Caput 14
Caput 14
Quae personae a praelatis religionis dispensari queant.
1. Sex personarum genera in hac queestione. —Expediuntur tria posteriora genera personarum. —Ultimum punctum supra propositum, c. 12, n. 5, fuit de personis quae per hanc potestatem possunt dispensari. Et de tribus generibus personarum potest dubitari, scilicet de ipsismet Praelatis utentibus tali potestate, de novitiis, et de secularibus, aliquo extrinseco modo (ut sic dicam) religioni conjunctis, ut sunt familiares, servientes, et similes. Nam praeter haec tria genera solum rehinquuntur alia tria, scilicet, religiosi professi ejusdem religionis subditi; religiosi ejusdem etiam professionis, non tamen subditi; et omnes alii externi nullo modo religioni conjuncti, sive seculares sint, sive religiosi alterius religionis. De hoc autem triplici posteriori genere nulla est quaestio ; nam, quod attinet ad religiosos professos ejusdem religionis, constat illos esse quasi propria subjecta (ut sic dicam ) circa quae potestas haec versatur, nam propter illos datur hujusmodi potestas; cum illis ergo omnibus potest dispensare Praelatus religionis, per se loquendo, seu nisi in ipso indulto fiat peculiaris restrictio, quae raro vel nunquam fit. De aliis religiosis ejusdem professionis, non tamen subditis, est contraria regula certa, scilicet, non posse religiosum non subditum dispensari a Praelato non suo. hatio est clara, qnuia dispensatio hac est actus jurisdictionis, quae non versatur circa non subditum. Et quamvis interdum contingat, potestatem dispensandi concedi erga eos, qui alias non sunt subditi, quia per privilecium fiunt subditi quoad illum actum, vel quia tunc non conceditur jurisdictio, sed nudum ministerium ; licet hoc ( inquam ) fieri possit, et interdum fiat, tamen ex ordinario jure religionum, tam communi quam speciali, certum cst non ita fieri, quia esset contra debitum ordinem, et quia pareret confusionem potius quam aedificationem. Item, quia religiosi possunt facile habere recursum ad suos proprios Praelatos, et Praelatus debet agnoscere vultum pecoris sui; ergo supervacaneum et inopinatum esset, si unusquisque religiosus posset dispensari a quolibet Praelato suae religionis, etiam non suo. Denique, ob hanc rationem non potest inferior Praelatus dispensare cum suo Superiore. nec Praelatus unius conventus cum Praelato alterius, neque unus Provincialis cum alio; ergo multo minus poterit unus Provincialis dispensare cum subditis alterius, vel e contra, et sic de caeteris. Statim autem occurrebat quaestio de religiosis hospitibus, an possint dispensari a superiore loci vel provinciae in qua inveniuntur, propter actualem subjectionem quam videntur habere. hesolutio tamen est non posse, loquendo proprie de dispensatione prout distinguitur ab absolutione; de quo postea num. 7 videbimus. Et ratio est, quia simpliciter non sunt subditi, et quia dispensatio obtineri potest a Praelato absenti. Et ita in simili declaratum est de clericis forensibus a Congregatione Cardinalium circa capitulum Liceat, quod est 6 de Reformat., in sess. 24 Concilii Tridentini.
2. Atque hinc facile constat, eamdem regulam negativam veram et indubitatam esse in ultimo genere personarum.Quia illae non solum subjectae non sunt, verum etiam nec conjunctae aut unitae tali religioni. Observare autem oportet, sermonem hic esse de potestate concessa religioni per modum jurisdictionis in foro exteriori, et in ordine ad externum regimen. Aliquando enim conceditur aliqua potestasdispensandi in ordine ad forum conscientiee, ct quasi annexa jurisdictioni in foro sacramcntali, quae sic concessa non ordinatur ad regimen religionis, sed ad ministeria circa salutem animarum, et in favorem poenitentium. Et hoc posteriori modo conceditur interdum religiosis per sua privilegia potestas dispensandi cum externis vel in aliquibus votis, vel in aliquo impedimento afftinitatis, vel quid simile. Sed quia hoc universale non est, unusquisque consulere debet sua privilegia, et satis cognitam habere potestatem sibi concessam. Quando autem potestas hujusmodi est, circa illum poterit exerceri, qui in foro poenitentiae fuerit subjectus, quia illa potestas, cum iu ordine ad illud forum detur, illam subjectionem postulat, et non aliam.
3. Expeditur jam questio circa primum geaus, an Praelati secum dispensare valeant. — Jam igitur circa priora tria genera personarum dubium imprimis est , an Praelatus religionis possit secum ipse dispensare. Et ratio dubitandi oritur ex dictis, quia ipse non est sibi subjectus, neque habet in se jurisdictionem ; ergo non potest secum dispensare. Confirmatur, quia semper esset suspecta et periculosa talis dispensatio ; quia nemo recte potest in propria causa judicium ferre. Denique, hi Praelati semper habent superiorem ad quem recurrant, Conventualis ad Provincialem, Provincialis ad Generalem, et Generalis ad Papam ; ergo non possunt ipsi secum dispensare; hac enim ratione non possunt Episcopi secum dispensare , quia superiorem habent, juxta doctrinam Panormitani, in c. Magna, de Voto, de qua supra in materia de voto, lib. 6, cap. 11, dictum est. Propter haec aliqui absolute negant hos Praelatos posse secum dispensarce. Aliis vero hoc nimis onerosum videtur, quia non debent esse hi Praelati pejoris conditionis quam sint sui subditi ; ergo, si subditus potest dispensari, verbi gratia, a Provineiali in aliquo casu, ergo etiam ipse Provincialis poterit dispensari per eamdem potestatem Provincialis ; alias gravius cum illo ageretur. Item , quia Praelatus potest sibi concedere licentiam quam potest subdito dare, quia vix potest alio modo convenienter gubernari; ergo eadem ratione potest sibi concedere dispensationem quam subdito, quia non magis hoc repugnat quam illud, et utriusque necessitas frequenter ac moraliter occurrit.
4. Non queritur an requiratur distinctio inter dispensantem et dispensatum. — Proprius sensus quastionis, an possit Prelatus potestalem saltem delegare wt secum dispensetur. —In hac quaestione difficultas esse potest de modo necessario ex parte actus dispensandi, an, scilicet, exerceri possit ab eodem circa seipsum. Quo sensu difficultas generalis est ad plures alias materias, de Legibus, de Voto, etc., in quibus sufficienter tractata est, citato c. 11, de Voto, et lib. 6 de Legib., c. 12, a n.8;et ideo hic omittitur, quia vim non facimus in hoc, quod Praelatus possit per seipsum secum dispensare, vel eligcre aliquem cui committat dispensationem, hoc enim satis illi est, quamvis probabile sit, si per alium potest secum dispensare , in rigore etiam posse per seipsum ; quia distinctio personarum ron est de substantia dispensationis, sicut est de substantia sacramentalis absolutionis, licet moraliter convenientius sit illud judicium alteri committere, ut probat ratio dubitandi in principio facta. In alio ergo sensu intelligenda est dubitatio de potestate ipsa, an sit in Praelato ad hujusmodi dispensationem faciendam , sive per se, sive per commissionem suo confessori factam.
5. In hoc ergo sensu dico imprimis, supremum Praelatum religionis posse secum dispensare, quia non esset sufficienter provisum, si deberet scmper extra religionem quaerere remedium talis dispensationis, quod plane est contra intentionem Pontificum concedentium religioni hujusmodi facultates, scu privilegia et exemptiones, ut omnes ejus religiosi possint illis gaudere ; non excipiunt autem Generalem; ergo illum etiam comprehendunt. Esset etiam id contra intentionem religionis, ad quam spectat habere debitam providentiam sui Praelati, non minus quam aliorum. Unde eo ipso quod religio committit Generali absolute et sine restrictione omnem potestatem suam quoad actus dispensandi, consequenter illam committit erga ipsummet. Posset tamen religio, ut existimo, existens tota in Capitulo generali, designare personam cui has vices respectu Generalis committat , ut postea ctiam dicemus de absolutione; et tunc non posset Generalis secum dispensare, scd a Commissario Capituli generalis , quia revera potestas principaliter est in tota religione, et ille modus utendi illa non habet repugnantiam neque indecentiam , imo potest esse conveniens. Quamdiu tamen religio non utitur hoc genere providentiae cirra suum supremum Praelatum, prout regulariter non utitur, talis potestas commissa censetur Generali propter rationem factam, et quia non est a nobis sine causa restringenda. Modus autem utendi illa potestate per se, vel per alium, si speciali lege religionis non praescribitur, consequenter etiam relinquitur, ut juxta rei naturam et prudentiam Praelati fiat.
6. Secundo, de inferioribus Praelatis dicendum est, de illis non posse aliam generalem regulam assignari, nisi unumqueinque in hoc dependere a suo superiore, juxta institutionem et usum suae religionis ; per se enim loquendo, pertinet talis dispensatio ad proximum Praelatum uniuscujusque ; et in Praelatis conventualibus ita existimo regulariter observari, nimirum a snis Provincialibus postaulari debere hujusmodi dispensationes, vel ex facultate eorum habere designatum aliquem contessorem, vel licentiam eligendi illum, cui haec potestas sit commissa ; quod si ex usu religionis constiterit, Pradlatis inferioribus esse concessam hanc facultatem, id satis erit, nam consuetudo ostendit hanc esse voluntatem superioris Praelati, ut saepe alias dixi. In Provincialibus autem, quamvis in rigore, considerata qualitate sui muneris, habeant camdem dependentiam a Generali, tamen frequentius non videtur servari tanta subordinatio inter hos Pracla:os in multis religionibus ; sed Provincialis censetur posse in sua provincia quid- quid non est espresse reservatum Generali, juxta sua statuta. Unde, si statuta in hoc aliquid disponunt, illud servandum est; si autem nihil disponunt, videtur eo ipso commissa facultas ipsis Provincialibus, nisi ex consuctudine oppositum constet. Aliqui etiam probabile existimant, hos Praelatos posse juvari ad hanc dispensationem privilegio capitis ultimi, de Poenit. et remiss.; licet illud privilegium extendatur ad hos Praelatos, ut dixi in 4tom. tertiae partis, disp. 27. sect. 2, tamen difficile est illud extendere ad hanc potestatem dispensandi, cum ibi solum concedatur facultas eligendi confessorem, qui confessor nec per se habet hanc potestatem ex vi muneris confessoris, nec in illo textu ei datur, cum solum de munere confessoris fiat mentio; maxime cum haec dispensatio, de qua agimus, nullo modo sit annexa absolutioni sacramcntali, quia neque est praevia ad illam ex necessitate, ut est absolutio a censura, neque aliam connexionem necessariam cum illa habet.
7. Haec assertio procedit de propria dispensatione, non de simplici licentia, ubi ea locum habet. — Est autem ultimb in hoc puncto advertendum, haec omnia intelligi de dispensatione proprie dicta, quam in superioribus, c. 12, n. 45, distinximus a communi licentia; et ita proprie habent locum in dispensatione votorum, et praeceptorum Ecclesiae, et impedimentorum quae ex illorum transgressione interdum contrahuntur, et praeceptorum eiiam religionis simpliciter prohibentium vel praecipientium aliquid ; nam circa has materias versatur proprie dispensatio. At vero in aliis actibus, qui non prohibentur simpliciter fieri, sed licentia Praelati postulatur ut recte fiant, non videtur dubitandum quin hi Pralati, etiam conventuales, possint hujusmodi licentias sibi concedere, quas aliis dare possunt, dummodo debita moderatione secum utantur, quam etiam circa alios observare tenentur. Probatur, quia hoc est moraliter necessarium juxta statum horum Praelatorum. Item, quia hujusmodi licentia non tam est actus jurisdictionis , quam cujusdam dominii ; eo autem ipso quod l'raelatus relinquitur in hac domo tanquam pater et superior illius, relinquitur tanquam dominus suarum actionum, earum scilicet, quae ad ordinarium modum talis vitae pertinent, in cujus solet esse necessaria licentia Praepositi totius domus; ergo hoc ipso illi conceditur ut ipse possit sua facultate facere, quod alii possunt de ejus licentia efficere. Quod semper intelligitur, nisi aliquid ei spe- cialiter prohibeatur, cujus licentiam sibi reservet superior Praelatus.
8. Explicatur deinde queestio quoad secundum genus, an scilicet, novitii dispeusari valeant. — Primum pronuntiatum, de dispensationibus ad tempus.—In secundo puncto de novitiis, quod ad vota attinet, superius tractatum est; quod vero pertinet ad communes observantias vcl praecepta religionis, in eis locum non habet, quia illi non obligantur in rigore his praeceptis, et ita non indigent propria dispensatione; sed ut suae religioni et probationi satisfaciant, indigebunt licentia Praelati, quam certum est posse ab ipso dari, quamvis, ut recte fiat, prudens causa necessaria sit. Solum ergo potest dubitari de ecclesiasticis praeceptis, aut de effectibus eorum. In quo agi potest vel de observantia et executione talium praceptorum pro tempore tantum illius anni probationis; vel de dispensatione aliqua perpetua et durabili. Priori modo, dicendum est posse Praelatum dispensare cum novitio in his, in quibus posset a suo Episcopo dispensari, ut in jejunio, vel in audienda Missa, et similibus. Ratio est, quia pro illo tempore gaudent privilegio exemptionis, et quoad spiritualia sunt sub propria cura Praelatorum religionis; ergo hi Praelati possunt exercere circa illos jurisdictionem quasi Episcopalem, ad quam pertinet haec dispensatio. Et confirmatur, quia hic modus dispensationis regulariter est necessarius, et in tali statu neque expedit, nec convenienter fieri potest ut novitius habeat recursum ad alium Praelatum, praeter eum regularem, sub cujus disciplina vivit; ergo. Unde, si Praelatus religionis ex propriis privilegiis majorem aliquam in hoc habet potestatem circa suos religiosos, etiam illam extendendam censeo ad novitios ; quia, licet novitius in rigore non sit religiosus, et quoad odiosa non comprehendatur sub hac appellatione, nihilominus quoad gratias et favores comprehenditur , juxta communem doctrinam. Potestas autem dispensandi favorabilis est, et ideo ample interpretanda, licet dispensatio sit restringenda.
9. Secundum pronuntiatum de dispensationibus in perpetuwwn.—Posteriori autem modo dicendum est, Praelatum religionis non posse cum novitiis dispensare, scilicet, dispensationes perpetuas eis concedendo, quae in eis durent, etiamsi postea non profiteantur, sed habitum relinquant. Probatur, quia illi non sunt absolute et perpetui subditi. Item, quia esset irrationabilis dispensatio, quae potius cedere posset in nocumentum religionis, quam in favorem. Denique, nullo jure vel privilegio talis potestas ostendi potest. Unde etiam colligo non posse novitium dispensari virtute privilegiorum religionis ad effectus perpetuos, seu permanentes in tali persona, etiamsireligionem relinquat ; quia illa formaliter vel virtualiter est quaedam dispensatio perpetua. Hujusmodi esse censeo dispensationem ad ordines suscipiendos, sive sit dispensatio in irregularitate, sive in interstitiis, sive in recipiendo ordines extra tempora; esto enim possit Praelatus per privilegiacum suisreligiosis in hujusmodi dispensare, non est extendenda illa potestas ad novitios, nisi in ipso indulto expressa mentio illorum fiat. Ratio est, quia, considerata materia talium privilegiorum, non potest prudenter ad novitios fieri extensio, cum tamen in rigore verborum sub religiosis non comprehendantur, ut per se constat. Assumptum declaratur, tum quia illa extensio non est accommodata statui novitii, ut sic, nam ille habet statum annuum ( ut sic dicam) et facile mutabilem , dispensalio autem fit ad rem perpetuam ; tum etiam quia potestas super novitios solum conceditur ad spirituale regimen eorum pro tempore probationis, et consequenter solum extenditur ad ea quae ad hunc finem sunt necessaria ; hujusmodi autem dispensationes nihil solent ad illum finem referre ; tum denique quia talis dispensatio posset interdum cedere in injuriam Episcopi, cui novitius, ut sccularis, subjectus est quasi radicaliter, et erit etiam actualiter, si ad seculum revertatur, manebitque clericus secularis irregulariter ordinatus, sine licentia sui Episcopi, quod est inconveniens, et contra debitum ordinem ; et idco praesumendum non est Pontificem in hoc sensu concedere privilegia. Neque obstant privilegia quaedam Sixti IV, quae referuntur in Mari magno , et in lib. Monum. ordin., concessa Praedicatoribus et Minoribus, ut cum novitiis possint dispensare in quibusdam irregularitabus; quia siilla comprehendunt novitios, ideo est quia ilios expresse nominant ; unde potius sumitur argumentum ab speciali, nimirum, quando expresse non nominantur, non comprehendi in hujusmodi privilegiis ; quomodo autem illaprivilegia intelligenda sint, alibi tractatum est. Et simile privilegium concessum est Societati a Paulo IlT.
10. De tertio genere personarum in eodemn.1. In tertio puncto, de dispensatione cum extraneis familiaribus, vel servientibus religioni, pro regula habendum est, tunc solum extendi hane facultatem ad has personas, quando in indulto fuerint expressee. Quia neque in proprietate verborum sub religiosorum nomine comprehenduntur. neque ctiam secundum aliquam estensionem, quae in jure, vel in communi modo loquendi habeat aliquod fundamentum. Necessaria ergo est extensio, quae ab ipso Pontifice fiat per expressa verba, de qua nihil dicere possumus ex jure communi, quia nullum est quod talem potestatem concedat. Consulenda ergo sunt particularia privilegia : hujusmodi autem est privilegium quod Eugenius IV concessit monachis S. Hieronymi, quo alia religiones per communicationem utuntur, scilicet, ut Praelati conventuales possint dispensare cum familiaribus monasteriorum in jejuniis ecelesiasticis, vel etiam ut diebus prohibitis possint ratione infirmitatis carnes et ova comedere, de consilio medici, vel etiam sine illo, si commode habere non possit; de quibus vide in Compendio Minorum, verb. Jejunium, S 1, et in Compendio Societatis, verb. Dispensatio, S 1.
On this page