potest subditus devolvere negotium ad altiorem Praelatum sola voluntate sua, sine adminiculo juris; nullum autem est jus in quo talis devolutio fundari possit, seclusa appellatione.
7. Non vero procedit de recursu ad superiores Praelatos, etiam Papam. — Recursus ergo ad altiorem Praelatum legitimum, et habentem jurisdictionem, nullibi negatur religioso subdito; esset enim contra omnem rationem, maxime in sustinendis poenis, quia per hoc nullam injuriam facit proximo Praelato, quia interim illi obedit, ut supponimus, et alias utitur jure suo, quia, ut supra, c. 2, num. 15, dixi, Praelatus religionis, licet universahs sit, habet immediatam jurisdictionem in subditos ; ergo licet eis ad illam recurrere. Nec contra hoc invenio prohibitionem aliquam positivam. Unde censeo hunc recursum non solum esse licitum quando in poena imponenda Praelatus dehitum modum excedit, sed etiamsi sit justa, et secundum regulam ; dummodo materia talis sit, ut altior Praelatus juste possit gratiam aliquam, vel quasi dispensationem concedere, quia tunc ex nullo capite malum est illam procurare, dummodo etiam vera et suiticiens relatio superiori fiat, ne gratia seu remissio subreptitia sit. Censeo praeterea hunc recursum non solum licere ad altiores Praelatos religionum, sed etiam usque ad Summum Pontificem, vel ad quemcumque alium habentem jurisdictionem ad mutandum praeceptuin, vel poenam religioso impositam a suis superioribus, quia in his omnibus eadem ratio locum habet.
8. Recursus hic ad ewternos illicitus est, quamvis procurare eorum intercessionem analum non sit ex uatura rei. — Hec tamen aerito in religionibus prohibetur.— Ad externos vero non licet etiam hoc modo recurrere, cum illi superiores non sint, nec jurisdictionem habeant; propter quod etiam (ut hoc obiter notetur) secunda expositio seu modus respondendi positus in num. 5 videtur minus satisfacere, quia id solum censet esse prohibitum circa appellationem, quod generaliter vetitum est in quocumque actu petendi usum jurisdictionis ab eo qui non habet. Si autem ille rccursus ad alios principes vel Praelatos non sit ad petendam actionem aliquam jurisdictionis, sed intercessionem, non est per se et intrinsece malum, quia nihil petitur per se injustum aut iniquum. Solet autem in religionibus hoc etiam prohiberi per proprias regulas vel constituiones. Et sane merito, tum quia hujusmodi intercessiones multum religionem perturbant, sunt enim violentia quaedam morales; nam si illis non condescendatur, vel odia generantur, vel saltem amicitiae dissolvuntur aut remittuntur; si autem propter illas nimiae indulgentiae fiant, enervatur disciplina religiosa cum non parvo religionis dispendio; tum etiam quia hoc nunquam fit sine dedecore et irfamia religionis, et aliis gravissimis incommodis. Propter quod non immerito recti et religiosi Praelati non tantum flecti non solent hujusmodi intercessionibus, verum potius indignari, ita ut difficiliores et duriores sese in hujusmodi religiosos ostendant, cum prudentia tamen et moderatione, ne scandala vel majora mala sequantur. Quin potius etiam solet hos Praelatos offendere recursus ad alium altiorem Praelatum ; sed hoc humanum est, et, si ob eam causam malum aliquod subdito inferant, erit injustum, quia in eo non male aget, ut diximus num. praecedenti.
9. Secunda assertio. —Quia vero per simplicem recursum sine vera appellatione non semper satis subvenitur injuriis quas interim religiosi pati possunt , ideo diximus appellationem esse regulariter, non vero semper eis interdictam, quia interdum est necessarium medium ad repellendam gravem et manifestam injuriam. Ut ergo explicemus quomodo regulariter non liceat talis appellatio, est secundo dicendum, non satis esse quod sentenüa contineat rigorem, nam si totus ille locum habet absque propria injustitia, non habet locum in religioso vox appellationis, etiamsi fortasse in seculari audiri posset. Unde, etiamsi in eo casu religiosus appellet, si Praelatus non mutet sententiam vel praeceptum, tenetur subditus parere vel non resistere, doneca superiori Praelato, alia via requisito, aut rogato, relaxatio fiat. Ratio omnium est, quia justitia suam vim retinet, etiamsisit rigorosa; ut in contractibus, si venditor noluit nisi pro rigoroso pretio vendere, emptor tenetur totum solvere. Sic ergo, quamdiu Praelatus non excedit limites justitiae, etiamsi summo rigore utatur, obligat per suum praeceptum et sententiam, nec suspendi potest per appellationem, quae inter religiosos saltem non habet locum, nisi ubi injuria intercedit.
10. Tertia assertio. — Tertio addendum est, non satis esse quod sit dubium an sententia justa sit, necne, sed oportere ut injustitia sit clara. Ita sentiunt communiter Doctores citati, et communiter Summistae, verb. Appellatio, Angel., n. 10; Tabiena, 11; Armil., 16; Sylvest., q. 7; Gloss., in dict. c. Ad nostram, et in dict. c. Licet ; et bene Covar., in Practicis, c. 23, n. 6, vers. Seato et Octavo ; Soto supra ; nec Navarr. contradicit. Et ratio est, quia in dubio obediendum est Praelato, et jus ejus praeferendum est. Item quia in dict. c. Ad nostram, absolute dicitur quod, non obstante appellatione religiosi, Praelatus secundum regulam et constitutionem ordinis eum corrigat et castiget ; idemque sine limitatione statuitur in dict. cap. Heprehensibilis. Ergo nulla limitatio vel exceptio addenda a nobis est, nisi quam ratio naturalis necessario postulat ; quod solum habet locum in manifesta injuria. Praeterea explicatur in hunc modum ex dict. c. Ad nostram, quia cum Praelatus possit et debeat punire subditum juxta regulam, ex duplici capite potest oriri dubium circa justitiam punitionis, scilicet vel quia factum ipsum negatur satis esse probatum, vel quia poena dicitur excedere modum regulae. Ex hoc posteriori capite nunquam dubium potest esse sufficiens causa appellationis, quia si regula ponit definitam posnam pro tali delicto, vel erit evidens excessus, si major ponatur ; vel certe erit clara justitia cx hac parte, si poena sit conformis regulee, ct iceo hoc signatim postulatur in dict. c. Ad noslramn ; quod si minor fuerit, saltem respectu ipsius religiosi non erit injusta; quod siin ipsa regula poena committatur arbitrio Praelati, eo ipso quod illam imponat, et non constat esse injustam, existimatur prudenti arbitrio positam, atque adeo juxta reguiam. Cum autem dubium versatur circa facti notitiam vel probationem, merito etiam, praesertim inter religiosos, praesumitur pro facto Praelati, tum propter conditionem status, tum etiam quia inter religiosos in hujusmodi correctionibus necesse non est judicialem ordinem exacte servare, ut dicitur in cap. Qualiter et quando, de Accusationibus, in fine.
11. Quarta assertio. — Quarto dicendum est, in gravioribus causis aliquando esse admittendam appellationem religiosi ad altiorem Praelatum, servato debito ordine; in communibus autem defectibus, aut correctionibus quae nec infamiam inducunt, nec acerbam alquam poenam vel dolorem, penitus non esse audiendam, sed humiliter ac devote suscipiendum quod pro saute sua eis fuerit injunctum, ut dicitur in dict. cap. Reprehensibilis. Priorem partem probant, quae ex Gregorio XHI et Congregatione Cardinalium adduximus. Probat etiam naturalis ratio, quia tunc est talis defensio necessaria, quia nisi suspendatur sententia et executio, imminet periculum gravis nocumenti, et fortasse irreparabils. Hoc etiam ad minimum sentiunt auctores citati in responsionibus supra positis. Soto etiam et alii eam non negant quoad appellationem intra propriam religionem, nam omnia incommoda, quae ex hujusmodi appellationibus Soto infert, in hoc fundantur, quod decor et quies religionis perit, si eorum causae extra religionem ad seculares judices, tameisi competeutes, transferatur. Quae iucommoda non sequuntur ex eo, cum intra religionem ab inferiori ad superiorem Pralatum appellatur ; ergo si alioqui negotium grave est, et injustitia clara, licite poterit talis appellatio fieri, quia tunc nec bono communi sequitur detrimentum, neque alteri fit injuria, sed propria et gravis propulsatur. Neque etiam jus commune tunc prohibet appellationem, quia jura citata non loquuntur in eo casu, in quo aliquod absurdum sequitur contra rationem naturalem ; et idem dicendum est de quibuscumque privilegiis, vel religiosorum regulis, quae non prohibent appellationem, nisia correctione regulari ; quando autem punitio gravis est, et cum manifesta injuria, non potest dici correctio regularis. llaec autem assertio quoad hanc partem non repugnat primae, quia hic casus extraordinarius est, vixque potest accidere in religione, quod fiant tam graves et manifestae injuriae titulo justitiae et porestatis publica, et quod tam grave periculum imminet recurrendo ad Praelatum altiorem simpliciori et magis religioso modo; unde, quia res morales judicandae sunt ex his quae frequenter accidunt, ideo absolute dicitur interdicta vox appellationis, maxime vero cum illa restricuone, regulariter.
12. Ouod magis declaratur probando secundam partem, de qua maxime videntur loqui jura citata, et quoad eam rem procedunt , ut opinor, etiamsi in correctione excedatur modus ; item de appellatione etiam intra eamdem religionem, ab inferiori ad superiorem Praelatum. Quae imprimis non habet locum intra eamdem domum, tum quia ibi solum est unus Praelatus, ut supponimus; tum etiam quia ibi non est necessaria propria appellatio, cum facile possit esse personalis recursus ad superiorem, qui locum et effectum appellationis liabere potest, juxta c. Dilecti, 2, de Appellat., et quae ibi notantur. Hinc ergo probatur generaliter conclusio, quia si in his ordinariis correctionibus, quae juxta disciplinam religiosam fiunt, locum haberet appellatio a Priore ad Provincialem, et a Provinciali ad Generalem , magna sequeretur perturbatio, et disciplina religiosa sine dubio corrueret, tum quia reverentialis timor ad inferiores Praelatos facile contemneretur; tum etiam quia vix possent superiores Praelati expediendis singulorum religiosorum causis et appellationibus vacare; tum denique quia, partim per hujusmodi dilationes, partim per fraudes, vel negotiationes, quae interim misceri possunt, nulla fere fieret religiosa correctio; ergo ad bonum relicionis expedit, ut in hac correctione simplicius procedatur sine ullo genere appellationis. Confirmatur et declaratur, quia ubi intercedit rationabilis causa, quae sufficiens esset ad appellandum, si eadem repraesentetur eidem superiori, et ab eo humiliter petatur ut poenam remittat aut temperet, moraliter loquendo, erit sufficiens remedium, quia religionum Praelati maxime debent recta ratione gubernari , et credendum est pro sai status obligatione regulariter loquendo, ita procedere ; si autem rationabilis causajnon subest, neque etiam appellatio rationabilis erit. Quod si interdum, interveniente etiam justa causa, illud remedium non sufficiat, minus malum est, quod in raro casu privata persona incommodum ahquod patiatur, quam ut relaxatio religionis per usum appellandi a correctione regule introducatur. Eo vel maxime quod ex hujusmodi correctione non creatur infamia alieujus momenti, et, licet aliqua excogitari possit, per humilem certe obedientiam et patientiam, non solum recompensatur, sed etiam superatur. Aliunde etiam in hujusmodi religiosis poenis non est tantus labor aut dclor, quin sine culpa possit facile sustineri ab his, qui perfectionem profitentur ; nam et ipsi possunt et debent hujusmodi poenas inter alias peenitentias et austeritates, quas voluntarie sumunt, com utare, ct Superiores possunt interdum similia propter solam exercitationem spiritualem praecipere; ergo est valde consentaneum hujusmodi statui, ut vox talis appellationis in eo non audiatur.
13. Quinta assertio, quod nec in gravioribus casibus expedict appellare ad Prelatum eatra religionem.—Jdque ctiamm ad judicem compeLtent ein .—Ultimo addo, merito concessum esse religiosis ut etiam in gravioribus causis extra totam religionem non fiat appellatio. Ducbus autem modis intelligi potest fieri extra totam religionem. Primo, ad judicem non competentem, et de noc genere appellationis non loquor, quia, ut supra, n. S, dixi, constat per se et intrinsece esse iniquum, sive fiat ad laicos judices, vel principes, quod pessimum omnium est, et interdum contra censuram in bulla Coena Domini latam, sive fiat ad ecclesiasticos Praelatos non habentes jurisdictionem in tales religiosos, quia illud etiam est contra justitiam, et conira praecepta et privilesia singularum religionum. Alio vero modo potest dici appellatio extra religionem fieri, quoties fit ad Praelatum secularem et extrinsccum, ui sie dicam, cui religio vel monasterium subjectum est; et haec appellatio per se non est injusta, ut constat. Circa illam vero distinguendum videtur inter religiones non exemptas et exemptas; nam in illis quae subjectae sunt Episcopis, non est prohibita appellaiio in praedictis casibus ad Episcopum, cui monasterium subjectum est, quia gerit vicem superioris Praelati, qualis in aliis religionibus esse solet Provincialis aut Generalis. In relicionibus autem exemptis, de quibus praecipue loquimur, appellatio ad Episcopum ex vi exemptionis prohibita est, non vero appellatio ad Summum Pontificem, quae jure divino et communi omnibus patet, ut probant jura supra, numero tertio, citata. De hac ergo appellatione dicimus in assertione, merito concessum essc religionibus, prasertim Mendicantibus, ut in eis non admittatur talis appellatio etiam ad Summum Pontificem, probaturque sufficienter ex indultis supra, numero secundo, citatis.
14. Appellatio eundo personaliter ad superiorem cum licentia, licite est.—Quid si quis eat sine licentia em gravi causa.—Ut autem amplius explicetur, distingui potest duplex modus appellationis, quod notat Navar., consil. 5, de Appellat., n. 1, facto scilicet et verbo. Facto dicitur fieri, quando arripitur iter ad superiorem Praelatum, juxta c. Dilecti, 2, de Appellat. Quod quidein, si Sat cum li- centia proximi Praelati, licitum est, ut per se constat, et per argumentum a contrario sumitur ex Concilio Tridentino statim citando; tunc autem illa non est propria et rigorosa appellatio, sed ille alius simplex recursus ad superiorem. Si autem fiat invito aut inscio superiore, videtur talis appellatio prohibita a Concilio Tridentino, sess. 25, c. 4, de Regularibus, ibi: JVec licet regularibus a suis concentibus recedere, etiai prateatu ad superiores suos accedendi, nisi ab eisdem missi aut vocati fuerint. Qui vero sine predicto mandato in scriplis obtento repertus fucrit, ab Ordinariis locorum tanquam desertor sui instituti puniatur. Navarrus autem, Comment. 2 de Regularib., n. 61, hanc prohibitionem interpretatur, ut non procedat in adeunte superiorem ex gravi causa; qualis est injustum et notabile gravamen, a quo non potest subditus aliter liberari: Quia non est (inquit) credendum tantun Concilium voluisse derogare tam juste appellationi iam gravi rationi nitenti, scilicet, quia illud posset repugnare juri naturali, quo malitiis hominum obviandum est: Preesertin (ait) quod non est petendus conseusus ab eo ad cujus gracamen tollendum, vel delictum castigaudwn, est agendum, juvta glossam, in c. Cum pastoris, 2, q. 1, et argumento cap. E parte, dc Accusationibus.
15. Verumtamen expositio haec difficilis creditu est, quia juxta illam, prohibitio Concilio sine fructu fuisset, quia semper fuit in Ecclesia prohibitum religiosis arripere iter suo arbitrio, et sine urgente causa, sub titulo eundi ad superiorem Praelatum ; Concilium autem novum aliquid prohibere voluit, ut indicant illa verba, mec liceat vegularibus ; mens ergo Concilii fuit, ut nullo praetextu hoc faciant ; minus enim incommodum existimat ut religiosus interdum patiatur aliquod gravamen injustum, quam ut totum corpus religionis illo praetextu magnum dispendium patiatur. Existimo ergo hanc fuisse mentem Concilii, alias nulluin fere remedium prioribus malis adhibuisset. Unde in foro exteriori non excusabitur, ut opinor, hujusmodi relgiosus hoc praetextu, quominus ab ordinario loci detineri possit et puniri, licet nec excommunicatus sit, nec excommunicandus, ut Congregatio Cardinalium in quadam declaratione advertit. In foro autem conscientiae tune solum posset admitti haec excusatio, quando vel maguum commune bonum evidenter periclitarctur, vel extrema necessitas immineret alicojus gravissimi et irreparabilis uccumenti, quod non proprio, sed prudentum arbitrio judicandum esset. Quapropter solo titulo appellationis a gravamine injustaee sententiae, moraliter loquendo, nunquam existimo hoc licere, quia raro esse potest gravamen tam notabile, tamque irreparabile, ut propter solam dilationem accedendi ad superiorem ordinato modo tam grave debeat existimari, praesertim quia major infamia, majusque nocumentum, etiam spirituale, sequi solet ex hujusmodi perturbato discessu.
16. An illicitun sit ire etiam ad Sedem Apostolic. sine licentia.—bDubitari vero posset circa dictum decretum Concilii Tridentini, an sub illo verbo, ad superiores suos accedendi, compreheridi etiam debeat Romana Sedes; videtur enim in rigore non comprehendi, quia sub generali verbo non comprehenditur tam specialis auctoritas, et quia nomine superiorum, juxta communem usum, solum significcantur proprii Praelati religionis. Item, quia jus Pontificum non solet derogare, nisi expressa et specifica mentio illius fiat. In contrarium autem est, quia ad intentionem Concilii multo magis necessarium erat hoc ostium claudere discolis religiosis, quam caetera. Item, quia nomen superioris generalissimum est, et in rigore plus videtur comprehendere, quam si nomen Preaelati positum fuisset. Item, quia alias nec legatus Pontificis sub co decreto comprehenderetur, et ita licitum esset inconsulto proprio superiore ad illum accedere, quod valde absurdum est. Et ideo existimo hanc posteriorem partem veriorem, et usu receptam. Quae non repugnat supremae auctoritati Pontificis, quia ab ipsomet haec prohibitio nascitur, nam, licet sit supremus pastor, vult ut in accessu ad ipsum debitus ordo servetur, et communi bono religionis prospiciatur. Tenebitur autem Praelatus religionis concedere subdito petenti hanc facultatem, quando rationabilis causa subest ; quod si eam tunc neget, poterit subditus per aliam viam conqueri apud Summum Pontificem ut seipsum defendat, vel alicui malo gravi succurrat ; si tamen nullum aliud remedium ei superest, tunc juxta gravitatem causae per modum epikeioce judicium ferri poterit.
17. Appellatio verbalis, seu proprie dicta, cst quae formaliter prohibetur. — De appellatione autem propria et verbali intelliguntur specialia privilegia, in quibus Sedes Apostolica concedit, ut etiam ad seipsam hujusmodi appellatio non fiat; nam verba, simpliciter prolata, in proprictate sumenda sunt, et vox appellationis non aliud propric significat. Rationem autem hcorum privilegiorum et sanctae observantia, optime et religiose attigit Soto, quia commune bonum religionis privato praeferendum est, et unumquodque membrum pro bono totius postponere debet suum peculiare incommodum; plurimum autem interest religioni ut causae ejus, et si qui sunt defectus, inter ipsos religiosos tanquam inter patres et fratres componantur, et altissimo silentio recludantur; nam, si extra prodeant, decor etiam et honor religionis minuetur, et paulatim peribit, praeter alia incommoda quae ex libertate appellandi extra religionem in discolis et inquietis hominibus sequerentur. Est etiam optima moralis ratio, quia suflicienter provisum est religiosis per plures superiores a conventuali usque ad generalem, qui et facilius et melius poterunt veritatem causae cognoscere intra propriam religionem, quam externi judices, etiamsi Pontificii sint. Merito ergo alia appellatio dencgatur. Per hoc autem non prohibetur alia via legitima ad Summum Pontificem, dummodo propriis Praelatis obedientia servetur, donec Summus Pontifex aliud statuat ; imo hoc est quod praecipue dicta privilegia concedunt.
On this page