Caput 21
Caput 21
A quibus censuris et poenis possint praelati regulares absolvere suos subditos per privilegium religionibus, presertim mendicantibus, concessum
CAPUT XXI A QUIBUS CENSURIS ET POENIS POSSINT PRAELATI REGULARES ABSOLVERE SUOS SUBDITOS PER PRIVILEGIUM RELIGIONIBUS, PRESERTIM MENDICANTIBUS, CONCESSUM.
1. In hoc puncto, quod primum in fine praecedentis capitis proposuimus, dicendum est censuras Pontificlas esse materiam horum privilegiorum. Hoc constat ex eorum verbis, quae universalia sunt, et praedictam distributionem multis modis declarant. Quia vero sub universali clausula non solent speciales casus comprehendi, dubitari imprimis potest an sub ea comprehendantur casus reservati in Bulla Ceenae; qui, ut aliqui censent, ita sunt speciales, ut sub generali facultate non comprehendantur, qua de re vide Staphylaeum , de Reservat. in forma Brevium , pag. 191; Gomez, in tract. Brevium, num. 26. Nihilominus dicendum est comprehendi, non quidem sub singulis privilegiis, nam, ut dixi num. 12, cap. praeced., in aliquibus sunt vel tantum generalia, vel nimis limitata, sed sub omnibus simul. Primo quidem est privilegium Sixti IV, cujus fit mentio in nostro Compendio, S 6, verb. Absolutio, ex Monumentis Minorum. In eo enim a generali exceptione quatuor tantum casus excipiuntur; exceptio autem, ut juristae aiunt, firmat universalem regulam in contrarium ; ergo ex vi illius Indulti extenditur haec facultas ad omnes alios casus in Coena Domini contentos, et quomodocumque Pontifici reservatos. Erant autem casus excepti a Sixto IV. Primo, relapsus in bheresim ; schisma ; litterarum Apostolicarum falsificatio; et delatio prohibitorum ad infideles. Qui omnes sunt casus in Bulla Ceenae contenti, et ex his quae circa illius expositionem, tomo de Censur., disput. 21, sect. 9, diximus, satis clari. Ex his autem intelligitur vis rationis factae ; nam ex eis constat, illam facultatem extendi etiam ad primum lapsum in peccatum haeresis, quod inter omnia reservata habet maximam specialitatem ; ergo a fortiori intelliguntur concessi omnes alii casus ibi non excepti. Item cum in sola haeresi relapsus excipiatur, in aliis non exceptis quicumque relapsus, seu quodcumque recidivum intelligitur concessum.
2. Neque hodie excipitur casus heresis. — Quid de aliis tribus casibus exceptis cun haeresi a Sizto IV. — Ectenduntur etiam ad omnes casus cap. Si quis suadente. — Addo vero ulterius, illam exceptionem magna ex parte sublatam esse per concessionem Gregorii XIII Societati factam, absolvendi ab heresi, et a relapsu etium in heeresim , eos omnes qui sub Societatis obedientia vivunt, si quis (quod Deus avertat) in eam incideret , ut dicitur in dicto Compendio, S 7; et in 9, additur, eamdem facultatem concessisse Alexandrum VI Minoribus de Observantia, cum duplici tamen limitatione , scilicet , pro solis Ultramontanis, et dummodo relapsorum crimina publica et notoria apud seculares non sint; Gregorius vero nullam limitationem addit. Circa quam extensionem dubitari potest, an per illam sublatae sint aliae tres exceptiones positae a Sixto IV, nam ita videtur affirmandum , quoniam potissima illarum exceptionum erat relapsus in haeresim, et inter omnes casus ille habet maximam speciatitatem ; ergo illo concesso , reliqui omnes censentur concessi. Sed nihilominus ex vi illius solius Indulti non auderem hoc affirmare, quia in materia jurisdictionum et potestatum argumentum illud non est firmum, nam potest quis habere jurisdictionem ad judicandum de gravissimo crimine, et non de minori, maxime in jurisdictione delcgata, qualis datur per haec privilegia. Verum est, juxta materiam subjectam , intentionem illorum Pontificum videri fuisse, ut omnis exceptio et limitatio auferretur. Existimo tamen supposuisse alias exceptiones jam sublatas, et ideo illam tantum, quae maxima erat, abstulisse; ablatae autem videntur aliae exceptiones per privilegia generalia, quae exceptiones non habent, et addunt illam clausulam: HFtiamsi talia forent, propter quae Sedes Apostolica essel consulenda. Dices, per hanc clausulam, etiam exceptionem relapsus in haeresim videri sublatam. Respondeo, adeo esse specialem casum illum, ut sine specifica expressione non putaretur concessus, etiam per illa generalia verba ; sicut in disput. 21 de Fide, sect. 4, diximus per privilegia concedentia facultatem absolvendi a casibus Coenae, non comprehendi haeresim , nisi exprimatur. Propterea igitur specifica concessio ct extensio merito obtenta est. Atque ita relinquitur satis probata conclusio qucad omnes censuras a jure, et Pontificias, quia omnes continentur vel extra Bullam Coenae, vel intra illam ; sed ad utraque extenditur haec facuitas ; ergo. Quocirca , non est dubium quin haec facultas se extendat ad excommunicationem cap. S quis suadente ; nom, licet olim de jure communi haec censura committeretur Episcopo in gravioribus casibus, et Abbati in levioribus, cap. Monachi, de Sentent. excommun., tamen etiam illa concessio generalis non erat, sed solum quando percussio erat monachorum inter se. Et licet postea extensa sit ad percussionem clerici secularis, cap. Religioso, de Sentent. excommun.. in 6, tamen et soli Episcopo committebatur, et non universaliter, sed in percussione non enormi, juxta communem interpretationem ; at vero juxta praedicta privilegia absolute concessa est haec facultas, non in speciali, sed per sufficientem clausulam generalem, ut explicatum est.
3. Dubium insurgens, an dicta privilegia hodie caleant. — Dubitari vero hic potest, an haec privilegia hodie sufficiant ad hujusmodi observationem. Est autem duplex ratio dubitandi : prima, quia privilegia non cadunt in futuras reservationes; eae autem reservationes Coena Domini singulis annis renovantur, et tanquam de novo fiunt; ergo privilegia prius concessa non extenduntur ad illas. Quae ratio procedit de quibuscumque casibus post dicta privilegia reservatis, etiam extra Bublam Coenae. Alia ratio est, quia hae facultates videntur revocata per posteriores Bullas Conas, in quibus ad finem dicitur, efiam prateatu quarumvis facullatum vel Indultorum, quibuscumque personis quorumcis ord;- num. ctiam Mendicantium, ipsisque Ordinibus, et eorum aonasteriis, cic. Per qua verba videntur expresse derogata dicta privilegia. Dicendum nihilominus est primo, haec privilegia de se sufficere ad absolvendum a quibuscumque peccatis reservatis, tam in Bulla quam extra illam, etiamsi reservatio post concessionem privilegiorum facta sit. Probatur, quia sensus illorum privilegiorum non est per ea dari facultatem ad absolvendum ab illis peccatis, quae tunc reservata sunt, quando privilegium conceditur; sed ab illis quae tunc reservata sunt, quando fit confessio, et absolutio praestanda est; ergo, licet reservatio sit posterior, nihil refert. Antecedens probatur, quia imprimis Papa potest hoc sensu suam jurisdictionem delegare, ut est apud cmnes indubitatum, quia potest facere delegalonem de se perpetuam, id est, quamdiu revocata non fuerit, et potest suam propriam juzisdictionem, et pro tempore vitaee suae illo modo delegare; ergo pro omnibus futuris temporibus. Quod autem hoec etiam intendat probatur, quia concedit illa privilegia ut per- petua, et ut generalia ad omnes casus reservatos; non possent autem esse talia, nisi ea intentione concederentur. Item, quia privilegia illa sunt absoluta, et continent gratiam et tavorem, quae in nullius praejudicium cedunt, nisi ipsius concedentis: ergo non sunt a nobis restringenda, sed amplianda potius, juxta communem regulam juris.
4. Confirmatur a simili : nam, si Rex exinat oppidum ab aliquo onere, quantumcumque postea crescat, totum id, quod in futurum auctum est, censetur exemptum, ut tradit Baldus, in l. Cum fundus, ft. de Legatis, 2, et tractat Covar., in Pract., cap. 29; ergo similiter, etc. Confirmatur secundo a simili, nam si Pontifex concedat regi praesentationem bencficiorum talis provinciae, vel civitatis, extenditur illa concessio etiam ad beneficia postea creata, argum. cap. Quia circo, de Privileg., ubi ratio affertur, quia in beneficiis plenissime est interpretatio adhibenda ; ergo multo magis in praesenti adhibenda est, tum quia novae reservationes sunt quotidianae, et ideo facilius creditur de eis cogitasse Pontificem, quando tale privilegium concessit ; tum etiam quia haec privilegia data sunt propter publicam et magnam utilitatem, scilicet spiritualem, juxta ea quae tradunt Joan. Andr., in c. Qui sentit, de Regulis juris, in 6; et Panormit., in c. Quia circa, n. 5; Alesand., lib. 2 Consil., consilio 178, n. 21. Tandem confirmatur ex usu sequentium Pontificum; quando enim volunt ut talia privilegia non valeant ad absolvendum a casibus denuo ab ipsis reservatis, revocant expresse dictas facultates; ergo supponunt illas de se extendi ad subsecutas ctiam reservationes.
5. Secundo dicendum est, praedictas facultates non esse revocatas per Bullam Conae Domini; circa quam assertionem sciendum est, olim in revocatione, quae fiebat in Bulla usque ad Gregorium XIIl, solita fuisse poni illa tantum verba quae supra retulimus ; illis vero, ut notavit Navar., c. 27, n. 13, addidit Sixtus V haec verba: Nisi in eis etiam casus praesentibus litteris empressi comprehendantur, quae etiam adduntur in Bulla S. D. N. Clementis VIIT. Igitur justa hanc additionem manifesta est conclusio posita, quia per illa verba declaratur non revocari privilegia, in quibus conceditur specifica facultas absolvendi a casibus Bullae Coena; hujusmodi autem sunt privilegia regularium, ut ostendimus; ergo. Specialiter etiam concessit Gregorius XIII Societati, ut nulle ejus facultates per Bubam Coenae Domini derogatae censeantur. ut refertur in Compendio Societatis, verb. Bulla Cene, § 2.
6. Discutitur assertio, spectata Dulla Cenuee ante hos Pontifices. — Qui stant pro revocatione. — Qui revocationem negent. — At vero juxta antiquam formam, dubium erat an talia privilegia essent revocata, propter verba superius citata, sine praedicta, vel aliqua alia limitatione posita. Et affirmandum censuit Collector privilegiorum Mendicantium, verb. Absolutio ordinaria quoad fratres, S 13, ubi refert responsum Cardinalis Alexandrini , ita affirmantis. Aliquibus tamen viris doctis nimis rigorosa visa est illa interpretatio, quia non putant verisimile Pontificem voluisse revocare omnes faculiates datas in specie ad ipsosmet casus Coenae; quia inde possunt inferri multa incommocda , quae videntur absurda, quae indicant magnam inconstantiam in voluntate principis, quae prasumenda non est, ut latius referi Emman. Roder., tom. 1, q. 20, art. 9. Ad illa veru incommoda respondere possunt, hanc revocationem non esse intelligendam respectu cjusdem Pontificis, qui concessit privilegium, ut adnotavit etiam Cardinalis Alexandrinus, quia de eodem verisimile non est infra eumdem annum velle revocare facultatem perpetuam, quam in specie concesserat, praesertim cum illa revocatio, cum sit ordinaria, censeatur praevisa: nam videretur eludere vel decipere concedendo hoc privilegium, quod statim est revocaturus; respectu ergo ejusdem magnam habet vim illa conjectura, quae, quando est adeo vehemens, magnam vim habet in interpretatione legum, ut late prosequitur Tiraquel., in Praefatione ad l. Sv unguam, n.31; at vero quando Bulla revocatoria edita esta diverso Pontifice, nulla potest argui inconstantia, quia, cum diversa sit voluntas, non est inconstantia quod una revocet quod alia voluit, ut quotidie fieri videmus; nec particularia incommoda, quae hinc inferuntur, aut potius cogitantur, apud me vim habent, quia sunt valde privata et extraordinaria, quae morales leges non considerant. Probabilius fundamentum illius sententia esse potest, quia facultas absolvendi a casibus Coenae, non conceditur, nisi in specie detur, nec sufhicit clausula generalis absolvendi a casibus reservatis Papae. ut multi sentiunt; ergo et e converso facultas specialis ad absolvendum a casibus Coenae non revocatur per clausulam generalem, donec expressa mentio illius fiat; sed in Bulla Gregorii XIII, et aliis, non fiebat talis revocatio, sed tantum generalis. Unde juxta hanc sententiam et rationem, per illa verba solum revocantur generales facultates absolvendi a censuris reservatis Papae, ut nimirum illae non suffticiant ad absolvendum a casibus Caenae, non vero revocentur facultates expresse hoc concedentes, quod quidem explicavit Sixtus V, non vero addit.
7. Prima objectio contra allatam rationesm. — Secunda objectio. — Verumtamen haec ralio videtur seipsam falsificare ; nam, si facultas generalis ad absolvendum a casibus omnibus Papae reservatis non comprehendit casus Conae, ergo talis facultas non est revocabilis per prohibitionem absolvendi a casibus Coena; quia non revocatur nisi facultas quae antea erat; sed antea illa non crat facultas absolvendi a casibus Coenae; ergo per Bullam Caenae non revocabantur illa privilegia generalia: atque adeo ex illa ratione potius sequitur, per illa verba solum rcvocari illa priviiegia, quae in specie illos casus conccdebant, nam alia generalia per se erant limitata et exclusa. Dices: ergo immerito in Bulla Sixti V illa additio facta est, quia destruit ipsam revocationem. Respondeo, inde fieri probabile oppositum ejus, in quo tundatur praedicta ratio, quae alio modo ita impugnatur. Nam per universalem clausulam absolvendi a casibus Papae reservatis, datur facultas etiam ad casus Coenae in specie; ergo e converso per revocationem generalem absolvendi a casibus Ceenae, revocantur etiam facultates expresse illos concedentes. Antecedens probatur ex mente Sixii V et Clementis VHt; addendo enim illam Hhimitationem, supponunt dupliciter dari facultatem ad absolvendum a casibus Coense, scilicet, per gcneralem clausulam, vel per specificam, et ideo declarant se revocare priorem facultatem, non posteriorem. Idemque confirmari potest ex aliis Indultis, in quibus Pontifices generaliter concedentes suos casus, excipiunt casus Bullae Coenae, supponentes comprehendi, nisi excipiantur. Sed hae rationes non concludunt, quia in his litteris Apostolicis aliqua verba addi solent tantum ad majorem declarationem, et ad tollenda dubia.
8. Ad primam objectionem in mwnero precedenti. — Ad secundam objectionem in eodem nmero. — Unde sustinendo illud fundamentum (quod probabile est), sub concessione cenerali casuum Pontificis non comprehendi casus Ceense, dicendum est ad priorem objec- tionem, hoc ipsum provenire ex vi illius clausulae, et ideo respectu praecedentium privileciorum esse revocatoriam ex parte; respectu vero subsequentium esse quasi declaratoriam seu impedientem, ne ad hos casus extendantur. Per illa enim verba factum est ut illi casus tam specialem habcant reservationem, ut sub generali clausula absolvendi a reservatis non comprehendantur. Si enim non adderetur illa clausula revocatoria privilegiorum, non esset cur illa omnia delicta non comprederentur, quia atrocitas culparum non sufficit per se sola ; alia enim fortasse delicta, ut simoniae, vel blasphemiae, sunt tam gravia ac multi casus Bullae Ceenae, et nihilominus licet habeant anncsam excommunicationem reservatam Pontifici, comprehendcrentur sub illa clausula generali absolvendi a reservatis. Si ergo casus Caenae non comprehenduntur, ideo est quia per illam clausulam revocatoriam sunt exempti, et ita per illa verba et revocantur vel limitantur quoad hanc partem privilegia prius concessa, et simul fit ut subsequentia privilegia, sub generali clausula concessa, hos casus non comprehendant. Ad secundam ergo objectionem ex verbis Pii V, respondetur, solum esse addita ad hoc ipsum explicaudum , scilicet, privilegia generalia non suflicere ad absolvendum ab his casibus, et forte ita explicasse mentem suorum praedecessorum. Et simili modo, si aliquando in generalibus privilegiis fit exceptio casuum Coenae Domini, ad majorem claritatem fieri, non quia sit necessarium; et ideo raro fit illa exceptio. Frequentius e converso quando Pontifex vult privilegium extendere ad casus Ceenae, eos specialiter exprimit, sentiens in universali clausula non comprehendi. Est ergo probabile, privilegia religionum in hac parte nunquam fuisse revocata per Bullam Coenae ; incertum tamen; et ideo prudenter Societas declarationem vel renovationem obUinuit a Gregorio XII ; jam vero per posteriores Bullas dubium sublatum est.
9. An dicta privilegia extendantur etiam ad censuras propter simoniam contractas. — Resolutio, extendi ad omnes preter contractas ec ordinatione simoniaca. —Superest vero aliud speciale circa censuras quae per simoniam contrahuntur. Nam, licet dicta privilegia ad illas etiam extendantur, ut declaratum est, tamen Sixtus V, in Motu proprio adversus clericos male promotos, S 8, easdem poenas renovans, et alias addens, sibique eas reservans, revocat omnia privilegia, etiam in Mari magno contenta, vel quibuscumque ordinibus aut personis regularibus concessa, et similiter derogat facultatem Concilii Tridentini concessam Episcopis ad absolvendum a casibus occultis. Quae revocatio integra adhuc manct, quia, licet Clemens VIIT, Motu proprio cdito anno 1595, constitutionem illam Sixti V rcduxerit ad terminos communis juris et Concilii Tridentini, addidit excepiionem: Praerquam contra simoniacc ordinatos et ordinantes iuflictas. Respondetur imprimis hanc revocationem non essc generalem de quacumque simonia, sed de illa tantum quae circa ordines committitur, et ideo si aliqua censura contrahitur per simoniam circa beneficia, vel praelationes obtinendas, facultas absolvendi ab illa revocata non est. De alia vero, quae contrahitur per ordinationem simoniacam, concedendum est, nunc non habere Praelatos religionum hanc facultatem circa suos subditos, nisi a Sede Apostolica habeant, saltem vivae vocis oraculo, novam confirmationem suorum privilegiorum. Estque admiratione dignum, quod possint hi Praelati absolvere a peccato haeresis, et non a peccato simoniae ; ubi constat verum esse, quod supra numero secundo disimus, in his facultatibus non valere argumentum, qui potest in majus, posse etiam iu minus. Et ad illam admirationem responderi potest, licet peccatum simoniae minus gravc sit quam haeresis, esse tamen frequentius, et plerumque esse homines, praesertim regulares, nimium proclives ad ordines sascipiendos; et ideo non immerito potuisse reservationem illius delicti magis restringi.
10. An extendantur ad censuras contractas spe et fiducia privilegiorum. — Dubitari praeterea potest de quadam restrictione, quae in dictis privilegiis addi solet, scilicet, ut possit ab his censuris absolutio dari, nisi fuerint peccata commissa in contemptum clavium, vel nisi commissa fucrint spe et fiducia talium privilegiorum, ut constat ex privilegiis Bonifacii IX et Eugenii IV, quae referuntur in Supplemento, et Monum. Minorum. In contrarium autem cst, quia, licet illa privilegia non plus concedant, tamen alia et noviora et universaliora non addidere illas restrictiones, et ideo certum est ex vi priorum privilegioruim non esse limitatam hanc materiam, nam potuit per alia privilegia amplificari. Neque oportuit priorem limitationem expresse rcvocari, quia per solam additionem tollitur limitatio. Manet autem dubium, an gencralia verba sufficiant adl hujusmodi extensionem. Nam de posteriori praesertim limitatione, spe scilicet et fiducia, quidam existimant tacite contineri in hujusmodi privilegiis vel facultatibus, et in aliis similibus, ctiamsi non exprimatur. Ratio est, quia in generali concessionc non comprehenditur casus specialis, qui verisimiliter non esset a Pontifice in particulari concedendus; sed illud genus peccati est valde speciale, et contrarium intentioni Pontificis, qui non vult ut ejus gratia tiat alicui occasio peccandi. Atque haec sententia sumi potest ex Antonino, 1 p., tit. 10, cap. 9, 8D, ubi in forma generali concedendi indulgentiam plenariam, ponit hanc particulaum: Prater ea que ea confidentia lnjus indulti commisisti, sentiens includi in hujusmodi Indultis dictam conditionem, et in eamdem inclinat Corduba, lib. 5 de Indulgentiis, q. 37, quem sequitur Emman. hodr., tom. 2, q. 20, art. 16, qui consequenter idem senliunt de quibuscumque similibus gratiis vel facultatibus, quae a Pontifice concedi soient.
11. Contraria sententia suadetur. — Sed, licet haec opinio pio zeio cogitata sit tanquam securior et cautior, ne privilegiati sumant occasionem peccandi, nihilominus videtur nimis rigorosa. Primo, quia quando Pontifices volunt cum illa limitatione facultatem conccdere, espresse declarant, quod frequenter faciunt, praesertüim in Bullhis Compositionis propter damnum tertii; ergo quando non exprimunt, praesumendum potius est noluisse illam addere, praeesertim in privilegiis, quae per se solum ordinantur ad spiritualem reparaiionem et medicinam subditorum. Unde argumentor secundo, quia haec facultas nccessaria est etiam pro illis qui ex beneficio privilegii sumunt occasionem peccati; ergo ad benignitatem principis, intendentis reparationem lapsi, pertinet tota illa amplitudo facultatis ; ergo quando ipse cam non limitat, ita interpretanda est tauquam principis beneficium. Tertio, quia gravius est crimen haercsis, et praeserüm cum lapsu, quam peccatum aliud commissum etiam cum illa circumstaniia fiduciae privilegiorum ; ergo, si facultates extenduntur ad haeresim, cur non ctiam ad illam pravam fiduciam, cum non excipiatur? Ei confirmatur, nam in aliquibus Indutis fiunt aliquae exceptiones particulares, et reliqua generalter conceduntur; ergo nihil aliud xeipere nobis licet. Et hanc sententiam tradidimus lib. 6 de Voto, eap. 13, n. 6, et secutus est Suncius, lib. p de Voto, c. 54, num. 18. Tenet item Sylvest., verb. ndulgentia, q. 10, partic. 5, ubi contra Antoninum ait, illam limitationem solum esse neccessariam, si in Indulto exprimatur ; et Corduba fatetur, in rigore hoc ita esse.
12. Ad fundamentum adversarierum.— Ncque obstat quod Pontifex non intendat darc incentivum peccandi; quia cum hoc stat, quod inteudat ut absolvatur etiam ille qui talem occasionem sumpsit, quam ipse non dedit; sicut Deus, quando promittit omnium peccatorum veniam, non intendit dare inceniivum peccati, et nihilominus suam promissionem extendit etiam ad ea peccata quae ex fiducia In sua misericordia et promissione fiunt; quia illud spectat ad perfectam misericordiam, quam exaltat hominum malitia, et quia alio modo non sufficienter esset provisum fragiitiati hominum. Ita ergo suo modo se gerit Pontifex in his Indultis erga religiosos, quibus non esset alio modo sufficienter prosisum. Unde etiam praedicti auctores fatentur, in casu particulari, ne nimia tristitia absorbeatur, qui sic peccavit, posse absoh per dictam facultatem. Atcerte, si facultas de se non haberet dictam amplitudinem, non posset quis in eo casu absolvi simpliciter, sed cum onere comparendi; ergo, si pro illo, et similibus casibus, creditur facultas concessa, verius dicitur absolute et simpiiciter concessam esse, quamvis non omnibus hoc praedicandum sit, ne inde sumant occasionem peccandi. Igitur praedictae limitationes hodie omnino Sublatos sunt.
13. Arguitur primo contre vcróa privilegiorum concedentium absolutionem ab p a tate, etc. — Tandem quaeri potest de quadam extensione, quae in bis Indultis addi sclet, quia non solum datur potestas absolvendi a censuris, sed etiam a poenis, et interdum additur potestas absolvendi ab irregularitatibus, infamia, inbabilitate, etc.; sed de illa cenerali particula a pannis, dicam ex professo infra, iract. 10, 1l. 9, c. 9, an. 20, explicando potestatem quam habent confessarii Societatis ad absolvendos fideles ; ubi etiam ostendam, sub illis verbis non comprehendi irregularitatem quae im poenam deheü solet imponi. Quia vero ad id asserendum, unum ex praecipuis fundamentis esse solet, quia irregularitas non absolvitur, sed dispensatur, quod etiam in materia de censi uris et de irregularitate ostensum est, diflicultatem in prasenti ingerunt illa Indulta, quatenus dant potestatem absoivendi ab uregularitati- bus; aut enim illud principium falsum est, aut illa verba includunt repugnantiam. Idemque dubium est de concessione absolvendi ab iufamia vel inhabilitatibus; nam hae sunt etiam veluti irregularitates quaedam, quae non absolvuntur, sed dispensantur. Item, quia poenae perpetuae non absolvuntur, alias extenderetur illa potestas ad absolvendum a dcpositione perpetua vel degradatione, si fieret sine mortis poena subsecuta, quod plane falsum est; sed hujusmodi inhabilitates de se sunt peenae perpetuae, vel, si imponantur ad praefixum tempus, intra illud non absolvuntur, sed dispensantur; quae est ergo haec potestas absolvendi ? Propter hane forte difticultatem solet haec concessio ita explicari, ut per absoluiionem ab irregularitate non intelligatur ablatio ipsius irregularitatis, sed absolutio a culpa, cui est annexa talis irregularitas. Potest enim absolutio sacramentalis a culpa dari, mregularitate manente, ut est communis doctrina, quam in tom. 4et 5 tertiae part. tractavimus; et videri etiam potest Cardinalis, receptus in Clem. Dudum, de Sepultur.. q. 8; ergo etiam potest concedi potestas absolvendi a culpa, et non tollendi irregularitatem. Ita expouit Collector Compendii Cisterciensis, verb. Absolutio; sequitur Emman. Rodr.. tomo primo, quaesiionc vigesima, articulo decimo octavo.
14. Objici vero potest, quia, justa hanc interpretationem, nulla facultas conceditur per haec verba talium privilegiorum. Probatur primo, quia, quamvis culpa habeat irregularitatem annexam, non propterea absolutio peccati quoad cuipam reservata est, non solum Summo Pontifici, verum ctiam neque Episcopo, ut tractavi tom. 4, in tertia parte, disp. 28, sect. 3; ergo si per illa verba soIum conceditur absolutio a culpa, nihil conceditur, quia jure communi habebatur. Secundo, multum repugnat proprietas verborum, quia absolutio a sola culpa revera dici non potest absoiutio ab irregularitate, cum illam non tollat.
15. Ad haec vero responderi potest, ex his quae subobscure insinuat praedictus auctor, seu Coliector, absolutionem hanc ab irregulariiate. non intelligi ab irregularitate jam contracta, sed de absolutione a delictis quibusdam, quae producunt irregularitatem si cum eis celepretur, quia secum afferunt suspensionem, ut sunt publicus concubinatus, et similia, juxta doctrinam Navarri, c. 25, n. 16. Sed hoc et gratis dicitur, quia verba Iudulti generalia sunt, et sine fundameuto sic limitantur ; et non solvit diflicultatem , tum quia illa est major improprietas verborum, quia non absolvitur quis a vinculo quod nondum contrasxit, nec necessario est contracturus, si nclit ; non enim dicetur sacerdos absolvi ab irregularitate, quando ab excommunicatione absolvitur, eo quod esset contracturus irregularitatem, si excommunicatus celebraret ; ergo idem est in suspensione. Tum ctiam quia illa peccata non sunt reservata ratione illius suspensionis, praesertim Summo Pontifici; ubi enim facta est talis reservatio ? imo neque inter peccata, quae olim dicebantur ipso jure Episcopis rescrvata, numerari solebant, ut patet ex dictis in illa sect. 3. fum denique quia illa doctrina Navarri, ut existimo, vera non est, ut alibi ostendi, quia illa suspensio non est vera censura, cum ipse fateatur, per solam poenitentiam tolli.
16. Fere auctoris responsio. — Videtur ergo dicendum, ibi vcrbum absotvendi latius sumi pro verbo abolendi seu tollendi, quae verba abstrahunt a propria absolutione et dispensatione; sicut cenim sub potestate ligandi et solvendi includitur potestas dispensandi, ita verbum absolvendi potest interdum sumi in illa generali significatione, quae dispensationem includit. Verum quidem est juxta ordinarium et proprium usum juris canonici, non ita solere accipi verbum illud, ei ideo ubi verba adjuncta non cogunt, propria sienificatio retinenda est, et hic est sensus illius principii, seu fundamenti: rregularitas 101 absolvitur, ctc., quod aliis locis posuimns. Si autem adjuncta verba cogant ad intelligendum, verbum accipi in illa latiori sienificatione, non est adeo impropria quin admitti possit. Eo vel maxime quod conjunctio illarum duarum vocum, absolutio irregularitatis, cogit nos ut in alterutra illarum improprietatem, vel extensionem significationis admittamus ; ergo eligenda est qua: minor fuerit ; multo autem minor improprictas est in extensione verbi absolvendi ad dispensationem, quam in acceptione vocis irregularitatis, pro culpa qua irregularitatem produxit, aut producere potest. Praesertim quia per priorem verbi interpretationem ampliatur privilegium, quod fieri debet quando cum nulia vel minori improprietate verborumfieri potest. Tandem in hismet priviegiis statim subjungitur exceptio (vt iidem auctores referunt) homicidii voluntarii, mutilationis et bicamia ; ergo signum est non esse sermonem de absolutione a culpa, quia nec bigamia est culpa, nec peccatum homicidii aut mutilationis tale est, ut per haec privilegia absolvi non possit. Et bactenus de materia hujus potestatis.
On this page