Caput 19
Caput 19
Quis possit absolvere religiosos a culpis reservatis.
1. Prima assertio, negans hanc potestatem eztra religionem .—Quid de novitiis.—Supposita jam reservatione superiori capite explicata, facile est definire quis possit religiosos absolvere a peccatis sic reservatis. Primo enim dicendum est, per se loquendo, et jure ordinario, a nemine posse absolvi extra suam religionem, praeterquam a Summo Pontifice. Hoc patet, quia dictum est in cap. 16, a communibus etiam peccatis non posse extra religionem absolvi; ergo a fortiori idem dicendum est de peccatis specialiter reservatis. Unde fit ampliandum esse etiam ad eos qui habent jurisdictionem delegatam a Papa, per generalia privilegia absolvendi a reservatis; nam in illo cap. ostensum est haec privilegia, sive sint concessa ex parte poenitentium, sive ex parte confessorum, non extendi ad personas religiosorum ; ergo nec facultas in eis concessa extenditur ad peccata reservata in religionibus. Àn vero haec ampliatio extendenda sit ad novitios, juxta superius d. cap. 17, a n. 11, definiendum est. Novitii enim gaudere possunt dictis privilegiis, et ideo absolvi poterunt per eorum facultates ; per communem autem jurisdictionem Episcoporum absolvi non possunt a reservalis, quia neque ab aliis possunt, ut diximus eod. cap. decimo septimo, numero decimo quarto.
2. Quid de iter agentibus nounulli resolvant. — Ferior resolutio auctoris. — Sed quid de religiosis iter agentibus ? Quidam aiunt non posse absolvi ab externis confessoribus ab hujusmodi peccatis. Ratio est, quia per privilegium Sixti V, Innocentii VIII, et similia, solum eis conceditur ut possintconfiteri sacerdotibus regularibus, vel secularibus, dum iter agunt; in hac autem facultate generali non comprehenduntur casus reservati , ut in jure declaratum est. Neque etiam illa facultas censetur concessa a Praelatis, nisi expresse et in specie declaretur, ob eamdem causam, quod casus specialis sub generali concessione non comprehenditur. Et hoc specialiter confirmat, quia nonnulli Pontifices prohibuerunt Mendicantibus Praelatis ne casus reservatos extra suos ordines committant, ut ex lib. Monumenta ordinum referunt Corduba in cap. 7, Regul. S. Francisci, quaest. 3, et Emmanuel Roder. tom. 1, quaest. 62, art. 5. Respondeo nihilominus nullam posse in hac re generalem regulam assignari, sed consulendam esse regulam, consuetudinem, vel peculiarem providentiam Praelatorum uniuscujusque religionis. Moraliter enim loquenda, necessarium est ut aliquo modo in hac parte subditis religiosis provideatur; nam si sint sacerdotes, quotidie possunt indigere confessione, quia debent frequenter celebrare ; et per plures dies abstinere, et scandalosum esse potest, et eis nocivum, et nimis molestum. Si autem sacerdotes non sunt, etiam expedit ut saepius communicent ; essetque praeter debitam religionis providentiam eos cogere, ut a communione abstineant usque ad reditum in monasterium; quamvis enim haec posset esse justa poena religiosi sic peccantis, esset tamen nimis rigorosa, et non admodum medicinalis, nisi ubi censura intervenit ; praeterquam quod periculosum esset cogere religiosum, qui fortasse ex fragilitate mortaliter peccavit, ut per multos dies sine sacramentali absolutione permaneat.
3. Indultum Innocentii pro hac resolutione expenditur. — Ob hanc ergo causam Innocentius VIII, ut dicti autores referunt ex Compendio Cisterciensi, verbo Confessor, S 15, concessit Praedicatoribus monachis, ut extra monasterium ordinis eaistentes de licentia sugeriorum cuicumque regulari, seu seculari sacerdoti, confiteri possint, et a quocumque casu, quomodocumque reservato, absolvi, sicut a confessariis ordinis. Quae verbi mihi ambigua sunt, nam illa particula de licentia superiorum, potest cum antecedentibus et consequentibus conjungi, quia nulla virgula interponitur; rcddet autem sensum valde diversum, si uno vel alio modo construatur; nam conjuncta praecedentibus, sensus est, religiosum, qui ex licentia superiorum extra monasterium existit, eo ipso posse absolvi, etc., ita ut illa verba addita sint ad excludendum fugitivos ab hujusmodi gratia, et ad significandum licentiam sic confitendi, vel ab ipso Pontifice co ipso dari, vel intelligi inclusam in ipsa licentia peregrinandi. Si autem praedicta verba tantum subsequentibus conjungantur, sensus est, eos, qui extra monasterium existunt, posse de licentia suorum superiorum absolvi. Sed hic posterior sensus minus aptus videtur, tum quia hoc per se notum est; tum etiam quia idem dici posset de existentibus in monasterio. Prior ergo sensus videtur proprius et intentus. An vero illa concessio sit usu recepta in alis religionibus, mihi non constat, neque existimo fuisse necessarium, tum quia non est omnibus directe facta, et alig non coguntur communicationem ejus admitterc; tum etiam quia non continet praeceptum, sed datur per modum privilegii cui renunciare potuit illa religio, cui directe concessum est. Et adhuc certius existimo non cogi Praelatos religionum illam facultatem absolute dare, sed eo modo quo expedire judicaverint. Quod et perse est rationi consentaneum, quia Pontifex non intendit relaxare disciplinam religiosam, sed tantum sufficienter providere necessitati religiosorum. Etex ipsa concessione colligi potest, quatenus dicit ita posse absolvi, sicut possent a confessariis ordinariis ; confessarii autem Ordinis non possunt absolvere areservatis, nisi juxta modum a superiore prascriptum ; ergo neque alii in praedicto casu.
4. Predicta auctoris vesolutio solidius fundatur in usu, vel regula cujusque religtonis.— Propter hoc ergo censeo, magis esse attendendam regulam vel consuetudinem religionis, aut ordinationem Praelatorum, quam alia privilegia. In aliquibus ergo religionibus fortasse vel ex regula vel ex consuetudine constat, talem licentiam absolute et simpliciter censeri concessam, eo ipso quod Pralatus non prohibet nec limitat illam, et in talibus religionibus, eo ipso quod quis peregrinatur, peccata desinent esse reservata, quia perinde absolvi possent a quolibet confessore, ac caeteri. Quod difficile creditu est, quia non potest non esse in dispendium religionis : si enim reservatio adhibetur ut sit tanquam fraenum ad non cadendum, quomodo auferenda omnino est, quando religiosus extra monasterium vagatur, cum tupe majori fraeno et pluribus mediis indigeat? Ob hanc ergo causam religiones aliquae licentiam illam concedunt peregrinantibus cum onere comparendi postea coram suis Praelatis ; sic enim utrique necessitati subveniunt, quia nec subditus cogitur diu carere absolutione, nec ei aufertur fraenum reservationis, et alioquin modus ille dandi facultatem sub illo onere, sanctus est, et in Ecclesia usitatus, ut in tom. 4, disput. 30, sect. ult., late tractatum est, et ita servari dicitur in religione Carthusiae et S. Hicron., et de Societate, ut infra tract. 10, lib. 8, cap. 5, dicetur.
5. Quid ubi uec regula providit, nec de usu constat.— Tandem, ubi nec per regulam satis declarata sit haec facultas, vel modus ejus, nec de consuetudine satis constiterit, quia fortasse solet peti facultas a superiore, si contingat aliquem ex oblivione naturali discedere non petita facultate, credendum est implicite esse concessam a superiore in ipsa facultate peregrinandi, salvo rigore reservationis quoad fieri potest. Prior pars constat, tum quia, qui unum concedit, virtute concedit aliud quod moraliter necessarium est ad ilud convenienter exercendum ; tum ctiam quia universalis consuetudo ita videtur interpretari voluntatem Praelatorum. Altera vcro pars probatur, quia illa licentia non datur nisi pr opter necessitatem; ergo est explicanda juxta ea jura quae in similibus casibus facultatem concedunt ; quotiescumque autem haec facultas in jure datur ratione occurrentis necessitatis, datur salvo onere reservationis, atque adeo sub obligatione comparendi; ergo hoc sensu interpretandum est, quoties superior aliud expresse non declarat. Imo, aliqui volunt in eo casu non dari ullam facultatem, sed ob inopiam confessoris, qui a rescrvatis absolvat, posse religiosum absohi tunc directe ab aliis peccatis; reservata autem solum per accidens remitti, sicut oblita, et ideo manere integram obligationem illa confitendi superiori. Quod quidem non repugnat, ut infra in simili videbimus; est tamen rigorosius, et quod dixi videtur verisimilius. Nam quod alii aiunt, in eo casu neutro modo posse absolvi, sed posse ac debere celebrare aut communicare cum sola contritione, mihi verisimile non est, ut statim in simili dicam.
6. Secunda assertio, escludens quogque religiosos non habentes licentiaum Pralati. — Secundo dicendum, religiosum non posse absolvi a casibus reservatis ab aliquo religioso, seu confessore suae religionis, nisi de licentia Praelati specialiter ad hoc concessa. Probatur, quia haec est vis reservationis; supponimus autem peccatum esse reservatum ipsi Praelato; ergo qui ab illo non habet jurisdictionem, non potest hanc absolutionem praestare; non datur autem talis jurisdictio per generalem facultatem audiendi confessiones religiosorum, ut ex regula juris saepe citata constat ; ergo necessaria est specialis facultas. Linitandum vero hoc est, nisi ex regula, vel ex usu jam constaret, talem facultatem esse annexam tali muneri confessoris. Verumtamen in eo casu peccatum non esset reservatum jam soli Praelato, sed ipsi, vel confessori domus. Sicut respectu novitiorum, si eorum magister habet ex officio talem facultatem, eorum peccata non tantum superiori, sed etiam magistro suo dicentur reservata, vel sub disjunctione, quamvis in hoc semper excedat Praelatus, quod possit sibi reservare, si velit. Et ideo posset esse quaestio de modo loquendi. Dicet fortasse aliquis, jam hoc esse debere jus ordinarium religionum, quia Summus Pontifex Clemens VII ordinavit, ut superiores in singulis domibus deputent duos, vel tres confessarios, quibus etiam casus reservati committantur. Respondetur, imo hinc colligi, hujusmodi confessarics non habere hanc jurisdictionem ex vi sui muneris, imo nec debere illis committi habitualiter ( ut sic dicam), sed solum pro re nata, quando occasio i postulaverit.
7. Nota pro servientibus in reli gione. — Item pro novitiis. —Sed, licet hoc verum sit communi jure, quaeri potest an ex communi aliquo privilegio religionum possint regulares absolvi a quccumque Sacerdote vel confessore sui ordinis. Circa hoc nonnulla privilegia refcruntur in Compendiis privilegiorum religicnum., et in lib. Monumenta Ordinum, quae in summa redegit Emmanuel Roder., q. 62, art. 6, ex quibus duos casus praeecipue elicio. Unus est, in quo datur facultas religiosis Minoribus, ut possint semel eligere de eadem observantia confessorem, qui de omnibus peccatis reservatis et censuris possit illos absolvere, imo et dispensare in irregularitatibus, excepto homicidio, et mutilatione voluntaria. Quod privilegium, cum generale sit, complectitur omnia peccata, etiam in ipsa religione reservata; cumque ex parte personae eligendae nullam aliam conditionem requirat, nisi quod sit ejusdem ordinis, non videtur amplius restringenda, nec postulanda specialis hcentia Praelati. Sed nihilominus probabile existimo, confessorem sic eligendum debere esse ex approbatis vel expositis a Praelato religionis ad audiendas confessiones suorum subditorum, tum quia non sine causa dixit Pontifex: Possit eligere confessorem de eadem observantia; et non dixit, possit eligere sacerdotem, aut presbyterum ; tum maxime quia privilegium debet, quoad fieri possit, secundum jus intelligi, quando ita potest suum effectum operari sufficienter, et magis ordinate, quod ita contingit in praesenti; nam privilegium hoc opcratur dando benc amplam jurisdictionem; tamen ex parte personae non excludit ordinarium jus religionum, quod requirit Praelati approbationem ad illud munus exercendum. Unde quatenus idem privilegium ibi extenditur etiam ad servientes et famulos, oportcbit ut confessor eligendus, sit approbatus ab Episcopo, juxta Concilium Tridentinum. De novitiis autem ad quos etiam fit extensio, non idem judico, sed suflicerc illis confessorem approbatum a religione; nam quoad hoc non ut seculares, sed ut regulares computandi sunt. Denique hoc privilegio uti possunt omnes reIigiosi, qui in privilegiis cum Mendicantibus communicant; unusquisque tamen servare debet modum in sua religione prrescriptum, et a Pontificibus approbatum circa usum talium privilegiorum. Idem sentiendum est de quibusdam aliis privilegiis, et quasi jubilseis concessis aliquibus religionibus pro aliquibus anni festivitatibus, quae refert dictus Emman., tom. 1, q. 62, art. 10.
8. Alter casus in articulo mortis.—Alius casus est, quo similis facultas conceditur, pro articulo mortis, quae in quodam Privilegio Sixti IV cum his exaggerationibus conceditur: Quicumque confessor quemlibet religiosum Mendicantium, cel eorum qui gaudent illorum pricilegiis, ab omnibus casibus, nullo emcepto, cum omnimoda aucloritate, ac si in illo actu esset Summus Pontifez, absolvere potest; et €dem auctoritate ei indulgentiam plenariam concedere. In quo primum notari potest parlicula quicumque confessor , quam intelligo de confessore qui hoc munere fungi poterat in illo articulo ante hoc privilegium; et ideo foriasse non dixit, quicumque preshgter, vel sacerdos ; nam, licet in casu necessitatis quilibet sacerdos possit esse confessor in articulo, et tunc consequenter possit uti hac facultate circa religiosos, tamen, seclusa necessitate, non quilibet sacerdos, sed solus proprius, vel delegatus ejus, potest esse confessor, etiam in illo articulo; hoc autem privilegium non facit confessorcm eum, qui non erat, sed auget facultatem legitimi confessoris. Et ob hanc causam existimo non posse rcligiosum virtute hujus privilegii confiteri in articulo mortis cuicumque simplici sacerdoti, omisso legitimo confessore, si adsit, et velit suum munus juste exequi. Item, licet ex vi eorum verborum non fiat determinatio ad confessores ejusdem ordinis, nihilominus ex alio capitc existimo, quando adest proprius confessor, non posse eligi presbyterum alterius ordinis, quia non est confessor respectu talis personae; praedicta autem verba videntur respective ct proprie intelligi, quia ibi, ut disi, non datur facultas ad eligendum quemcumque sacerdotem in confessorem, sed augetur potestas cujuscumque legitimi confessoris talis personae. Et confirmatur haec expositio. quia ibi solum intenditur favor articuli mortis quautum ad plenam remissionem, qui potest obtineri non immutando debitum ordinem, nec jus aiterius auferendo; ergo ita explicandus est.
9. Secunda observatio. — Secundo est notanda illa particula, quemlibet religiosum ; nam ex vi illius constat non extendi ad familiares, vel servientes. De novitiis autem dubitari posset, quia religiosi non sunt ; tamen in re adeo favorabili potest nomen religiosi ad novitium extendi : item quia in eodem privilegio, sub his verbis, Omnibus Pradicatorum, et Minorum ordinum Professoribus, novitii manifeste continentur ; nam inferius dicitur, ut consequantur indulgentiam etiamsi ante professionem moriantur; ergo eadem ratione possunt comprehendi sub nomine religiosorum. Erit autem hoc certius, si in religione sit generale aliquod privilegium concedens, ut novitii frui possint hujusmodi gratiis etfavoribus. Idemque dubium locum habet in donatis, qui tria vote substantialia non emittunt, et ideo proprie religiosi non sunt. Et quia neque ad illa vota emittenda, vel professionem faciendam tendunt, ideo adhuc minus proprie religiosi sunt, quam novitii ; et ideo securius est pro his personis uti aliis privilegiis continentibus similem gratiam pro articulo mortis, et expresse extensionem faciunt ad hujusmodi personas, ut refertur in Compendio D. Hieronymi, S 6, cum quibusdam limitationibus et conditionibus quae ibi explicantur.
10. Tertia observatio, et quorundam placitum circa illgn. — Praeterea advertere oportet, in prioribus privilegiis simpliciter conccdi hanc gratiam pro articulo mortis. Unde inferunt aliqui, quod ex vi illorum si quis absolvatur in vero periculo (quod sub articulo comprehenditur, ut tom. 4, disp. 26, sect. 4, et disp. 21, de Fide, sect. 4, num. 23, diximus), et postea non moriatur, non potest iterum per illud privilegium absolvi ; quia talis facultas jam habuit suum effectum, et ita per primum usum espiravit, ut generaliter de similibus facultatibus tenet Navar., in Summa, cap. 26, num. 31, dicens esse juxta mentem omnium ; solumque id conftirmat argumento l. Bores, ft. de Verb. signific., ibi: Hoc sermone dum nupta erit, prime nuptie significuntur. Et confirmari potest, nam ob hanc causam quando Papa vult majus privilegium concedere, addit : Qucd si de illo reputato tunc morLis articulo, aut infirmitate, àa qua eorum quilibet constitutus fuerit, aon discesserit, semper indulgentia praedicta intelligatur resercari ad veruin mortis articulum. Quae verba adduntur in privilegiis coucessis ab Eugenio IV,et a Nicolao V, relatis in dicto compendio S. Hieronymi, S 6 et 7; ergo signum est, ubi haec extensio non additur, finiri facultatem per priuum usum. Et hanc sententiam videtur sequi Cordub., lib. 5 de Indulgentiis, quaest. 29. in fine.
11. Auctoris decisio quoand concessione indulgentie in articulo mortis. — Sed in his privilegiis oportet duo distinguere, scilicet, absolutionem a reservatis, de qua nunc praecipue agimus, et indulgentiam plenariam. Quantum ergo attinet ad indulgentiam, Navarri opinio frequentius recepta est, ut intelligi potest ex Sylvestro, verb. Indulgentia, num. 25, et Anton., 3 part., tit. 10, c. 3, S4 et b. Nihilominus probabilius censeo semper reservari in verum articuluin mortis ex conjecturata mente Pontificis, nam rcvera intentio ejusest concedere hanc gratiam, ut, quantum in se est, habeat efficaciam perducendi hominem immediate ad gloriam, ita ut illi non sit necessaria purgatio post hanc vitam. Item, quia haec etiam est intentio postulantis hoc privilegium, quia tota mens ejus fertur ad veram mortem ; nam vera necessitas hujus gratiae in illo vero articulo existit. Unde ubi hoc expresse ponitur, fieri censeo ad majorem declarationem, et ad tollenda dubia ; tamen, considerata materia,-etiam sine tali declaraione, videtur ex re ipsa satis constare de mente Pontificis.
12. Duplex modus differendi iudulgeutiam usque ad articulum mortis. —Hac autem sus- pensio usque ad verum articulum, dupliciter potest intelligi : primo, ut indulgentia nunquam habeat effectum, donec vera mors sequatur, et ideo, illa non secuta, reservetur. Secundo, ut indulgentia statim operetur, ct nihilominus si mors non sequatur, iterum atque iterum in simili articulo concedi possit cum effectu, donec vera mors scquatur. Et licct prior modus sit probabilis, tamen posterior est magis pius, et veritati magis consentaneus. Primo, quia beneficium principis ample interpretandum est, quanco ipse non hmitat illud ; hic autem non limitat, quia non dicit semel in articulo mortis, tunc enim fortasse statim fieret cfiectus, propter raonem quam statim faciemus, et expiraret gratia, propter illam restrictionem semel, quae in prsesenti non additur, sed est concessio indefinita pro articulo mortis; ergo ample intelligendum est hoc beneficium pro quovis articulo. Et confirmatur, quia in hujusmodi rebus indefinita aequivalet universali. Secundo, quia Pontifex absolute dat confessori facultatem concedendi illam indulgentiam in articulo mortis ; ergo etiam confessor utens illa absolute, absolvit plenarie, et non sub aliqua conditione ; ergo absolutio non manet suspensa, quasi expectans adventum mortiss; nec debemus recurrere ad praescientiam Dei, quia hi effectus morales fiunt juxta virtutem et intentionem agentis, independenter ab extrinseca scientia; ergo in illa absolutio statim operatur; ergo reservatur in verum articulum mortis nova absolutio. Tertio, potest ita explicari, quia per talem indulgentiam vult concedere Pontifes plenariam remissionem totius vitae usque ad articulum mortis ; quia tamcn de vero articulo mortis homini constare non potest, ideo consequenter ac necessario vult ut talis absolutio instanti periculo, et quando moraliter timetur mors, concedatur ; et quia non vul absolutionem, quae debet esse actus legitimus, esse conditionatam, ideo statim habet effectum. Si autem postea mors non sequitur, effectus ille non est adaquatus gratie, seu facultati, quia bon est dc reatibus tetius vitae usque ad veram mortem ; ergo semper superest facultas absolvendi in vero articulo morlis a reatibus qui superfuerint ; ergo semper reservatur indulgentia aliqua ad verum articulum mortis. Atque ita sentit Gerson, 2 part., tract. de Absolutione sacramentaii, S Quaris ulterius, Alph. 33, lit. K, et quoad hanc partem idem sequitur Corduba supra. 13. Dcisio quoad absolulionem a reserzatis in eodem articulo. — Hinc vero colligo idem a fortiori dicendum esse de potestatc absolvendi a peccatis reservatis pro articulo mortis simplieiter concessa ; nam sine dubio per illam potest quis absolvi in gravi et morali periculo mortis, quia non potest humano et rationabili modo aliter dari, vel plus differri absolutio. De qua multo certius est statim operari, quia sacramentalis absolutio suspendi non peotest, nec conditionem de futuro recipere. Si autem mors non sequatur, dari poterit similis absolutio in quocumque simili eveutu, usque ad verum articulum mortis. Primo quidem ratione indulgentia plenarie, quando iila conjungitur, ut in Induitis, de quibus agimus; nam eodem sensu conceditur potestas absolvendi a reservatis, quo indulgentia plenaria pro articulo mortis, ut ex eodem contextu patet. Imo illa potestas absolvendi ordinatur ad indulgentiam plenariam obtinendam, ut in jubilaeis, et per bul'am Cruciatae fieri solet; ergo quamdiu homo manet capasx taiis indulgentiae, manet etiam capax absolutionis, quae est dispositio ad illam; nam qui dat formam, dat consequentia ad formam. Secundo, etiamsi Indultum non haberet adjunctam indulgentiam plenariam, sed tantum daret potestatem absolvendi a reservatis in articulo mortis, non extingueretur illa potestas per primum actum, sed semper maneret sutlüciens ad absolvendum in vero articulo mortis, propter casdcm rationes in priori puncto factas, quia revera finis intentus a Pontifice per bane facutatem. est efficax auxilium pro ipsa morte, et quia, illa non secuta, nondum habet illa facultas plenum usum. Et revera hoc potius opinatur Corduba, imo ex hoc exemplo confirmat illud de indulgentiis : Sicut alie concessiones (inquit) facte pro articulo mortis, ut ad a'soltendum a peccatis et censuris in crticulo mortis, ad celebrandum domi sum, et comm» anicandum in articulo mortis, intelhguntur toLies, quolies talis articulus occurrit, ut-patet (ait) ex practicata consuetudine. In fine aute: illius S, soinm dieit, licentiam absolvendi a reservatis expirare per primum actum, nisi aiud constet de mente concedentis. Nos autem dicimus id satis constare de mente concedentis, et priorem actum non fuisse adaeequatum tali facultati.
14. Sed quaeret tandem aliquis quae sit utilitas hujus Indulii de reservatis pro articulo mortis, seclusa plenaria indulgentia; quia in mortis articulo nulla est peccatorum rescrvatio, ut Concilium Tridentinum, sess. 14, dicit; ergo illa facultas nec necessaria tune est, nec utilis. Respoudetur, duo per hanc facultatem concedi. Unum est, ut confessor ordinarius, qui alias non posset in illo articulo a reservatis absolvere, cum adsit Praelatus qui absolvere possit, valeat absolutionem a peccatis reservatis impendere. Quamvis enim in articulo mortis, si necessitas urgeat, nulla sit reservatio culparum, nihilominus non excluditur ab illo articulo debitus ordo, ut nimirum ab illo petatur absolutio, qui per se habet jurisdictionem, quia solus mortis articulus non dat aliis jurisdictionem, sed solum in defectu habentis illam, ideoque quando adest superior, ad quem per se spectat reservatorum absolutio, non potest inferior sacerdos, vel ordinarius confessor absolvere a reservatis per solum commune jus. Addito autem hoc privilcgio, potest quilibet confessor absolvere, praetermisso Praelato, et absque alia facultate ejus, quia Pontifex dat illi jurisdictionem. 15. Secunda utilias hujus privilegii cst, quia ex vi illius absolvitur religiosus simpliciter, et sine ullo onere comparendi. Nam, licet cmnia peccata in articulo mortis a quolibet sacerdote absolvi possint, tamen interdum si habeaunt censuram reservatam annexam, ratione illius relinquitur onus comparendi, quando absolutio datur ab eo a quo alias dari non posset, ut albi tractatum est. Quando autem absolutio datur ex vi hujus privilegii, nullum relinquitur onus comparendi, sed tantum satisfaciendi. Non omittam autem advertere, in quodam privilegio relato a citalis auctoribus, et in dicto Compendio S. Hierongmi, haberi haec verba: Cum aliquis fralrum iucurrerit àn dementiam, letargiam, cel amiserit empressionem loguelee antequain absolvatur, vel quia non fuit copia confcasoris, in tali casu, cel simil, absolvere eum possit in periculo mortis, et vemissionem plenariam euctoritate Apostolica impendere quilibet presbyter secularis, aut regularis. Oportet enim haec verba sapienter intelligere ; nam si in illis sit sermo de absolutione sacramentali, necessarium est ut aliqua confessio fieri potuerit, saltem pcer generalia signa confessionis in ordine ad absoluticnem postulatam. Si autem confessio nullo modo praecedere potuit, non est danda absolutio sacramentalis, nec privilegium potuit talem facultatem concedere ; absolutio vero seu remissio indulgentiae plenariae dari potest in eo casu virtute illius privilegii, quia haec non est sacramentalis, nec requirit necessario praecedentem confes- sionem, sed solam gratiae dispositionem, quae praesumitur quamdiu oppositum non constat.
16. Tertio dicendum est, Praelatum relicionis jure suo posse subditos absolvere a peccatis inreligione reservatis, vel alteri eam jurisdictionem committere. Haec assertio quoad priorem partem est per se nota, quia cum peccatum reservatur superiori, apud illum manet jurisdictio ad absolvendum a peccatis hujusmodi. Est autem hoc respective intellizendum de superiore non tantum reservante, sed etiam cui fit reservatio: quamvis enim Generalis vel Provincialis solus, vel cum Capitulo sibi proportionato, juxta morem - relicionis, reservet peccatum, non tamen semper sibi reservat, sed conventuali Praelato; de illo crgo dicimus posse jure suo absolvere, et a fortiori omnem superiorem Praelatum. Sed quid si peccatum reservetur soli Generali, vel Provinciali ? Respondeo, tunc non posse conventualem Praelatum jure suo absolvere ; sicut non potest Parochus absolverc jure suo a peccatis reservatis Episcopo. Ad providentiam aut Provincialis, vel Generalis pertinet providere modum quo possint subditi absolvi a talibus peccatis in absentia sua, quia cum haec sit frequens et diuturna, et confessio cuui absolutione non possit fieri per litteras, injusium esset cogere subditos tanto tempore confessione privari, vel cogcre illos ut vel diminute confiteantur, tacendo peccata reservata, quia ab eis absolvi non possint, vellicet integre confiteantur, ut ab eis absolvi non possint, nisi per accidens, sicut a peccatis oblitis. Imo, licet peccatum habeat annexam excommunicationem reservatam Provinciali, cujus absolutio per litteras potest impetrari, qua impetrata, tollitur reservatio calpae, nihilominus molestissimum esset subditis gravamen expectandi absolutionem censurae per litteras a Provinciali, tum propter moram, tum propter periculum reservationis ; et ideo semper essc debet praesens qui possit absolverc, vel simpliciter, vel saltem sub onere comparendi tempore commodo.
17. Altera pars etiam est certa, quia in Praelato jurisdictio circa haec peccata est ordinaria, convenit enim illi ex vi sui muneris; ergo potest illam delegare. Dices: quando reservatio fit a Capitulo vel Praelato superiore, tunc inferior Praelatus solum ex commissione superioris reservantis habet jurisdictionem circa talia peccata; ergo est jurisdictio delegata; ergo non potest illam atteri committere. Respondetur negando antecc- dens, si de nova aut de speciali commissione intelligatur : nam reservare peccatum conventuali Praelato, non est novam jurisdictionem illi committere, sed est non auferre, quae convenit illi ratione muneris ; quod si haec vocetur commissio, non est delegatio, scd traditio ordinariae jurisdictionis. Occurrit autem hic mihi peculiare dubium, si peccatum sit reservatum Provinciali vel Generali, ct ipse designet aliquem, qui in absentia sua absolvat, an ille possit vices suas alteri committere. Respondeo tamen non posse, quia revera ille tantum est delegatus. Unde idem dicam in illo casu de ipsomet Praelato locali, ctiamsi illi facta sit commissio a Provinciali vel Generali, quia tunc etiam est pure delecatus, quia illa commissio non est ex proprio munere, neque a jure, sed ab homine; ut si Episcopus committat Parocho peccata sibi reservata, non potest illam jurisdictionem alteri subdelegare.
18. Dices: ergo cogitur subditus tunc confiteri Praelato proximo, vel uni confessori, cui facta est commissio, nec potest ab eis obtinere facultatem confitendi alteri, quod essel valde molestum, et saepe etiam nocivum. Ponamus deinde Provincialem lapsum esse in peccatum, quod respectu illius est rescrvatum Generali; cogetur ergo illud confiteri soli confessori sibi designato a Generali, nec poterit obtinere facultatem confitendi alii, nisi ad Gencralem recurrendo, et ita esset ipse pejoris conditionis quam caeteri. Respondeo ad priorem difficultatem, illud non essc inconveniens, in rigore loquendo, quia satis est quod Provincialis uni committat vices suas, qui ad illud opus quasi permanenter expositus sit, et sit quasi poenitentiarius ejus; quod si aliquis subditus illo contentus non fuerit, recurrere poterit ad Provincialem, medio alio sacerdote, nomiue poenitentis tacito, petente facultatem ; quod si passus fuerit moram, sibi imputct, cum ad poenilentiarium expositum nolit recurrerc. Suavius tamen faciet Provincialis, committendo talem facultatem cum potestate subdelegata, vel duobus aut tribus illam committendo, si commode fieri potest.
19. Atque idem fere dici potest ad alteram partem, quamrvis in eo casu sit specialis difficuitas, eo quod recursus ad Generalem et difficior est, et tardior, et praeterea, quia Provincialis vix aut nullo modo potest petere novam facultatem, tacito suo nomine. Et ideo in designando confessore Provinciali cum tal
facultate, videtur magis necessarium ut habeat illam cum potestate delegandi, vel certe ut illam habeat tanquam ordinarius minister respectu talis personae. Utcumque tamen id fiat, non potest vitare Provincialis quin ab eo petat facultatem confitendi alteri, et sive illam per se, sive per alium petat, excusari non potest quin confessori innotescat persona, pro qua facultas postulatur ; quia non habet alium peenitentem pro quo possit postulari. Sed hoc non est inconveniens, est enim tanquam onus illius muneris quod tolerandum est, nam et est necessarium ad dcbitum ordinem, quia etiam Praelatus, cum sit homo, indiget frano reservationis, et non potest alio convenienti modo illi provideri de ministro, qui eum possit absolvere, co quod superiorem distantem habeat. Et aliunde, sicut ratione muneris, et donorum quae ad illud supponuntur, tenetur liberior esse hujusmodi culpis, mirum non est, siin illas inciderit, quod majus etiam sentiat onus et gravamen.
20. Occurrit tamen statim quaestio, an superior non solum possit, sed ctiam teneatur delegare hanc facultatem auando subditus id postulet. Sed hanc quaestionem tractavi sufficienter in 4 tom., disp. 30, sect. 4; et in 5 explicavi modum concedendi illam; quae hoc loco repetere necesse non est. Sed propter quosdam, qui nimiam licentiam in hoc negotio subditis concedunt, addendum hic occurrit vulgare dubium, si Praelatus neget hanc licentiam subdito petenti illam per se, vel per alium, an eo ipso possit subditus alteri confiteri, et ab illo absolvi a peccatis reservatis. Non enim defuerunt qni id affirmarent ; quia tunc subditus vim patitur a Praelato; ergo eo ipso habet jus confitendi alteri. Antecedens patet, quia Praelatus graviter peccat negando hujusmodi facultatem, contra suum munus, et contra praeceptum Pii V, in quodam Motu proprio anni 1571, Praedicatoribus concesso, in quo declarat eos non posse pcer Bullam Cruciatae eligere confessorem sine licentia Praelatorum. Et subdit: Fisdem tamen Preelatis in usu hujusmodi polestatis, seu cum subdilis. benignos et faciles se ex hibeant, precipimus. Consequentia autem probatur, quia, eo ipso quod inferior Praelatus injuste negat dictam facultatem, praesumitur superior Praelatus, vel ipse Papa concedere illam, ne subditus perplexus et sine remedio maneat.
21. Sed nihilominus sententiam hanc falsam esse existimo, quia nullo jure fundatur, nec auctores antiqui illam docent, nec talis consuetudo est inter timoratos viros, nec denique ratio ulla illi suffragatur. Nam in hoc sacramento non sufhicit ratihabitio de futuro, nec voluntas praesumpta, si non sit de aliqua voluntate, quam revera habcat vel habuerit Praelatus , et praesumptio fundetur in aliqnibus suflicientibus signis talis voluntatis; in praesenti autem nulla sunt talia signa, neque ulla verisimilitudo, quod superior habeat vel habuerit talem voluntatem. Imo, si prudenter res consideretur, existimo nec ratihabitionem de futuro hic intervenire, quia potius Praelati superiores praesumendi sunt gravate ferre hujusmodi subditorum libertatem , quia licet alicui fortasse interdum posset esse utilis, saepius esset in ruinam, et in dispendium religionis. Denique illa sententia, intellecta de absolutione directa a reservatis, parum consentanca est doctrinae Concilii Tridentini, sess. 14, c. 1; quomodo autem possit sano modo esplicar;, statim dicam. Videantur quae ceneratim de hac facultate petita, et non obtenta, dixi in 4 tomo, disp. 17, sect. 4.
22. Sed quaeret aliquis, quid faciet poenitens cui haec facultas negatur, et ncecessitatem habet celebrandi vel communicandi, ita ut si omittat, scandalum vel infamia sequatur. Quidam dicunt, habita contritione, ve! probabil existimatione ejus, posse communicare, non praemissa confessionc, tanquam is qui non habet copiam confessoris. Sed circa hoc est imprimis advertendum, non quodcumque peccatum Praelati in deneganda facultate sufficere, ut statim concedamus subdito hanc, vel similem licentiam. Potest enim hoc peccatum consistere, vel solum in nimio rigore, et in periculo in quo constituit subditum, vel male confitendi , vel concipiendi aversionem et quasi odium confessionis; vel potest esse peccatum in hoc quod superior intendit abuti notitia confessionis, ita ut subditus inde probabiliter timeat aliquod grave damnum, vel fractionem sigilli. Quando peccatum est tantum primi generis, illud non est satis ut subditus deobligetur ab observatione divinorum praeceptorum , quando vincendo difficultatem, et sustinendo rigorem nimium superioris, nullum probabile incommodum , neque injuriam sacramenti timet, licet superiori confiteatur, sed solum ruborem, verecundiam, et similes difficultates, quae, moraliter loquendo, non sufficiunt ad excusandum a divino praecepto. Si ergo in eo casu communicare vult, confiteatur mntegre cui potest, quia habet divinam obligationem, et nullam sufficientem excusationem.
23. Quando autem peccatum est posterioris rationis, habet sine dubio subditus sufü- cientem excusationem, ut constat ex materia de Paenitentia. Potest ergo tunc communicare, licet superiori non confiteatur. Addo vero, etiam posse confiteri alteri ordinario confessori, et ab eo posse absolvi, quamvis absolutio solum cadat directe in peccata non reservata, et alia tollantur solum indirectc, sicut oblita. Imo vero non solum existimo hoc posse fieri, sed etiam esse convenientius, et omnino faciendum, si quis habeat conscientiam alterius peccati mortalis non reservati; quia ille est dispositus ad confessionem, et ad effectum absolutionis, quantum est ex se, ut supponimus, et alioquin confitetur quantum potest, et quomodo potest; et quod hcite id facit, cum sit in necessitate communicandi; quae est sufficiens ut debeat sic confiteri, tum ut impleat praeceptum divinum, tum ut fiat ex attrito contritus, si fortasse non pervenit ad veram contritionem. Confessor autem potest et debet tunc absolutionem praestare, si sibi constet poenitentem habere justam excusationem non confitendi superiori, quia poenitens est dispositus, et integre confitetur quantum potest, et est in sufficienti necessitate absolutionis. Neque est quod confessor de jurisdictione dubitet, quia tunc non utitur jurisdictione praesumpta (in quo differt haec sententia a praecedenti , sed utitur jurisdictione certa, quam habere debet circa alia peccata confessa , quae sufficit ad conticiendum sacramentum, quo indirecte tollantur peccata reservata, etiamsi in illa nulla sit jurisdictio. Per hoc autem remedium subvenitur necessitati paoenitentis, et servatur reverentia debita sacramento Eucharistiae, et non minuitur rigor reservationis, nam semper manet eadem obligatio confitendi directe illa peccata superiori, vel ei qui ab illo jurisdictionem habuerit; in quo maxime differt hic modus dicendi a praecedenti in n. 20, nam jquxta illum, consecuta semel absolutione, non oporteret illa peccata iterum confiteri superiori, quia remissa fuisse dicuntur per jurisdictionem ipso jure, vel tacite datama majori Praelato; imo etiam fit ut poenitens maneat liber ab omni onere comparendi, quia sicut praesumitur jurisdictio data, ita praesumetur absolute et simpliciter data; maxime ubi peccatum non habet annexam censuram reservatam, quod sine dubio maximum inconveniens est. Et ideo illa jurisdictio praesumpta, ut dixi, nullo modo est admittenda; absolutio autem directa juxta mensuram propria jurisdictionis, cum remissione indirecta eorum peccatorum, in multis casibus necessario admittenda est, ut ex propria materia constat; unus ergo illorum est hic, de quo agimus, et alium similem in sequenti videbimus.
On this page