Caput 18
Caput 18
Quid circa reservationem culparum in religionibus statuerit clemens viii.
1. Duplex modus reservandi. — Ut de absolutione religiosorum a culpis, in qua versamur, dicamus etiam specialiter de reservatis, praemittenda est explicatio diplomatis Pontificii circa reservationem. Dupliciter vero possunt casus aliqui esse reservati respectu religiosi, scilicet vel a Pontifice, vel ab ipsa religione. Prior reservatio communi et usitato jure non fit nisi cum aliqua censura reservata, juxta dicta in A t. tertiae part., et ideo de his peccatis reservatis, simul cum censuris dicemus inc. 20. Circa aliam ergo reservationem supponendunn est, posse Praelatos religionum reservare sibi aliquos casus, quod est certum eadem certitudine, qua id constat de Episcopis, et aliis Praelatis circa suos subjectos; nam, licet Concilium Tridentinum , sess. 14, cap. 7, solum Pontificem Maximum, et Episcopos nominaverit , tamen sine dubio sub Ep scopis intellexit omnes habentes Episcopalem jurisdictionem ; nam actus reservandi jurisdictionis est, et per se non pendet a charactere Episcopali, sicut neque actus absolvendi a peccatis. Item, quia religiosi exempti ( de quibus semper agimus ) non ligantur reservationibus Episcoporum ; ergo justum est ut subdantur reservationi propriorum Praelatorum. Denique ita habet consuetudo fere omnium religionum, ut infra in tractatu de Societate, lib. 8, cap. 5, in particulari referam ; quam consuetudinem Pontifices confirmarunt et approbarunt, praesertim Alexander VI, ut refertur in Supplemento Minorum, et in lib. Monumenta ordinum, concess. 66, et novissime S. D. N. Clemens VIII, peculiari decreto de hac re edito anno 1593, qui aliqua peculiariter circa hanc reservationem crdinavit, quae hic adnctare, adjuncta brevi declaratione, propter dubia qua quotidie interrogantur, necessarium visum est.
2. Enumeratio casuwm qui resercari permittuntur. — Primo ergo ipse enumerat undecim casus, qui in religionibus reservari possunt : Primus, veneficia, incantationes, sortilegia; secundus, apostasia a religione sive habitu dimisso, sive retento, quando eo pervenerit , ut extra septa monasterii seu conventus egressio fiat; tertius, nocturna ac furtiva e monasterio seu conventus egressio, etiam non animo apostatandi facia; quartus, proprietas contra votum paupertatis, quae sit peccalum mortale; quintus, juramentum falsum in judicio regulari seu legitimo; semtus, procuratio, auailium, seu consilium ad abortum faciendum post animatum faelum etiam effectu non secuto ; septimus, falsificatio manus aut sigilli officialium monasterii aut convenlus ; octavus, furtum de rebus monasterii seu conventus, in ea quantitate que sit peccatum mortale ; nonus, lapsus carnis voluntarius, opere consummatus ; decimus, occisio, aut vulneratio, seu gravis percussio cujusque personee; undecimus, malitiosum impedimentum, aut vetardatio, aut apertio litterarum a supérioribus ad inferiores, vel ab inferioribus ad superiores.
3. Prima observantia principalis circa hos casus in wniversum. — Circa quos casus primum advertere oportet, quamvis in aliquibus eorum explicetur necessariam esse materiam peccati mortalis, et opus externum, nihilominus has duas conditiones in omnibus illis esse intelligendas, quia peccata venialia, sicut non sunt materia necessaria confessionis, ita nec proprie reservationis; peccata autem mere interna, etiamsi mortalia sint, secundum communem Ecclesiae usum non reservantur, etiamsi in rigore reservari possint. Pontifex autem, cum aliud expresse non declaret, loquitur secundum ordinariam legem, vel consuetudinem Ecclesiae. Praeterquam quod verba, quibus utitur, in rigore et proprietate, prout sunt accipienda, significant externos actus. Ubi ergo hujusmodi declaratio addi videtur, non est solum propter has conditiones, ut generales sunt, sed propter aliquid speciale circa aliquam earum explicandum. In primo ergo casu nihil additum est, quia non erat necessarium ; nam illud genus peccati externum est, et gravissimum, et vix potest in individuo committi, quin mortale sit. Quid autem sub illis vocibus comprehendatur, dictum est in 1 tom., tract. 3, lib. 3, de Vitiis virtuti religionis oppositis; et videri possunt Summista in illis verbis, et verb. Maleficium, ac verb. Superstitium.
4. Circo secundum casum. — In secundo casu peculiariter explicatur, non sufficere quemcumque exteriorem actum; nam, licet quis deliberato animo apostatandi exuat habitum regularem, et secularem induat, et curet ac tentet egredi septa monasterii, et tandem id non exequatur, vel quia mutat voluntatem, vel etiam quia non potest, casus ille reservatus non est, quia non pervenit ad statum et effectum quem Pontifex designat. Et ratio esse potuit, quia vel antea non est perfecta injuria illata religioni, ita ut cedat in infamiam ejus, vel cerle quia antea non potest illa dici apostasia exterior.
5. Circa tertium casum. — Duo dubia expediuntur circa hunc casum.— In tertio casu soIum notanda est illa particula, Jaurtiva, quae idem significat quod sine licentia Praelati. Unde, licet quis exeat per vim, vel metum gravem immissum Praelato ne resistat exterius, nihilominus furtive dicetur egredi, quia invito Praelato, vel sine legitimo consensu ejus egreditur; unde illud peccatum non solum est quasi furtum, sed quasi rapina in illo genere, ut sic loquamur; generatim autem comprehenditur sub furtivo egressu, quia fit invito Praelato. Sed quid si Praelatus consentiat, tamen inique, et contra suum ofticium, et contra honorem Dei et religionis? Quid etiam si ipse Praelatus sic occulte egrediatur? Utrumque censeo egressum furtivum, et in hac reservatione comprehensum. Primum quidem, quia illa licentia injusta est et nulla, et ita nihil operatur; secunda autem, quia, licet Praelatus conventus non habeat praesentem Praelatum cujus voluntate regatur, habet tamen regulam et voluntatem superioris Praelati, aut totius religionis, aut expressam, aut secundum rectam rationem prassumptam, respectu cujus talis egressio furtiva est. Denique modus talis egressus qualis ille sit manifestat, quia semper fit occulte ac furtive.
6. Aliud dubium. — Dubitari vero etiam potest an hic casus extendatur ad egressum furtivum diurnum. Verba enim Pontificis sunt, aocturna, ac furtiva e monasterio egressio; ergo omnis furtiva egressio illicita reservata est. Respondeo nihihilominus illam dictionem ac, complexive, et non divisive esse intelligendam, ac propterea furtivam egressionem, si nocturna non sit, etiamsi contingat esse peccatum mortale, ex vi illorum verborum non reservari. Sicut enim nocturna egressio non reservatur, nisi furtiva sit, ut est per se evidens, tam ex ipsa re quam ex intentione Pordificis, ita, e converso, furtiva egressio, nisi sit nocturna, non reservatur, quia, ut illud prius verum sit, necesse est particulam ac complesive sumi; et inde sequitur etiam posterius, ut per se constat.
7. Circa quartum et quintum caswn. — Circa quartum casum nihil occurrit adnotandum, praeter ea quae dicta sunt de voto paupertatis. In quinto solum desiderari potest, ut explicetur quid vocetur judicium legitimum. Breviter tamen dicitur esse quodlibet judicium forense, quod secundum leges vel canones in suo foro, qui solet dici actus legitimus duarum personarum sub eodem judice, etc., juxta Glossam in cap. Forus, de Verborum significat. Videntur ergo ibi numerari judicium regulare et legitimum ad excludenda judicia privata per conventiones vel arbitria particularia. Addendum vero censeo, tunc esse hunc casum reservatum, quando religiosus legitime interrogatur, et sub juramento veritatem negat; secus autem erit si injuste interrogetur, nam tunc licet sub juramento neget, si respondere sciat, et debitam intentionem haberet, non erit perjurus; si autem ex ignorantia et conscientia erronea peccet, existimans illud esse perjurium, non eriti casus reservatus, quia illud externum non est verum perjurium, sed putatum; reservatiu autem restringenda est ut cadat super verum actum. Idem opinor dicendum esse, si quis juret falsum testimonium contra aliquem in judicio quod est nullum, vel quia fit coram non legitimo judice, vel ob aliam causam, quia tunc illud judicium non est legitimum, et quia judicium, quod est nullum, non est judicium, licet appareat, et ideo nec illud est perjurium in judicio vere, sed tantum apparenter.
8. Circa sextum. — Circa septimum una quaestiuncula.— Sextus casus non indiget declaratione, sed videri potest motus proprius Sixti V contra illud genus peccati; et moderatio, quae a Clemente addita est, quae attigimus in 5 tom. de Censur. In septimo interrogari potest, qui vocentur Officiales monasterii. Ad quod breviter dicitur, sub illa voce comprehendi et Praelatum ipsum, et omnes, qui sub illo habent aliquam administrationem personarum aut bonorum conventus, ut sunt Vicarius, Subprior, vel in Societate Minister, Procurator, et si qui sunt alii similes. Addo etiam comprehendi a fortiori Provincialem et Generalem, juxta mentem Pontificis, quia, eo falsificatio gravior esset, et magis perniciosa religioni. Item, quia quilibet eorum dici potest Officialis monasterii vel conventus ; nam, licet magis proprie appelle- tur totius provinciae vel religionis, tamen ibi a fortiori singuli conventus includuntur, quae extensio maxime locum habet in his, quae ipsi Praelato favorabilia sunt, et quae perinent ad reverentiam et fidelitatem ejus ofticio debitam, quale est hoc de quo agimus. Occurrit etiam hic obiter adnotandum, supponere hic Pontificem tacite approbare usum religionis, quod officiales ejus propria habeant sigilla distincta ab his quibus privati religiosi uti possunt; non enim falsificatio cujuscumque sigilli, sed propria talis muneris, reservata est. Quare, licet privatus religiosus utatur aliquando proprio sigillo, et alius illud falsificet, non incurret in hunc casum reservatum ; et e converso, si Officialis non habeat speciale sigillum, sed ejusdem figura cum aliis, vel privatum, quodcumque illud sit, falsificatio ejus ex hoc capite non erit reservata, quia non est sigillum Officialis ut sic, neque habet (ut ita dicam) auctoritatem religionis. Dixi autem ex hcc caepite, quia ex alio falsificandi manum, erit casus reservatus.
9. Interrogari etiam potest an fabricare sigillum simile sigillo religionis vel Officialium ejus occulte et furtive, sit falsificare sigillum, si per illud nulla falsa scriptura consignetur. Respondeo: sicut falsificare manum est subscribere cum nomine alterius, imitando subscriptionem ejus, quae illius non est, ita faisificare sigillum proprie est consignare similem scripturam sigillo alieno. Quod dupliciier fieri potest, scilicet, vel subfurando proprium et verum sigillum et consignando, vel fabricando aliud sigillum simile, et illo utendo. Quamvis autem haec furtiva fabricatio sigilli grave peccatum sit, tamen non videtur esse propria falsificatio, donec falsae litterae per illud consignentur ; et ideo non videtur esse peecatum reservatum, etiamsi hac intentione fabricetur, donec ad praedictum usum et effectum perveniat ; sicut etiam furari sigillum Praelati ea prava intentione, si ad effectum sigillandi non perveniatur, non erit peccatum reservatum ex hoc capite.
10. Tertia questiuncula. — Denique interrogari potest, si scriptum, quod falso consignatur manu aut sigillo Officialis, non pertineat ad officium, nec ad res monasterii, sed sit familiaris epistola, verbi gratia, falso alteri attributa, an tale peccatum reservatum hic sit. Et ratio dubitandi esse potest , quia illa non est falsificatio signi Officiaiis, ut Officialis est; videtur autem haec reservatio intelligenda respectu Officialis formaliter, quia non respicitur persona ejus, sed munus, quod sane videtur probabile ; nihilominus non excusarem hujusmodi actionem a ratione peccati reservati, quoties materia ejus sufficeret ad peccatum mortale, quia simpliciter est contra fidelitatem debitam tali personae ratione talis muneris, et est injuriosa non tantum personae, sed etiam officio.
11. Circa octavum. — Primum dubiolum. — De octavo casu, quantum spectat ad quantitatem sufficientem ut illud furtum mortale sit, superius tactum est , nam hoc peccatum semper habet adjunctam mitlitiam proprietatis. Quia vero ibi dicitur, de rebus monasterii, dubitatum est an furari aliquid a privato religioso, ex rebus illi ad suum usum concessis, sub hac reservatione comprehendatur; et pars affirmans dicitur fuisse ab ipso Pontifice declarata, in qua nulla mihi dubitatio esse posset ; quia quod res sit applicata ad usum unius fratris, non tollit quin, absolute 1loquendo, sit monasterii, vel conventus. Quin potius, licet privatus religiosus habeat usuin ejus cum facultate donandi illam etiam extra reiigionem , nihilominus furari illam erit reservata culpa, si mortalis sit, quia quando illa res non est consumpta, vel alienata extra religionem, semper est monasterii quoad proprietatem et dominium , vel quoad principalem administrationem et dispensationem (ut monasteria comprehendamus , quae dominium in communi non habent), et hoc satis est ut comprehendatur sub verbis Pontificis in omni proprietate. Sed quid si res non sit alicujus monasterii in particulari, ut solet esse, verbi gratia, pecunia, qua Provincialis utitur, vel res aliae similes? Respondetur sine dubio comprehendi, juxta dicta in praecedenti casu; nam sub illo singulari monasteri, cel conventus, a fortiori comprehenditur plurale concentwuwn, vel anonasteriorwum ; bona autem provincia ut sic sunt omnium monasteriorum simul.
12. Circa nonum casum. — Circa nonum casum est familiare dubium, quid significent illa verba, opere consummatus ; duobus enim modis intelligi possunt. Primo, ut sint posita ad excludendum lapsum per consensum internum, vel morcsam delectationem , ita u solum significetur, oportere ut tale peccatum in opus lexternum progrediatur , et in illo consummetur quatenus peccatum mortale est. Alius sensus est, ut peccatum sit consummatum in sua specic. Prior sensus est rigo- rosus, namjuxta illum omnia peccata externa habentia malitiam mortalem ex ipsamet materia, et actione exteriori, continentur sub hac reservatione sic declarata, ut sunt, verbi gratia, tactus impudici, qui ad ultimam consummationem non perveniunt. Dixi autem ex ipsamet materia, et actione exteriori , quia si materia exterior revera sit levis, quamvis ex pravitate intentionis fiat actio exterior, peccatum mortale non erit reservatum ex vi horum verborum, quia revera dici non potest opere consummatum. Alius sensus est mitior, et, quantum inielligere potui, communiori sensu receptior ; juxta quem sensum actus impudicus, si non perveniat ad consummationem actus in sua specie, fornicationis, verbi gratia, vel alia simili, non erunt casus reservati , quia non sunt opere consummati. Solum adverto, quoties peccatum pervenit ad pollutionem, esse in omni rigore opere consummatum, et consequenter sub illa reservatione comprehendi, quia illud peccatum habet propriam speciem , in qua consummatur, juxta doctrinam D. Thom. 2. 2, quaest. 154, art. 11, et hoc satis est ut sit reservatum, quamvis non perveniatur ad consummationem illius actus, quem fortasse peccans intendebat, vel in quem natura sua actus impudici ordinabantur, copulam scilicet carnalem.
13. Circa decimum et undecimum. — In decimo casu nihil occurrit adnotandum. In undecimo solum est ponderandum illud verbum sealitiosum, ut inde colligatur, sifiat bona fide, ctiam imprudenter, et cum gravi negligentia, non esse casum reservatum; nam verbum malitiosum non tantum significat fieri cum gravi culpa, sed etiam fieri ex malitia, id est, ex directa intentione impediendi effectum litterarum, etretardanci illas ; existimo etiam illud verbum conjungendum esse etiam cum apertione litteravum ; nam, ut reservata sit, oportet ut ex malitia fiat : ad hoc autem satis crit quod fiat intellisendo aut praesumendo id esse contra voluntatem Supcrioris, nam tunc sufficiens malitia intervenit.
14. Secunda principalis observatio circa eosdem casus in unicersum. — Est autem circa hos casus ulterius advertendum, Pontificem non praecipere ordinarie ut omnes hi casus reserventur in religionibus, ut manifeste patet ex illis verbis : Decrerit (scilicet Pontifex) ut neino ez regularium Superioribus peccatorum absolutiones sibi reservet, exceptis iis quee sequuntur, aut omnibus , aut eorum aliquo, prout subditorum wtilitati empedire in Domino Judicaverint. In quibus verbis nullum est praecipiens ut hi casus reservati sint, sed solum prohibens ne Superiores religionum alios reservent, et eis permittens ut ex his possint, quos expedire judicaverint, reservare. Unde infertur, per hoc decretum non auferri a Superioribus potestatem reservandi casus, sed ad talem materiam limitari. Et quoniam in praedictis verbis Pontifex indefinite loquitur de Superioribus, existimo ex vi illorum non solum Generalem, vel Provincialem, sed etiam Praelatum Conventualem posse praedictos casus, et quemlibet corum reservare, etiam si in religione reservati non essent. Quod non ita intelligendum est, ut Pontifex censeatur dare Praelatis novam aliquam potestatem, sed solum non auferre ; ita ut, si Guardiani vel Priores antea habebant privilegia reservandi casus (quod esse concessum ab Alexandro VI refertur, in lib. Monum. ordin., et in Supplemento Minorumetiam nunc habent eamdem potestatem, sed restrictam ad hos casusa Pontifice designatos ; imo ex potestate ordinaria existimo posse idem facere, nisi alias sint prohibiti per suam regulam, quia sunt veri Praelati ordinarii, et habent altiorem jurisdictionis rationem quam Parochi.
15. Tertia obsercatio . — Preeterea observandum est quod, licet Pontifex restrinxerit potestatem Praelatorum ad illos undecim casus, non abstulit omnino religionibus potestatem alios reservandi, sed voluit ut id solum fieri posset vel a Capitulo generali pro tota religione, vel a capitulo provinciali pro sua provincia. Ubi etiam adverto, non fuisse mentem Pontificis dare Capitulis novam potestatem, sed solum non auferre quam juxta sua privilegia vel constitutiones habebant. Unde in Societate, in qua congregatio provincialis justa suum institutum non habet jurisdictionem ad hujusmodi actus, ctiam nunc illam non habet, non. obstantibus praedictis verbis Pontificis. Ad quod etiam expendo, solum negative dicere : Non aliter fiat quam generalis cel provincialis Capituli, etc., non dicere autem positive, ut ab eis et a quolibet illorum fieri possit.
16. Dicunt autem aliqui, hanc probibitionem seu limitationem non esse usu receptam in aliquibus religionibus, quia saepe contingit evenire casus particulares, qui propter bonum regimen necessario sunt statim reservaudi, non expectato Capitulo generali, quia alias maxima incommoda religioni sequerentur. Sed nullo modo censeo hoc esse admittendum in praxi, nam lex Pontificia non pendet ex acceptatione, sed ipsa obligat ut acceptctur, et ideo primi transgressores post sufficientem promulgationem non excusantur a culpa, nec continuata transgressio suflicit revocare legem, donec valde frequens sit, et ab ipso legislatore scienter tolerata, quod in praesenti nullo modo video dici posse; quia nectalis consuetudo huic legi contraria ostendi potest, et multo minus quod Summus Pontifex scienter tolerat illam ; maxime vero hoc habet locum in lege irritante, qualis est haec; aufert enim potestatem, et consequenter reddit nullam reservationem aliter factam. Quapropter sine scrupulo possunt subditi non timere illam, quantumcumque illis dicatur, prohibitionem Pontificis non esse acceptatam. Ratio autem de incommodis religionis vel probat Pontificiam prohibitionem esse contra commune bonum religionum, quod dicere plusquam temerarium esset; vel certe nihil probat, quia vel nulla sunt talia incommoda, quibus aliis mediis occurri non possit, praesertim pro brevi tempore ; vel si aliquod interdum sequatur, est rarum et particulare, quod lex humana non considerat.
17. Dubium an possint Prelati religionum reservare censuras, esto non possint culpas. — Resolutio vera. — Potest autem dubitari, esto non possint Praelati immediate et directe reservare sibi alias culpas, possint nihilominus reservare censuras. Et ratio dubitandi est, quia a diversis non fit illatio ; censura autem, et peccatum, et utriusque reservatio diversa sunt. In contrarium autem est, quia, juxta communem usum Ecclesie, quoties peccatum habet excommunicationem ipso facto annexam, si excommunicatio reservata sit, etiam peccatum censetur reservatum. Item, quia alias possent Praelati religionum per hanc viam eludere hoc praeceptum, adjungendo censuras, et illas sibi reservando. Respondeo, debere Praelatos omnino cavere ne hac occasione multiplicent censuras ; nam, ut in jure dicitur, transgressor legis merito judicatur, qui verba legis tenens, contra legis nititur voluntatem. Nihilominus existimo Praelatos religionum non esse privatos per hanc legem suo jure reservandi censuram, quia revera est per se distincta; et mens Pontificis non fuit de illa tractare. Declaraturque in hunc modum, quia vel censura fertur a lege, vel ab homine; si a lege, reservari poterit ab auctore legis, quia in religionibus auctor talis legis non est nisi Capitulum generale vel provinciale, quae potestatem habent reservandi casus, etiam ex ordinatione Pontificis. Si autem censura est ab homine, eo ipso absolutio ejus pertinet ad ferentem illam, et ita dici potest illi reservata. Et quamvis de illa, quae fertur per sententiam generalem, sint opiniones, tamen non dubito quin ad tollendas illas possit superior etiam nunc sibi talem absolutionem reservare, cum illi non sit prohibitum, ut dixi, et per accidens sit quod ratione censura non possit a tali peccato absolvi, nam hoc etiam sequitur ex censura per sententiam part:cularem.
On this page