Caput 12
Caput 12
Utrum in praelatis regularibus sit potestas dispensandi cum subditis, et ad quam materiam extendatur.
CAPUT XII. UTRUM IN PRAELATIS REGULARIBUS SIT POTESTAS DISPENSANDI CUM SUBDITIS, ET AD QUAM MATERIAM EXTENDATUR.
1. Post explicatam potestatem directivam et coactivam, dicendum sequitur de potestate dispensativa ; nam haec etiam in perfecto Praelato necessaria est, quia sine illa non potest humanum regimen moraliter subsistere. Sit ergo haec prima et generalis assertio, habere scilicet Praelatum regularem potestatem dispensandi cum suis subditis (nam de extraneis nunc non agimus). Hoc satis constat ex superioribus, in c. 5, ubi ostensum est eos habere jurisdictionem Episcopalem, ad quam pertinet haec potestas dispensandi. Unde etiam constat, hanc assertionem proprie habere locum in religionibus exemptis ; nam quae exempta non sunt, sicut Episcopo subjacent in his quae sunt jurisdictionis non voluntarise, ita etiam in his qua sunt voluntariae jurisdictionis, ex quibus est dispensatio ; et ideo non est tam necessaria potestas dispensanci in praefectis, vel superioribus talium religionum, neque ordinario jure illam habert, sed quautum vel Episcopus de illa commiserit , vel per specialia privilegia eis sit a Pontificibus communicata, vcl si quid habent ex legitima consuetudine praescriptum. At vero Praelati csemptarum religionum, jure ordinario, et ex vi exemptionis, habent hanc potestatem dispensandi, sicut habent jurisdictionem Episcopalem, quia sub Pontifice Summo non habent alium proprium Episcopum extra suos Praelatos; et ideo ad eorum munus, prout de facto in Ecclesia institutum est, pertinet haec potestas ; est ergo in illis ex ordinario jure, et consequenter dicenda est potestas ordinaria, et non tantum delegata, sicut supra de eorum jurisdictione diximus, et haec de prima perte tituli.
2. Hac igitur potestate supposita, tria principalia dubia circa illam occurrunt explicanda : primum, quantum se extendat, et consequenter cirea quam materiam versetur ; secundum, in quibus Praelatis religiosorum sit haec potestas, id est, an solum in Generalibus vel Provincialibus, vel etiam in conventualibus seu particularibus ; tertium, ad quas personas se extendat haec potestas, id est, an ad solos professos, vel etiam ad novitios, aut extendatur ulterius ad familiares, benefactores, vel alios similes. Primum autem dubium traclari potest imprimis in generali per comparationem ad Episcopos. In qua comparationc prima difficultas est, an Praelati regulares possint dispensare cum suis religiosis, in omnibus casibus in quibus possunt Episcopi dispensare cum suis subditis. Et ratio dubitandi esse potest, quia Episcopus dispensare potest in omnibus quae sibi non sunt jure aut consuetudine prohibita, seu specialiter Papae reservata, ut est vulgatum apud plures Canonistas et Summistas ; at Praelati religiosorum non habent tantam potestatem, sed ad summum possunt quod eis jure aliquo concessum est, ut docuit Innocentius, in c. 2, De eo qui furt. ord. suscepit; ergo. Confirmatur, quia iu multis casibus possunt dispensare Episcopi in quibus non possunt dispensare Praelati regulares, ut, verbi gratia, in occultis suspensionibus vel irregularitatibus potest Episcopus dispensare juxta decretum Concilii Tridentini, sess. 24, c. 6, de Reformat., in quibus tamen non possunt Praelati regulares dispensarce, et similia ; ergo. In contrarium autem est, quia hi Praelati, supposita exemptione suarum religionum, jure ordinario habent henc potestatem; Crgo, si non limitetur, est aequalis quoad extensionem jurisdictioni Episcopali. Patet con- sequentia, tum quia illius loco succedit seu subrogatur; tum etiam quia non est major ratio limitandi illam in uno actu vel materia, quam iu aliis, nisi ubi aliquo expresso jure facta fuerit limitatio. Atque hanc partem sequuntur Glossa et Doctores communiter, in Clement. 1, de Rebus Ecclesiae non alienandis, verb. Praprii, et in capite Abbates, de Privil., in 6, verb. Quasi Episcopalem, et sumitur es Navarr., in Summ., c. 13, n. 75, vers. Tertio, et consil. 5, de Sponsalibus, juxta impressionem homanam anni 1590.
3. Tres ordines facullatum Episcoporum ad dispensandum. — Pro resolutione distinguerc oportet quaedam esse quae conveniunt Episcopis jure ordinario quatenus Episcopi sunt , ut dispensatio votorum, quae Episcopalia dicuntur, et in aliis casibus, qui etiam hac ratione Episcopales dicuntur; alia vero essc quae speciali jure conceduntur Episcopis, ut legatis Summi Pontificis, u sunt multi casus, vel potestates eis concessae in Concilio Tridentino, sess. 94 et 25, et aliis decretis de Reformat., quamvis ubicumque expresse additur illa particula, non de potestate dispensaudi, sed de aliis actibus jurisdictionis, vel administrationis ecclesiasticae sermo est. Tertio tamen sine additione illius particulae, ut Sedis apostolice delegati, quaedam circa dispensationes specialiter conceduntur Episcopis, quae antea non concedebantur, ut in dict. c. 6, sess. 94, Concilii Tridentini. Quod ergo spectat ad primum crdinem actuum seu facultatum, verum est in regularibus Praelatis esse omnem potestatem dispensandi cum subditis, quae est in Episcopis, servata proportione ; et hoc probat ratio superius facta. Addidi autem sercata proportione, quia, ratione subjectorum seu materiae, multa cadunt sub potestatem quam Episcopi habent ad dispensandum, quae non possunt a Praelatis religionum exerceri, quia non possunt esse actus suis subditis convenientes ; ut sunt, verbi gratia, dispensatio in impedimentis matrimonii non irritantibus, vel quid simile. Sicut etiam e converso aliqua dispensatio potest esse accommodata statui religioso, quae non potest habere locum in laico , ut , verbi graiia, dispensatio in regula, et similes ; haec autem diversitas materialis est. Formalis autem ratio utriusque potestatis est dispensare cum subdito, in his quae ordiaarie possunt esse necessaria, et accommodata statui ejus, et in hoc est aequalitas superius dicta.
4. Quod vero attinet ad secundum ordinuem, ccrtum est ea, qua illo modo conce- duntur Episcopis, non extendi ad Praelatos religionum, quia jurisdictio, quae illo titulo communicatur, non est Episcopalis, sed Apostolica, et ideo ex vi muneris non participatur ab his qui jurisdictionem Episcopalem participant; neque etiam potest ad illos extendi concessio quae fit Episcopis, propter convenientiam, quam in modo jurisdictionis cum illis habent. tum quia verba privilegii seu delegationis in sua proprietate accipienda sunt; ergo delegatio, quae fit specialiter Episcopo, non potest ad Praelatum regularem extendi, qui vere Episcopus non est; tum etiam quia in hujusmodi delegationibus maxime haberi solet ratio dignitatis Episcopalis, quam non habent regulares Praelati, neque etiam absoluteet simpliciter habent jurisdictionem Episcopalem, sed quasi Episcopalem, ut in superioribus declaravimus. Dcnique non solum regulares Pralati, sed etiam seculares inferiores Episcopis non comprehenduntur sub hujusmodi facultatibus, quia revera non sunt Episcopi; et hoc ad minimum sentit Innocentius supra. Neque in hac parte existimo esse controversiam inter auctores.
5. In tertio ordine potest esse nonnulla major difficultas, an religiosi Praelati participent illam etiam potestatem dispensandi, quae speciali jure conceditur Episcopis ; nam ratio proxime facta videtur negativam partem suadere, quia, licet hae facultates videantur gratiae, et ex eo capite amplianda, tamen, quatenus exorbitant a jure communi, videntur potius restringendae saltem ad verborum proprietatem, quae non potest dici restrictio, sed potius adaequata privilegu interpretatio. Et hanc partem confirmat etiam auctoritas Innocentii, et textus quem allegat in c. Ad hec, de Offic. ordinar., ubi dicitur ardua negotia ad Episcopum esse deferenda ; satis autem ardua sunt illa, quae, cum prius etiam ipsis Episcopis denegarentur, postea speciali jure eis conceduntur ; ergo non sunt ad alios extendenda. Nihilominus aliqui censent hujusmodi concessiones, tam quoad dispensandum quam quoad absolvendum, eo ipso quod conceduntur Episcopis. intelligi concessa Praelatis religionum, quatenus jurisdictionem Episcopalem ad hos actus absolvendi et dispensandi absolute et simpliciter participant. Fundamentum est, quia hujusmodi concessiones non exorbitant a jure communi, sed potius per eas fit reductio ad commune jus, et ideo extenduntur ad omnes qui participant jurisdictionem Episcopalem. Antecedens declaratur, primum ex illo prin- cipio, quod ea vi sui muneris possunt Episcopi circa suos subditos quidquid potest Papa in universa Ecclesia, nisi eis sit specialiter prohibitum. Nam ex hoc principio sequitur, omnes reservationes, vel prohibitiones quae fiunt Episcopis in hujusmodi materia dispensationum, esse exceptiones quasdam a jure communi, nam per eas adimitur Episcopis id quod alias ex vi sui muneris competeret, si non prohiberetur ; sed id, quod convenit ratione muneris, convenit ex vi juris communis, vel divini, vel saltem Eeclesiastici universalis; ergo tales prchibitiones vel reservationes continent exceptionem a jure communi. Consequentia autem probatur, primo quia, eo ipso quod ablata est exceptio per concessionem factam Episcopis, redimus ad antiquum jus: sed ex vi juris communis sibi relieti illae facultates conveniunt omnibus habentibus jurisdictionem Episcopalem ; ergo. Secundo, ablata prohibitione, Episcopus potest ex vi sui muneris, et non ex speciali delegatione Papae; sed quidquid potest Episcopus hoc modo, possunt etiam hi Praelati habentes jurisdictionem Episcopalem, juxta doctrinam Panormitani, in c. At si clerici, S de Adulteriis, n. 13, de Judiciis, supra a nobis probatum; ergo. Tertio quia illud principium, quod Hpiscopi in his gossunt quidquid sibi non prohibetur, immediate applicari potest Praelatis etiam regularibus exemptis; quia, ut dixi, bhabent commissam jurisdictionem Episcopalem in suos subditos, quae ad omnia illa extenditur, quae non excipiuntur; ergo, sicut in Episcopo extenditur ad omnia non prohibita, ita et in his Praelatis. Eo autem ipso quod similis concessio facta est Episcopis, aufertur prohibitio; ergo.
6. Fundamentum autem hujus opinionis valde incertum mihi est, praesertim in materia dispensationum ( nam de absolutione fortasse alia est ratio statim notanda) ; nullo enun jure satis probatur Episcopum posse dispensare in omnibus quae ipsi non prohibentur ; nam cap. Jyuper . de Sentent. excomm., quod ad hoc affertur, non loquitur de dispensatione, sed de absolutione ab excommunicaüone, de qua fortasse est specialis ratio propter periculum animarum , quod regulariter in dispensationibus esse non solet; praeter illud autem jus, nullum aliud afferri potest ; imo sunt multa quae oppositum significant, ut disp. 7 de Censur., sect. 4, a n.2, etlib. 6 de Legib., cap. 14, a n. 4, latius dixi. Neque eiiam ex sola ratione naturali potest illud principium eolligi; nam, licet ex natura rei unusquisque dispensare possit in lege a se posita, non tamen in lege posita a superiore. Quin potius lex superioris ex natura sua est reservata, ne inferior possit in illa dispensare, nisi ab ipso superiore, vel ab altiori talis potestas positive concedatur. Dicunt fortasse ita esse in praesenti ; nam haec potestas generaliter data est Episcopis a Christo Domino quoad omnia , nisi per Pontificem limitentur. Sed haec sententia quoad hanc partem de immcediata emanatione jurisdictionis Episcoporum, generaliter falsa nobis semper visa est, ut tomo 4 et 5 tertia partis diximus, et l. etiam 4de Legib., c. 3, et, Deo dante, in 6 ctiam dicemus, tractando de ordine hierarchico Ecclesiae. Specialiter vero videtur nunc improbabilis quoad potestatem dispensandiin legibus Papae; nam, cum hic sit ex se ordo praposterus, quod inferior mutet legem superioris, neque cxpediat nisi in certis casibus, vel materiis, incredibile est illam fuisse quasi generalem regulam a Christo positam, et alium ordinem esse quasi exceptionem a regula.Magisque improbabile est concessionem factam Praelatis religionum ex vidivinijuris habere hanc extensionem, cum certum sit jurisdictionem hanc non esse in Praelatis regularibus de jure divino, sed immediate a Papa, a quo ex vi juris communis non amplius concessum illis est, quam de facto habent Episcopi.
7. Unde intelligitur ( quod valde notandum est ) quod , licet daremus respectu Episcoporum, denegationem alicujus potestatis se haberc per modum privationis et limitationis juris divini, nihilominus respectu Praelatorum inferiorum, etiam regularium, solum comparari per modum simplicis negationis, seu non concessionis , quia illi nihil unquam habuerunt de jure divino; de jure autem humano ex vi juris communis solum receperunt ea, qua Ebpiscopis eodem jure communi non sunt prohibita ; ergo respectu aliorum, quae specialiter Episcopis prohibentur, non se habent ut privati, sed ut non recipientes talem jurisdictionem, vel, ut alias dici solet , non se babent ut nudati, sed ut nudi. Qvamvis ergo postea fiat specialis concessio Episcopis, et respcctu illorum dicatur illa ablatio prohibitionis, respectu inferiorum non potest talis existimari ; quia nunquam fuerunt prohibiti, et positiva concessio illis non fit. Et potest hoc confirmari, quia sub generali concessione non veniunt specialia, quae alioqui solent esse superiori reservata, ut est axioma juris; ergo quamis dispensatio aliqua, quae secundum antiquum commune jus erat reservata Pontifici, nunc speciali jure Episcopis concedatur, non est haec specialis concessio extendenda ad inferiores Praelatos, quibus tantum veluti per generalem concessionem communicatur Episcopalis jurisdictio.
8. Propter haec mihi maxime placet doctrina Innocentii, in n. 5, quoad hanc partem, scilicet, ut non facile extendamus ad inferiores Praelatos speciales concessiones factas Episcopis , prassertim quando illa sunt ad casus extraordinarios , et non ad ordinarium regimen animarum. Nec Panormitanus aut alii antiqui auctores in hoc contradicunt, sed loquuntur tantum de generali jurisdictione Episcoporum quoad res ordinarias et communes. Unde circa dictum c. 6 Concilii Tridentini, sess. 94, invenio a Congregatione Cardinalium declarationem factam in his verbis: In hoc decreto non comprehenduntur inferiores habentes jurisdictionem ordinariam , et quasi Hpiscopalem , sed tantum Episcopi privative quoad omnes alios. Quae declaratio non potuit fundari in aliqua special ratione, aut locutione illius textus, sed in generali doetrina ; et ideo ad omnes similes casus extenditur. Ad fundamentum autem contrariae sententiae positum n. 5, satis responsum est ; quia neque in ipsis Episcopis admittimus illud principium ita generatim sumptum , ut possint quidquid non prohibetur ; nec etiam admittimus consecutionem ad inferiores Praelatos. Et sane in cxemplo illo de potestate dispensandi in irrecularitate occulta, concessa a Concilio Tridentino, non video qua ratione dici possit, per illam redire ad antiquum jus; quod est enim illud jus antiquum, quod per illud decretum restituitur ? nam humanum nullum ostendi potest, nec cum probabili fundamento dici potest, potestatem dispensandi in irregularitatibus divino jure convenire Episeopis , cum ipsae irregularitates per solum jus ecclesiasticum incurrantur ; ad quod etiam spectat statuere quomodo vel a quo tollendae sint ; quod maxime postulat ratio in poenalibus irregularitatibus, de quibus Concilium loquitur ; nam poena a superiore imposita, stando in divino ac naturali jure, ab eo tantum remitti potest, vel ex ejus voluntate.
9. Multa concessa sunt Pralatis regularibus qua non dantur Episcopis. — Ex his ergo ad primam interrogationem seu dubium supra, num. 2, positum, ad quid, scilicet, se extendat haec potestas dispensativa Praeedlatorum rcgularium, respondendum est, generatim lo- quendo, et ex vi juris communis, scextendere ad dispensationes Episcopales secundum idem commune jus, et non ultra, sistendo in eodem jure. Quod totum satis probatum relinquitur, ut opinor, ex discursu facto. An vero ex vi specialium jurium aut privilegiorum amplius possint, non est nostrum ex professo disputarc, quia non assuminus onus explicandi omnia jura et privilegia omnium religionum in particulari, sed de sola Societate in postremo ujus tomi tractatu magna ex parte id praestare conabimur, ubi in lib. 9 de his etiam dispensationibus nonnihil in particulari dicemus. Nunc solum in generali dicimus multa esse privilegia concessa religionibus, praesertim mendicantibus, ratione quorum multo ampliorem habent potestatem dispensandi cum suis subditis, quam Episcopi habeant cum suis clericis vel laicis. Specialiter autem notari potest privilegium concessum a Pio V fratribus Praedicatoribus, anno 1571, dic22 Julii, per quod extendit concessionem factam Episcopis a Concilio Tridentino, sess. 24, c. 6, ad Praelatos illius religionis, et consequenter aliarum, quae in privilegiis cum illa communicant. Et consequenter additur, ut possint quidquid possunt Episcopi circa suos subditos, sive ex jure communi, sive ex Concilio Tridentino, sive ex quacumque alia facultate. Amplius vero extenditur horum Praelatorum potestas ex vi privilegii Carthusiensibus ,concessi a Sixto IV, anno 1481, scilicet ut Generalis per se, vel per quinquaginta Praelatos inferiores ab ipso deputandos dispensare possit cum suis subditis in omnibus casibus Pontificialibus, nullo excepto, in foro conscientiae tantum ; sola dispensatio in homicidio voluntario conceditur cum limitatione, scilicet citra altaris ministerium. Et plura alia de privilegiis referuntur in Compendio Minorum, et a recentioribus diligenter tractantur.
10. Fota reservata Pontifici eque veservata quoad dispensationem Prelatis regularibus ac Episcopis. — De voto ingrediendi religionem. — Do toto castitatis. — De voto eundi Hierosolyinain , etc. — Ex quibus (ut, ad particularia descendendo, distinctius haec potestas declaretur) intelligi potest, potestatem hanc dispensativam regularium Praelatorum ad omnem materiam ecclesiasticarum dispensationum extendi, quatenus in personis religiosis locum habere potest. Dico autem ad omnem , distributione accommodate accepta, pro singulis generibus, non vero pro omnibus casibus qui sub ipsis generibus comprchendi possunt, ut statim explicabo. Nam haec materia dispensationum in quatuor capita distribui et comprehendi potest, quae sunt vota, isrcgularitates, ecclesiastica praecepta, et in religiosis regularis observantia. In omnibus igitur his materiis possunt Praelati regulares cum subditis dispensare, quanquam fortasse non possint in rebus omnibus quae sub illis capitibus comprehenduntur. Et imprimis de dispensatione votorum satis diximus in superiori tomo, ubi ostendimus, in religiosis Praelatis duplicem esse potestatem circa vota subditorum, scilicet dominativam, per quam possunt illa irritare, et jurisdictionis, per quam possunt in eis dispensare. Et omissa priori, quaead praesens non spectat, et satis fuse ibi tractata est, in altera constat camdem esse in his Praelatis, quae est in Episcopis, quia in omnibus votis jure communi dispensare possunt, quae non sunt Summo Pontifici reservata ; et idem possunt rcligiosi Praelati, de quibus addere possumus, dispensationem circa vota reservata, vel iuutilem, vel repugnantem, et noxiam illis esse; et ideo talem potestatem illis non concedi, nec moraliter potuisse. Solum enim sunt vota reservata religionis, castitatis et quarumdam peregrinationum. Primum votum simplex religionis non habet locum in religiosis, cum jam sint in termino illius voti (ut sic dicam). Et quamvis religiosus professus possit votum arctioris religionis emittere, tamen illud non est votum religionis, nec reservatum, et ideo sub hanc potestatem cadit, ut supra diximus. Quod si novitius forte habeat hujusmodi votum religionis, certum est non posse Praelatum religionis cum eo dispensare, quidquid sit de aliis votis. Votum autem castitatis constat esse indispensabile in religiosis per omnem Praelatum infra; Summum Pontificem, quia votum illud solemne est. Quid autem dicendum sit de speciali jure Societatis quoad eos religiosos, in quibus votum illud simplex est, tractabimus infra, tract. 10, lib. 3, c. 9. Nunc autem certum sit, durante statu, votum illud esse indispensabile ; mutato autem statu, cum illo auferri; mutationem autem status non posse fieri per modum dispensationis, sed poiius irritationis. Caetera autem vota peregrinationum a religiosis ficri non possunt, nisi in ordine ad licentiam Praelati ; et ideo in potestate Praelati erit dare vel non dare talem licentiam, et votum irritare; confirmare autem votum, quantum est ex parte facultatis suae, et alia via dispensare, non estilli concessum, nec talis potestas nc- cessaria est moraliter. Quoad hane ergo partem manet haec potestas in terminis juris communis, et Episcopalis jurisdictionis. Quaedam vero alia, quae specialiter circa quaedam vota Societatis desiderari possunt, infra tractabunbuntur in illo tract. decimo, libro sexto. capite undecimo.
11. De potestate dispensandi in irregularitatibus. —Circa secundum caput irregularitatum, positum numero praecedenti, in materia de irregularitate, tom. 5, multa diximus, et ex dictis hic, num. 6, constat ex vi juris communis generalis non habere Episcopos potestatem dispensand;i in irregularitate ut sie, et consequenter in omni irregularitate non prohibita ; sed ad summum posse dispensare in aliquibus irregularitatibus, eis concessis jure communi ; quae autem illae sint, proprio loco illius tomi 5 explicatum est. Similem ergo habeburt potestatem in tali materia Praelati regulares, juxta principium supra positum. Statim vero occurrebat quaestio de potestate dispensandi in irregnlaritatibus ex delicto occulto contractis, concessa Episcopis per Concilium Tridentinum, an intelligatur cum proportione concessa Praelatis regularibus. Sed ad hoc jam responsum est negative n. 8.
12. An religiosi dispensari vcaleant ab Episcopis in quibus uequeunt sui superiores.— Occurrit vero ulterius interrogandum , stante illo jure (de quo, praeter alia loca, in disp. 21, de Fide, sect. 4, a nobis disceptatum est), et seclusis privilegiis, an possint religiosi esempti obtinere dispensationem talium irregularitatum occultarum ; nam cum sint exempti a jurisdictione Episcoporum, non poterunt ab Episcopis dispensari, quia dispensatio est actus jurisdictionis, et ideo solum potest circa subditum exerceri. $i autem recurrendum illis est adl Summum Peontificem, erunt pejoris conditionis quam alii clerici seculares, reportabuntque incommoda ex sua esemptione. Hoc argumento uti possunt, qui putant similem concessionem factam Episcopis eo ipso extendi ad Praelatos regulares habentes jurisdictionem quasi Episcopalem. Sed certe neque illud verum est, ut dixi, neque argumentum id persuadet. Certum est enim potuisse Concilium solis Episcopis illam facultatem concedere, omnes inferiores Praelatos, etiam exemptos et regulares, excludentem. Quid ergo tunc ad argumentum esset respondendum ? Idem igitur nunc respondemus. Dico ergo, regulares tunc dispensari posse ab Episcopis in his casi- bus, unumquemque ab Episcopo illius dicecesis, in qua commoratur et domicilium habet; nam, licet sit exemptus, tamen quoad aliquos actus Episcopi proprios, et omnibus respective necessarios, est illi subjectus, ut alias dixi, tomo 4, disp. 28, sect. 4, tractando de approbatione confessorum. Quod maxime verum habet quoad actus jurisdictionis voluntariae, qui cedunt in favorem et utilitatem subditi, qualis est actus dispensationis. Estque optimum exemplum de actu lucrandi indulgentias, nam, licet indulgentia sit Episcopalis, possunt religiosi illa frui, ut in 4 tomo adnotavi, disput. quingentesima secunda, sect. prima, numero tertio, et tamen indulgentia etiam suo modo est actus jurisdictionis, qui solum circa subditos exercetur.
13. Ad talem dispensationem vegquiri licentiam Praelati putant aliqui.—Dubitabit vero aliquis, an ad hujusmodi dispensationem sit necessaria licentia Praelati, vel saltem an per ejus prohibitionem possit impediri. Videtur enim utrumque affirmandum, quia religiosus non habet velle aut nolle; ergo non potest sine licentia Praelati talem dispensationem procnrare, aut illa gaudere. Confirmatur, quia ob similem causam non potest religiosus indulgentiam Episcopalem lucrari invito suo Praelato, vel sine licentia ejus. Denique, cum isti sint actus jurisdictionis voluntariae, non videntur posse exerceri ab Episcopo circa alienum subditum, invito ejus Praelato. Atque ita sentiunt Emmanuel Roder., tom. 1, q. 22, art. 3, et aliqui moderni. Sed distinguendum est de actu quoad valorem suum, ut habeat effectum, vel solum quoad honestatem, ut recte fiat. Item separare oportet actiones praevias, et necessarias ad obtinendam hujusmodi gratiam ab Episcopo, ab ipsamet gratia. Saepe enim ad obtinendam dispensationem (et idem cum proportione est de indulgentia) necessarium est aut domo exire, aut litteras scribere, vel aliquid simile operari, quod prohibente Praelato religionis, aut sine licentia ejus, juxta religionis statuta fieri non potest, et has vocamus actiones praevias ad gratiam obtinendam, ratione qquarum contingere potest ut talis gratia sine facultate proprii Praelati non possit ab Episcopo obtineri , saltem licito et religioso modo. Nihilominus tamen, si religiosus cum effectu procuret dispensationem, et necessaria ad illam obtinendam faciat, et Episcopus eam concedat, valida erit, sive in modo procurandi religiosus recte egerit, sive non, quia ille defectus est extrinsecus, et accidentarius ad valorem talis gratiae. In hoc ergo sensu verum est, dispensationem hanc posse obtineri sine licentia Praelati, imo ipso invito; quod de indulgentia affirmavit Palud., in 4, d. 20, q. 4, n. 48, et idem est de hac dispensatione, quia utraque est jurisdictionis voluntarise, et est ad utilitatem subditi sine ullo incommodo ejus, vel relicionis, et ideo ab illa non censetur religiosus exemptus ; maxime quando talis potestas non communicatur proprio Praelato, quia per exemptionem non debet fraudari commune omnium commodum.
14. An queat regularis dispensari ab Episcopo si ipsius Praeelutus similem habeat potestatem. — Arguitur pro parte affirmante.— Nonnullum vero dubium esse potest, postquam per privilegia similis facultas concessa est Praelato religionis, an, eo non obstante, possit religiosus petere ab Episcopo dispensationem irregularitatis occultae ; videtur enim posse, quia per extensionem factam respectu regularis Praelaii non est ablata potestas ab Episcopo, ceditque in majorem favorem religiosi ut non auferatur; sicut, licet Pontifex daret hectori hujus Collegii facultatem ad aliquam indulgentiam suis religiosis coucedendam, non propterea essent prohibiti iidem religiosi quominus Episcopalem indulgentiam lucrari possint. In contrarium autem est, quia per illam concessionem seu extensionem videtur consequenter extendi, et quasi consummari exemptio religiosorum quoad hunc actum; nam inde maxime colligimus religiosum posse hanc dispensationem obtinere ab Episcopo in terminis Concilii Tridentini, quia non alium habet Episcopum, neque aliquem vice ejus quoad talem actum; ergo, eo ipso quod Praelato ejus datur jurisdictio Episcopalis ettam quoad talem actum, cessat subjectio ad Episcopum respectu ejusdem actus. Confirmatur primo: nam si a principio Concilium Tridentinum concessisset illam facultatem Episcopis, et regularibus Praelatis habentibus quasi Episcopalem jurisdictionem, tuncnon diceremus religiosum posse dispensari ab Episcopo, sed tantum a suo Praelato, quia illa facultas solum esset concessa unicuique Praelato respective in ordine ad suos subditos; ergo idem dicendum est si per subsequens privilegium in eodem statu res constituitur. Confirmatur secundo, quia alias possent nunc religiosi exempti obtinere ab Episcopis dispensationes in omnibus casibus Episcopalibus, etiam si possint easdem obtinere a suis Praelatis per communem et ordinariam potestatem supra explicatam ; quod videtur esse contra morem, et contra religiosum ordinem, atque exemptionem. Sequela patet, quia per potestatem concessam Praelatis religionum quoad hos actus jurisdictionis voluntarie, non censetur ablata generalis potestas ab Episcopis, sed accumulative in utroque esse poterit, sicut in alio casu dicebamus, nam hoc etiam erit in majus commodum religiosorum.
15. Haec res dubia profecto mihi videtur, ideoque securius est hanc posteriorem partem sequi in praxi, obtinendo semper hujusmodi dispensationem a proprio Proelato, vel de licentia ejus, si recurrere quis velit ad Episcopum, eo quod Praelatus non vult, vel non audet sua potestate uti, aut de illa dubitat. Nam, quod de consensu Praelati possit Episcopus hanc dispensationem dare, multi affirmant. Est autem probabile, Praelatum exemptum, eo ipso quod ipse habet potestatem dispensandi, habere etiam jus ut nullus se intromittat circa suum subditum, neque ipsum praeveniat in usu talis potestatis, et propterea tunc necessarium esse consensum Praelati, etiam ut sit valida dispensatio ; quod secus est quando Praelatus ipse potestatem non habet. Est autem hoc maxime verisimile quando dispensatio attingit aliquo modo disciplinam regularem, ut magis explicabitur in cap. 16, circa absolutionem. Nam exemptio et potestas concessa Praelatis religiosis magis respicit commune bonum religionis quam commodum singulorum ; et ideo, licet privatus religiosus velit cedere privilegio exemptionis, non potest in detrimentum religionis ; ita ergo quamvis posse obtinere dispensationem ab Episcopo occulte, et sine scientia sui Praelati, videatur commodum privati religiosi, potest esse noxium et injuriosum religioni, ac proinde repugnans privilegio exemptionis. Quod non solum in absolutionibus a censuris et peccatis (ut infra dicam), sed etiam in dispensatione praeceptorum, tam communium Ecclesia, quam propriorum religionis, mihi videtur certum.
16. Circa irregularitatum vero dispensationes videtur res magis dubia, quia continet purum favorem, et nullum nocumentum possunt afferre religioni. Et, ut recte in simili adnotavit Paludanus supra, in n. 13, reliquae absolutiones vel dispensationes non sunt omnino jurisdictionis voluntariae, quia per se procedunt a potestate tam ligandi quam solvendi. ligandi (inquam) per praeceptum, vel per justam sententiam ; dispensatio autem in irregularitate, sicut et concessio indulgentiae, nihil videtur habere jurisdictionis involuntariae, sed esse purus favor et gratia. Nullum etiam videtur afferre posse incommodum religioni, quia per illam nec remittitur delictum, nec toilitur a Praelato religionis jus judicandi et vindicandi illud in eo foro, in quo illud noverit ; nec etiam propter talem dispensationem cogitur Praelatus religionis concedere facultatem subdito recipiendi ordines, vel alium similem actum exercendi ; solum ergo tollitur inhabilitas quaedam, quod pertinet ad purum favorem sine alicujus nocumento. Propter haee ergo non videtur omnino improbabile, dispensationem datam ab Episcopo personae exemptae sine licentia Praelati ejus in materia irregularitatis alias dispensabilis ab Episcopo, esse validam, etiamsi Praelatus regularis habeat potestatem dispensandi in illa, maxime quando haec potestas solum data est per extensionem quamdam concessionis factae a Concilio Tridentino. Quia per illam jam antea habuerunt Episcopi hanc potestatem etiam in religiosos exemptos, ut probavimus, et dificilius excluditur, quam non admittitur hospes ; nec satis probatur potestatem illam fuisse ablatam per subsequens privilegium. Et ideo non est similis ratio si a principio non fuisset data, aut si decretum Concilii in aliam formam factum fuisset.
17. Nihilominus contrarium, ut dixi, securius est, et saltem ad servandum rectum et religiosum ordinem existimo esse necessarium, et non dubito quin Praelati religionis possint striete prohibere suis subditis, ne ab aliis quam a suis Praelatis talem dispensationem postulent, quando ipsi possunt eam concedere. Denique, quoad alias irregulariiates extra illud decretum- Concili Tridentini nulla potest esse controversia, quia propriae nullae sunt aliae irregularitates Episcopales, quantum est ex vi juris communis; quoties consuetudine in aliquibus dispensare possunt, in eis id etiam observandum erit circa reliciosos, quod consuetudine fuerit introductum aut retentum ; non existimo autem esse talem consuetudinem quod religiosi exempti, ab Episcopo dispensentur, sed quidquid juris ipsi habebant, translatum esse censetur ad regularem Praelatum exemptum respectu suorum subditorum. Consulenda ergo sunt uniuscujusque religionis privilegia, prout sunt consuetudine interpretata et recepta, et ita observanda sunt. Ouapropter non descendam hoc loco ad examinandas singulas irregularitates, et particulares casus, an in illis possint vel non possint Praelati regulares dispensare cum suis subditis, quia cum non sint hujusmodi casus definiendi ex jure communi, sed ex particularibus privilegiis, alienum est a praesenti instituto; in propriis autem locis et materiis, cum occasio occurrerit, non omittemus ea quae opportuna visa fuerint.
18. De potestate dispensandi in praeceptis Ecclesie. —Vertium caput dispensationum ex recensitis numero decimo, est in praeceptis Ecclesise. Circa quod eaedem generales regulae observandae sunt; nam quidquid jure communa possunt Episcopiin hoc genere circa suos subditos, possunt etiam hi Praelati circa suos, ex illo principio quod isti Praelati habent jurisdictionem quasi Episcopalem, quae ad hoc genus dispensationis maxime necessaria est; quia hujusmodi potestas regulariter versatur in his rebus quae frequenter et ordinarie occurrunt, pro quarum dispensatione non potest semper fieri recursus ad Summum Pontificem, quae iecessitas non minus in religiosis personis quam in caeteris evenire solet ; ergo, eo ipso quod eximuntur ab ordinaria jurisdictione Episcoporum, necesse est ut przedicta potestas eorum Praelatis concedatur, alias non possent perfectc, imo nec commode gubernari. Et intelligitur hoc amplius, si addamus quod supra, n. 14 et 17, insinuavimus, ita esse hos religiosos exemptos, ut jam non possint dispensationes in his praeceptis ab ordinariis Episcopis obtineri, quia tota cura animarum eorum ablata est Episcopis, et translata in Praelatos religionis ; salus autem animarum in praeceptorum observatione posita est, et ideo potestas dispensandi in praeceptis ad curam animarum principalem et Episcopalem maxime pertinet ; ergo quibus Praelatis commissa est haeccura in religionibus, eisdem haec potestas data est.
19. Unde obiter colligo, quando in aliquibus specialibus privilegiis harum religionum, dicitur ut possint in his praeceptis dispensare. vel per illa privilegia nihil praeter jus commune conceditur, sed declaratur jus quod ipsam exemptionem comitatur, vel certe si Ponifex aliquid amplius concedere intendit, illud certe erit ut faciliori modo, vel ex leviori causa id facere possit, quam valerent ex solo communi jure. Exempli gratia, concessit Julius IH Societati ut ejus Praepositus possit per se, vel alios professos, dispensare cum personis Societatis circa jejunia et cibos prohi- bitos, quae concessio videtur specialiter facta propter illam particulam, per te cel alios Societatem ipsam professos ; nam alioqui illa facultas muneri Praepositi conjuncta erat ; unde illa concessio a Gregorio XIII generaliter extcnsa est, ut per quoscumque religiosos Societatis talis dispensatio fieri possit. Ad hunc ergo modum similia privilegia expendenda et et intelligenda sunt.
20. Alia regula negativa est, qnidquid in hoc generce Episcopi non possunt jure communi, Praelatis etiam religionum non esse concessum, nisi ex speciali aliquo privilegio aliud constet. Probatur, quia, secluso hujusmodi privilegio, non est unde Praelati regulares habeant majorem potestatem, servata proportione.Quod autem per privilegium Pontificis haec potestas possit ampliari, nullus Catholieus dubitavit ; imo, quod in multis ita factum sit, consulenti bullas religionum, vcl compendia privilegiorum, facile constabit. Hic autem iterum occurrit illa quaestio, qua nimirum regula utendum sit ad cognoscendum quid in hoc genere concessum sit, vel prohibitum Eptiscopis, et conscquenter his Praelatis, an, scilicet quidquid non prohibetur, censeatur concessum. Sed hanc quaestionem late tractavi in materia de Legibus, lib. 6, c. 4, et de Censur., disp. 7, sect. 4, ubi censui, ea tantum censeri in hoc ordine concessa, quae vel expresso jure canonico scripto, vel usu constiterit esse concessa. Usum autem et consuetudinem extendendam diximus ad omnia, quae moraliter ac prudenter ad regimen ordinarium animarum fuerint necessaria, nam extensionem hanc ipsa etiam ratio naturalis postulat, ut supra etiam, n. 10, tetigimus, tractando de dispensatione in votis reservatis. Juxta haec ergo principia de hujusmodi potestate Praelatorum regularium judicandum est.
21. Suboritur tamen hic quaestio, an quidquid in hoc genere Episcopis expresse concessum est jure speciali, censeatur consequenter concessum his Praelatis. Exemplum sumamus ex Concilio Tridentino, sess. 25, c. 11 et 13 de Reformat., ubi prohibet, ordinatuni in inferiori ordine ante annum ab eo suscepto ascendere ad superiorem ; dat tamen facultatem Episcopis dispensandi in ea prohibitione. Unde statim oritur dubitatio, an Praelatus regularis possit dispensare in hujusmodi interstitiis. Quidam ergo absolute affirmant, hujusmodi decreta extendi ad hos Praelatos, propter generalia prineipia supra posita, et consequenter aiunt in exemplo posito Prada- tum religiosum posse dispensare in interstitiis. Alii vero, licet generalem illam doctrinam admittant, in illo exemplo hoc negant, quia putant Concilium ibi non concedere illam facultatem Epigcopo, tanquam Praelato ejus cum quo dispensatur, sed tanquam ordinatori ; putant enim hanc dispensationem non pertinere ad ordinarium Praelatum clerici ordinandi, sed ad eum Episcopum a quo ordinandus est, ita ut si unus concedat dimissorias litteras, et alins ordines collaturus sit, dispensatio interstitiorum non pertineat ad concedentem dimissorias, sed ad ordinantem. Unde recte infertur, Praelatum religionis ut sic non posse in hoc dispensare, quia non est ordinator. Dico autem ut sic, quia si contingat Praelatum regularem habere privilegium conferendi minores ordines suis subditis, tunc poterit cum illis dispensare in insterstitiis talium ordinum; non quidem ex mera jurisdictione, quam habet ut Praelatus, sed ex peculiari concessione, quae ad illum extenditur quatenus ordinator est. lta exposuit Emmanuel Rodericus , tom. 1 Quaestionum regularium, quaestione vigesima secunda, articulo septimo, dicitque constare ex contextu Concilii, et ex declaratione Cardipalium, prout refert (ait) Pater Gaspar Paraselus, in lib. Privilegiorum.
22. Ego vero, in libro manuscripto earumdem Declarationum Cardinalium, quem apud me habeo magna diligentia et auctoritate collectum, ad dictam sess. 23, c. 11, in verbo ilio, Judicio Episcopi, hanc declarationem additam invenio, quam etiam refert Marzilla, l. 3, tit. 13, c. 9: Non potest Bpiscopus, ad quem cimisseus est ordinandus, hoc judicum facere. Quibus verbis aperte exponit contra superiorem interpretationem, hanc dispensationem non pertinere ad ordinantem, sed ad dantem dimissorias litteras. Et ad c. 12, ad illa verba: Si per aunum sollem, etc., additur : Ob eminentiam doctrine, cl bonum testimonium, et de consensu Ordinarii Summus Pontifes concedit, ut brevicri tempore, etc. Ubi, dum consensus Ordinarii, non ordinatoris, postulatur, aperte declaratur hoc jus esse Praelati superioris, non Episcopi conferentis ordines. Praeterea, in ipso Concilio nihil invenio, ex quo satis colligi possit, loqui de Episcopo ordinante; nam in c. 10 verba sunt: Hi vero non nisi post annum a susceptioae postremi gradus minorum ordinum ad sacros ordines promoveantur, nisi necessitas aut Ecclesire utilitas judicio Episcopi aliud exposcat. Ubi constat, nomen Episcopi de se indifferens esse ad ordinantem, vel dantem di- missorias litteras, et ex circumstantia litterae potius colligitur (ut Congregatio Cardinalium significavit) sermonem essce de Episcopo, qui sit proprius Praeiatus ejus qui ordinatur; nam ille melius potest judicare de tali necessitate vel utilitate. Similiter, in c. 13 solum dicitur: Nisi aliud Episcopo videatur; recte igitur Concilium exponitur de Episcopo superiore ejus. qui ordinandus est. Unde consequenter erit probabilis prior sententia, etiam quoad illud particulare exemplum, cui favet secunda declaratio Cardinalium supra citata, quatenus utitur nomine Ordinarii ; haec enim vox proprie admodum comprehendit Provincialem , seu Praelatum religionis respectu suorum inferiorum.
23. Sed quod attinet ad hoc particuláre cxemplum, cum dispensatio haec non solum ex judicio, sed etiam ex voluntate pendeat, ex hac parte dici potest dispensatio haec pendere ab Episcopo ordinante; quantumvis enim Episcopus, vel Praelatus, qui dat dimissorias litteras, judicet expedire, et facultatem det ut interstitia non serventur, potest Episcopus, qui ordines daturus est, non esse contentus tali dispensatione. Unde, quantumvis Proclati religionum contendant, hujusmodi dispensationem respectu suorum subditorum ad eos pertinere (ut est certe satis probabile), nihilominus (quod in praxi saepe vidimus) potest Episcopus eam non acceptare , quanquam fortasse sine rationabili causa id licite facere non possit. E contrario vero, quamvis Episcopus velit conferre ordines religioso. vel altcri sibi non subdito, non servatis interstitiis, non videtur posse jure id facere, nisi ex judicio Episcopi dantis litteras dimissorias, propter declarationem adductam, et rationem factam. Unde, quoad hanc partem, non dubito quin haec dispensatio, seu judicium hoc, respectu regularium, pertineat ad eorum Praelatos, ad quos spectat dare illis dimissorias litteras. Atque ita pomen Episcopi in dictis decretis ampliandum esse a inferiorem Praelatum habentem jurisdictionem quasi Episcopalem sutficientem ad dandas dimissorias litteras; ita enim ex dicta declaratione colligitur, nec possunt commode ilia decreta aliter intelligi, cum hae personae non habeant alium Episcopum, ad quem possit vcl debeat hoc judicium pertinere. Ouocirca, si Praelatus religionis det subdito dimissorias litteras simpliciter ad suscipiendum omnes ord:nes a quolibet Episcopo, nulia facta mentione interstitiorum, non videtur posse Episcopus ordinans solo suo ju- dicio ac voluntate dispensare cum illo in interstitiis ; quia omnis facultas simpliciter data, debet in reliquis omnibus intelligi secundum jus; ergo ita sunt intelligendae hujusmodi dimissoriae litterae; ergo ex vi illarum non intercedit proprii Praelati et Ordinarii judicium circa talem dispensationem ; ergo non potest ab ordinatore fieri, attenta dispositione et dcclaratione Concilii Tridentini supra dicta. Unde tandem concluditur, hanc dispensationem in rigore magis pertinere ad Praelatum ordinarium quam ad ordinatorem, quando hi distincti sunt ; nam, licet uterque concurrere deberet, tamen acceptatio ex parte ordinantis magis videtur pertinere ad usum dispensationis, quam ad valorem ejus; sicut etiam dimissoriae litteree parum utiles erunt, si Episcopus noiit eis uti, seu ordines conferre, ct nihilominus de se validae sunt; ita ergo videtur dicendum de hac dispensatione; ergo, quantum est ex se, seu quantum ad actum primum (ut sic dicam) per quem persona fiat habilis et sine impedimento, potestas Episcopalis quoad hanc dispensationem videtur extendi ad Praelatos religionis, quamvis ipsi modestiae causa recte faciant non tam utendo verbo dispensandi, quam rogandi Episcopos in litteris dimissoriis quas conferunt, ut admittant suos subditos ad ordines, non servatis interstitiis, quia sufficiens necessitas vel utilitas intercedit.
24. Non obstante autem hac declaratione in illo particulari casu, quod ad generalem quaestionem spectat, non censeo indistincte admittendam esse universalem regulam, quam alii in n. 21 inducebant, ut ubicumque per specialia verba conceditur Episcopis potestas dispensandi in aliqua lege Pontificia, aut conciliari, eo ipso intelligenda sit concessa Praelatis regularibus respectu suorum subditorum; nam, licet fortasse regulariter ita sit, non tamen videtur id esse infallibile, propter rationes in superiori puncto adductas. Consideranda ergo imprimis est materia legis; nam si ila pertineat ad salutem animarum, et ad bonum regimen spirituale earum, sine dubio admittenda est illa extensio. quia quoad hanc curam, ut supra dicebam, Praelatus religionis habet totum onus Episcopale; ergo et habere debet omnem potestatem, quae ratione illins oneris et curae videtur concessa. Si autem materia legis non fuit hujusmodi, sed pertinens ad externum ordinem ecclesiasticum, ut omnia scilicet decenter et ordinate fiant, tunc erit ulterius considerandum an materia et causa dispensationis talis sit, ut requirat notitiam et providentiam proprii Praelati, vel solum concedatur specialiter Episcopo propter majorem rei auctoritatem, vel gravitatem, vel ut non frequenter ac vulgariter fiat. Quando enim concessio est prioris generis, signum est intentionem legis esse, dispensationem committere Praelato Episcopali (ut sic dicam), et in eo sensu accipi tunc nomen Episcopi. Et hac ratione interpretati sumus decreta proxime tractata, et, ex declaratione Cardinalium adducta, ad omnia similia decreta, regulam seu argumentum sumimus. At vero quando facultas datur posteriori modo, quod ex circumstantiis litterarum constare poterunt, non facile est recedendum a proprietate verborum, nec specialis concessio per generales regulas mensuranda est, ut supra latius est declaratum : sed hic modus concessionis raro invenietur in puris praeceptis, nisi aliqua irregularitas, vel inhabilitas dispensanda interveniat : de quibus jam dictum est.
25. De potestate dispensandi in observantiis seu obligationibus ipsius religionis. — Quartum caput harum dispensationum, positum n. 10, est regula ipsa, seuobservantia regularis. Circa quod, generatim loquendo, certum imprimis est potestatem hanc dispensativam versari posse circa hanc materiam. It1 docet gloss. ult., in c. ult, 20, q. ult., et in capite Carnem, de Consecratione, d. 5; Sylvest., verb. Dispensatio, n. 20; Angel., eolem verbo, n. 8, et alii infra citandi. Hoc colligitur primo ex c. Cum ad Monasterium, de Statu monachor., ubi in fine sic dicitur: Nec estinct Abbas quod super habenda proprietate possit cum aliquo monacho dispensare- quia abdicatio paupertatis sicut el custodia castitatis adeo est anneaa regule monachali, ut contra cam nec Summus Pontifea possit licentiam indulgere. Ex quibus verbis duo colliguntur. Unum est, non posse Praelatum dispensare in substantialibus votis status religiosi, neque in aliquo actu qui sit contra obligationem corum ; quod hic pro certo supponimus ex supra dictis, et ex Concilio Tridentino, sess. 25, de Regular., c. 1, dicente: Cum compertum sit ab eis (scilicet a Praelatis) non posse ea, que ad substantiam regularis vite perlinent, relazari. Unde in praesenti, vota substantialia non comprehendimus sub observantiis regularibus, sed caetera, quae ad regulam pertinent. Aliud ergo in illis verbis insinuatum est, posse Praelatum in his observantiis et regulis dispensare. Imo per argumentum a contra- rio videtur ex illis verbis colligi, posse dispensare in omnibus quae non sunt contra substantiam votorum; nam si ideo non potest dispensare in proprietate, quia est contra substantiam voti, poterit in his quae contra substantiam non fuerint. Sed, quod spectat ad hane universalitatem, argumentum non est eflficax; quia non oportet ut ratio illa Pontificis sit adaequata ; potuit enim adduci ut notior et efficacior, quidquid sit de assertione, de qua paulo inferius. Recte autem inde colligitur simpliciter aut indefinite, quod possit dispensare in regula ; nisi enim hoc supponeretur, neque oportuisset illam specialem exceptionem facere, neque speciali ratione illam confirmare.
26. Ratio etiam hoc convincit, tum quia si possunt dispensare in praeceptis Ecclesiae, multo magis in regulis religionum ; tum etiam quia haec dispensatio frequenter necessaria est; ergo oportet ut sit commissa Ordinario Praelato, alias non esset sufficienter regulari vitae provisum. Unde constat, potestatem hancconvenire Praelatis ex vi juris communis supra declarati. Probatur, quia jurisdictio Epicopalis extenditur ad ea omnia quae spectant ad subditum, juxta proportionem ad statum ejus. Sicut ergo Episcopus potest dispensare cum clerico seculari in obligationibus pertinentibus ad statum clerici, vel ad officium aut beneficium ejus, ita cum proportione potest Praelatus regularis dispensare cum subditis in propria eorum regula. Unde etiam Episcopus potest dispensare cum religiosis sibi subjectis, et non exemptis, in his quae pertinent ad observantiam regulae ; ergo haec facultas per exemptionem eo ipso transfertur in Praelatum regularem. Dices: cur ergo interdum dantur religionibus specialia privilegia ? Respondeo breviter, sicut in superioribus saepe dixi, talia privilegia vel nihil novum concedere, sed explicare magis potestatem horum Praelatorum ad tollendos scrupulos; vel certe concedere aliquam peculiarem circumstantiam, ad quam ordinaria petestas non extendebatur, ut, verbi gratia, ad dispensandum facilius, vel cum minori necessitate. Quid autem horum duorum per privilegium intendatur, ex materia, et verbis, aliisque circumstantiis ejus colligendum erit.
27. An haec potestas esxtendatur ad graces obligationes. — Triples ordo obligationum in religionibus jucta quosdam. — Quaeri autem potest an haec potestas extendatur solum ad reculasdirectivas (ut sic dicam) quae non obligant ad culpam saltem mortalem, vel extendatur etiam ad quamcumque obligationem gravem, ct sub mortali, provenientem ex regula, vel ex peculiari voto religionis, praeter tria substantialia. Hanc dubitationem attingit Emmanuel Rodericus, tom. 1, q. 26, art. 1, distinguitque in religione tria : quaedam substantialia religioni ut sic, quae indispensabilia sunt per hanc potestatem, ut diximus; alia substantialia tali religioni, ut talis est ; quae indigavit Concilium Tridentinum, c. 1 de Regul., sess. 25, in illis verbis : Ac si que alia sunt alicujus regulee et ordinis peculiaria vota, et precepta ad eorum respective essentiam pertinentia, et hujusmodi putat dictus auctor esse omnia vota, quae in aliqua religione , praeter tria substantialia, fiunt; item omnia praecepta quae ad peccatum mortale obligant. In tertio ordine sunt, et accidentaria dici possunt, omnia quae in regula continentur, et hunc gradum obligationis non imponunt. Respondet igitur, potestatem Praelatorum regularium extendi ad omnia, tam in secundo quam in tertio ordine contenta; quia Concilium solum dixit, religiosum Praelatum non posse relaxare ea, quae sunt de substantia regularis vitae, et non dixit hujus vel illius vitae regularis, sed absolute, vite regaularis, quae solum sunt ea quae pertinent ad primum ordinem ; ergo significat in aliis omnibus posse, quia exceptio firmat regulam in contrarium. Citat enim in hanc sententiam D. Bern., lib. de Praecep. et disp.; D. Thom. 2. 2, q. 41, art. 3; Sylv., verb. Dispensatio, q. 14; Sot., 1 de Justit., quaestione septima, articulo tertio, et libro octavo, quaestione tertia, articulo primo, dub. 2.
28. Prenotatio, pro vera responsione, duplicis obligationis, em voto aut ex regula. — Haec vero doctrina non potest, ut cxistimo, ita universaliter et sine limitatione defendi, ideoque ad explicandam veritatem, distinguamus vota peculiaria uniuscujusque religionis a rcgulis et praeceptis obligantibus sub mortali; est enim inter haee duo maxima differentia , quamvis ambo ex regula et ex voto oriri videantur; nam et vota peculiaria secundum regulam fiunt, et praecepta regulae aliquo modo includunt votum obedientiae ; est nihilominus differentia, quod, licet regula ordinet ut votum fiat, tamen immediate non oritur obligatio ex regula. sed ex voto; ut in religione Minimorum regula ordinat fieri quartum votum abstinendi a carnibus; facto autem voto, comedere carnes est sacrilegium immediate oppositum voto; e contrario vero, si sola regula imme- diate obligat ad camdem abstinentiam, verbi gratia, etiamsi obliget sub mortali (ut quidam de Carthusianis dicunt) ! non est obligatio voti, neque excedit obligationem praecepti humani ecclesiastici ; quia votum obedientiae, quod illa lex supponit, obligat immediate ad servandam unamquamque regulam, ut supra dixi; sed unaquaeque regula obligat juxta sensum et virtutem suam.
29. Prima assertio, de votis aliis a communibus omni religioni.— Primo ergo de obligatione ex votis asscro, Praelatum religionis respective non posse dispensare in omnibus votis, quae unaquaeque religio sibi assumit tanquam substantialia suc instituto; imo, proprie loquendo, nunquam credo posse dispensare in talibus votis secundum se, licet in aliquo actu vel usu eorum interdum possit dispensare juxta legem, aut morem religionis. Explico et probo hanc assertionem primo , inductione quam idem auctor facit, adducens imprimis specialia vota professorum Societatis. Praecipuum est quartum votum obediendi Summo Pontifici in missionibus, de quo nec cogitari quidem potest, quod per Praelatos Societatis dispensari possit, tum quia non est simplex , sed solemne, ut constat ex Constitutionibus , et ex Bullis Pontificiis, et infra suo loco, tract. 10, lib. 6, c. 4, dicetur ; tum etiam quia est de substantia hujus status, vel professionis, quam nulla potestas infra Pontificiam immutare potest ; tum etiam quia esset valde absurdum quod inferior Praelatus possit dispensare in voto facto de obediendo superiori Praelato. Praeterea, quia vel Praelatus Societatatis potest dispensare in hoc voto quoad usum ejus, et hoc non, alias, praecipiente Pontifice missionem alicui professso, posset Praelatus Societatis dispensare, ne illi obediret, quod absurdissimum est, nam hoc modo praeceptum Papae subjiceretur voluntati Praelati Societatis ; vel posset dispensare in ipso voto secundum se, id est, auferendo totum ipsum votum; ct hoc repugnat intentioni et menti totius Societatis, et immutabilitati professionis ejus, quam habet juxta Bullas Pontificias, et juxta intentionem voventium et acceptantium, nec tantum ut professio est, sed etiam ut talis professio est. Et hoc confirmant verba Concilii Tridentini, dict. c. 4, ita intelligenda : Si enim illa que bases sunt, et fundamenta totius regularis discipline, emacte non fuerint conservata, totum corruat edificium necesse est. Ratio enim, quam haec verba continent, cum proportione vim habet in tali religione, secundum suam speciem (ut sic dicam) considerata; non cnim debet esse stabile ac firmum hoc aedificium secundum generalem rationem tantum, sed etiam secundum propriam; haec autem cverteretur, si aliquod ex fundamentis ejus relaxari posset. Denique quae dc aliis votis dicemus, de hoc a fortiori convincunt.
30. Arguitur non videri hoc assertum procedere de votis saltem simplicibus professorum Socistatis. —De aliis igitur votis simplicibus, qua religiosi Societatis post professionem emittunt, idem dicendum censeo. Sed prius obiter adverto, praedictum auctorem inter haec vota Societatis ponere votum de detegendo ea quae aliquis per ministerium procurasse repertus fuerit. Sed de hac re non fit in Societate votum, sed de detegendo eo qui dignitatem ambiret. Itaque idem de his votis dicimus, quamvis de illis nonnulla esse possit major ratio dubitandi, nam illa simplicia sunt, et ex hac parte ordinario jure dispensabilia; unde, cum non sint peculiariter reservata, videtur probabile subesse potestati Praelati, quia, ut diximus, jure communi omnia vota Episcopalia sunt dispensabilia a Praelato religionis in suos subditos; omnia autem vota, quae specialiter reservata non sunt Pontifici, sunt Episcopalia. Unde confirmatur : nam si religiosi Societatis non essent exempti a jurisdictione Episcoporum, Episcopi jure suo possent in his votis dispensare, eo ipso quod reservata non sunt; ergo, juxta superius dicta, per exemptionem translatum est hoc jus in Praelatos Societatis. imo, si non fuisset ita translatum, videretur adhuc manere in Episcopis, quia nullo alio jure, vel speciali prohibitione illis sublatum est.
31. Nihilominus, pro certo judico, Generalem non habere in Societate talem potestatem. Quod imprimis mihi persuadet communis totius religionis consensus; nam, cum ipsa talem potestatem in se non agnoscat, neque aliquem ejus usum aliquando usurpet, imo nec sibi convenientem judicet, signum profecto est nec talem potestatem ipsi esse datam, nec intentionis aut voluntatis ejus esse ut Generalis vel Praelati illam habeant. Secundo declaratur ratione, quia haec potestas nec speciali jure concessa est Societati; in nulla enim Pontificia Bulla est illius mentio, neque in omnibus Societatis constitutionibus; neque etiam communi jure concessa est, quia nullum commnne jus est quod de similibus votis loqnuatur; ct quod de caeteris votis Episcopalibus loquitur, non potest rationabiliter ad haec vota extendi.
32. Et quoniam in hoc ultimo est punctum difficultatis, variis modis illud ostendo. Primo, ex principio juris, quod sub generali concessione nou veniunt ea, quae specialem rationem habent et difficultatem, quae proinde non esset aliquis verisimiliter in specie concessurus; sed in his votis est'specialis difficultas, et optima, ratio, ob quam non sit verisimile sub illa generali concessione comprehendi, et committi Praelato religionis ; ergo. Explicatur minor, quia illa vota licet non sint absolute de essentia hujus status, sunt tamen valde propinqua, et quasi propriae passiones ejus, pertinentque ad consistentiam, et quasi integritatem ejus; haec autem non committuntur Praelato, sed supponuntur potius tanquam bases hujus religionis in suo gradu, ut in caeteris rebus possit Praelatorum potestas convenienter administrari, juxta ea quae ex Concilio Tridentino supra citavimus.
33. Secundo declaratur in bunc modum, quia in religioso duplicia vota distingui possunt : quaedam dici possunt personae, alia status ; status voco ea vota, quae es vi cujuscumque instituti emittuntur, et exiguntur veluti ad complementum professionis talis status ; personae autem appello ea vota, quae unusquisque religiosus sub arbitrio superaddit ultra exigentiam status. Jus ergo commune concedift potestatem Praelato ad dispenaum in votis personalibus seu privatis religiosorum ; non tamen licet nobis extendere hoc jus ad vota status, et communia religioni; quia nec ratio potestatis, nec utilitas religionis suffragatur. Vota enim ipsius status quasi complent et perficiunt proprium onus talis religionis, alia vero personalia vota sunt onera supperaddita toti ponderi religionis; et ideo in his posterioribus potestas dispensandi utilissima et necessaria est ; in prioribus vero, moraliter loquendo. non est utilis dispensatio, et ideo nec potestas ad illam praestandam utilis esset religioni; unde nec verisimile est, illi esse datam. Nam , licet fingatur casus, in quo talis dispensatio posset esse utilis, adeo est rarus et diflicilis, ut propter illum non fuerit concedenda haec potestas, neque aperienda via ad multiplicandas hujusmodi dispensationes ; mansit ergo haec potestas in eodem Pontifice qui religionem confirmavit , eamque sub s-o patrocinio recepit. Et confirmari potest haec ratio, quia potestas dispensandi vota in Praelato religionis respectu subditorum non magis extenditur quam potestas irritandi, quia haec est magis intriuseca. unde ejus usus et universalior ct facilior esse soletl sed Praelatus Societatis non potest haec vota irritare, ut est certissimum, quia pertinent suo modo ad ipsum statum; ergo nec dispensare in eis potest.
34. Tertio declaratur in hunc modum, quia haec dispensatio vel dari potest a Praelato in toto voto, aut in aliquo actu, vcl usu ejus; neutrum dici potest ; ergo. Minor quoad priorem partem explicatur : nam dispensare illo modo in voto, est auferre omnino a me votum et obligationem non procurandi dignitatem, aut non relaxandi paupertatem. Quod ergo Praepositus generalis hoc non possit efficere, indubitatum apud nos esse debet, quia tunc maxime procedunt rationes factae, quia ad illam non spectat solvere propria religienis vincula per Sedem Apostolicam approbata, et quodammodo confirmata. Item, quia alias posset dispensare simul cum omnibus professis, et secum saltem mediante confessore ; et consequenter posset dispensare cum uno vel pluribus, aut certe omnibus, qui denuo admittuntur ad professionem, ne illa alia vota simplicia emittant ; et similia absurda inferri possunt, de quibus eadem est ratio, quantum atinet ad potestatem, licet ex parte causae major in quibusdam quam in aliisrequiratur. Quod si in his potestas est in solo Summo Pontifice, quia pertinent ad substantiam hujus religionis secundum speciem suam, profecto etiam tollere omnino talia vota, vel aliquod eorum a quolibet professo, pertinet ad solum summum Pontificem, a quo etiam ex defectu causae raro poterit talis dispensatio concedi.
35. Posterior pars minoris haberet locum, si superior posset dispensare cum professo Societatis ut acceptet dignitatem sibi oblatam extra Societatem, etiamsi ei non praecipiatur; vel ut non manifestet ambientem, vel procurantem dignitatem, etiamsi sciat. Et in hoc imprimis vix potest ocenrrere rationabilis causa talis dispensationis; nam si occurrat tanta necessitas, quae obliget Praelatum ad approbandum illud factum, vel omissionem, non obstante voto, profecto sufficiet interpretatio quod tunc votum non obliget, propter grave aliquod periculum, vel quid simile ; si autem necessitas tanta non est, vix potest esse sufficiens causa justae dispensationis, maxime respectu Praelati Societatis, qui maxime tenetur consulere majori bono spirituali totius Societatis, et singulorum subditorum, ad quod talis dispensatio nihil potest deservire. Et sane, si S. P.Ignatius intellexisset Generalem habiturum potestatem ad dispensandum illo modo in voto non acceptandi dignitatem, non posuisset, ut conditionem neccssariam, quod praecipiatur, sed potius dixisset, nisi ex facultate aut judicio Generalis, ut seepe alias dicit ; noluit autem hoc judicio aut voluntati alicujus relinquere, sed illius tantum qui possit praecipere, et per praeceptum suum extrahat actum a materia voti.
36. Praeterea est optima ratio, quia ex potestate ordinaria nullus potest dispensare in voto ex parte, qui non potest in totum; ergo si Praelatus non potest dispensare in toto, nec in parte poterit. Antecedens declaratur , nam per delegationem solet aliquando committi dispensatio in uno vel alio actu voti, ut ad petendum debitum, verbi gratia, licet non committatur in toto voto. Sicut etiam solet committi potestas commutandi, et non dispensandi ; in praesenti autem non est facta aliqua delegatio, ut per se constat. Per potestatem autem ordinariam nunquam potest fieri unum illorum , quin etiam possit dispensari aliud, ut facile constare potest inductione ; sicut etiam nemo potest jure ordinario commutare votum, quin possit etiam dispensare. Et ratio est, quia obligatio voti ejusdem rationis est in toto et in parte, et alias potestas ordinaria de se simpliciter cadit in votum, nisi aliundc limitetur , quae limitatio in praesenti nulla etiam est ; ergo si ordinaria potestas Praelatorum Societatis extenditur ad dispensandum haec vota quoad aliquos actus eorum, etiam extendetur ad ipsa secundum se. Et in hoc (ut obiter id adnotemus ) est differentia notanda inter dispensationem in voto et in lece; nam in lege dispensare potest jure ordinario qui non potest illam tollere ; in voto autem qui dispensare potest in eo, potest illud tollere. Et ratio differentiae est , quia lex non tollitur per dispensationem , sed per abrogationem, qui est actus superioris potestatis; votum autem per dispensationem tollitur. Cujus differentiae potest ulterius ratio reddi, quia votum est quasi privata lex huic tantum personae imposita, et ideo eximere talem personam a tali lege, quod est dispensare, est etiam tollere votum ; lex autem est gencrale praeccptum , quod non tollitur , licet unus vel alius ab illo eximatur, et ideo major potestas necessaria est ad tollendam legem, quam ad dispensandum in illa.
37. Ultimo confirmare possumus hanc reso- lutionem , quia si Praelatus Societatis possct in his votis dispensare, posset id facere non solum Generalis, sed etiam Provincialis, imo et localis Praepositns ; quod dicere valde absurdum est, et nullo modo in adificationem , sed in destructionem. Sequela patet, quia si admittitur haec potestas, solum est propter generalem potestatem dispensandi in votis non reservatis ; haec autem potestas quamdiu non limitatur, vel usus ejus prohibetur, tanta est in minori Praelato quanta in majori, et ita est de facto in Praelatis Societatis, quia nulla facta est limitatio, quae nobis innotescat ; ergo si Generalis potest, etiam alii possunt. Veritas ergo est, potestatem illam communem dispensandi in votis Episcopalibus non extendi ad haec vota, quia illa potestas solum versatur circa vota persona , non circa vota status, ut declaratum est. Unde etiam dici possunt haec vota status esse reservata, sicut et ipse status quoad suam immutabilitatem immutabilis est.
38. Primum corollarium ex veritate comproLbata pro cotis substantialibus Scholarium Societatis. — Secundum corollarium pro eerumdem coto ingrediendi Socielatem. — Quo ex fundamento seu ratione, inferre possumus primo, vota Scholarium vel coadjutorum Societatis, licet simplicia sint, potius reservata quam Episcopalia dici posse ; nullus enim Episcopus potest in eis se intromittere, ut Gregorius XIII definivit ; et optima ratio, praeter Pontifieis decretum, est, quia illa vota non sunt communia et vulgaria ( ut sic dicam ), sed sunt vota status religiosi, et per Pontificem confirmati, et exempti. Quamvis autem praedicta vota simplicia professorum Societatis non ita formaliter ac primo constituant religiosum statum sicut vota Scholarium , sunt tamen suo modo per se annexa perfectiori statui, et ad quamdam illius consummationem necessaria, et ideo imitantur naturam ejus, sicut accessorium imitatur principalc. Ex quo etiam infero, promissionem illam, seu votum ingrediendi Societatem, quod emittit Scholaris approbatus Societatis, esse indispensabile, tam per Episcopos, quam per ejusdem religionis Praelatos, sicut vota et status religiosus, quibus illud votum connectitur, indispensabilia sunt ; quamvis enim alio modo auferri seu irritari possit, non tamen dispensari , et perseverante illo statu, fieri non potest quin promissio illa et obligatio ejus integra maneat, quamvis executio ex voluntate Superioris pendeat.
39. Tertium corollarium , pro voto clausura, et abstinendi a carnibus, etc. — Sequitur praeterea ex dicta resolutione, idem dicendum esse de quocumque statu religioso habente votum aliquod ex peculiari ratione talis status praeter tria vota communia, nam tale votum indispensabile est per Praelatos religionis , propter rationes factas, quae generaliter procedunt ex natura status religiosi, et conditione talis voti; et ideo punctum hoc non reservavimus in peculiarem tractatum de Societate, quia de se commune est. Ita ergo censeo de monialibus S. Clara,, quoad votum clausurae; non enim possunt in illo dispensare Praelati Minores , quia non possunt votum illud, vel obligationem ejus auferre. Idem est de voto non comedendi carnes, quod religiosi Minimi emiitunt ; nam per eorum superiores tolli, seu dispensari non potest ob easdem rationes. Nec refert quod Praelatus possit aliquando dare licentiam egrediendi , aut comedendi, etc., nam, supposito voto. hoc tantum fieri poterit vel interpretando casum esse talem in quo votum non obliget, quod non est dispensare, ut in tractatu de Voto, l. 6, c. 9, dixi; vel subtrahendo materiam voti, quia nimirum in ipso voto emittendo, vel expresse, vel secundum regulam includitur conditio non faciendi hoc vel illud, nisi approbante vel ordinante superiore ; tunc enim dum ipse ordinat, vel dat facultatem, non dispensat, sed facit ut cesset materia voti. Hac autem integra manente , indispensabilia esse existimo talia vota per inferiores Praelatos, etiam per Episcopos, quia ex vi status, cui sunt annexa, sunt alterius ordinis, et habent quasi peculiarem modum reservationis , ut explicatum est.
40. Secunda assertio , graves obligationes dici posse substantiales religioni in qua dantur. — Secundo dicendum »st de obligationibus religionis sub mortali ex Regula, ut n. 28 notabamus, quae merito dici possunt pertinere aliquo modo ad substantiam religionis , cum suo modo pertineant ad substantiam vitae spiritualis in tali religione. Quin potius aliqua, quae nec voventur, nec illo modo praecipiuntur, in aliqua religione reputantur de substantia ejus; sicut in Societate, in congregat. 5 generali, can. 17, declaratum est aliqua esse substantialia hujus instituti, quamvis sub culpae obligatione imposita non sint, ut reddere rationem conscientiae suae superiori, et alia, quae ibi numerantur ; sicut etiam inter Carthusianos abstinentia a carnibus censetur val- de substantialis, licet probabilius forte sit non cadere sub obligatione mortalis culpae, ut alibi disseritur. Cum enim unusquisque status religionis tendat ad perfectionem secundum proprium scopum ac finem suum, et per certa ac definita media, merito dici possent substantialia tali religioni, ea quaesunt ita intrinseca, vel necessaria ad talem finem, sine quibus non potest talis religio moraliter conservari, et tendere ad perfectionem secundum modum suum. Nam tria vota ideo dicuntur substantialia statui religionis ut sic, quia sunt media moraliter necessaria ad perfectionem ut sie; absolute namque ( licet rarissime ) perfecti homines dari possunt non religiosi, ut olim Patriarchae, et alii in lege gratiae; ergo, servata proportione, in tali vel tali religione illa erunt de substantia talis status, quae ad proprium finem ejus fuerint moraliter necessaria, praesertim quando, illis sublatis, vix aut difficulter dari potest perfectio charitatis in tali statu, regulariter loquendo ; et hujusmodi sunt in Societace ea, quae in praedieta congregatione declarata sunt , ut, Deo dante, expendemus in tract. 10, libro decimo nono, cap. sexto.
41. Hinc ulterius assero, in haec, quatenus substantialia sunt religioni, non cadere dispensationem , neque potestatem Praelatorum ad hanc materiam secundum hanc rationem spectatam extendi; et cum hoc nihilominus stare, ut in particulari possit in hujusmodi observantias vel praecepta cadere dispensatio. Prior pars patet ex illo principio sumpto ex Concilio Tridentino , substantialia religionis, ut talia sunt, immutabilia esse, saltem per potestatem intrinsecam ipsius religionis ; quod nos ostendimus, cum proportione de singulis religionibus et de substantialibus unicuique esse intellisendum. Ratio etiam moralis id postulat, quia talis potestas non esset ad aedificationem, sed ad destructionem. Altera vero pars constat ex usu, et quia talis dispensatio saepe est moraliter necessaria. Unde ad concordiam et intelligentiam utriusaque partis, advertere oportet, non omnia , quae absolute et simpliciter sumpta, sunt substantialia religioni, in particulari quoad singulas personas, vel singulos actus earum esse ita substantialia; ut, verbi gratia in Societate substantiale est, id est, moraliter necessarium, ad peifectionem ejus, ut conscientiae inferiorum notae sint superiori, et consequenter ut ipsi reddant raüonem earum , quia non potest illa notitia moraliter ac religiose aliter obtineri. Non po- terit ergo Generalis vel aliquis Praelatus Societatis in hujusmodi regula vel institutione ita dispensare , ut in Societate non servetur, vel ulla ratio aut cura illius habeatur, nam haec esset dissipatio, non dispensatio, et illa csset propria relaxatio in re substantiali , ut talis est. Nihilominus tamen haec ipsamet observantia reddendi rationem conscientiae in una persona in particulari, propter probitatem ejus, et magnam existimationem de illius prudentia , etc., potest non esse necessaria, neque ad bonum ejus, neque aliorum, et ideo, licet cum ea dispensetur, non erit dispensatio in substantialibus instituti , quia illa observantia, licet in toto corpore religionis sit substantialis , non tamen ut applicata ad singula membra. Hinc autem recte fit, dispensationem in his observantiis gravioribus, et quae ad substantiam alicujus instituti ex natura sua, vel ex declaratione ejus pertinere censentur , difficiliorem esse debere, etiam cum in particulari fiunt, ita ut moraliter satis constet inde non minui substantialem observantiam religionis. In aliis vero regulis, vel, caeremoniis, vel actibus virtutum facilius potest concedi dispensatio, imo aliquando dari posset non tantum uni vel alteri in particulari, sed etiam toti religioni, ab eoqui potestatem habet in totam religionem. Semper tamen necessaria est causa proportionata, nam haee in omni justa dispensatione postulatur.
42. Quarta assertio incidens, nullam esse dispensationem Praelati datam sine causa. — Quaeri autem hic potest an dispensatio dataa Praelato sine causa justa, sit valida quamvis ipse peccet dando ; ita enim solet esse valida dispensatio male concessa in humano jure. Dico tamen, non esse validam, nec reddere subditum tutum in conscientia. Hhatio est, quia dispensatio in lege superioris, sine causa data ab inferiori, est nulla; Praelatus autem religionis, dispensans in praeceptis aut regula religionis, dispensat in lege superioris ; ergo dispensatio ejus, sine causa data, est nulla. Minor manifesta est in superioribus localibus, et Provincialibus, ac Generalibus, quia ipsi non sunt legislatores ; nam propriae leges, id est, stabiles ac perpetuae, non solent committi ejusmodi Praelatis, sed Capitulis generalibus vel provincialibus respective, juxta varia statuta religionum, quae Capitula sunt supra eosdem Praelatos, etiam cum proportione comparatione facta ; ergo dum illi dispensant in constitutionibus religionis, dispensant in lege superioris, ac proinde non valet dispen- satio sine causa data. Ex quo discursu intelligitur assertionem maxime habere locum in constitutionibus totius religionis, qua sunt firmatae majori auctoritate, quam sit in aliquo singulari Praelato, etiamsi Generalis sit; nam si generalis ipsa congregatio cum aliquo particulari dispenset, valida erit dispensatio, etiamsi fortasse sine causa data sit, quia tunc non procedit ratio facta, et alia rationullitatis per se non occurrit. Secus autem esset, si dispensio fieret in praecepto Pontificio, vel in constitutione specialiter confirmata a Papa ut perinde habeatur ac si ab ipso esset facta, quia jam tunc dispensatio esset in lege superioris. Similiter ubi Capitulum provinciale veras eges pro sua provincia facere potest, si idem Capitulum in aliqua dispenset sine causa, per se loquendo, valida erii dispensatio, quia dispensat in lege sua, vel sui aequalis. Dispensatio etiam, data a Generali in lege lata a Capitulo provinciali, ex communi jure, et rationc talis muneris, valida est, quia est a majori Praelato, nisi ejus potestas per constitutiones religionis sit mutata. Item, si Gencralis (et eadem est proportio de Provinciali) dispenset in sua ordinatione, vel praecepto, quod non est proprie les, valida erit dispensatio,quia in proprio praecepto dispensat. Denique cum dispensatio haec cadere possit tam in praeceptum obligans in conscientia, quam in regulam obligantem solum ad melius esse, cum proportione ad utrumque applicandum est quod dicimus de valore aut nullitate dispensationis ; nam, si est valida, tollit obligationem in conscientia, vel in ratione majoris perfectionis, pro ratione legis, vel regulae.
43. Quid de poena legis ipso facto incurrenda, quando dispensatio fuit invalida.—CQuod si talis lex habeat adjunctam poenam ipso facto incurrendam, ut censuram aliquam, si dispensatio non fuit valida quoad vim directivam legis, plane non impediet quominus talis pona incurratur ; quia si dispensans non potuit auferre vim legis superioris quoad vim directivam, nec quoad coactivam potuit. Item, quia si dispensatio fuit invalida, subditus aeque contumax est et inobediens. Intelligo autem per se, nam ex ignorantia facile poterit subditus excusari vel omnino a culpa, vel saltem a pertinacia requisita ad talem censuram; auctoritas enim Praelati dispensantis facit seepe talem ignorantiam probabilem , vel saltem multum excusabilem, ubi non intervenit matia, sed simplex subditi fides.
41. Quid de poua inferenda. — Ubi autem poena non est ipso facto imposita, sed ferenda, - facilius interveniet ecxcusatio, nam a nuilo inferiori Praelato poterit talis poona imponi, quia nullus inferior potest damnare quod superioris auctoritate et voluntate factum est. Nec etiam ipsemet dispensans poterit rationabiliter illud factum punire, quando subditus ipsum non decepit, nec ei vim intulit, quia ipsemet indebite dispensando fuit occasio illius transgressionis. At vero major Praelatus merito puniet transgressorem illum, dummodo adeo sit evidens injustitia et defectus dispensationis , ut non possit subditus excusari, nam in casu aliquo modo dubio non est damnandus subditus, cum alias debeat pro suo Praelato praesumere. At quando res est clara, sicut non excusatur a culpa, etiam in exteriori foro, ita nec a poena; ergo cum in superiori Praelato sit sufficiens jurisdictio, poterit illam exequi. De aequali vero successore res est magis dubia, quia videtur habere sufficientem jurisdictionem, et non impeditam, cum ipse non fuerit auctor talis dispensationis. Nibilominus probabilius puto oppositum, quia, esto dispensatio fuerit injusta, tamen aequalis non potest in extceriori foro de illius injustitia cognoscere, ncque illam damnare ; ergo nec punire quidquid auctoritate illius factum est.
45. Dispensatio a licentia presse sumpta longe differt. — Ultimo in hoc puneto adverto quod supra tetigi, aliud esse dispensare, aliud licentiam dare; cum enim superior dat facultatem religioso ad faciendam eleemosynam, non dispensat; sic ergo in nonnullis constitutionibus, vel regulis contingit ; cum enim dat licentiam ingrediendi cubiculum alterius, vel exeundi domo, et similia, proprie non dispensat. Et ratio est, quia illa opera non sunt simpliciter prohibita per leges religionis, sed ne fiant sine licentia ; et ideo, quando ita fiunt, non ex dispensationc fiunt, sed ex concessionc ipsiusmet regula ; tunc ergo licentia non est necessaria ut dispensatio fiat, sed ut compleatur materia legis, seu modus operandi per legem postulatus. Cum ergo dicimus dispensationem religiosam etiam in hac materia, ut sit justa, vel etiam valida, non oportct hoc extendere ad omnem licentiam; quin potius ad honestatem talis actus suflicit superioris consensus bona fide ac simpliciter obtentus, quia solum requiritur ut conditio necessaria ex parte matcriae. Imo etiam ut talis facultas licite detur, non semper necessaria est specialis causa, sed sufficit ut in ille opere hic et nunc nihil sit incommodi, et quod possit a subdito honeste fieri quocumque titulo, etiam ob honestam animi vel corporis recreationem, et saepe superior licite has facultates concedit, ue uimis austerus videatur, cum tamen ad licitas dispensationes hoc non sufhiciat, nisi propria et specialis causa interveniat.
46. Et fortasse juxta hanc doctrinam inteiligenda est quaedam concessio Pii IT, facta Minoribus, quae in specie verborum obscura cst, ejus vero intelligentia poterit ad multa similia servire. Concessit ergo ille Pontifex Ordini Minorum, u Preeati possent aunuere, seu dispensare cum subditis debilibus et infirmis, quae non sunt contraria rcgula. In quibus verhis videtur esse quaedam implicatio in adjectis ; nam si dispensatio non est in his quae sunt contra regulam, ad quid necessaria est? vel quod privilegium ibi conceditur? ltem, exempla, quae ibi ponuntur, videntur esse contra regulam Minorum, ut equitare, etc.; quomodo ergo dispensatio contra regulam non conceditur, et dispensatio in equitando hisque similibus conceditur? Dicendum vero est, juxta distinctionem a nobis datam, quaedam esse quae simpliciter et absolute prohibentur per regulam, ut, verbi gratia, habere proprium tam in communi, quam in particulari, etc., et haec dicuntur esse simpliciter contra regulam, et quoad haec non conceditur in illo privilegio dispensatio in regula; alia vero sunt quie non absolute prohibentur, sed cum limitatione, scilicet, ut non fiant sine facultate, vel etiam sine urgente necessitate. Et haec non sunt simpliciter contra regulam quoad substantiam, sed quoad modum, quando ultra praeseriptam conditionem fiunt; in his ergo conceditur illa dispensatio, quae, ut aliquid conferat , seu operetur, tribuit potestatem dandi hanc facultatem vel licentiam cum minori causa seu necessitate, quam rigor regulae postularet. Atque ita videntur intellexisse illam concessionem expositores ejusdem ordinis. Ex illa ergo nos elicimus, ea, quae non simpliciter prohibentur, nec sub votum cadunt, non esse proprie ex substantialibus, in quibus dispensatio non cadit. Colligimus etiam, in his quae ex facultate superioris licent, non habere rationem dispensationis concessionem facultatis ex ordinaria providentia ei quasi ratione muneris debitam, sed tunc soium quando aliqua major benignitas aut liberalitas fit ex peculiari causa, vel potestate. speciale vero dubium hic supererat, au ha- bitus delatio, et habitatio intra claustrum sint ex his quae per Praelatos religionis dispensari possunt. Sed hoc tractabitur commodius infra, lib. 3, cap. 7, disputando de mutationc status religiosi ; et ideo haec suflficiunt de materia, ad quam haec potestas extenditur.
On this page