Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

An in praelatis religiosorum sit potestas tum ad absolvendum suos sudbditos a culpis non reservatis, tum ad delegandum aliis talem potestatem.

CAPUT XV. AN IN PRAELATIS RELIGIOSORUM SIT POTESTAS TUM AD ABSOLVENDUM SUOS SUDBDITOS A CULPIS NON RESERVATIS, TUM AD DELEGANDUM ALIIS TALEM POTESTATEM.

1. Quoniam in superioribus constituimus differentiam inter dispensationem et absolutionem, ideo, explicata in tribus proximis captibus potestate dispensandi, necessarium est de potestate absolvendi in specie dicere. Duplex autem est absolutio, quae ad praesens pertinere potest, scilicet, a peccatis, et a censuris vel paenis ecclesiasticis; nullum enim aliud spirituale vinculum excogitari potest, quod per absolutionem tollatur ; nam, si quae sunt alia, ut legum, irregularitatum, aut votorum, non tolluntur per absolutionem, sed per dispensationem. Duplex ergo hinc oritur quaestio principalis: una est de potestate absolvendi a peccatis in foro sacramentali; alia de potestate absolvendi a censuris.

2. Prima assertio, de absolutione a peccatis indistincte. — Circa priorem, multa in praesenti dici possent, nisi ex principiis positis in 4 tomo, circa jurisdictionem fori sacramentaIis, et ex dictis in superioribus dc munere et jurisdictione Praelatorum regularium, res esset satis nota; et ideo breviter applicabimus generalia principia ad hanc materiam, proponendo ea quae in ipsa servanda sunt, tam circa peccata non rescervata, in hoc et duobus capitibus sequentibus, quam circa reservata in c. 18 et 19. Primo ergo certum est habere Praelatos religionum ordinariam jurisdictionem ad absolvendum suos subditos religiosos a peccatis. Patet, quia sunt ordinarii pastores animarum suorum subditorum, et in eos translata est cura, quam Episcopi vel Parochi habent circa suos subditos seculares; ergo habent praedictam jurisdictionem ex vi sui muneris, quod est habere illam tanquam ordinariam. Denique hoc est per se notum ex usu, et institutione fere omnium religionum exemptarum, sequiturque necessario ad ipsam exemptionem, ut supra dictum est. Et ideo hic nihil agimus de religionibus non exemptis, nam illae, sicut sunt sub jurisdictione Episcoporum, ab ipsis, vel per ipsos habere debent suos proprios sacerdotes, seu vicarios, a quibus absolvantur; vel si circa hoc habuerint aliqua specialia privilegia Pontificia, juxta illa debent quoad hanc partem seu jurisdictionem ab Episcopis gubernari.

3. Secunda assertio. — Comparatio Generalis cum Papa, cel cum Archiepiscopo, in quo deficiat. — Secundo est certum, hanc jurisdictionem esse in pluribus Praelatis regularibus inter se subordinatis respectu ejusdem seu eorumdem subditorum. Explicatur, nam Praelati conventuales habent hanc jurisdictionem circa religiosos sui conventus, et circa eosdem habet Provincialis eamdem jurisdictionem de se aeque immediatam quoad usum absolvendi subditos, si velit, independenter a voluntate Praelati conventualis, vel etiam ipso renuente. Et cum eadem proportione habet similem jurisdictionem Generalis in eosdem subditos totius religionis, seu ditionis suae. Hoc etiam est certum ex praxi religionum, et ex intrinseca ratione talium munerum ; omnes enim hi sunt proprii et ordinarii Pastores talium animarum magis vel minus universales; quae universalitas non tollit praedictam immediationem quoad potestatem, sed ponit subordinationem inter dictos Praelatos, etiam in usu hujus potestatis, ita ut inferior pendeat a superiore, non vero econverso. Exemplum est in Parocho, Episcopo et Pontifice, qui omnes habent jurisdictionem immediatam dicto modo in hoc foro cum subordinatione. Unde Praelati conventuales solent Parochis compa- rari in hoc foro, quia sunt proximi pastores ordinarii talium animarum; Provinciales autem tanquam Ebpiscopi; Generales vero non habent tantam proportionem cum Pontifice, quia ille est simpliciter supremus et ordinarius Pastor etiam in hoc foro ipsorum religiosorum ; Generales autem sunt sub ipso Summo Pontifice, et ideo solent comparari Archiepiscopis vel Patriarchis. Sed in hoc differunt ab eis, quod Archiepiscopus non habet jurisdictionem ordinariam in hoc foro in dioecesibus suffraganeorum, nisi dum visitat ; Gencralis autem semper est ordinarius Pastor, et ideo ipse etiam uti potest immediata tali jurisdictione modo supra dicto. Et hanc existimo esse institutionem et observantiam omnium rcligionum. Video enim non repugnare institui alio modo hujusmodi praelationes universales, et praecipue Generalis Praelati, ut, scilicet, in hoc foro non praeoccupet munus proprii et immediati Praelati, ad quem maxime pertinet conscientiam subditi cognoscere ; sed nihilominus talis institutio non esset accommodata statui religioso, nam illa Praelatio esset magis forensis et externa, quam spiritualis et paterna, quam postulat religiosus status in quocumque gradu et ordine Praelationis.

4. Tertia assertio. — Praelatus regularis obligatur ad delegandam potestatem ad absolvendum a culpis. — Tertio, hinc etiam certum est quemlibet ex his Praelatis possc hanc jurisdictionem pro suis subditis aliis delegare. Probatur, quia quicumque habet potestatem ordinariam, potest illam delegare, ut dicto tomo 4 late diximus ; neque in praesenti est ulla ratio limitandi hoc g-enerale principium, seu faciendi exceptionem. Imo est hic quiddam speciale adnotandum; nam inter seculares ordinarii Pastores, ut Parochi, verb gratia, licet possint, non tenentur suam jurisdictionem delegare , sed possunt velle per se audire confessiones suarum ovium, ordinarie loquendo; at vero in religionibus hoc non esset expediens; licet enim superior, ratione sui muneris et potestatis, debeat esse paratus ad confessiones subditorum audiendas, si ipsi velint ei confiteri, non tamen debet ordinarie ad hoc illos cogere, et ideo necesse est, moraliter loquendo, jurisdictionem hanc alicui alteri delegare, cui religiosi libere contiteantur. Quod si quis quaerat quanta et qualis sit haec necessitas, seu obligatio Praelati, respondetur imprimis ex natura rei videri esse gravem, quia retinere in se solo jurisdictionem hanc esset abusus quidam in illa, contra religionem sacramenti, et contra salutem animarum subditorum, nam ob hanc causam multis periculis cxponentur. In quo est magna diflferentia inter superiorem regularem, et secularem Parochum, tum propter majorem dependentiam quam habet religiosus ad suum superiorem ; tum etiam quia ab eo regitur in omnibus rebus, et timere potest ne notitia sacramentalis fori cum alio regimine misceatur, maxime cum ab eodem possit suo modo in exteriori foro judicari et puniri. Propter quae ctiam ex proprio instituto et regula existimo teneri unumquemque Praelatum ad hanc delegationem faciendam, et ita etiam crescet obligatio, quamvis ex hoc capite non excedat obligationem regulae. Quia vero res haec magnae considerationis est, ut obligatio esset clarior, speciali lege imposita est a S. D N. Clemente VIIT, in Decreto de Reservatione casuum pro regularibus, ubi, S 2, sic inquit : Non liceat suptrioribus regularium confessiones subditorum audire, nisi quando peccatum aliquod reservatumn admiserint, aut ipsimet subditi sponte, aut proprio motu id ab eis petierint.

5. In quibus verbis primum expendo loqni de superioribus indefinite, et ita comprehendere omnes, tam conventuales quam majores. Ex quo fit, necessario teneri ad delegandam suam jurisdictionem aliis confessoribus; alioqui cogerentur religiosi illis confiteri, et ipsi eos audire. Deinde adverto, sermonem esse de ordinariis culpis, et confessionibus carum, non de reservatis ; de quibus proinde exceptio adjungitur, quam infra in cap. 18 tractabimus. Praeterea ponderanda sunt illa duo vcerba, sponte, aut proprio motu ; nam quod fit proprio motu, excludit alterius inductionem, petitionem aut consilium, quae non excludit particula sponte; et ideo securius quidem est ut hoc non fiat nisi proprio motu ipsius poenitentis ; si tamen fiat sponte, id satis erit, quia verba Pontificis disjunctiva sunt; fiet autem sponte, etiamsi consilium aliquod vel inductio antecedat ; cavendum est autem ne timor aliquis reverentialis, aut nimia persuasio, quae est virtualis quaedam praeceptio, intercedat ; nam tunc moraliter non censetur actus fieri sponte, prout Pontifex per illa verba intendit. Denique verbum aon liceat, praeceptivum est, et sufficiens ad inducendam gravem obligationem, si materia sit gravis, cujusmodi esse videtur materia hujus praecepti, cum pertineat ad debitum usum sacramenti adeo necessarii.

6. Unus modus delegandi plures confessavios in uno conventu. — Alter inodus. — MHinc consequenter jubet idem Pontifex ibidem, num. 3, ut superiores in singulis domibus deputent duos, tres, aut quatuor confessarios pro subditorum numero majori vel minori, qui generalem habeant facultatem absolvendi a non reservatis. Quod praeceptum consequens est ad superiorem prohibitionem, ut declaravi, et confirmat assertionem nostram. Addit vero delegationem hanc esse multis faciendam, ad minimum enim numerat duos, plures autem adjungit, si necessarium fuerit. Dubius autem est sensus horum verborum, nam potest esse duplex. Unus est, ut illic duo vel plures confessores inditferenter pro omnibus religiosis talis domus designentur, ita ut liberum sit unicuique religioso, cui voluerit eorum, confiteri. Alius est, ut signentur quidem plures, qui inter se habeant divisum onus audiendi copfessiones omnium ; ita tamen ut unicuique definita pars et certae persona designatae sint, neque possint , qui uni commissi sunt, alteri confiteri. Videri autem potest Pontifex intendere primum sensum, quia intendit providere quomodo religiosorum confessiones liberius fiant, ita ut propter verecundiam, vel difficultatem se aperiendi, non versentur in periculo committendi sacrilegium ; ad hunc autem finem multum conferret, si confessores sint plures priori modo. Item, quia alias non esset necessarium semper duos designare, sed unus satis esset, si pro parvo conventu sufficeret.

7. Nihilominus non opinor fuisse mentem Pontificis obligare superiores religionum ad designandum plures confessores priori modo, scilicet, pro singulis religiosis. Primo, quia id non satis explicat ; si autem voluisset hoc onus imponere, cum sit novum et extiaordinarium, amplius declarasset illud. Secundo, id colligo ex verbis illis, pro numero subditorum majori, cel minori ; nam ex cis constat rationem postulandi plures, non essc ut singuli religiosi multos habeant confessores, alias non pro numero poenitentium, sed pro uniuscujusque conditione vel indigentia essent multiplicandi confessores; ergo ratio solum fuit, ut onus divideretur inter plures, si opus esset, quod spectat ad secundum sersum supra positum. Unde etiam censeo non esse mentem Pontificis, ut hi confessores debeant ad minimum ac necessario esse duo, etiam in parvo conventu; nam illa verba, pro urmero subditorum, vcddunt etiam conditiona- lem sensum, scilicet, si numerus subditorum plures vel pauciores confessores postulaverit; si ergo unus confessor pro tali numero satis sit, non est voluntas Pontificis ut duonecessario constituantur. Idque usu ita reccptum est, ut videre maxime licet in monasteriis monialium, quibus non minus necessaria est providentia illius Pontificii decreti; et tamen quando numerus religiosarum magnus non est, unus tantum vicarius, vel confessor ordinarius ab Episcopo vel Praelato cis solet assignari. Idque plane supponit Concilium Tridentinum, sess. 25, de Regular., cap. 10, solumque providet, ut, praeter ordinarium confessorem, alius emtraordinarius ab Episcopo, et aliis superioribus, bis aut ter in anno offeratur, qui omniwn confessiones audire debea!. Unde possumus retorquere argumentum supra factum, quia non est necessarium multiplicare hos copfessores, ubi numerus religiosorum plures non requirit ; ergo ubi propter numerum plures multiplicantur, non oportet singulos designari pro toto conventu, sed satis est unicuique certam aut definitam partem ejus committere. Quarto, secluso speciali jure, potest uterque illorum modorum eligi, et unaquaeque religio, vel superior ejus, posset inter illos duos modos prudenter arbitrari, vel priorem cligendo, tanquam humanae fragilitati magis accommodatum, vel posteriorem, tanquam ad severitatem disciplinae religiosae et ad perfectius regimen spirituale animarum magis aptum; ergo non est verisimile voluisse Pontificem excludere hunc posteriorem modum, et priorem omnino praecipere, praesertim pro ordinarus confessionibus peccatorum non reservatorum, nam dereservatis infra dicemus, in cap. decimo octavo.

8.Queestiuncula suborta, an confessor, juvta Clementem designandus, dicendus sit delegatus.— Sed quaeret aliquis cur hujusmodi confessarius delegatus a nobis dicitur, et non potius ordinarius, sicut Praelatus ipse conventualis ordinarius est, non obstante jurisdictione Provincialis. Est enim considerandum, quod, licet Praelatus conventualis comparetur Parocho, quia ad unam tantum Ecclesiam scu locum jurisdictionem suam ordinariam definitam habet, nihbilominus quoad jurisdictionem habet illam superioris rationis, et quasi Episcopalem, et ideo casus habet sibi reservatos, et non constituitur ut ordinaric confessiones subditorum audiat; ergo optime potest habere sub se confessorem, qui vere sit tanquam Parochus in hoc foro, ct consequenter habeat jurisdictionem ordinariam ; ergo, cum talis confessor ex legis necessitate constituendus sit pro tali munere, potius dicendus est haberc jurisdictionem ordinariam, quam delegatam. Et confirmatur, nam hujusmodi confessor solet a Provinciali vcl Definitorio eligi, sicut alii ordinarii officiales; et ex vi suimuneris, requirit hanc jurisdictionem ; ergo est ordinaria.

9. Respondetur, imprimis a posteriori constare, hanc solum esse delegationem jurisdictionis, quia (quod ad rem masime spectat) non potest hujusmodi confessor suam jurisdictionem alteri committere ; si autem haberet illam ut ordinariam, posset eam delegare. Antecedens patet ex consuetudine, et ex mente Praelatorum. Item est optima ratio, quia Praelati dum committunt vices suas hujusmodi confessori, eligunt industriam personae. Unde etiam Clemens, in Decreto, dicit desi;nandos esse confessores qui sint docti, prudentes, et charitate praediti. Ergo solum cis committitur ut per se possint talem jurisdictionem exerccre, juxta commissionem sibi factam. Denique, haec jurisdictio pendet ex hominis concessione, et ab illius voluntate descendit ; est ergo delegata. Nec refert quod ex necessitate legis seu regiminis talis confessor constituendus sit, nam hoc ipsum sufficienter fit per delegationem. Quod vero talis jurisdictio committatur a Provinciali, vel a proximo superiore, parum refert, quia ab utroque ficri potest per modum delegationis. Nec invenio hoc universaii aliquo jure definitum; nam Clemens VHI, in dicto decreto, solum dixit: Superiores àn singulis domibus deputent, etc., quod respective referendum est ad eos superiorces, ad quos provisio talium oftficiorum spectat; qui autem illi sint in unaquaque religione, ex proprio jure et modo reguninis intelligendum cst.

10. Observanda circa hauc partem. — Addendum vero ulterius est, non obstante illa deiegatione, vel ordinaria commissione, quam Praelatus ex officio facit, constituendo ordinarium confessorem, posse extraordinarie eamdem jurisdictionem suam alis delegare, vel ex parte Sacerdotis, dando illi dirccte jurisdictionem; vel ex parte subditi poenitentis, dando illi facultatem ad eligendum confessorem. Hoc constat, quia ordinaria potestas piuribus delegari potest, quod maxime locum habet in hac jurisdictione, quaee non exercetur sine voluntate et subjectione peeni- tentis; per hoc autem quod superior potestatem suam uni commisit, non se privavit potestate et libertate delegandi aliis eamdem jurisdictionem. Solum observare debet Praelatus primo, ne hoc faciat modo sibi prohibito per suam regulam; nam, licet pro una vice, seu ad aliquem actum facile hoc concedatur Praelatis, tamen concedere subdito absolutam ct permanentem facultatem eligendi confessorcm quem voluerit, forte nou possunt secundum regularem disciplinam. Et similiter, quamvis possit committere cuicumque Sacerdoti ut semel audiat confcessiones subditorum, tamcu constituere illum ut ordinarium confessorcm simul cum alio, praesertim respectu eorumdem poenitentium, saepe etiam non poterit secundum regulam; illa ergo est consulenda et observanda. Plurimum etiamadvertcere debet, ne nimia facilitas in his facultatibus vel delegationibus vergat in spirituale nocumentum subditorum, quod facile accidere potest, nisi in personarum delectu magna consideratio habeatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15