Caput 20
Caput 20
An praelati regulares possint absolvere suos subditos a censuris.
1. Hactenus de peccatorum absolutione dictum est, jam de absolutione censurarum agendum, quae possunt etiam distingui in censuras ipsiusmet religionis, et ab extrinseco provenientes ; item in censuras a jure vel ab homine; item in reservatas et non reservatas. Deinde potestas absolvendi ab illis esse potest vel ex jure communi, vel ex jure et privilegiis regularibus. Primo ergo dicendum est, Praelatum religionis jure communi posse absolvere ab omnibus censuris non reservatis, et ipso jure latis, sive sit jus commune, sive proprium religionis. Probatur ex cap. Nuper, de Sentent. excom., ubi quilibet proprius sacerdos dicitur habere hanc potestatem; quia ubi conditor juris absolutionem non reservat, concessisse videtur, ut ibidem dicitur. Quae regula in omni jure, tam communi, quam regulari, eadem ratione locum habet; Praelatus autem religionis est proprius sacerdos suorum subditorum , ut per se constat; ergo. Ex quo infero, etiam ordinarium confessorem conventus, vel quemcumque alium approbatum ab ipso Praelato ad audiendas confessiones subditorum, cum jurisdictione absolvendi a mortalibus non reservatis, posse etiam absolvere a quibuscumque censuris non reservatis per talia peccata contractis; nam juxta probabiliorem sententiam, quam in tom. 5 approbavimus, decisio cap. Nuper extenditur ad quemlibet sacerdotem babentem jurisdictionem ad absolvendum a peccatis mortalibus, ratione quorum censctur consequenter concessa potestas absolvendi ab hujusmodi censuris; nam, qui delegat potestatem ad aliquid, censetur concedere potestatem ad ommnia necessaria ad talem finem , ut est vulgatum in jure. Et confirma- tur, quia aliqua est constituenda differentia inter escommunicationem reservatam vel non reservatam Praelato; nulla autem esset, si confessor ordinarius non posset absolvere ab excommunicatione non reservata. Hic autem oriebatur dubium de censuris juris commuiis peculiariter commissis Episcopis, de quo infra dicemus.
2. Secundo dicendum est, Praelatum relieionis jure ordinario posse absolvere subdiium ab omni censura lata ab hominc, tam per sententiam generalem, quam per particularem, nisi sit lata a superiore Praelato suo. Probatur assertio, quia censura ab homine, ab eodem tolli potest a quo fuit posita, vel ab ejus superiore; sed religiosus non potest ab alio homine excommunicari nisi a Praelato suo; ergo ab eodem potest et debet absolvi. Habet ergo Praelatus jure ordinario hanc potestatem, quae, si consideretur in Praelato superiore, extendetur ad omnes censuras latas ab inferioribus Praelatis sibi subjectis. Atque hinc facile probatur exceptio: nam interior non potest superioris sententiam revocare.
3. Potest autem quaeri an illa exceptio intelligenda sit tam de sententia generali, quam de particulari. Breviter tamen respondeo quod, licet in rigore juris utrique adhibenda videatur, nihilominus ex usu et pia interpretatione, generalis sententia in hoc aequiparatur juri, ita ut, si censuram sic latam Praelatus sibi expresse non reservet, eo ipso illam ordinariis Praelatis vel confessariis reservare censeatur, juxta regulam dicti cap. Nuper. Solum ergo in senientiis specialibus illam hmitationem intelligit. Ex dictis autem constat. romine Praelati in prasenti comprehendi summum Pontiticem, qui generali et speciali ütulo est supremus Praelatus religiosorum, et ideo ipse potest absolvere quoscumque rehgiosos a quibuscumque censuris latis a quibuscumque aliis Praelatis; alii vero non possunt absolvere a latis ab ipso, nisi quatenus ab eo conceditur, vel expresse, vel per generalem regulam cap. Nuper.
4. An de censuris ab Episcopis latis procedat assertio.—Peculiarem vero difficultatem habet quid dicendum sit de excommunicatione religiosilata ab Episcopo in casibus in quibus eam inreligiososferre potest, etiamsi exempti sint; nam de sibi subjectis nulla est quaestio, quia cum ipse sit ordinarius Praelatus talium religiosorum, regula posita in eo locum habet. Potest autem interdum Episcopus aliquid praecipere religiosis sub poena excommuni- cationis, ut quod ad processionem vocati accedant, juxta Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 13, de Regul., et in aliis casibus illis commissis in eadem sessione, variis decretis de Regularibus, et sess. 5, cap. 1, de Reformat., et aliis locis similibus. Tunc ergo, cam certum sit ipsummet Episcopum posse absolvere, et afortiori Pontificem, de Praelatis religionis dubium est, nam cum non sint subditi Episcopis, non videntur comprehendi sub exceptione posita; poterunt ergo absolvere subditos ab his censuris. Respondeo nihilominus non posse, quia in eo actu revera sunt Episcopi superiores Praelati respectu Praelatorum religionis ; nam vel Episcopi in eo actu procedunt ut delegati Sedis Apostolicae, ut saepe in dicto Concilio dicitur, et tunc constat non solum esse superiores, sed quodammodo supremos, quia utuntur jurisdictione Pontificia sibi delegata ; vel se gerunt ut propria jurisdictione utentes, ablata exemptione, quantum ad talem casum; et sic etiam sunt superiores, quia omnes Praelati religionum jure ordinario essent subditi Episcopis, nisi essent exempti; ergo pro illis casibus, in quibus exempti non sunt, manent inferiores Episcopis ; ergo non possunt absolvere a censura lata ab Episcopo in aliquo tali casu per sententiam particularem, nam de generali aliud est, ut diximus.
5. Privilegium eximens religiosos a censuris, nisi nominentur.—In quo tamen obiter notandum est privilegium concessum a Nicolao IV, quod his verbis refertur in Compendio Societatis, verb. Egcommunicatio, S 3: Nicolaus IV noluit fratres ligari aliqua sententia exconmunicationis, suspensionis et interdicti, hoaninis, nisi nominatim fieret mentio, nec sufficeret, si diceret in sententia generali, wt perinde valeant, ac si essent nominati ewpresse. Quod privilegium si intelligatur de expressa nominatione singularam personarum regularium, est satis magnum; si autem intelligatur solum de expressa nominatione talis vel talis religionis, vel monasterii, et omnium religiosorum ejus, minorem continet gratiam, suflicientem tamen ad esplicationem privilegi, si alia verba non repugnant. Videtur prior sensus magis consentaneus verbis, quia proprie non dicitur fieri mentio nominatim aliquorum quando sub generali appellatione talium religiosorum comprchenduntur; praesertim quia ibi dicitur, aon sufficere, si dicatur in sententia generali, ut perinde caleant ac si essent nominati exmpresse. Quod credibile non est positum esse propter nominationem religionis aut monasterii, quae facillimo negotio ficri potest expresse; positum ergo est propter expressam nominationem personalem. lia ergo videtur hic favor intelligendus, ampliandus, et valde notandus.
6. Dico tertio: a censuris latis et reservaatis jure religionis, eodem jure absolvere potest Praelatus, ad quem reservatio facta est, et a fortiori Praelatus superior, et consequenter delegati ab ipsis. Haec omnia constaut ex communi doctrina de censuris, et ex dictis in praecedenti capite de solutione a culpis reservatis ; nam quoad hoc eadem est ratio et proportio. Solum quaeri potest, si reservatio censurae fiat Praelato absolute, et absque addito determinantc, quis veniet sub illa appellatione, et praesertim an Praelatus, etiam localis, possit absolvere. Respondetur affirmando; nam sub illa voce, absolute prolata, quilibet Praelatus comprehenditur, et indefinita locutio in his rebus universal aequivalet. Ttem, quia Praepositus conventualis est vere Praelatus, et participat suo modo jurisdictioncin Episcopalem, ut supra cap. 2, a num. 9, dixi.
7. Circa delegationem autem occurrit illa vulgaris interrogatic, si supcrior commit'at potestatem absolvendi subditum a censuris, an censeatur commissa ad absolvendum a censuris reservatis. Videtur enim negative respondendum, juxta regulam textus in cap.2, de Poenit. et remiss., in 6. In contrarium autem est, quia per illam facultatem plus vidctur concedi quam per facultatem absolvendi a peccatis mortalibus non reservatis; sed per hanc conceditur consequenter potestas absolvendi a censuris non reservatis, ut num. 1 diximus; ergo ut illa facultas aliquid operetur, oportet ut extendatur ad censuras reservatas. Respondetur nihilominus, si aliunde non colligatur hanc fuisse mentem conccedentis, non esse facile extensionem illam admnittendam, propter citatam regulam, et quia potest illa expressa et directa concessio fieri ad tollendam omnem dubitationem vel opinionem ; nam in jurisdictione delegata non est certum, eum, qui potest absolvere a mortalibus, posse etiam absolvere ab excommunicatione majori non reservata, licet sit probabile; item potest operari illa facultas, ut absolutio a censura per se detur sine ordine ad absolutionem sacramentalem. Hoc autem procedit quando in reiigione sunt quaedam censurae reservatae, et aliae non reservatae; nam si tantum essent reservata, necessario venirent sub generali appellatione, quia in tali religione non sunt alia; et ideo ex matcria ipsa fit sufliciens determinatio.
8. Dico quarto: Praelatus religionis, partim jure communi, partim ex privilegio, potest absolvere subditos a censuris reservatis Papae quae in jure commissae sunt Episcopis. Non agimus de censuris quas ipsi Episcopi sibi reservant, quia illae non ligant religiosos exemptos, de quibus agimus; censurae autem Papales ligant illos, si alioquin ad illos vel speciatim, vel generatim dirigantur; et consequenter etiam reservatio Papalis ex se vim habet respectu illorum ; ideoque nisi ab ipso Papa detur aliquo modo jurisdictio, non poterunt ab illis absolvi. Solet autem in jure committi Episcopo in aliquibus casibus absolutio a censura Papae reservata : quod dupliciter contingit, scilicet, vel simpliciter ex generali ratione Episcopalis jurisdictionis, vel ex peculiari commissione, et praesertim si addatur, wt legato Pontificis. Priori modo committitur ei absolutio ab excommunicatione can. Si quis suadente, ut in cap. Pervenit, cum similibus, de Sent. excom., et in Concilio Lateranensi, sub Alexandro Il, p. 14. In his ergo casibus et similibus, absolvere possunt Praelati religionum suos subditos jure ordinario. Probatur, quia habent in illos jurisdictionem Episcopalem, et praesertim in his rebus quae ad spiritualem salutem et medicinam pertinent, ut est absolutio a censura ; sicut ergo illam jurisdictionem habent communi jure, ut supra probatum est, ita etiam habent potestatem absolvendi in his casibus.
9. Non procedit aequiparatio, sumptis Egiscopis ut legatis Sedis Apostolicae. — Noco tainen privilegio Pii V revera grocedit. — Posteriori modo sunt multae concessiones factae Episcopis in Concilio Tridentino; illa vero praecipua est, quae habetur sess. 24, cap. 6, de Reform.. ubi conceditur Episcopis facultas absolvendi in quibuscumque casibus occultis, Sedi Apostolicae reservatis. Quae concessio, si nuda verba inspiciantur, videtur esse prioris generis, et consequenter extendi ad Praelatos religionum, etiam jure ordinario. Nihilominus , in quarto tomo tertiae part., disp. 30, sect. 2, n. 7, propter quamdam responsionem Congregationis Cardinalium, oppositum disi; retuli tamen ibidem Motum proprium Pii V, in quo facultatem illam extendit ad Preelatos ordinis Praedicatorum ; quo privilegio alia etiam religiones per viam communicationis uti possunt. Conceditur autem illa facultas tam Prioribus conventualibus, quam superioribus Praelatis. Unde constat superiores aut vicarios ordinarios non posse illa facultate uti, nisi eis a Praelatis delegetur; intelligetur autem delegata, quoties Praelatus, a monasterio absens, vicarium loco suo relinquit. Fruentur autem illa facultate superiores parvorum conventuum, qui, licet Abbates aut Priores non nominentur, munus tamen integre exercent, et immediate Provinciali subjiciuntur. Atque idem dicendum est circa priores casus, in quibus hi Praelati utuntur sua jurisdictione ordinaria, juxta superius dicta de his Praelatis, et corum jurisdictione in genere.
10. An quoad censuram ob heresim equiparentur etiam Ehpiscopis iidem Proeelati. — Hic autem occurrebat specialis quaestio de excommunicatione incursa per peccatum haeresis, an possit ab his Praeiatis absolvi per illud privilegium Pii V; dicendum autem est, si Concilii facultas revocata non esset, sine dubio id possent hi Praelati, quia extensio Pii V generalis est quoad omnes facultates ; Concilium autem concedit hanc facultatem Episcopis, saltem per seipsos. Ego autem, in d. sect. 2, probabilius censui dictam facultatem csse revocatam per Bullam Coenae. quod explicando eamdem Bullam in tom. 5, et disp. 21, de Fidce, sect. 4, n. 12, iterum confirmavi, et nunc etiam verum censeo, etiamsi nonnulli moderni oppositum docuerint, in quibus sunt Henriq., lib. 3 de Poenit., cap. 3, et Emman. Rodr., tom. 1, q. 20, art. 10, et in explicat. Cruciatae, S 9, num. 70; Guttier., in Quaest. canon., statim citandus. Unde consequenter in praesenti pro indubitato habeo, non posse hos Praelatos absolvere ab hac censura ex vi Concilii, et privilegii Pii V, quod etiam sensit Sanc., lib. 2 Decal., c. 11, n. 7, tum quia ille non vult ut hi Praelati in hac parte babeant majorem jurisdictionem quam Episcopi, sed tantum ut non sint pejoris conditionis; tum ctiam quia revocatio , quae fit in Bulla Ceense, generalis est quoad omnes, qui non habent facultatem peculiarem in casus ibi contentos, prout ibi reservantur.
11. Addunt vero aliqui, quod, licet Episcoporum facultas non esset revocata, Praelati religionum illam non haberent, quia illa non est data Episcopis, ut Episcopi sunt, sed ut inquisitores sunt , quod munus Praelati religionum non habent. Sed hoc non potest satis probari ex verbis Concilii Tridentini ; nam, postquam generaliter de aliis criminibus occultis diserat, subdit : Idem et in heeresis criminc, ctc. ; ergo hoc etiam committit Episcopis, ut Episcopi sunt ; solum addidit restrictionem, ut non possint eam potestatem dele - care ; de cujus restrictionis sensu alibi disputandum est. Vide quae dixi disp. 30 de Ponit., sect. 2, et disp. 21 de Fide, sect. 4, ei disp. 21 de Censur., sect. 3, n. 5; et Cordub., in Summa Hispana, quaest. 8; Guttier., in suo Quaestionario, cap. 13, num. 28; Emman. Rodr., tom. 1, q. 20, artic. 11. Igitur, licet Concilium ex se non extendatur ad Praelatos religionum, sed solum ex concessione Pii V, tamen, illa supposita, non dubito quin extensio comprehendat etiam crimen haercsis ; tamen revocatio aeque etiam extenditur, ut dixi, et in sequentibus amplius explicabo.
12. Probatur eu variis privilegiis. — Dico quinto : per privilegia religionum, praesertim Mendicantium, possunt Praelati regulares absolvere suos subditos ab omnibus censuris a jure vel ab homine latis. Priorem partem hujus conclusionis, quae spectat ad censuras a jure ( sub quibus nunc censuras Bulle Coenae comprehendo ), colligo ex his, que breviter notantur ia Compendio Societatis, verb. Absolutio, et ex multis privilegiis quae indicat Emmanuel Rodericus, tom. 1, q. 20. Non censeo tamen necessarium per singula privilegia discurrere : quaedam enim concedunt absolutionem tantum ab una censura, excommunicatione, verbi gratia, alia ab aliis, vel ab omnibus, et interdum extendunt sermonem ad dispensationem ab irregularitatc, de qua nunc non agimus. Item, quaedam addunt hanc limitationem : Nisi adeo fuerint graces, et enormes excessus, quod sint ad Sedem Apostolicam merito destinandi, u ex Clemente IV refertur in libr. Monumenta ordinum, concess. 318 et 319. Alia vero addunt contrariam extensionem , etiamsi talia forent, propter que Sedes Apostolica esset consulenda, eic., prout refertur in dicto Compendio Societatis, S 10, ex privilegio Benedictinis concesso. Ex omnibus ergo privilegiis sufficienter inspectis colligitur universalis conclusio posita ( etiam quoad utramque partem ), in qua sunt tria explicanda. Primum , matcria circa quam haec facultas versatur; secundum, quis Praelatus possit illa uti; tertium, circa quas personas.
On this page