Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

An in alis etiam praeterquam in praelatis religiosorum, vel eorum delegatis, sit potestas illos absolvendi.

CAPUT XVI. AN IN ALIS ETIAM PRAETERQUAM IN PRAELATIS RELIGIOSORUM, VEL EORUM DELEGATIS, SIT POTESTAS ILLOS ABSOLVENDI.

1. Resolutio affirmativa quoad absolutionem venialium. — Queestio praesentis capitis biparlita pro mortalibus. — Hic occurrit quaestio, an liceat reiigiosis alteri confiteri praeterquam confessori sibi designato a suis Praelatis, vel de illorum facultate. Et ut certa ab incertis separemus, non est quaestio de confessione venialium, vel in universum de materia non necessaria : quia ad hanc, ut rite fiat, non est necessaria specialis jurisdictio, sed illa sufficit quae omnibus simphcibus Sacerdotibus communis est; et ideo si a religioso fiat talis confessio sine licentia Praelati, in rigore valida erit, nec erit gravius peccatum quam sit unius regulae transgressio, quae, si non obligat in conscientia, illa imperfectio per se non attinget venialem culpam; et licet obliget ia conscientia, non credo esse illam materiam mortalis culpae, per se loquendo, ac secluso contemptu vel scandalo; quia, cum sacramentum de se sit validum, et alioquin non simpiiciter necessarium, modus ille non est adeo gravis, ut defectus illius ad peccaium mortale sufficiat. Dificultas ergo est de confessione de materia necessaria. In aua ctiam est certum, jure ordinario, et secluso privilegio, non posse regulares aliis confiteri, nisi confessoribus a suis Praelatis designatis : quia reliqui jurisdictionem in illos non habent. De privilegiis ergo est dubium, quod ex parte poenitentium, et ex parte confessorum tractari potest.

2. An per Cruciatam queant religiosi eligere Confessorem.—be poenitentibus est commune dubium, an religiosus per Bullam Cruciatee possit eligere confessorem approbatum quem voluerit, invito, vel non consentiente suo Praelato. Quae res satis est controversa inter modernos, et multi partem affirmantem sequuntur; quia Bulla illa pro omnibus fidelibus conceditur, et quoad hanc facultatem generaliter etiam loquitur, illam tribuendo omnibus fidelibus; ergo comprehendit etiam religiosos, maxime cum sit favor, qui ampliandus est. Et quamvis religiosus, ratione status, indigeat facultate Fraelati, ut licite accipiat Aullam, vel ut expendat eleemosynam ad illam necessariam , vel ut faciat actionem sine qua effectus Bullae comparari nen potest, tamen haec licentia Peeelati solum est necessaria ut recte et ordinate haec fiant. Si tamen, praetermisso hoc ordine, et sine debita licentia fiant, facta tenent, et sufticiunt ad effectus Bullae consequendos, si aliud impedimentum non obstet; quia ille modus recte operandi non est de substantia talis actionis vel effectus; nec culpa illa videtur ex suo genere esse grave peccatum; quod si aliquando fuerit, per poenitentiam deleri poterit, acceptio tamen Bullae valida manebit, et consequenter usus ejus poterit postea esse fructuosus. Igitur sive religiosus Bullam acceperit de licentia Praelati, sive non, poterit postea per illam clisere confessorem independenter a voluntate Praelati, quia non potest inferior Praelatus prohibere facultatem a superiore datam, vel usum ejus; Pontifex autem, qui est supremus Pralatus, dat facultatem eligendi confessorem; ergo non potest Preelatus religionis illam prohibere. Et confirmatur : nam multi reliciosi docti et timorati hanc sententiam sine scrupulo sequuntur in praxi, etiam videntibus suis Praelatis, et tacentibus.

3. Respondeo nihilominus contrariam sententiam esse veram, securam, et religioni maxime consentaneam , quam plures et graves Theologi nostri temporis tenent; quibus addi possunt Garzia, de Benef., 2 p.. cap. 5, a num. 6; Ledesm. , 2, p. 4, q. 29, artic. 2; Corduba. in Annot. super regul. D. Francis., c. 7, q. 8, puncto 2; Parasel., dc Privil. Minimorum, cap. 10; Sebastianus a Costa d' Andrade, in Exposit. Cruciatae, q. 107. Potest autem dupfliciter fundari : primo, quia, licet in principio cum ea generalitate concessa sit, postea Pontifices revocarunt illam concessionem, quantum ad religiosos, eisque tanquam religionis privilegium concesserunt, ne quis posset ea facultate Bullae uti. Ita concessit Minoribus Leo X, ut refertur in Supplem., concess. 144 et 168; et Pius V, Praedicatoribus, ut refert Paraselus, in Compendio privilegiorum Minimorum; et Emmanucl Rodriquez, post expositionem Bulla Cruciatae; et Alexander VI idem concessit Cisterciensibus, ut refertur in eorum Compendio, verb. Craciata ; et Gregor. XIII Societati Jesu, in Bulla de Usu facultatum. Ad haec vero, et similia indulta responderi potest, hos Pontifices potuisse revocare priores Bullas, vel restringere quas ipsi concedebant; non tamen potuisse modum ponere posterioribus Pontificibus, et ideo per posteriores Bullas Cruciatae revocari concessiones illas, et denuo facultatem illam generaliter concedi.

4. Sed contra hoc est, quia in ultima clausula ejusdem Bullae, ctiam expeditae a posterioribus Pontificibus, additur limitatio, ezceptis tamen quae concessa sunt Ordiuum Mendicantium superioribus, quoad eorum fratres. Quae exceptio generalis est, et ideo cadit non tantum in indulgentias, ut quidam sine ratione volunt, sed absolute in omnes gratias et facultates in Bulla concessas ; nam clausula in fine posita, et verbis generalibus concepta, cadit in omnia praecedentia, ut juristae communiter docent, et est per se evidens, quia si clausula sit distributiva, non debet restringi; si vero est indefinita, aequivalet universali, neque est ulla ratio determinandi verba ad unam partem potius quam ad aliam, justa ca quae tradit Abbas, in cap. Secundo requirit, de Appellat. , num. 10 et 11, cum Bartolo, in l. Talis Scrptura, tt. de Leg. 1; ergo ex vi illius clausulae non revcceatur illud privilegium religioni et superioribus concessum. Hoc vero fundamentum, licet sit probabile pro illis religiosis quibus illa concessio facta est, non vero satisfacit pro omnibus absolute. Item, licet habeat locum in dicta revocatione Bullae Cruciatae facta cum ila hmitatione, non tamen in aiiis Dullis, quae gencralius loquuntur.

5. Secundo ergo, et melius, ut opinor, fun datur haec sententia in hoc, quod tais faeul- tas nunquam fuit per Bullam Cruciatae religiosis concessa. Quod primo probo : nam fere omnes citati Pontifices, in citatis rescriptis, verbis utuntur non tam concessivis quam dcclarativis ; ergo non revocant facultatem per Dullam concessam. Antecedens patet ex Bulla Pii V, ubi referens factum, ait: Nonnullt his facultatibus uti presumunt , et illarum pratextis eligunt confessorem , ubi verbum, prasumunt, et vox, praeteatu, indicant id non legitime fieri; et postea concludit illa privilegia quoad hoc non habere locum in praedictis fratribus : Apostolica ( inquit) auctorilate tenore praesentium perpetuo declaramus. Clarius vero Gregorius XIII, in decreto Socictatis, declarat, non esse, nec fore unquam mentis suae, aut Sedis Apostolice , ut persone Societalis, etc.; et Alexander III in favorem Cisterciensium similiter declaravit, aon esse menltis sum, etc. Paulus V etiam confirmavit denuo omnia privilegia Societatis, quae antea erant revocata , ut pristinum haberent vigorem, in Bulla anni 1606, quae incipit : Quantum Religio. Ex his ergo et similibus, colligimus illam non fuisse restrictionem, sed juridicam Bullae declarationem, ac proinde et esse perpetuam, nunquamque revocari, et esse universalem ; nam, licet ad peculiarem religionem dirigatur , quia ad illius petitionem facta est, omnes comprehendit, in quibus eadem ratio juridicae declarationis versatur. Simile argumentum sumo ex quadam declaratione Cardinalium, facta ad petitionem Patriarchae Valentini , qua declararunt, moniales Episcopo subditas non posse, vigore facultatis in Bulla concessae, alios confessarios, praeter eos qui ad audiendas ipsarum monialium confessionem ab eodem Ordinario approbati fuerint, eligere. Quae declaratio non potuit fundari in speciali aliquo privilegio illis monasteriis vel Episcopis eorum Praelatis concesso; quia nec de illo constat, ncque illa interrogatio seu petitio declarationis fuisset necessaria, si tale privilegium existeret; fundatur ergo in ratione juridica, quae aliis regularibus communis est.

Accedit tandem Bulla Clementis VIIT, anno 1599, 23 Novembr. edita, in qua praedictus Pontifex perpetuo declarat concessionem Cruciatae, et aliorum privilegiorum, seu indultorum particularium, quae ab Apostolica Sede concedi solent , quantum ad articulum eligendi confessorem, et absolvendi a casibus reservatis cum religiosis et monialibus quorumcumque ordinum, locum minime habere, nec censeri; sed suae intentionis existerc, quod praedicti religiosi et moniales quantum ad Sacramentum Poenitentiae , seu confessionis administrationem , dispositioni suorum Praelatorum subjecti sint. In qua quidem constitutione declarat Summus Pontifex nec suae intentionis, nec Sedis Apostolicae tuisse, vel esse, quod rcligiosi vel moniales cujuscumque ordinis uti possint privilegiis Cruciatae quoad effectum eligendi confessorem, vcl absolvendi a reservatis. Ex dictis vero jam sic efformo argumentum:: non solum ali SS. Pontifices, sed Clemens VIII declarat concessionem Cruciatae, et privilegia illius quoad cligendum confessorem, vcl absolvendum a reservatis, non habuisse nec habere locum in rcligiosis vel monialibus usque ad ejus tempora; ergo neque modo habebit. Valet consequentia, quia tenor Bullarum subsequentium est omnino idem et immutatus , praesertim quoad extensionem seu comprehensionem personarum, quae privilegiis Bullae uti possunt, et solum certo numero annorum, verbi gratia, sexto quoque anno novam a Sede Apostolica accipit contfirmationem, vel renovationem, codem, inquam, manente tenore Bullae ; ergo si antea concessio Cruciatee non comprehendebat personas religiosas, ut praedicti Pontifices declarant, nec modo comprehendet, nam nova extensio ad illas non censetur fieri , nisi id explicetur nova aliqua clausula , seu verborum declaratione, ut per se patet.

6. Ratio autem esse videtur, quia sub clausula geuerali non comprehenduntur particularia, quae non esset quis verisimiliter in specie concessurus, ut est regula in Generali, de Regulis juris, in 6, cap. 2, de Poenit. et remiss., in 6. In praesenti autem facultas haec habet in religiosis specialem quamdam rationcm et (ut ita dicam) deformitatem; ergo non est verisimile comprehendi religiosos sub verbis tantum generalibus, quantum ad illam facultatem, etiamsi quoad alios favores Bullae comprehendantur. Minor patet, quia talis facultas verget in magnum detrimentum religionum , ut Pius V in praedicto indulto fatcetur; potest enim illa esse occasio dissolutionis et relaxationis disciplina religiosae, ut Gregorius XIII significat; non est autem verisimile voluisse Pontifices sub generalibus verbis tantam licentiam religiosis concedere. Quod declarari potest ex alio principio, quod Pontifex, concedendo privilegium generale, non praesumitur comprehendere particulares casus, qui includunt praejudicium tertii, vel sunt contra speciale jus alterius; in praesenti autem intervenit praejudicium religionis, et peculiare jus Praelatorum ejus, quod sine dubio habet aliquid magis speciale quam jus Parochorum vel Episcoporum circa subditos seculares, quatenus Praelati regulares habent specialem obligationem procurandi non tantum salutem , sed etiam perfectionem suorum subditorum, et conservationem suae religionis quoad disciplinam religiosam ; ergo.

7. Accedit optimum indicium ex quibusdam Jubileis. — Alterum indicium ea Tridentino. — Accedit tandem quod in nonnullis Jubilaeis, in quibus Pontifices volunt hanc gratiam facere religiosis, id verbis propriis et specificis declarant; ergo signum est cum generatim tantum loquuntur, non esse mentem eorum comprehendere religiosos. Ubi animadversione dignum censeo non inveniri (quod cgo viderim, aut legerim) has specificas concessiones, nisi in aliquibus facultatibus , quae pro una vice tantum et raro, et ex gravissimis causis propter aliquod solemne Jubileum conceduntur, quod non solum sine praejudicio religionum, sed etiam cum fructu potest interdum fieri ad subveniendum omni generi personarum, et uni vel alteri, qui fortasse ob nimiam verecundiam , aut pravam consuetudinem, oneratam habent conscientiam. At vero in concessionibus perpetuis, vel qua ad longum tempus, et quae ad ordinarium usum contessionis conceduntur, nunquam fit illa specifica concessio, quia per licentiam generalem, et talem ordinarium usum plane everteretur disciplina religiosa; multi enim timorem ac pudorem religiosum amitterent, ex quo etiam non parva infamia religionibus crearetur ; signum ergo est Pontifices per gcneralia verba non intendere has specificas concessiones. In quo etiam expendo circumspectionem Concilii Tridentini, sess. 25, cap. 10, ubi cum expediens judicaverit bis aut ter in anno dari monialibus extraordinarios confessores, nihilominus illos voluit esse designatos ab Episcopis vel superioribus; quia cum illa esset lex perpetua, inconveniens maximum reputavit liberam facultatem facere monialibus, ut vel semel in anno possent suo arbitrio eligere confessorem ; qui ergo credihile est Pontificem eis concedere absolutam licentiam id semper faciendi quotiescumque voluerint, per haec privilegia, quae vel perpetua sunt, vel per continuam successionem semper durant. Quod si monialibus hoc Pontifex non concedit per generalia verba, certe nec viris regularibus, in quibus non minor ratio specialitatis militat.

8. Dicta hactenus de Bulla Cruciatee extenduntur ad alias. —Quapropter quod de Bulla Cruciatae dicimus, verum esse censemus de omnibus Bullis, ut Trinitatis, aut aliarum contraternitatum, et similibus indultis, per quae conceditur haec facultas permanens et gceneralis per similia verba, propter easdem rationcs. Estque de hoc egregia declaratio et concessio facta Ordini Cisterciensium, ut habetur in ejus Compendio, verb. Confessionale, S 4, ubi ita concluditur : $5 quis ergo monachus vel monialis quodcumque confessionale impetrarct , aut eo absque superioris facultate uli preswnpserit, eo ipso impetratis caret, ac paenis constitutionum et definitionum inhabilitatis et suspensionis subjicitur, prout concessit Clemens VIT.In Jubilaeis autem, ut dixi, quae pro uno tantum actu conceduntur, facilius potest admitti illa extensio, sed in eis necessarium judico, ut aliquibus specialibus verbis sufficienter ostendatur illam fuisse intentionem concedentis.

9. Ad argumentum in num. 2. — Ad fundamentum ergo contraria opinionis, concessis omnibus quae in ea praemittuntur, negamus Pontificem, talem licentiam religiosis concedere, ideoque sive accipiant Bullam de licentia Praelati, sive absque illa, non possunt uti illa facultate Bullae; non quia Praelatus tollat illam, sed quia Pontifex non dedit. Dices: ergo, quamvis Praelatus det facultatem non solum accipiendi Bullam, sed etiam utendi omnibus facultatibus ejus, non poterit religiosus uti hac facultate, quia non est sibi facta per Pontificem. Respondeo primum, si Praelati verba sint tantum generalia, idem censeo, propter ea quae dixi de specialitate hujus facultatis, quae multo major mihi esse videtur in persona religiosa, quam sit in persona seculari facultas ab Episcopo data confitendi alteri de sibi reservatis; at vero jus declarat sub facultate Episcopi ad absolutionem de omnibus peccatis non comprehendi reservata; ergo similiter in praesenti sub generali licentia fruendi gratiis Bullae, non comprehenditur haec facultas, quae vix potest prudenter concedi. Deinde, si in particulari hoc etiam concedat Praelatus, poterit religiosus illa facultate uti, vel quia ipse Praelatus potest per se illam concedere, vel certe quia tunc cessat prasjudicium tertii, et ideo possunt verba Pontificis ad illam personam extendi, quia se gerit tanquam liber et sui juris. Atque hoc modo excusari possunt religiosi, qui in praxi sequuntur alteram sententiam; quia Praelati eorum tacite consentiunt, dum sciunt, et non resistunt ; quod si ita est, ipsi Praelati videant cur et quomodo id faciant. Ego vero existimo cos magis fundari in ignorantia, putantes contrariam sententiam esse practice probabilem ; quod ego mihi non existimo.

10. Videri quoque novitios non posse uti Cruciata. — Solet autem peculiariter dubitari an idem dicendum sit de novitiis, quod nimirum non possint uti Bulla quoad hanc facultatem sine licentia Praelatorum. Videntur enim rationes factae in eis procedere, nam quoad hoc judicandi sunt ac si essent veri religiosi, nam pro tunc sunt sub jurisdictione religionis quoad hoc forum, ut in simili dixit Cord., lib. 1 Quaestionarii, q. 30, ex quo loco possunt multa desumi ad hanc partem confirmandam. Nihilominus probabilius censeo, posse novitios gaudere hoc privilegio Bullae, sive eam acceperint antequam religionem ingrediantur, sive postea illam sumpserint de licentia Praelatorum, vel absque illa. Ratio est, quia si attendantur generalia verba Bulla, omnes comprehendunt; specialis autem illa ratio, ob quam credimus non comprehendere religiosos quoad hanc facultatem, non ita habet locum in novitiis, tum quia vere non sunt religiosi, et simpliciter liberi sunt, ut de se et de actibus suis possint disponere, cap. Eeligioso, de Sent. excom., cap. Non solum, de Regul., in 6, cum similibus; ium etiam quia, ex eo quod novitii habent hanc facultatem, non sequitur morale detrimentum religionis; ergo nullum habemus sufticiens fundamentum, ut eis hanc gratiam denegemus. Quin potius etiam post declarationes Pontificum, quod religiosi non possint uti tali facultate sine licentia suorum Praelatorum, probabilius est novitios posse nihilominus uti praedicta facultate Bullae; quia quoad hunc rigorem non comprehenduntur sub religiosorum nomine, juxta geueralem regulam Doctorum, dict. cap. Eeligioso, et Summistarum , verb. Eeligio , et aliorum quos congerit Tiraq., de Utroque retractu, part. 14, S 1, glos. 8, num. 28 et sequentibus, quae hic maxime locum habet, cum non mihtet in praesenti eadem ratio in novitio quae in vero religioso quoad subjectionem et dependentiam a suis Praelatis. Et hanc sententiam tenent frequentius moderni Doctores, et alii, quos referemus in puncto sequenti.

11. An per per privilegium unius religionis possit absolvi pamitens alterius religionis. — De privilegio tautum Papali dubiwn esse potest. — Aliud membrum supra propositum in fine n. 1, erat, an ex parte confessorum sit in aliquibus jurisdictio seu potestas per privilegium aliquod concessa, ratione cujus possint religiosi eis confiteri sine suorum Superiorum facultate. In quo solum est dubium de jurisdictione delegata a Papa, seu per privilegium Sedis Apostolicae: inferior enim sufficere non potest, eo quod religiosi sint exempti ( de his enim loquimur) a jurisdictione omnium aliorum Praelatorum extra suam religionem, non minus in foro poenitentiae, quam in exteriori; igitur neque ab ipsis Praelatis externis absolvi possunt ; multo ergo minus a delegatis eorum. De habentibus autem jurisdictionem delegatam per Pontificia indulta, est nonnulla ratio dubitandi; quia religiosi nonsunt exempti a jurisdictione Pontificis; sed Pontifex concedit mihi, verbi gratia, jurisdictionem, ut possim audire confessiones sibi subditorum ; ergo possum audire confessiones quorumcumque religiosorum ; ergo et ipsi poterunt mihi confiteri sine facultate suorum Praelatorum, vel etiam contra prohibitionem illorum, quia non videntur posse id prohibere; sicut non potest parochus prohibere subdito suo, ne religioso privilegiato et approbato confiteatur.

12. Nihilominus dicendum est, unumquemque religiosum debere in hoc servare suum institutum, quod maxime in hac parte semper erit munitum Sedis Apostolicae approbatione et confirmatione. Si ergo Praelati alicujus religionis juxta suam regulam non prohibent subditos suos confiteri cuicumque habenti alias jurisdictionem sufficientem in illo foro, poterunt tales religiosi absolvi non tantum a suis Praelatis, sed etiam a quibuscumque religiosis privilegiatis ad tale munus. Quia confessores ipsi de se potestatem habent ad quascumque confessiones audiendas, si alias ex parte poenitentium non sit impedimentum; quod, seclusa prohibitione sui instituti aut Praelatorum, nullum est ; ergo. Solum in hoc potest adverti, contingere posse ut in aliqua religione sint aliqui casus peculiariter reservati, quamvis alias non sint prohibiti confiteri dicto modo, et tunc licet confessio de aliis peccatis fieri possit dictis confessoribus, quoad reservata vero servanda erit regula statim tradenda de caeteris religiosis, quibus specialiter prohibitum est confiteri alicui sine licentia sui Praelati. Quia Praelati talis religionis tunc non dant facultatem supra peccata sibi reservata, tum quia nec jurisdictionem seu facultatem tribuunt, ut supponimus, sed tantum non prohibent; tum etiam quia, licet darent facultatem confitendi cui vellent, non intelligerentur comprehendere casus reservatos subilla generali concessione, juxta cap. 2 de Ponnit. et remiss., in 6. Neque ctiam potestas, quam confessores aliunde habent, extenditur ad hos casus reservatos, propter ea quae statim dicemus. Existimo autem paucas esse vel nullas religiones, in quibus tantam habeant religiosi libertatem, sed in omnibus observatur, ut religiosi nemini possint confiteri, nisi vel proprio Fraelato, vel de licentia ejus, seu confessori ab ipso designato.

13. Sic ergo dicendum est, hujusmodi religiosos non posse confiteri aliis religiosis, vel sacerdotibus, etiam his qui alias habent jurisdictionem delegatam a Papa ut confessiones generaliter audiant. Ita sentiunt Doctores omnes, quos statim referam. Aliqui conantur hoc fundare in sola potestate ordinaria Praelaiorum religionis; nam qui potest ligare, potest absolvere, cap. Si inferior. 21 d., et cap. Si Petrus, 94, quaest. 1, quod principium maxime verum habet in habente ordinariam potestatem; sed Praelatis religionum data est potestas absolvendi suos religiosos ; ergo possunt etiam eos ita ligare, ut ab aliis absolvi non possint. Et confirmatur, nam ob hanc rationem possunt casus sibi reservare. Confirmatur secundo: nam Praelatis religionum commissa est propria cura spiritualis suorum religiosorum, et ideo illis data est plena jurisdictio ordinaria in hoc foro; ergo eo ipso est eis concessum, ut sine eorum facultate non possint aliis confiteri.

14. Hae vero rationes et similes, licet probent respectu inferiorum Praelatorum, aut confessorum habentium ab eis delegatam jurisdictionem, non tamen respectu confessorum habentium jurisdictionem a Papa. Nam illud principium : Qui potest absolvere, potest et ligare (praeter alias fallentias, vel interpretationes quas recipit), ad summum procedit respectu inferioris, vel aequalis judicis, non vero respectu superioris ; nam inferior non potest ita ligare subditum, quin a superiorc Praelato possit absolvi. Eadem autem ratio est de superiore ac de delegato ejus, quia censetur esse une jurisdictio. Quamvis ergo Praelatus religionis possit ligare subditum, ne ab alio possit absolvi, non tamen potest in ea ligatione comprehendere Pontificem, vel habentem potestatem ab illo; hic autem agimus de confessoribus habentibus a Pontitice potestatem. Unde ad primam confirmationem eodem modo responderi potest, licet Praelatus religionis possit reservare casus respectu inferiorum, vel sequalium, non tamen respectu Papae. Et patet, quia etiam Episcopi possunt reservare casus, et tamen religiosi aliqui per indulta Pontificia possunt ab illis absolvere; ergo eadem ratione poterunt absolvere a peccatis reservatis a religionum Praelatis. Unde etiam non videtur urgere secunda confirmatio, quia, quamvis oves alicui ut proprio Pastori committantur , semper manet integrum jus supremi Pastoris, ut per se, vel per alium possit in eas influere.

15. Oportet ergo ostendere, non esse voluntatem ipsiusmet Pontificis delegare cuiquam suam jurisdictionem respectu aliorum regularium, repugnantibus vel non consenuentibus Praelatis illorum, hic enim est punctus difficultatis ; namrevera, si Papa voluisset aliter illam jurisdictionem concedere, potuisset, et factum teneret, ut probant tam ratio dubitandi in principio posita, quam objectiones factae contra superius fundamentum. Illud autem assumptum probatur ex privilegio Innocentii IV, concesso ordini Praedicatorum. sciicet, ut fratres habentes facultatem ut confessiones generaliter audiant, non possint talium religiosorum confessiones audire, nisi poenitentes a suis Praelatis licentiam habeant. Quo privilegio gaudent per viam communicationis aliae religiones, quae illam habent. Refertur autem illud privilegium in Supplemen. Minor. et in lib. Monument. Ordin., et in Compendio Societatis, verb. Confessarius, S 5. Idem refertur concessum Minoribus et Carmelitis, ut refert Emmanuel Rodr., tom. 1, q. 62, artic. 4, quamvis solum videatur intelligere prohibitionem illam quoad alios Praelatos, vel confessores ab eis approbatos et jurisdictionem habentes; tameu propter hoc solum non erat necessaria specialis prohibitio, quia illud ex vi exemptionis et jurisdictionis horum Praelatorum prohibitum erat, ut probat primum fundamentum adductum in num. 13; ergo universalius intelligenda est illa prohibitio de quibuscumque confessoribus. Idem concessum esse ab Innocentio VIII et Julio II Ordini Eremitarum S. Augustini, refertur in Compendio Mendicantium, verb. Confessio, et Confessor, S 6 et 1; et Clemens VIII ac Gregorius XI idem concesserunt Ord. Cisterciensium, ut habeturin ejus Compendio, verb. Con- fessor, § 3, ubi etiam dicitur, ab antiquo fuisse illi Ordini indultum, ut unusquisque Monachus confiteri debeat suo Praelato, vel aliis de ejus licentia , aut designato confessori conventuali. Quae concessio intelligi debet exclusive, scilicet ut alteri confteri non possit, quantumcumque ipse confessor aliunde habeat jurisdictionem ad confessiones audiendas. Idem enim Pontifex, qui talem jurisdictionem concessit, potest alia via limitationem hanc adhibere, scilicet, ut respectu regularium nemo uti possit tali jurisdictione, nisi peenitens a suo Praelato facultatem habeat. Denique limitationem illam expresse posuit Benedictus XI in Extravag. Inter cunctas, de Privilegiis, dicens : Non religiosis, qui secundum statula suorum ordinum propriis Prelatis confiteri debent, aut ab eis, ne confiteantur aliis, prohibentur. Atque ita est etiam consuetudine receptum in omnibus religionibus bene ordinatis. Quae consuetudo sufficiens esse solet ad suo modo dandam vel tollendam jurisdictionem in hoc foro. Unde nec moniales etiam confiteri possunt quibuscumque regularibus confessoribus, nisi de licentia suorum Praelatorum. Et ideo Congregatio Cardinalium, circa cap. 10, de Regul., sess. 25, Concil. Triden., declaravit, etiam extraordinarios confessores, qui aliquoties in anno dandi sunt monialibus, a Praelatis illarum esse approbandos, ita ut si monasteria sint subjecta regularibus, Episcopi approbatio non suffciat, nisi in aliquo extraordinario casu, quem infra in speciali capite de monialibus fortasse attingemus.

16. Tandem ex his omnibus probabiliter conjectare possumus, a principio non fuisse mentem Pontificum concedentium religiosis jurisdictionem ad confessiones audiendas, illis concedere facultatem audiendi confessiones regularium, invitis eorum Praelatis; nam quae a Deo et ejus Vicario sunt, ordinata sunt; cum ergo Praelatus religionis ab ipso Pontifice habeat jus prohibendi subdito ne extraneis confiteatur, inordinatum esset ut alii nihilominus haberent jurisdictionem ab eodem Pontifice ad tales confessiones audiendas. Dices: eadem ratione dicetur esse inordinatum quod habeant jurisdictionem audiendi confessiones secularium invitis parochis vel Episcopis. Respondeo non esse similem rationem, quia non est tanta dependentia vouniatis hominis secularis a suo Episcopo vel Parocho, quanta esse debet voluntatis religiosi asuo Praelato; ncc etiam est tam neces- saria subordinatio inferioris ad superiorem, nec tam intima cognitio, quam superior debet habere de inferiore; et ideo in statu religioso multum invertitur debitus ordo per hujusmodi libertatem subditorum; quod non ita fit in statu seculari. Propter hoc ergo satis verisimile est, Pontifices nunquam intendisse dare hanc jurisdictionem cum detrimento religiosi ordinis ac disciplinae; et ad hoc confirmandum juvant, quae supra in simili puncto diximus, et per haec satis responsum est rationi dubitandi in contrarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16