Caput 17
Caput 17
An saltem pro religiosis peregrinis ac novitiis absolvendis detur in aliis dicta potestas.
CAPUT XVII. AN SALTEM PRO RELIGIOSIS PEREGRINIS AC NOVITIIS ABSOLVENDIS DETUR IN ALIIS DICTA POTESTAS.
1. Responsio generalis. — Peculiare autem hic dubium circa hoc occurrit de religiosis peregrinantibus, cui possint aut debeant confiteri de non reservatis (nam de reservatis in cap. 19, num. 2, dicemus). In quo, juxta regulas juris communis dicendum est, debere confiteri ei, qui in loco in quo inveniuntur, jurisdictionem habet ordinariam, vel delegatam, ut ex propria materia de poenitentia constat. Quia vero religiosi etiam in hoc regi solent speciali jure, illud unusquisque servare debet, quod ad se pertinet, et generalis regula erit, ut unusquisque sequatur directionem sui Praelati, vel suae regulae, juxta dicta in proximo capite. Certum est enim religioso peregrinanti nec debere, nec posse denegari facultatem ut alicui confiteri possit, quia haec necessaria est, considerata hominis fragilitate, et, seclusa praecisa necessitate, ad majorem perfectionem etiam confert.
2. Deciditur wus casus circa peregrinos.— Deciditur alter casus. — Hatio decisionis. — Deinde, distinguere possumus vcluti tres casus. Primus est, quando religiosus peregrinus secum defert socium ejusdem religionis, sacerdotem, et sufficientem ad confessiones audiendas ; et tunc communis observantia esse solet, ut religiosus peregrinans debeat socio confiteri, et non alteri, quia haec solet esse voluntas Praelatorum, quae licet aliquando non sit expressa, sufficit tacita, et inclusa in ipsa licentia sic peregrinandi , quam recta ratio et communis consuetudo satis indicant. Secundus casus est, ut religiosus peregrinus sit hospes in alia domo vel monasterio ejusdem religionis; et tunc regula est ut confi- teri debeat vel Praelato ipsius domus, vel alteri de licentia ejus, vel confessori conventuali, qui est quasi Ordinarius illius loci; non tamen po:erunt confiteri aliis religiosis ejusdem domus, si ad audiendas confessiones suorum religiosorum a Praelatis expositi non sint. Ratio est, quia illi non habent jurisdictionem ad audiendas confessiones religiosorum; ergo nec circa hospitem habent. Praelatus vero vel Ordinarius habent jurisdictionem, cui jure hospitii subdi potest peregrinus pro eo tempore quo ibi moratur.
3. Evasio. — Dices, rationem hanc procedere considerando jurisdictionem ut manantem a Praelato illius domus, ve! per se illi convenientem; secus vero intelligi posse de jurisdictione manante a Praelato ipsiusmet peregrini, qui dedit illi facultatem eligendi confessorem , ut de clerico seculari statim dicemus. Ergo per illam poterit eligere quemcumque religiosum illius domus. Respondent aliqui non posse, quia alii religiosi illius domus non sunt approbati a Praelato religionis ad audiendas confessiones religiosorum ; religiosi autem quamvis possint eligere sacerdotem non approbatum ab Episcopo, juxta Concilium Tridentinum, non tamen possunt eligere, juxta antiquum jus (quod Tridentinum in hac parte non mutavit), nisi sacerdotem approbatum a suis Praelatis. Sed hoc non satisfacit ; nam vel approbationem inteiligunt collationem jurisdictionis, et sic est verum quod assumitur, tamen in eo quod subsumitur, petitur principium; nam hoc est quod contendimus, scilieet, quemlibet religiosum electum a poenitente, eo ipso esse approbatum ab ipsius Praelato, per facultatem quam ille fecit eligendi confessorem; sicut de seculari clerico statim dicemus. Si autem per approbationem intelligatur judicium pravium, seu declaratio authentica de suflicientia ad audiendas confessiones, qualem nunc requirit Concilium Tridentin., ab Episcopo datum ad audiendas confessiones secularium, sic falsum est assumptum, quia nec antiquo jure fundatum est, nec consuetudine constat, ut ex sequenti casu evidentius constabit. Item illo modo non satisfit difficultati ; nam possunt esse in illa domo multi, qui saepius fuerunt confessores fratrum, et tunc non sint, qui, quantum ad approbationem, quae excogitari petest, seclusa jurisdictione, merito censeri debent approbati, et tamen non licet hospiti eis confiteri. Dico ergo rationem hujus essc, quia in eo casu non potest manare jurisdictio a Praelato poenitentis. Nam facultas, quae illi datur ad eligendum confessorem, solum est pro casibus necessitatis, quando deest ordinarius confessor ejusdem religionis ; tunc autem jure hospitii ille habet sufficientem ordinarium confessorem ejusdem religionis, etiam applicando cum proportione jus commune ; ergo tunc cessatfacultas eligendi confessorem, et consequenter deest omnis jurisdictio, quae manare potest a Praelato poenitentis. Unde si Praelatus concessisset expressam facultatem eligendi quemcumque sacerdotem, etiam in monasteriis ejusdem religionis, tunc sine dubio posset cuicumque confiteri, nisi statuta religionis ita repugnarent, ut illam facultatem irritam redderent. Regulariter autem superiores talem facultatem non concedunt, vel quia per regulam prohibentur, vel certe quia per se est irrationabilis, et contra debitum ordinem sine ulla necessitate. Quapropter eo ipso quod talis facultas non est expressa, censetur non concessa, nec comprehensa sub generali facultate, quae et necessitatem respicit, et debitum ordinem religiosum.
4. Quid quando concurrunt ambo praecedenles casus. — Addendum vero occurrit circa hunc et praecedentem casum, si ambo simul concurrant , liberum esse religioso alterutro ex illis modis confiteri, id est, si religiosus habens socium sacerdotem in aliquo monasterio suae religionis hospes sit, posse vel socio suo, vel Ordinario ipsius monasterii confiteri. Ita enim, quantum intelligere possum, habet consuetudo. Et ratio esse potest, quia in utroque illorum est sufliciens titulus jurisdictionis, et per se non repugnat habere duos confessarios idoneos ; neque ibi intervenit voluntas proprii Praelati, quae unum illorum acceptet, et alterum excludat ; nullam enim est ratio sufficiens ad praesumendam illam, cum uterque illorum modorum sit per se satis ordinatus , et consentaneus religioni. Secus vero esset , si vel superior aliud ordinasset aut declarasset, quod sine dubio facere potest, vel per specialem regulam aut consuetudinem religionum aliquid etiam definitum essct, nam illud semper observare necesse est.
5. Deciditur tertius casus. — Tertius casus est, quando religiosus divertii ad loca extra monasteria suae religionis; et tunc, seclusis particularibus voluntatibus, seu instructionibus Praelatorum, quae non cadunt sub scientiam, niai quoad hoc solum quod servanda sunt, quando non fuerint plane injustae , his, inquam, seclusis, generalis regula est, tunc posse confiteri cuicumque sacerdoti seculari, vel regulari, quia non debet privari subsidio confessionis. Atque ita docent omnes ; dubitant tamen an ad hoc sit necessaria expressa licentia Praelati, vel sufficiat tacite inclusa in licentia peregrinandi. Respondetur tamen quamcumque sufficere, ut alias in materia de Poenitentia generaliter diximus de hujusmodi peregrinis ; non enim debent esse pejoris conditionis religiosi peregrinantes quoad hanc facultatem. Praeterea, quia talis facultas secundum rectam rationem debita est, et quasi necessitate morahl annexa peregrinationi; ergo concesso antecedente, virtute est concessum consequens. Deinde, communis consuetudo satis in hoc interpretatur voluntatem Praelatorum ; eo vel maxime quod vix potest fieri, quin in regulis vel constitutionibus uniuscujusque religionis hoc satis declaratum sit. Imo etiam sunt aliqua privilegia Pontificia, concedentia religiosis, ut dum itineraverint, vel fuerint eatra conventus suos duntagat , valeant confiteri quibuscumque sacerdotibus regularibus , vel secularibus. Wa concessit Sixtus IV Minoribus, ut refertur in lib. Monumenta Ordinum; et Innocentius VHI Cisterciensibus, ut in eorum Compendio refertur. In quo indulto notari possunt illa verba , cel fuerint extra conventus suos; nam si intelligatur absolute de omnibus conventibus sui Ordinis, confirmant optime quae diximus in superiori puncto, num. 2, estque expositio satis pia, et probabilis, sed non cogens, quia possunt illa verba exponi respective de conventibus suis, id est, propriis, in quibus habitant, unusquisque, scilicet, in suo.
6. Quaeestiuncula secunda circa promimum tertium casum. — Interrogari ulterius potest quem sacerdotem debeat tunc religiosus eligere, an habentem alias jurisdictionem, an approbatum ab Episcopo, an regularem, si possit. Respondetur ad primum : non est necessarium ut sacerdos eligendus alias jurisdictionem habeat, quia non debet religiosum absolvere per jurisdictionem Episcopi vel Parochi, sed per jurisdictionem quam recipit a Praelato regulari , media facultate eligendi ipsum, quod satis patet ex dictis. Unde in hoc est notanda differentia inter peregrinum secularem et religiosum, quia secularis absolvitur in aliena dioecesi more incolarum illius loci in quo versatur, ut alibi diximus in materia de Poenitentia. religiosus autem,
etiam peregrinus, semper absolvitur jure religiosorum, atque adeo per jurisdictionem manantem a suis Praelatis. Et ratio fortasse est, quia religiosus, licet peregrinetur, nunquam vagatur extra suam dioecesim, quia religio non clauditur certis terminis localibus alicujus dioecesis ; unde religiosus semper retinet actualem subjectionem perfectam ad Praelatum suum, ut per iffius jurisdictionem in utroque foro gubernetur , quantum fieri possit.
7. Ad secundam interrogationem respondetur, non esse necessarium religiosum elicere sacerdotem approbatum ab Episcopo, nisi a Praelato suo in facultate sibi concessa id fuerit specialiter praescriptum. Ratio prioris partis est, quia illa approbatio nec ex naturarei, nec ex jureantiquo est necessaria, sed solum ex novo jure Concilii Tridentini ; Concilium autem solum voluit illam approbationem esse necessariam ad confessiones secularium audiendas, ut ex contextu constat, et alibi ex professo tractatum est. Ratio vero alterius partis est, quia Praelatus potest facultatem concedere limitatam ad certum genus personarum ; ergo potest etiam limitare illa conditione adjecta. Verumtamen, nisi illam aperte exprimat, non est praesumenda, quia non est verisimile voluisse Praelatum imponere onus quod Concilium non posuit ; si enim voluisset, expressisset, haec enim regula in oneribus maxime imponendis servanda est, praesertim cum respectu regularium non sit tam necessaria haec conditio, tum quia frequentius confitentur, tum etiam quia cautius vivunt , et ita facilius possunt idoneum confessorem eligere, etiamsi illo solemni ritu approbatus non sit.
8. Ad tertiam interrogationem eodem modo respondendum est, per se loquendo, liberam esse electionem secularis vel regularis sacerdotis, nisi Praelatus expresse adhibeat limitationem aliquam; tunc enim illi standum est, alioquin non est cur prasumatur. Solum posset quis dubitare, quando contingit in eodem loco concurrere religiosum ejusdem ordinis ; tunc enim videtur valde probabilis praesumptio voluntatis Praelati, ut subditus extraneo sacerdoti, sive seculari, sive regulari non confiteatur , cum possit habere suae religionis confessorem. Et sane ita est consulendum, quia per se est magis ordinatum, magisque commendat unitatem, et fidelitatem erga religionem. Nihilominus, ubi non fuerit vel in regula praescriptum , vel a supe- riore ordinatum , non censeo esse necessarium, quia omnis haec limitatio est onerosa et scrupulosa , et ideo nisi de illa expresse constiterit, non est imponenda.
9. Peregrinantes religiosos alicubi teneri aperire suam conscientiam cum redeunt. — Tandem quaeri hic posset an haec facultas peregrinantium regularium se extendat ad obtinendam absolutionem a casibus in sua religione reservatis. Sed de his casibus dicemus in cap. 19, nunc enim tantum de ordinaria confessione simpliciter locuti sumus. Observandum vero est, in multis religionibus praescriptum esse ut qui iter egit, cum primum ad monasterium redit, integre confiteatur omnia quae gessit ab ultima confessione in monasterio ante discessum facta. Et quidem D. Basilius, in regula 44, ex fusioribus, monet ut Pralato omnia manifestentur ; sed ibi non agit de sacramentali confessione: tamen illud statutum habent Carthusiani, ut ferunt; et idem habet Ordo S. Hieronymi in suis Constitutionibus, cap. 20. Et in Societate universalior regula traditur, ut qui alii quam suo confessario designato confiteretur (utique ex justa causa , qualis est absentia), debeat postmodum quantum recordari poterit eidem confessario suo totam suam conscientiam aperire, ut nihil ignorando quod ad eam pertineat , melius in Domino possit eumdem juvare, habetur lertia part. Constit., cap. 1, lit. O, et in Summario Constitutionum, S 9. Ubi autem similis constitutio vel consuetudo servatur, videri potest facultatem retigioso concessam, ut tempore absentiae vel peregrinationis confessorem eligat, non esse absolutam, sed sub onere iterum eadem confitendi proprio Pralato , vel confessori ; nisi enim haec conditio fuisset in facultate apposita , non posset postea obligari religiosus ad confessionem iterandam, quia haec non est materia praecepti.
10. Talis obligatio non est ex reservatione, sed ob majorem per fectionem. — Verumtamen, seclusis peccatis reservatis, de quibus postea, non censeo csse ita explicanda hujusmodi statuta, tum quia illa non solum loquuntur de materia peccati mortalis, sed etiam de venialibus, quando talis est ut ad majorem perfectionem pertineat illam expresse confiteri ; tum praeterea, quia etiam in materia mortali non solum comprehendunt externa peccata, sed etiam interna per solam cogitationem et consensum ; durüm est autem dicere, facultatem confitendi peccata mere interna dari sub illo onere; quia illa esset quaedam eorum reservatio , quae in usu non est. Unde etiam confirmatur , quia per illa statuta non reservantur omnia peccata quae religiosus committit dum iter agit; ergo facultas ad confitenda illa non datur sub hoc onere, quia illo modo dari non solet, nisi pro peccatis reservatis. Est ergo facultas absoluta, et ita ex vi confessionis nulla obligatio remanet. Nihilominus tamen illa statuta sancta et perfecta sunt , tum quia, licet iteratio confessionis in qua fuerunt peccata absolute remissa, non cadat sub praeceptum, cadere tamen potest sub regulam perfectionis, quando illa iteratio specialem habet rationem utilitatis; tum etiam quia, esto praeceptum illud, nulla suppositione facta, imponi non possit, tamen voluntarie, media professione et voto, obligare posse, ut graves Doctores docuerunt, Major, in 4, d. 17, quaest. 6; Gerson, in regulis moralibus, tit. de Poenitentia, tom. 2, Alphab. 25, lit. F; Adrianus, in 4, quaest. 5, de Confessione ; Medina, Cod. de Confessione, quaest. de Facultate et fructu reiterandi confessionem ; Navar., in cap. Placuit, de Poenit., distin. 6, num. 118. Dico tamen similia instituta non inducere specialem obligationem in conscientia, sed solum simplicis regulae, ubi aliud expresse non declaratur; quia illa obligatio, quae manet, non nascitur ex modo potestatis concessae ad absolvendum, seu ex virtute clavium in foro sacramentali, ut ex dictis patet ; sed nascitur praecise ex voto. Et haec de peregrinis religiosis.
11. Quid dicendum circa novitios. — Prima sententia insufficienter fundata. — Secunda sententia probabilis. — Jam quoad novitios dubitari etiam potest an confiteri possiut sine licentia Praelati sacerdoti alias habenti jurisdictionem. In quo tres possunt esse sententiae. Prima, sine distinctione docens non posse novitium tali sacerdoti confiteri; tenet Corduba, lib. 1, quaest. 30; citatur Gerson, alphab. 34, lit. P; sed ibi solum ait Abbatem posse absolvere novitios sicut professos. Hinc vero sumitur ratio hujus opinionis, quia novitii pro eo tempore sunt commissi jurisdictioni religionis. Sed haec ratio, ut supra cap. 16, num. 14, dixi, non convincit, nisi addatur exclusio ab alia jurisdictione, quae ex viillius principii non necessario sequitur. Et ideo est secunda opinio satis probabilis, quae distincte ait, posse novitium confiteri cuicumque sacerdoti habenti jurisdictionem, vel ab Episcopo ipsius novitii, vel a Papa, per privilegia, verbi gratia, religiónum; ita simpliciter tenent nonnulli moderni, Henriq., lib. 6 de Poenitent., cap. 16, S 3, lit. X, et lib. 7 de Indulgentiis, cap. 22, S 7, lit. I et V, qui citat pro hac sententia Angel., verb. Joritius, S 18, et Armillam, ibidem; Sylvestr., Neligio, 5, 86, qui solum dicunt novitium non teneri ad praecepta regula; unde videtur inferre, non obligari ad confitendum Praelato, vel ordinariis confessoribus religionis, et consequenter posse confiteri aliis quibuscumque habentibus jurisdictionem. Quae illatio non videtur necessaria, quia, seclusa obligatione praecepti, potest novitius esse exemptus a jurisdictione extranea religionum, et ideo ex defectu jurisdictionis non posse ahis confiteri. Soto vero, qui etiam citatur lib. 7 de Justit., quaest. 2, art. 1, in fine tertii argument, vers. Ezc hac, solum ogit de differentia inter votum religionis vel votum perseverandi in religione, quod nihil ad rem praesentem facit. Fundamentum autem. quod pro hac opinione afferri potest, statim examinabimus.
12. Tuertia sententia veluti media per duo pronuntiata. — Primum pronuntiatum. — Tertia opinio distinctione utitur, de confessoribus privilcgiatis babentibus jurisdictionem a Papa, et de ordinariis pastoribus et delegatis ab illis, ut sunt Episcopus, Parochus, et aliquis adjutor ejus. Primo ergo dicimus, novitium unius religionis posse libere confiteri cuicumque confessori privilegiato , habenti jurisdictionem a Papa. Probatur ex dictis cap. praeced. , num. 10, de usu privilegiorum ab ipso Papa concessorum, ex parte poenitentium; nam, sicut talia privilegia generaliter conceduntur omnibus fidelibus, ita per privilegia confessorum datur illis jurisdictio ad audiendas confessiones omnium fidelium; ergo, sicut in prioribus privilegiis comprehenduntur novitii sub fidelibus, et non sub exceptione reiigiosorum, ita etiam in posterioribus privilegiis comprehenduntur sub eadem appellatione fidelium, et exceptio, quae fit de religiosis non habentibus facultatem Praelatorum, non complectitur novitios , quia revera religiosi non sunt, Atque ita omnia privilegia, quae in hoc pacto excipiunt confessiones religiosorum , et ratio, iquae suadet exceptionem illam fuisse necessariam , non extenduntur ad novitios, quia quoad illos est materia odiosa, et sub proprietate verborum non comprehenduntur, neque habent substantiale fundamentum talis exceptionis. Quae ratio apud me convincit, supposita resolutioneillius prioris puncti.
13. Observatio per quam temperatur hoc pronuntiatum. — Unum tamen adverto, jurisdictionem hanc, qua per haec privilegia datur, regulariter non descendere ad singulos religiosos , nisi media concessione et voluntate suorum Praelatorum. Unde fit, si Praelatus religionis expresse suis subditis prohibeat novitiorum suorum confessiones audire , non poterunt novitii illis confiteri, non quia ipsi novitii ex parte sua impediti sint , sed quia ipsi religiosi jurisdictionem non habent, nam superior potest illam coarctare, et comniunicare prout voluerit ; sicut etiam non habent jurisdictionem ad audiendas confessiones religiosorum ejusdem domus, quia illis non communicatur a Praelatis suis; vel, sicut ctiam potest Praelatus approbare subditum, et dare jurisdictionem ad audiendas confessicnes virorum, et non feminarum; sic etiam potest approbare ad audiendas confessiones secularium, et non regularium, etiam novitiorum. Quando autem Praelatus absolute et directe prohibet novitiorum confessiones audire, sine dubio intendit vetare quantum potest, et consequenter jurisdictionem auferre , juxta communiorem doctrinam Canonistarum in materia de Legibus tractatam. Quocirca , si tota religio (ut in Societate fit, sicut in tractatu decimo, libro nono, cap. 2, numero secundo, trademus) per influsum Generalis jurisdictionem accipiat, ipse potest omnibus et singulis sacerdotibus totius religionis efficaciter prohibere, ne confessiones novitiorum totius religionis audiaat, nec eos absolvere valeant ; idemque , cum proportione Provinciales in suis provinciis, et conventuales Praelati in suis domibus ; nam haec jurisdictio ita communicatur subditis, ut semper in illius usu a proximis Praelatis pendeant. Imo eodem modo possent Praelati religionum, si vellent, ita limitare jurisdictionem suorum subditorum , ut ab ea excluderent non solum novitios propriae religionis, sed etiam omnium aliarum, quia delegatio potestatis omnem hanc limitationem admuttit, ut ratio facta probat, neque in hoc male facerent, sed potius unionem et charitatem ostenderent ac foverent, et incommodis (si quae sequi possunt ex illa libertate novitiorum) occurrerent. Quanquam , si moraliter res spectetur, satis illis occurri possit per hoc quod intra eamdem religionem non possunt novitii confiteri alicui sine licentia Praelati, nam extra illam raro aut nunguam id facere possunt.
14. Secundum pronuntiatum. — Secundo dicitur juxta hanc sententiam, novitios non posse confiteri, invito Praelato, alicui confessori habenti tantum jurisdictionem Episcopalem. Hanc partem satis probabiliter suadent variae rationes, quas Corduba supra multiplicat. Praecipuum vero fundamentum est, quia novitius censetur mutasse domicilium et territorium, praesertim quoad ea quae spectant ad sacramenta necessaria, argumento eorum quae tradunt Doctores in cap. Omuis utriusque sezus, et in cap. ultim., de Parochiis, et cap. Ad Apostolice, de Decimis; et Sylvester, et alii Summistae, verb. Domicilium ; et Tiraquel., de Utroque retractu, part. 1, glos. 8, num. 23 et 24. Sed ad hoc responderi potest, novitium mutare quidem aliquo modo domicilium , acquirendo, non tamen amittendo. Acquisivit enim domicilium vel quasi domicilium in religione, quatenus ad illam transtulit animo ibi remanendi, non quidem absoluto et immutabili, sed sub conditione, quod satis est ad acquirendum domicilium , ratione cujus subsit jurisdictioni Fraelati religionis. Inde autem non statim sequitur quod amittat omnino prius domicilium, quia non repugnat simul habere duo domicilia, et multo minus habere unum domicilium, et alium quasi domicilium , etiam in ordine ad confessionem, ut constat ex materia de poenitenta. Cum ergo novitius non acquirat domicilium omnino firmum, adhuc retinet prius, et consequenter simul cum subjectione ad Episcopum, praesertim in foro confessionis, quod voluntarium est. Sed contra hoc est, quia fieri non potest ut aliquis simul et eodem tempore habeat duos ordinarios pastores non subordinatos inter se in hoc foro, quia repugnat debito ordini, et pareret confusionem. Unde , licet quis possit habere plura domicilia, tamen pro eo tempore in quo in uno habitat, non potest adire Parochum alterius domicilii; sed pro eo tempore pastori tantum illius loci, in quo habitat, subjectus est ; ergo novitius quando in religione habitat, soli Praelato illius subjectus cst. Sed hoc etiam argumentum, licet sit satis probabile, non tamen convincit, quia illud antecedens non ab omnibus recipitur ; Navarrus enim tenet oppositum , cui ego magis adhaesi in 4 tom., in3 pait., de Sacramento Poenitentiae.
15. Addendum ergo est, novitium ita mutare domicilium , ut omnino fiat extra jurisdictionem secularium pastorum, et ideo ex vi prioris jurisdictionis non posse illis confiteri. Assumptum declaratur, quia tota religio est exempta a jurisdictione Episcopi in utroque foro; in hac autem exemptione religio accipienda est, non ut ex professis tantum constat , sed etiam ut novitios complectitur ; ut, exempli gratia, Societas Jesu (ut in ejus Constitutionibus adnotatur, part. 5, in principio ) uno modo accipitur ut complectitur omnes qui sub obedientia Praepositi generalis vivunt, etiam novitios; cum ergo Pontifices Paulus XIII et Gregorius XIII illam sub sua protectione suscipiunt, et ab Ordinariorum jurisdictione eximunt, intelligendi sunt de illa loqui sub illa amplissima acceptione, ut patet ex illis verbis Pauli III, in sua Bulla ultima : Zpsamgue Societatem , et universos illius socios, et personas, illorumque bona quaecumnque ab omni superioritate, yurisdictione, et correctione quorumcumque Ordinariorum ea:- mimus, etc. Ubi particula illa, universos socios et personas , videtur habere emphasim, et ampliare etiam ad novitios. Idem ergo erit in alis religionibus, sive quia habent similia iudulta, sive quia per communicationem hoc etiam gaudere possunt, sive etiam per regulas juris communis. Quia beneficium principis amplissime est intcrpretandum, et privilegia sunt amplianda , quantum verba justa communem usum patiuntur ; hoc autem est privilegium et beneficium principis, et verba optime admittunt hanc ampliationem. Nam religio Minorum in omni proprio usu dicitur tota illa congregatio, ut ex omnibus membris, etiam novitiis, constat ; nam, licet novitius proprie religiosus non sit, proprie tamen est in illa congregatione, quae illo nomine appellatur.
16. Objectio contra allatum fundasn. diluilur. — Dices , hanc extensionem esse ipsis novitiis onerosam , et ideo admittendam non esse. Respondeo imprimis negando consequentiam , quia gratia privilegii magis est consideranda respectu totius religionis , cui immediate fit, quam respectu particularium; nam saepe etiam potest esse illa exemptio onerosa multis professis. Secundo respondetur negandoc assumptum, quia, licet interdum onerosa esse possit ex aliquo accidenti , simpliciter tamen est favorabilis. Unde confirmatur praecipue hoc fundamentum, quia novitius gaudet non solum privilegio canonis, sed ctiam fori, et propria exemptionis religionis quoad alios actus jurisdictionis ; ergo etiam et majori ratione quoad jurisdictionem fori peenitentia. Ouse ratio amplius in sequen- tibus comprobabitur. Haec ergo tertia opinio videtur mihi verisimilior, et ex dictis fit satis fundamentis aliarum, quae sua probabilitate non carent.
On this page