Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Quibus praelatis et qua ratione potestas dispensandi cum suis subditis concessa sit.

CAPUT XIII. QUIBUS PRAELATIS ET QUA RATIONE POTESTAS DISPENSANDI CUM SUIS SUBDITIS CONCESSA SIT.

1. Superest ut de alio puncto principali in capite praecedenti proposito dicamus, in quibus, scilicet, Praelatis sit haec potestas. Sunt enim in religionibus Praelati supremi, medii et infimi, ut supra exposuimus; quibus ergo illorum datur haec potestas? vel quanta unicuique? In qua re generalis regula Doctorum est, unumquemque Praelatum religiosum id tantum posse in hac materia dispensationum, quod a jure, vel privilegio, et regula ei coucessum est ; ita Innocentius, in c. 2, De eo qui furtive ordines suscepit, et in c. ult., de Postulat. praelat.; Abbas, Anton. et communis, in c. At si clerici, S de Adulteriis, de Judic.; Sylvest., verb. Dispensatio, n. 10. Et ratio est, quia hi Praelati non habent de se hanc jurisdictionem ; ergo oportet ut a Pontifice illam recipiant, quia nullus alius potest illam concedere tamquam ordinarius; ergo oportet ut jure communi, vel speciali, seu ex privilegio illam habeant ; quae duo capita breviter a nobis explicanda sunt.

2. Circa jus commune advertere primo oportet, in eo fere nihil haberi (ut supra c. 12, n. 2, etiam notavi) de his Praelatis nisi sub nomine Abbatum, qui sunt proximi et immediati Praelati monastcriorum, et sub ea voce comprehendi reliquos superiores religionum habentes simile munus quoad jurisdictionem, quamvis diversis nominibus appellentur. Unde fit, hanc potestatem quatenus ex vi juris communis habetur, omnibus veris Praelatis regularibus convenire respective, id est, unicuiquc in suo quasi territorio, nisi per speciale jus alicujus rcligionis limitata sit. Quod ut amplius explicetur, adverto secundo, duphciter posse hanc potestatem concedi jure communi. Primo, per specialem concessionem vel declarationem ; secundo, per generalem concessionem jurisdictionis quasi episcopalis. Priori modo, Sylvester, verb. Dispensatio, q.14, cum Angelo, codem verbo, num. 8, decem casus promittunt ex jure communi, in quibus potest Abbas cum subditis dispensare; postea vero ct novem tantum numerant, et inter eos septimus et nonus neque inter se condistineti sunt, nec continent casus speciales, sed generalem doctrinam de potestate dispensandi in regula, vel observantiis regularibus, quam superiori capite tradidimus et expendimus. Octavus autem casus est circa dispensatiopem irregularitatis, de qua nos ex professo diximus in t. 5, disp. 42, de Irregularitate, sect. 3, casu 8, et latius disp. 31, de Suspensione, sect. 1, ubi ostendi, in c. Cum illorum, de Sent. excommunic., sermonem esse de suspensione, non de propria irreguleritate; atque ita facultatem in eo textu datam magis esse ad absolvendum quam ad dispensandum. Alii vero sex primi casus, quos dicti auctores numerant, non pertinent proprie a4 potestatem dispensandi, ut, per illos breviter discurrendo, facile constabit. Et similis casus potest a nobis addi, ex cap. Cum H.,De eo qui furtive ordines suscepit, ubi in favorem religionis conceditur Abbati potestas dispensandi cum eo qui furtive ordines suscepit, de quo impedimento, an sit suspensio vel irregularitas, et consequenter de facultate data in illo textu, in tomo citato satis diximus. Primus ergo casus est, dispensare cum novitio ut ad sacros ordines promoveatur, ex c. Monachus, d. 11; sed novitius ut ordinetur, non indiget speciali dispensatione, cum nullum impedimentum vel irregularitatem habeat, ut alibi ostensum est. Et in dicto textu de hoc non conceditur dispensatio, sed de interstitiorum tempore, ut brevius in novitio sit, in favorem religionis. Et haec ipsa dispensatio non committitur Praelato, sed fit per ipsum jus, quamvis hodie quoad hanc partem revocatum sit per Concilium Tridentiuum. Addo, in epistola 1 Gelasii non haberi verha illa: Monachus novitius, sed solum ila: iSi quis de religioso proposito. Unde ego valde dubito an etiam secupedum illud jus dispensatio ilia ad novitios extenderetur.

3. Secundus casus est, dispensare cum apostata a religione, ut possit ad ordines promoveri, ex c. ult., d. 50. Sed ibi nulla talis potestas datur Praelato, solaque haec verba ajponuntur : Quem ctiam jubemus ad clericatus of ficium non admitti. Unde, si illa esset irreeularitas, potius dicendum essct Praelatum non posse dispensare in illa. Sed videtur Sylvester motus per argumentum a contrario, ex c. ult., de Apostatis, ubi de religioso apostata, qui ante reditum ad religionem ordinatur, dcicitur non posse ministrare sine dispensatione Papae; quia ergo haec reservatio non additur in alio textu, colligit ibi dispensationem esse concessam Praelato. Sed non est bona collectio; nam in posteriori textu poena imposita non est irregularitas, sed censura suspensionis, quae si non reservaretur, eo ipso fuisset concessa, juxta cap. Iuper, de Sent. excommun. Haec autem regula non habet locum in irregularitate, ut alias dixi, et ideo si in priori capite fuisset posita irregularitas simpliciter, ex vi illius juris non posset Abbas in ea dispensare. Verius tamen est ibi non poni irregularitatem absolute, sed quasi conditionatam, donec, poenitentia peracta, ad religiosum statum redeatur; et tunc nec datur Praelato potestas dispensandi, nec est necessaria dispensatio, sed ipso facto finitur irregularitas, sicut in aliis irregularitatibus saepe conUngit. Atque idem est de tertio casu dispensandi ad ordines cum illegitimo, ex c. 1, de Filiis presbyter. Verumtamen ibi etiam non datur potestas dispensandi, sed ipso jure tollitur tale impedimentum facta professione , it alias diximus.

4. Quartum casum sumit ex Clement. 1, S Sane, de Statu monachorum, de potestate dispensandi cum monacho, ut ultra mensem differat communionem. Sed illa nec est propria dispensatio, sed judicium quoddam, et quasi authentica sententia ; nec soli Abbati committitur, sed etiam confessori et Priori, verba enim textus sunt : Dominica mensis cujuslibet in monasteriis semper communicent, nisi forte es causa, quam Abbati, Priori, aut Penitentiariis monusteriorum non desinant intnare, eorunque judicio, vel abstineant, vel accedant. Simile atterre possumus ex capit. Onnis utriusque sexus, de Poenitent. et remiss., ubi etiam in praecepto ecclesiastico communicandi in Paschate additur illa conditio : Nisi forte de proprii sacerdotis consilio ob aliquam rationabilem vausam ad tempus ab hujusmodi preeceptione jusserit abstinendum , ubi non conceditur potestas dispensandi, sed declaratur materia et conditio sub qua tale praeceptum imponitur. Ad quem fere modum supra, c. praeced., n. 45, distinguebamus, dare facultatem non semper esse dispensare; ita enim in praesenti dare consilium vel judicium circa dilationcm communionis ex rationabil causa, non est rcevera dispensare.

5. Atque idem fere censeo de quinto casu, quem ponit Sylvester, de facultate quam polest dare Abbas monacho, ut sit capellanus Ecclesiee parochialis, consentiente Episcopo. ex c. 1, dist. 58, et c. Doctos, cum aliis, 16, q. I. Sed hoc etiam non pertinet ad potestatem dispensandi, sed ad subordinationem quam religiosus debet Praelato suo. Duo enim ila jura intendunt declarare et ordinare: unum est, monachum, si sit ordinatus sacercos, non esse incapacem vel impeditum ex eo quod monachus est, quominus animarum ministeria exercere possit; et hoc praecipue agitur in dict. cap. Doctos. Secundum est, nihilominus non esse religiosum assumendum ad haec ministeria sine consensu Praelati, sicut etiam non potest intromitti sine voluntate Episcopi vel Papae; et hoc agitur in diet. c. 1, et aliis multis. Sicut etiam in c. 2 ejusdem dist. 58, dicitur monachum non posse ordinari ab Episcopo sine licentia sui Abbatis; licentia autem ad suscipiendos ordines, non est proprie dispensatio, quia non est alicujus regula relaxatio, sed est aliud genus gratiae vel facultatis. Ita ergo facultas minuistrandi in Ecclesia parochiali non est dispensatio, sed facultas quaedam, vel etiam praeceptum, quod interdum potest Praelatus suo subdito imponere. Quantum vero extendi possit facultas quam Praelatus potest religioso dare ad regencam aliquam Ecclesiam parochialem, et an possit illam concedere perpetuam, manendo, scilicet, semper extra claustrum, et an extendi possit ad obtinendum ccclesiasticum beneficium, dicemus infra, lib. 3, c. 19, tractando de mutatione status religiosi.

6. Ejusdem rationis existimo esse facultatem, quam Abbas potest dare monpacho ad eedificandam cellulam a congregatione monasterii separatam ; quam dicti auctores sexto loco numerant, ex c. Vullus, 17, q. 4, et c. Houachum, 20, q. 4. Namilla etiam facultas non habet rationem dispensationis, sed cujusdam obegientiae ex parte subditi, et debiti regiminis ex parte Praelati; maxime si illa facultas extra monasterii septa non extendatur, ut dict. c. Monachin prascribitur; an vero possit Pra:latus religionis dare subdito facultatem transeundi a vita coenobitica ad solitariam, vel manendo sub eadem regula et ob-dientia, vel mutando illam, dicemus infra tractando de mutatione siatus religiosi. Igitur de hac potestate, etiam respectu Abbatum, et a fortiori respectu quorumcumque Praelatorum conventualium, nihil fere hakemus in particulari jure canonico praescriptum, praeter id quod in c. Ad monasterium insinuatur, de dispensationc circa observantias regulares, quod in superiori capite satis explicatun est; alia enim jura, quae a Sylvestro et aliis ad hoc citantur, parum sine dubio ad rem faciunt.

7. Qualem potestatem, et unde haberent olim Prelati non exempti ad dispensandum. — Saperest ergo alter modus, n. 2 positus, colligendi hanc potestatem dispensandi ex jure communi, per aliud principium, seu generalem regulam, quatenus ex illo habemus hos Preelatos habere juridictionem quasi Episcopalem; nam inde vidctur sequi, quemlibet ex illis habere totam potestatem quae ratione jurisdictionis Episcopalis ad regularem statum applicatae haberi potest. Sed in hoc oportet adverterc, aliter loquendum esse de his Abbatibus pro eo tempore quo erant subditi Episcopis, et aliter de Praelatis exemptis. Nam in priori statu seu tempore nihil revera poterant, nisi quod intrinsece et ex natura rei status eorum postulabat, vel expresse illis in jure coneedebatur. Ad quod explicandum recolo duplicem iliam potestatem , quam diximus esse in Praelatis religionis , dominativam et jurisdictionis ; huic enim duplici potestati duplex etiam dispensatio correspondere potest, dominii scilicet, et jurisdictionis. Nam, sicut ex parte subditi duplex est ratio subjectionis , scilicet, traditio voto obedientiae confirmata , et jurisdictio , ita etiam in Pralato duplex est ratio praecipiendi, et utrique respondet propria potestas dispensaudi, nam unusquisque eo modo quo potest praecipere, potest etiam in suo praecepto dispensare. Unde etiam in antiquis Praefectis regularium, qui propriam ecclesiasticam jurisdictionem non habebant, inerat potestas aliqua dispensandi, illa vero extendi non poterat ad leges ecclesiasticas vel effectus ab illis manantes ; quia, sicut hi sunt effectus jurisdictionis ecclesiasticae , ita per illam solam immutari possunt. I:t eadem ratione non poterat versari circa votum quoad dispensationem, quia potestas dispensandi in votis est jurisdictionis, et supernaturalis, ut supra vidimus, quae in illis Praefectis non erat, ut supponimus. Solum ergo versari poterat illa potestas circa observantias regulares, ut es antiquis regulis etiam colligitur, Basilii, Augustini, Benedicti, etc. Et facile declaratur considerando criginem illius potestatis ; nascitur enim ab ipsismet subditis, et ex mutua conveniione inter ipsos et religionem ; nam sub hac veluti conditione se committunt religioni ac Praelato ejus, ut ab ipso possint ad onera religionis vel obiigari, vel ab eis dispensari; quia vero tota haec institutio religiosa pende- bat a voluntate et approbatione Episcoporum, ideo hac ipsamet potestas poterat ab ipsis Episcopis limitari, dispensationes aliquas in observantiis etiam religiosis sibi reservando, quia apud eos erat major potestas non solum ratione jurisdictionis, sed etiam ratione voti, ut supra ostensum est. Et ad hunc modum potest esse nunc in Abbatissis aut Priorissis aliqua potestas dispensativa, juxta earum instituta, et permissiones suorum Praelatorum. Idemque dicendum est de religionibus vel monasteriis virorum subjectis Episcopis, etiamsi propriam jurisdictionem non habeant, ut si inter eos clerici ordinati non sint, nam in illis sicut esse potest praefectura, ita etiam hoc genus potestatis, juxta Episcopi determinationem. Nam de tali potestate, aut statu ita praecise spectato, haec regula assignari potest, ut quidquid juxta modum instituti, professionis ac regulae in observantiis regularibus dispensabile est, posse per Praefectum regularem dispensari, nisi ab Episcopo prohibeatur ; quae satis ex dictis declarata est.

8. Talis potestas est non proprie dispensativa. — Merilo tamen vocari potest dispensatira. — Solum in hoc puncto adverto, actum hujus potestatis videri plus participare de ratione irritationis, vel simplicis facultatis, quam dispensationis, quia per hanc potestatatem non videtur auferri obligatio, nisi faciendo aliquam mutationem ex parte materiae, vel apponendo conditionem, qua posita, cessat obligatio praecepti, ut supra dicebamus de simplici facultate, et cernitur in votis; nam hi etiam religionum Praefecti possunt vota subditorum irritare, cum tamen non possent dispensare. Verumtamen, licet quaestio de nomine sit, magis proprie potest hic servari nomen et ratio dispensationis ; nam regula talis religionis suam habet rationem iegis, a cujus obligatione, sive coactiva, sive directiva, potest Praefectus ex vi sui muneris aliquem eximcere, nulla facta mutatione in materia, sed immediate ac per se tollendo oblisaticnem, etiamsi regula absolute praecipiat vel prohibeat, nulla adjuncta conditione; intervevenit ergo ibi propria ratio dispensationis. Item, potest generalis Praefectus religionis generale aliquod praceptum suis subditis imponere, et deinde potest aliquem eximere modo supra dicto, et non tantumn declarando non esse obligatum, sed auferendo obligationem quam possit conservare ; ibi ergo etiam intervenit modus dispensationis. Neque est simile de voto, nam illius obligatio est divina et na- turalis, pendetque ex ejus relaxatione per se, vel per dispensatorem a se deputatum ; ab altero autem homine pendere non potest, nisi quatenus vel materia voti, vel consensus permittentis, ab ejus voluntate pendet ; regularis autem obligatio, seclusa jurisdictione, manat ex hominum pacto et promissione inter se, et ideo ab eisdem dari potuit potestas tollendi illam. Et quamvis ablatio hujus obligationis respectu ejus personae cui conceditur, sit veluti abrogatio pracepti illi impositi , tamen, respectu regulae seu praecepti generalis, merito appellatur dispensatio.

9. Haec igitur sola potestas est intrinseca statui religioso, et ideo illa de se integra est, etiam nunc in quocumque religioso Praelato, sive universali, sive locali, nisi major Praelatus aliquid sibi specialiter reservaverit, sicut de Episcopo in n. 7 dictum est; nam ipsamet institutio religiosa hanc conditionem postulat, et ideo superioribus Praelatis hanc confert potestatem. Haec autem potestas et confirmata et aucta est per jurisdictionem ecclesiasticam Praepositis regularibus superadditam. Nam per hanc jurisdictionem nova potestas dispensandi data est, quae versari potest circa omnes materias supra capite praecedenti declaratas, et specialiter circa statuta vel praecepta regularia, quatenus jam non solum procedunt ex paterna seu dominativa potestate, et sunt leges (ut sic dicam) conventionales, sed etiam ex potestate jurisdictionis et praelaüonis, et sunt leges simphiiter, et in omni proprietate.

10. Eam potestatem non habent Praelati non exempti, cum non sint quasi Episcopi subditorum. —De hac autem jurisdictione quoad Abbates vel Praelatos non exemptos a jurisdictione Episcoporum, nihil dicere possumus ex vi illius principii de jurisdictione Episcopali, quia his Abbatibus nullibi legimus esse generatim concessam generalem potestatem quasi Episcopalem, neque erat conveniens statui eorum, cum essent sub immediata jurisdictione Episcoporum. Undein antiquis canonibus Decretorum, et quinque librorum Decretalium, quia nondum erat adeo extensa et multiplicata haec exemptio religionum, nulla fere fit mentio jurisdictionis Episcopalis horum Abbatum, quia cum illam haberent eo tempore Episcopi, nondum erat illis communicata jure ordinario. Neque obstat quod de Abbate dicitur in c. JVullamn, 17, q. 2, ad Abbatem totam potestatem pertinerc, ex quibus verbis solent multa Canonistae colligere de hac potestate Abbatum , ut videre licet in Navar., Comment. 3 de heg., n. 4, et aliis, quos ipse refert. Dicendum est enim ibi non loqui Pontificem de propria potestate jurisdictionis ecclesiasticae , sed de potestate dominativa, seu paterna, quam habet Abbas ex vi talis religiosi status, ut constat ex contextu, et in superioribus tactum est.

11. Neque illam habent ex jure conmuni.— Poterunt tamen habere ex jure suorum Episcoporun.— Hodie nulla religiogeam habet ordiuariam, nisi e Pepa. — De his ergo Abbatibus seu Praelatis non exemptis dicendum est, ex vi sui muneris, seu ex concessione juris nullam habere jurisdictionem ad dispensandum in votis, praeceptis, aut impedimentis ecclesiasticis, generatim loquendo. Probatur, quia hoc pertinet ad jurisdictionem Episcopalem, quam ipsi non habebant. Dixi autem generatim loquendo, quia excipiendi sunt casus speciales in jure espressi, si qui fortasse fuerint, ut a n.2 tractatum est. Dixi etiam e concessione juris, quia ex concessione Episcopi poterunt Abbates habere hanc jurisdictionem, quia, cum essent superiores Praelati ordiparie, poterant illam communicare, et quasi vicarios suos illos constituere. Tunc autem illa jurisdictio in his Praelatis videri potest tantum delegata, quia non convenit his Abbatibus ex vi muneris, sed ex concessione Episcopi. Et fortasse regulariter ita est. Existimo tamen potuisse tunc Episcopos, eo modo quo ad illos spectabat approbato et institutio religionum in suis Episcopatibus, instituere munus et praelationem Abbatis cum ordinaria jurisdictione ad dispensandum in praedictis materiis, juxta mensuram aliquam ab ipsis praescribendam ; hoc enim non videtur excedere potestatem Ebpiscoporum, quamdiu eam sibi Apostolica Sedes non rescrvavit. Oualis autem fuerit in hoc antiqua institutio monachornm, mihi non constat. Postquam autem Pontifex sibi reservavit confirmaÜonem et approbationem religionum, in nullo Praelato religioso invenitur haec jurisdictio 2aad dispensandum ut ordinaria, nisi eam habeat a Summo Pontifice ; nam si religio sit exempta, eo ipso habet jurisdictionem a Papa; si autem exempta non sit, regulariter non habent Praefecti ejus hanc jurisdictionem, sed quantum Episcopus superior concedere vult.

12. Atque hinc ulterius concluditur, potissimum inveniri hanc jurisdictionem in Praelatis regularibus exemptis, et in suo ordine supremis, id est, immediate Summo Pontifici subjectis. Probatur, quia illi omnes sustinent locum et munus Episcoporum respectu suorum subditorum. Unde ad hoc non refert quod talis Praedlatus sit unius loci tantum, vel plurium ; nam ratio facta in utroque aeque procedit. Unde si quis nunc est Abbas exemptus unius tantum monasterii , non habens alium Praelatum regularem, ceui ordinarie subjectus sit, potestatem habet dispensandi Episcopalem, juxta regulas superius capite praecedenti positas, et juxta specialia privilegia, si illa habuerit. Idemque a fortiori certum est de Generalibus omnium religionum, ut per se constat. De Provincialibus autem, quatenus subjecti sunt Generalibus, oritur nonnulla ratio dubitandi, quia habent superiorem Praelatum habentem Episcopalem et ordinariam jurisdictionem in ipsos, et in omnes subditos eorum, cum potestate dispensandi immediate cum omnibusillis; non solet autem in Ecclesia respectu eorumdem esse potestas dispensandi Episcopalis infra Summum Peontificem, nisi in uno Episcopo, vel Praellato habente vices ejus. Major autem dubitatio est de Praelatis conventualibus, quia hi solum videntur esse tanquam proximi Parochi, qui potestatem non habent dispensandi, neque illis videtur necessaria, cum per Provinciales possit sufficienter omnibus necessitatibus subveniri.

13. In hoc vero puncto servanda est regula tradita ab Innocentio, in c. 2, de Eo qui furt. ord. suscep., recepta conmuniter a Doctoribus ibi, et in c. An si clerici, S De adulterüis, de Judic., et a Sylvestro et Angelo, verb. Dispensatio, videlicet, uuumquemque Praelatum religiosum eam habere potestatem dispensandi, quae sibi a jure vel a regula concessa est. Quae assertio supponit in his omnibus Praelatis esse aliquam potestatem dispensandi ; quae de omnibus, etiam de conventualibus vera est. Quod constat sufficienter ex usu omnium religionum. Item, quia supra ostensum est, hos omnes esse vere Praelatos, et consequenter omnes participare jurisdictionem Episcopalem; ergo eadem ratione participabunt illam quoad potestatem dispensandi, quia non debet esse minor haec potestas ut favorabilis, quam ut rigorosa. Denique, quia haec potestas pro ratione sui muneris unicuique ex his Praelatis necessaria est. Et omissis Generalibus, de quibus jam diximus, de Provincialibus est res certa, quia sunt quasi Episcopi in suis provinciis. Et (ut difficultati insinuatae in n. praeced. satisfaciamus) specialis necessitas nascitur ex peculiari conditione status religiosi; nam quando religio adeo universalis est, ut per universam Ecclesiam per varias regiones sit dispersa, et ideo est in varias provincias divisa, non possunt commode omnes religiosi dispensatione indigentes, ad Generalem recursum habere ; sed necessarium fuit hanc potestatem Provincialibus communicare. Quae ratio suo etiam modo, licet non tam urgente, locum habet in Praelatis conventualibus, quia necessitas dispensationis saeepe potest esse urgens, et praesentanea, vel quasi quotidiana, et ideo non debuit pendere semper a Provinciali, qui interdum et diu et longe absens est. Accedit quod haee potestas dispensandi saepe est necessaria ad bonum spirituale subditorum ; religiosi autem sicut ratione status ad maiorem perfectionem spiritualem obligantur, ita per haec auxilia debent et frequentius et facilius adjuvari; est ergo valde consentaneum huic statui, ut Praeiati etiam locales hanc habeant potestatem, ut, sicut tenentur non tantum salutem, sed etiam perfectionem subditorum procurare, ita etiam possint modis omnibus illos juvare. Et idco non repugnat, nec est ullum inconveniens quod haec potestas, etiam in ordine ad eumdem actum seu effectum, sit in multis Praelatis subordinatis inter sc, et sub uno Summo Pontifice; tum quia potuit sine dubio hoc modo ab eodem Pontifice concedi; tum etiam quia tota illa ordinatur ad majus bonum et aedificaticnem religiosorum, et in ea servatur ordo, ut, quatenus est in inferiori, semper a superiore dependeat, ut mox dicemus; et ita servatur pluralitas sine confusione.

14. Hec potestas cuique Pralato cum proportione competit. — Deinde vero assignatur in praedicta assertione communis regula ad cognoscendum gradum, seu quantitatem hujus potestatis in unoquoque ex dictis Praelatis, quae dicitur esse vel jus commune, vel speciale religionis ; illam vero regulam ita intellisendam censeo ut, quantum est ex vi juris communis, in quolibet illorum sit potestas dispensandi in casibus Episcopalibus, juxta principium generale supra positum et explicatum c. praeced., a n. 1 usque ad 9. Ratio est quia jus commune nulli istorum Praelatorum limitat hanc potestatem ; ergo, quantum est ex vi ejus, in nullo eorum diminuta est. Praesertim, quia si in aliquibus est diminuta, maxime in conventualibus Praelatis; at jus communc potius his concedit quidquid concedit regularibus Praelatis, quia ut n.? dixi) de his tantum fere semper loquitur, et ex vijuris communis nihil pertinens ad hoc genus potestatis, his inferioribus Praelatis ademptum est. Relinquitur ergo ut limitatio talis potestatis, si quae fuerit in his Preelatis, ex jure speciali uniuscujusque religionis sumenda sit.

15. Unde hanc regulam, pro concessione dictae potestatis ex vi juris specialis, constituo, unumquemque Praelatum regularem posse dispensare cum suis subditis, in omnibus quae in regula reservata non sunt superiori Praelato, ita ut quidquid non est prohibitum, censcatur concessum. Probatur, quia ex vi Praelationis habet unusquisque Praelatus hanc potestatem ; ergo unusquisque habet totam, quae in tali religione invenitur respectu subditorum, nisi prohibeatur jure speciali, quia nullum aliud principium excogitari potest upde limitetur. Dices, in Societate potius contrariam regulam servari, juxta quamdam Bullam Gregorii XIIT, quia nullus inferior Praelatus sub Generali censetur posse dispensare, nisi quatenus sibi concessum est, ita ut quidquid non est concessum, censeatiur prohibitum, et non e contrario, quidquid non est prohibitum , censeatur concessum. Respondetur, imprimis hic nos non agere de speciali instituto Societatis, de quo infra toto tract. 10, sed de communi ratione Praelatorum regularium. Deinde dicimus id non essc alienum a nostra regu!a ; nam, si in Societate id servatur, illud est propter speciale jus, quod declarat esse prohibitum quidquid non est concessum. De quo, an iia universaliter accipiendum sit, vel quomodo sit intelligendum, iufra suo loco dicam in citato tractatu, libro decimo, cap. quinto.

16. Tandem, ut melius possit dicta regula ad omnia instituta applicari, animadvertendum occurrit, hanc potestatem duphiciter convenire posse unicuique religioni cxemptae. Primo, ex vi muneris talis Praelati, habentis respectu suorum subditorum non tantum vices Parochi, sed etiam Episcopi; et quantum ad hoc genus potestatis maxime procedit regula posita, ut sufücienter confirmatur ex proxime dictis numero praecedenti, et ex supra generatim tractatis c. 12, de jurisdictione quasi Episcopali horum Praelatorum. Alio modo potest convenire haec potestas ex specialibus privilegiis vel indultis, sive directe concessis tali religioni, sive per communicationem cum aliis; et quoad talem potestatem, Iicet regula dicta, bene intellecta et applicata, locum etiam habeat, tamen modus indulti et concessionis masime considerandus est. Nam, si verba Pontificis generalia sunt, scilicet concedendi tali religioni vel Praelatis ejus potestatem dispensandi in hac vel illa re, et per aliud indultum, vel per regulam religionis non limitantur, tunc optime procedit regula posita, quia illa potestas in omnibus invenitur, quibus specialiter non prohibetur. Si autem verba indulti sunt specialia, quia nimirum solum diriguntur ad Generales vel ad Provinciales, tunc poiius habet locum altera regula, scilicet, inferiores Praelatos solum posse in eo genere, id quod sibi a supericribus fuerit conessum ; nam cum alibi datum non sit, ex natura rei est ipsis prohibitum, quamdiu non est concessum, et hoc modo etiam hic casus ad praedictam regulam reducitur ; nam illamet specialis concessio et est jus speciale talis religionis, et est virtualis quaedam prohibitio respectu inferiorum. Dico autem semper respcctu inferiorum, quia respectu superiorum nunquam censeo illam limitationem admittendam, nisi exprimatur; quamvis enim indultum vel regula iantum diceret : Omnes Guardiani, vel Priores, vel denique conventuales Praelati, quomodocumque nominentur, hoc possint dispensare , nihilominus Provinciales et superiores Praelati non sunt censendi exclusi ab ea concessione et potestate; quia sub particulari semper includitur universalis Praelatus; sicut sub nomine proprii sacerdotis comprehenditur Episcopus quoad habendam potestatem. 17. Dices: interdum inferior habet jus adjudieandum in aliqna causa, in qua non potest superior se intromittere, nisi fortasse per viam appellationis, vel in defectum alterius; ergo idem contingere potest in hac materia dispensationum. Respondetur imprimis, antecedens non habere locum iu Praelatis ordinariis, habentibus propriam curam spiritualem subditorum in utroque foro, ut sunt Praelati religionum. Deinde, in his dispensationibus multo minus esse id admittendum quam in aliis causis judicialibus, quia propinquius ordinantur ad spirituale bonum subditorum. Ac denique, ut id posset admitti , oporteret prohibitionem et denegationem esse expressam, quia multum exorbitaret ab ordinario jure. Supererat hic alia dubitatio, an Praelati habentes hanc potestatem possint illam delegare. Sed expediemus illam simulcum alia simili in cap. decimo quinto, a num. quarto.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13