Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 22

Caput 22

In quibusnam religionibus praelatis sit dicta potestas absolvendi subditos ab omnibus censuris, tam a iure quam ab homine.

CAPUT XXII IN QUIBUSNAM RELIGIONIBUS PRAELATIS SIT DICTA POTESTAS ABSOLVENDI SUBDITOS AB OMNIBUS CENSURIS, TAM A IURE QUAM AB HOMINE.

1. Circa secundum punctum, de personis quibus haec potestas conceditur, quod etiam in fine c. 20 proposuimus , primum omnium consideranda sunt verba privilegiorum ; nam, si in specie quaedam nominantur, et non alia, illa solum habebunt potestatem, quia privilcgia tantum valent quantum sonant. Si autem ceneratim potestas conceditur Praelatis, vel Praelato, dicendum est dari Praelatis conventualibus, et a fortiori omnibus universalioribus. Ratio prioris partis est, quia illi sunt veri Praelati, ut supra ostendimus, et concessio indefinita aequivalet universali. Quod est manifestius quando locutio est in plurali; nam cum est sermo de Fraelato in singulari, nonnihil dubitationis habere videtur. Nihilomninus tameu restringi non potest ad unum tantum Praelatum supremum, tum quia potius nomine proprio Generalis quam communi nominaretur ; tum etiam quia regulariter hoc est contra communem usum religionum, nam ipso jure censentur hae facultates per ipsamet privilegia communicata Provincialibus, et ad usum earum moraliter necessarium est. Quantumvis ecrgo Praelatus in singulari nominetur, sub illa voce comprehenditur Generalis et Provincialis; ergo etiam conventualis Praelatus, quia nulla est ratio restringendi. Dices: alii habent magis proprie jurisdictionem Episcopalem. Respondeo parum hoc referre; nam hic etiam habet eam jurisdictionem, quae suflicit ut sit vere et simpliciter Praelatus, ut hac ratione sub illa voce comprehendi possit, quae indefinite posita tantum valet, ac si diceretur, quicumque Praelatus. Aliunde vero actus absolvendi, propter quem datur haec facultas, magis ordinatur ad internam salutem, quam ad forense judicium, ideoque mcrito censetur concessa illa facultas proximo Praedlato, qui curam gerit animarum subditorum. Unde quando in jure committitur Praelato casus aliquis reservatus Pontifici, Abbas specialiter nominatur , ut patet ex cap. Cum illorum, cum similibus, de Sent. excom., quia nimirum ille est veluti proprius pastor religiosorum; idem autem est de quocumque Praelato conventuali.

2. Nihilominus tamen (ut alteram partem probemus) non potest sub illa voce, etiam in singulari posita, ita intelligi particularis Praelatus, ut excludantur universales, tum proptcr rationem factam de indefinita locutione, tum maxime quia illi sunt praecipue Pastores, et magis proprie. Unde sicut alibi, in tomo de Penitentia, diximus nomine proprii sacerdotis ita in jure significari Parochum, ut non excludatur Episcopus vel Pontifex , ita de nomine Praelati in praesenti dicendum est. Quapropter, etiamsi Indulta solum facerent mentionem Praelati conventualis, verbi gratia, Prioris vel Guardiani, aut Abbatis, non existimo excludi superiores Praelatos eorumdem subditorum, propter rationem factam, et quia revera hoc postulat debitus ordo, et verisimile non est Pontificem velle aliquid praeter illum concedere.

3. Limitatio predictae partis, et ejus emplicatio. — Dico autem, respectu eorumdem subditorum, quia interdum privilegium conceditur in favorem unius tantum monasterii, et religiosorum vel Praelati ejus, ut sic; et tunc, quamvis dicamus, non solum Abbatem, vel Priorem localem, sed etiam Provincialem vel Generalem posse uti illo privilegio, nihilominus non poterunt illo uti nisi circa religiosos illius monasterii, quia non conceditur illis ut Provinciales vel Generales sunt absolute, sed ut sunt Praelati talis monasterii. Excmplum esse potest in multis privilegiis concessis Abbati monasterii S. Benedicti Vallisoleti, quae in Compendio etiam Mendicantium, et in nosiro interdum referuntur, verbo Absolnutio, et verbo Dispensatio, si tamen supponamus ila ipsi concedi ut Abbati illius monasterii, non ut Generalt sui ordinis, prout est in Castella, de quo mihi non satis constat, quia originales litteras videre non potui. Addo etiam per alias Bullas, et Indulta, quae concedunt communicationem omnium privileeiorum, factum jam esse, ut ferc nullum sit privilegium uni domui, vel provinciae aut nationi concessum, quibus non possint alii conventus gaudere, ut constare potest in nostra Societate ex Bulla Pii V Dum indefessm , ubi communicationem privilegiorum illi concedens, addit illa verba: Tam in genere , quam in specie, et tam communiter et conjunctim, quanm particulariter el divisim, etiam per mo- dum extensionis seu communicatiouis, et alias quomodolibet quibusvis ordinibus fratrum et sororum Mendicantium , quocumque mnomine nuncupentur , illorumque congregationibus , contentibus et capitulis, ac utriusque semus personis, ac illorum smonasteriis, domibus, ccclesiis, etc. Et similia verba bhabet Gregorius NHI, in Bulla anni 1515, 4d perpetuam rei memoriam, addens extensionem ad omnes religicnes : Mendicantium (inquit) aliarumque religionum ordinibtus , congregationibus, conventibus, capitulis, aonasteriis, domibus, E'cclesiis, etc.; et multae aliae religiones habent similem communicationcem , et ideo, ut dicebam, jam non multum refert an privilegium in principio fuerit uni monasterio, vel Abbati illius, aut toto ordini concessum.

4. Secundo dicendum est, ex vi talium privilegiorum, in quibus Praelati nominantur, non posse inferiores ministros vel confessores absolvere a praedictis casibus. Probatur, quia nulli alii sunt proprii Praelati, et privilecium non extenditur uitra verborum proprietatem. Unde fit ex vi horum privilegiorum vicarios ordinarios monasteriorum, quocumque nomine appellentur. non posse hanc absolutionem darc es vi talium privilegiorum. Probatur, quia non sunt Praelati, ut supra oslensum est.

5. Dubium trinembre circa assertionem. — DItesolutio primi embri. — Reso'utio secundi inesiabri. — Dubitari autem potest an sit aliquod speciale privilegium, per quod facultas concedatur vicariis seu subprioribus, etc. In hoc duo videntur certa inter auctores, et tertium incertum. Primum est, vicarium illius domus, quae non habet alium Praclatum conventualem, vel quia mortuus est, vel tempus suum absolvit, vel certe quia in tali domo non consuevit alius provideri Praelatus, hunc, inquam , vicarium gaudere his privilegiis, quia, licet non nomine, re ipsa Praelatus conventualis est, ut supra tetigimus; unde ad hoe non est necessarium speciale privilegium, sed supradicta verba sufticiunt. Secundum est, hujusmodi vicarium vel subpriorem ordinarie non habere hanc potestatem, dum scilicet proprius Praelatus suum monasterium praesens gubernet, propter conclusionem et rationem adduciam, et quia nullum invenitur privilesium quod majorem extcnsionem habeat, ut statim dicam.

6. Tertii membri. — Auctoris judiciun. — De tertio vero puncto est nonnulla dubitatio, scilicet. quando monastcrium habet proprium Praelatum, ille autem absens est, an possit tunc vicarius his facultatibus uti. Nam Collector privilegiorum in Compendio Menudicantium, verb. Absolutio quoad fratres, S1 et 35, partem negantem indicat. Contrarium vero cum Vcracruce, quem citat, tenet Immanuel Rodericus, dict. q. 20, art. 2 et 3, nimirum, quemcumquce vicarium Prioris conventualis relictum ab ipso Priore pro tempore sua absentiae habere eamdem auectoritaten. Fundaiur in quodam privilegio Clemeutis IV, quod ipse rcfert ait. 1, ex lib. Monumenta ordinum, ubi hoc videtur concedi Gaenaerali, Procincialibus , Prioribus convestualibus , et ecrum vicem gerentibus in eorum coucentibus, ct locis sibi commissis. Haec verba refert dictus auctor, art. 3. quae si eodem ienore habentur in originali, plane convincunt, nec possunt bene exponi de vicario, qui sede vacante loco Praelati substituitur : nam illa verba, eorum cicem gerentibus dn eorum monasteriis, non possuut commode intellici, nisi de monasteriis vel provinciis habentibus proprios Praelatos, qui, dum absunt, alios relinquunt qui vices suas gerunt. Et inde recte sequitur vicarium vel ministrum, absentc Praelato, seu Rectore, possc uti illis facultatibus, quia tunc vices Praelati gerit. Verumtamen idem auctor, in art. 4, alio tenorc refert illud privilegium, sciiicet : Concessit Gienerali et provincialibus ministris , et eorum vicariis, atque etiam Custodibus fralrum Minorum , in provinciis et custodiis sibi commissis, etc. In quibus verbis constat nec Prioribus conventualibus, nec eorum vicariis factam esse illam concessionem , ut idem auctor fatetur. Imo, si tenor verborum servetur, nec vicariis custodum fit concessio, sed tantum vicariis generalibus vel provincialibus, fortasse propter majorem illorum auctoritatem. Addit vero idem auctor, in eodem art. 1, ex lib. Monum. ordin., concessione 548, et concess. 432, privilegium illud extensum fuisse ad Priores conventuales in gratiam Praedicatorum et Carmelitarum; de vicariis autem ibi nihil dicit; sed in art. 2, statim in principio, ait, ex Mari magno Praedicatorum constare haec privilegia extendi ad Priores conventuales, et eorum vicarios; nihil tamen in particulari allegat, sed refert sc ad art. 1. D. autem Antoninus, 4 p., lit. 19, c. 2, prius dicit, generalem vicarium Magistri ordinis, ex potestate sibia privilegiis tradita, ita posse fratres absolvere ab omnibus peccatis et censuris, sicut macistrum ipsum, et idem postea subdit dc vi- cario Prioris provincialis, et infra inquit: Iiem vicarius Prioris conventualis in suo conveniu polest omnia que superius de vicario Magistri ordinis posita sunt ; addit vero exceplionem, quae ad absolutionem non spectat, et subjungit : Heec, quae dicta suat de vicariis, habentur in diversis privilegüs, et precipue Bonifacii, Virtute. Ex his autem Antonini verbis non possumus satis judicium ferre, an loquatur de vicariis, qui sede vacante constituuntur, vel in quacumque absentia loco Praelatorum relinquuntur; tamen dum alia restrictio non constiterit, possumus in ampliori sensu verba accipere, cum omnes ibi sint vere ac proprie vicarii.

7. Illatum contra proximum auctoris judicium diluitur. — Dicet aliquis : eadem ratione extendendae sunt hae facultates ad vicarios, etiam pro eo tempore quo Praelati sunt praesentes, quia etiam tunc sunt vere ac proprie vicarii. Respondetur negando sequelam, quia, licet in aliquibus religionibus ita appellentur, non tamen in eadem significatione, quia tunc non gerunt vices proprii muneris Praelatorum, quod in jurisdictione consistit, sed habent proprium ministerium cujusdam domesticae administrationis ; in diclis autem Indultis nomen vicarii significat eum, qui vices gerit injurisdictione et Praelatione, imo his verbis aliquando explicatur, nt dicti auctores referunt; in religionibus autem, ubi subprior vicarius appellatur, vox ilia significat idem ministerium seu officium, quod in religionibus monachalibus nomine Prioris significari solet, et in reg. S. Benedicti, c. 65, vocatur Praepositus monasterii. Quando ergo Abbas, Guardianus, etc., praesens adest, ille, qui vicarius dicitur, non proprie vicem ejus gerit, sed proprium ministerium exercet, et ideo tunc non gaudet dictis facultatibus ; at vero quando Praelatus abest, jam vices illius gerit in proprio illius munere, et ideo Jam est vicarius, de quo loquuntur Indulta. Unde, ut omnis tollatur scrupulus, optimum consilium est, ut Praelatlus, dum recedit, omnes potestates suas committat vicario, et, ne hoc pendeat ex memoria vel voluntate singulorum, debet esse stabili lege, aut recepta consuetudine introductum.

8. Secundum dubium. — Ratio dubitandi. — Vlera resolutio, cue primo suadetur ex usu, et ex Pontificiis Indultis.— Ut autem hoc magis declaretur, dubitari potest secundo an hue facultates delegabiles sint. Et ratio dubitandi est, quia non pertinent ad jurisdictionem primariam, sed ad delegatam in foro conscientiae, quae subdelegari non potest. Item, quia nemo potest privilegium, sibi personaliter concessum, in alium transferre ; haec autem sunt privilegia concessa talibus personis; ergo non possunt et aliis committi. Item confessor Societatis, verbi gratia, qui ex privileeio habet potestatem absolvendi a casibus Papae reservatis,.non potest hanc facultatem committere alii sacerdoti non habenti ; ergo. hespondetur nihilomir.us posse Praelatos committere vices suas aliis, etiam in usu harum facultatum. Ita docent omnes qui de his privilegiis scribunt, et usu ipso satis comprobatum est. Item in aliquibus Indultis Pontifieiis hoc expresse explicatur, ut in Bullis Societatis, Paulus HI in sua Bulla ultima espressc concedit Generali, ut omnes gratias, concessiones el induta sibi concessa a Sede Apostolica, ecercere possit per vicarios, aut personas ad id sibi bene visas. Quod etiam declaravit Gregorius XHI in Bulla de usu facultatum. Idem concessit Sixtus IV Praelatis Minorum in quodam Indulto supra relato, ut, scihlcet, per se, vel per alios possint hanc absolutioncm praestare.

9. Altera aliorum suasio. —Est etiam hoc consentaneum juri communi, maxime supponendo jurisdictionem Episcopalem ex jure communi, divino vel ecclesiastico, extendi quasi natura sua ad omnes hos casus, si non impediatur, vel limitetur ab aliquo supertore. Unde fit (ut multi opinantur) ut, quando Summus Pontifex casus sibi reservatos Episcopo concedit, non censeatur jurisdictionem delegare, sed tantum impedimentum aut prohibitionem auferre, qua ablata, statim ex vi suae ordinariae jurisdictionis potest ab illis casibus absolvere. Sic ergo de Praelatis religionum ratiocinari possumus ; habent enim jurisdictionem Episcopalem, et ideo in hoc aequiparantur Episcopis, ut ex vi suae jurisdictionis possint quidquid eis non prohibetur, quod maxime verum habet in absolutione a censuris, juxta doctrinam Panormitani, in cap. At si Clerici, S de Adulteriis, de Judicus, et aliorum ibi ; ergo eadem ratione per haec privilegia non delegatur illis jurisdictio, sed solum tollitur prohibitio, qua ablata, ex vi muncris, atque adeo per jurisdictionem ordinariam haec omnia possunt.

10. Displicet una ex parte dicte suasto. — Sustiuctur vero ut pro*abilis ez alia parte. — Ouod fundament m prout nititur in jure di- vino, mihi probari non solet, quia in universum censco, jurisdictionem Episcoporum non esse immediate a jure divino, sed per Pontiticem; maxime vero id censco de potestate immutandi vel tollendi praecepta, vel quaecumque vincula a superiore posita ; non enim video quo jure divino, naturali, vel positivo, habeat inferior potestatem ad destruendum quod superior construxit; id enim nec in Evangelio scriptum , neque ulla traditione confirmatum reperio, neque eliam necessariam illationem video, ut ex principiis revelatis naturali discursu inferatur: quin potius nec rationi consentaneum videtur in illa generalitate sumptum, quia est contra debitam subordinationem inferioris ad supcriorem. At vero limitatum illud fundamentum ad absolutionem a censuris, et fundatum non in jure divino, sed in canonico, est satis probabile propter cap. Nuper, de Sent. excomm., in quo ponderanda sunt illa verba: Quia couditor canonis absolutionem sibi specialiter non reservavit, eo ipso concessisse videtur facultatem relacandi ; per quae satis significatur, illam facultatem non esse a jure divino immediate , sed ab auctore ipsiusmet censurae, ut alibi, in tomo de Censuris, latius ostendi.

11. Confirmatur tamen absolute dicta suasio. — Ex hoc tamen videtur infirmari illatio facta, nam haec concessio potest esse et ordinaria et delegata ; ergo ex vi illius juris neutra colligi potest. Nec dubito quin possit Papa concedere Episcopis suos casus reservatos per modum delegationis tantum, sicut in Concilio Tridentino multa eis committuntur ut Papae delegatis, quae alias possent ab eis fieri jure ordinario , seclusis privilegis vel exemptionibus. Et multi valde probabiliter putant, commissionem ad absolvendum in casibus occultis factam Episcopis a Concilio Tridentino, sess. 24, c. 6, de Reformat., fuisse specialem delegationem, et non restitutionem juridictionis ordinaria Episcopalis, alias hodie casus illi occulti essent Episcopales, et consequenter, qui haberet generale privilegium absolvendi a casibus Episcopalibus, posset ab illis casibus absolvere, quod plane falsum est, et contraà communem usum, uti etiam sentiunt Henriquez, lib. 3 de Poeuit., c. 15, 87, Iit. P ; et Emmanuel Rodriquez, in expositione Bullae, num. 135, et contra illa verba ejusdem Concilii : Per seipsos, aut viearium ad id specialiter deputandum, quae satis indicant illam jurisdictionem esse valde specialem, et non communem Episcopalem ; imo etiam indicant esse delegatam, quia si esset ordinaria, eo ipso posset per vicarium exerceri; quanquam hoc indicium non convincat, ut ex statim dicendis constabit.

12. Quidquid ergo sit, an illa sit dicenda concessio vel restitutio ordinariae jurisdictionis, vel solum commissio jurisdictionis propria, nihilominus ex alio etiam principio satis probatur asscrtio posita, quia commissarius ex privilegio perpetuus potest alteri vices suas committere ; quod esse communiter receptum a Doctoribus, ait Corduba, in Summa Hispana, q. 8, ex Sylvestro, verb. Absolutio, 4, num. 6, dub. 2, qui refert glossam, in. c. ult. de Offic. Ordin., et favet textus ille, ubi sic dicitur: Zis, quibus ex officio in cerlis casibus, compeltit illos absolvere, qui pro violenta manuwn injectione incidunt in canonem sententie promulgatee, licet aliis absolutionem hujusmodi committere, cum viderint ezpedirc. Haec autem potestas, quae datur Praelatis per privilegia perpetua , propriissime dicitur competere ex ofticio, quia rationc officii convenit; nam privilegium illud quoad hoc magis est reale quam personale, quia dignitati adhaeret, et ratione illius competit persona; ergo ex officio competit. Neque oportet ut omnino conveniat ex officio tanquam jurisdictio ordinaria , nam particula in certis casibus , quae ibi additur, satis indicat sufficere, quod ex privilegio conveniat ratione dignitatis, ut recte ibi glossa expendit, quae subdit, idem esse in omnibus aliis communicationibus, quod illi, qui ordinario jure, vcl delegato a principe, possunt absolvere, possint etlam committere vices suas, ut viderint expedire, dummodo delegatio vel commissio sit ratione officii, ac perinde per privilegium perpetuum. Atque idem tenent ibi Panormitanus, Felinus, et alii, in cap. ult. de Offic. deleg.

13. Atque ita responsum est ad rationem dubitandi in num. 8 positam; nam haec jurisdictio vel ordinaria est, vel in hoc aequiparatur ordinariae, quia ex ofticio ratione legis. seu perpetui privilegii competit. Quando autem Praelatus committit vices suas alteri quoad hane absolutionem, non transfert privilegium in illum, proprie loquendo, sed utitur ministerio ejus ad suum privilegium exequendum, quod valde diversum est. Unde ille commissarius non potest alteri vices suas committere, quia non tam jurisdictio, quam nudum ministerium ei commissum est, juxta caput ultimum, S8 ultimo, de Offic. delegat.; utque ita procedit exemplum eodcm numero octavo de simili potestate absolvendi commissa confessori religioso, qui illam committere non potest, quia nudum miuisterium ei commissum est. Advertendum est tamen pro nostra Societate, et si quae est alia religio quae hunc modum cbservet, quod in ea omnis haec potestas censetur concessa Generali, juxta Bullas Pontificum, ut infra videbimus, tractatu 10, lib. 9, cap. 2, a num. 2, et per illum conceditur Praelatis inferioribus , ut constat etiam ex Compendio privilegiorum ejusdem Socictatis. Nibilominus iamen et Provinciales, et Rectores, scu Praepositi locales possunt aliis committere vices suas, vel delegare hanc potestatem, quotiescumque in concessione sibi facta non fit expressa restrietio vel prohibitio, ut per se, et non per alios absolvere in aliquo casu possint, quia, eo ipso quod talis restrictio non ponitur, censetur eis concessa potestas, eo modo quo per Indultum conceditur, seu eo modo quo juxta commune jus administrari potest facultas, quae ratione officii Praelato competit.

14. Tertium dubium. — Hinc vero nascitur iertium dubium, an possint superiores Praelati resiringere hanc facultatem inferioribus, scilicet Generalis Provincialibus, et Provincialis Praelatis Conventualibus. Oportet autem loqui praecise stando in virtute dictorum privilegiorum, nam ubi est speciale indultum declarans vel concedens hanc potestatem, ut est in Societate, sublata est quaestio. De alus ergo videtur res dubia, quia cum Pontifex immediate, et quasi ex aequo concedat hanc potestaiem omnibus his Praelatis, licet alias sint subordinati in jurisdictione ordinaria, et in ea possit Superior restringere jurisdictionem interioris, ut supra dictum est, tamen in hac commissione videntur aequales, et ideo non posse in uno eorum ab altero restringi. Nihilominus etiam in hac potestate probabilius censeo posse restringi a superioribus Praelatis respectu inferiorum, quamdiu expresse hoc non prohibetur in ipso Indulto. Hatio est, quia Papa concedens privilegium in favorem religionis, censetur conferre juxta debitum ordinem, et magis consentaneum ipsi relivioni, quamdiu aliud expresse non declarat; sed debitus ordo religionis postulat ut inferiores Praelati pendeant a superioribus; ergo credendum est hanc esse voluntatem Pontificis concedentis talia privilegia, atque ita tunc non dici potest inferior auferre facultatem a superiore concessam, quia non creditur sim- pliciter concessa, sed cum hac subordinalione.

15. Sed fortasse haec conjectura alicui non satisfaciet, quia privilegia absolute loquuntur, et potius sunt extendenda. Item, quia, cum hi casus jam sint extra jurisdictionem ordinariam Praelatorum , et sint proprii ipsius Pontificis, potest ipse aequaliter illos concedere, sine illa subordinatione, quae in re tam favorabili ad remedium subditorum non videtur necessaria. Nihilominus illa mihi videtur moralis conjectura satis probabilis, quam aliter ita explicare possumus; quia Pontifex, concedendo has facultates, non aufert ab his Praeiatis potestatem reservandi sibi casus, quia hoc expedit ad disciplinam religiosam; sed expedire potest ut ex his casibus Pontificiis aliqui sint reservati Provinciali vel Generali; ergo credendum est ita concedi hanc facullatem Proelatis religionis, ut semper maneat in majori Praelato jus reservandi sibi casum, quem expedire judicaverit. Quod maxime locum habet juxta opinionem asserentem, per haec privilegia solum auferri prohibitionem, et rem statim reduci ad commure jus; nam stando in jure communi, licet aliqua censura Pontificia non esset ab ipso Pontifice reservata, posset Generalis vel Provincialis religionis eam sibi reservare; ergo post haec privilegia possunt etiam id facere, quia per privilegia solum constituuntur in terminis juris communis; et quamvis Papa auferat suam prohibitionem, non tollit jus Provincialis vel Generalis, ut possit id prohibere, si religioni fuerit expediens. Praeterea, sustinendo, ut videtur verius, per haec privilegia non tantum auferri prohibitionem, sed etiam concedi positivamu facultitem et jurisdictionem, nihilominus unaquaeque religio cum approbationc Sedis Apostolicae habere solet auctoritatem distribuendi has facultates prout sibi judicaverit expedire ; ergo potest unaquaeque religio statuere, ut quaedam ex hlis facultatibus sint reservatae Generali, aliae Provipcialibus, etc.; nec dubito quin factum teneat propter prasumptam, ut dixi, voluntatem Pontificum, qui religionibus ipsis et propter majus earum bonum has facultates concedunt. Denique tota ipsa religio potest cedere juri suo, et non obstante privilegio sibi concesso pro singulis Praelatis, aliqua eorumdem privilegiorum pro majoribus Praeiatis reservare. Dices, esto possit hoc fieri a Capitulo generali vel Provinciali, non tamen a singulis Praelatis majoribus. Respondeo, hoc pendere ex modo gu- bernationis uniuscujusque religionis ; nam earum Praelati habent potestatem a Capitulis, a quibus eliguntur, et ideo si ab cis fuerit concessa ctiam ad hunc actum, poterunt illa uti, non vero aliis. Addo tamen ultimo, nunc standum circa hoc essc novo decreto Clementis VIIT, circa reservationes regularium ; nam quaelibet restrictio harum facultatum ad absolvendum a casibus reservatis Papae, re vera est nova reservatio in tali religione facta, et ideo circa illam decretum Clementis servandum est. Ex quo duo colligo : unum est, non posse fieri nisi in generali vel provinciali Capitulo respective, juxta formam in eodem decreto praescriptam; aliud est, a Capitulo posse fieri, nam Pontifex hanc generalem facultatem praebet hujusmodi Capitulo ad reservandum quoscumque alios casus ultra desienatos ab ipsomet Pontifice; et mirum profecto essct, quod posset religio reservare casus minus graves, et non aliquem ex gravioribus reservatis Papae.

16. Quartum dubium.—Videri per privilegia veligiomun tolli omnem reservcationem, que non sit ab ipsa veligione facta.—Hinc porro emergit quartum dubium, an, scilicet, omnia peccata, quae in jure, vel in Bulla Conae, aut aliis, sunt reservata Summo Peontifici, censenda sint reservata in quacumque religione, non obstantibus praedictis privilegiis; et consequenter an Praelatus concedens alicui religioso absolutam potestatem audiendi confessiones suorum subditorum, censeatur illi concedere has facultates, seu hos casus; nam, si reservati non sunt in tali religionc, comprehenduntur sub generali facultate ; non videntur autem reservari, quia Summus Pontifex per illa privilegia abstulit reservationem, et religio aliam non addidit, ut supponimus. Unde Clemens VIII, in suis casibus reservatis regularium, non facit horum mentionem, nec singulae religiones in suis propriis reservationibus, ut de Societate nobis constat, et de aliis supra tetigimus.

17. Contraria vesolutio vera.—Nihilominus respondetur, hos casus non solum esse reservatos, sed etiam altiori et strictiori modo quam sint particulares casus religionum. Declaratur, nam Pontifex nunquam simpliciter abstulit suam reservationem ab his casibus, etiam respectu religiosorum, sed solum eorum absolutionem religiosorum Praelatis commisit, quod longe diversum est; nam si ablata fuisset simpliciter reservatio respectu talium personarum, absolvi possent ab illa censura a quocumque proprio confessore, justa c. Nuper, de Sent. excom., quod tamen falsum est, ut ex primo et secundo dubio constat. Unde, eo ipso quod Pontifex hanc potestatem concessit solis Praelatis, et eorum vices gerentibus, voluit absolutionem hanc esse illis reservatam. Haec autem reservatio non fundatur in potestate et voluntate ipsius religionis, sed manat ex voluntate ipsius Sedis Apostolicae, quae prius talem reservationem absolute fecit, et postea circa illam majorem potestatem non concessit; nequce amplius (ut sic dicam) illam remisit; et ideo dixi hanc reservationem altiorem esse quam sint propriae reservationes uniuscujusque religionis. Et ideo fortasse hi casus Pontificii non numerantur inter particulares reservationes religionum, quia sunt alterius ordinis, et supponuntur tanquam omnibus communes.

18. Consectarium ea provima resolutione.— Ex quo infertur, hos casus non comprehendi sub generali delegatione, vel commissione facta a Praelato religionis ad absolvendum a peccatis vel censuris, jüxta regulam textus in c. 2, de Penitent. et remiss., in 6. Quin potius, licet superior concedat facultatem ad absolvendum a peccatis rescrvatis in religione, non videtur concedere facultatem ad absoivendum ab his casibus Pontificiis, quia habent reservationem longe alterius rationis, ut dixi, et ideo habent specialitatem sufficientem, ut sub illa generalitate non comprehendantur. Item, quia circa peccata reservata in religione habet Praelatus ordinariam jurisdictionem, quam per illa verba delegare videtur ; circa hos autem casus Pontificios habet solum jurisdictionem ex peculiari commissione Pontificis, quae difficilius et majori cum consideratione committi alteri debet, ideoque sub illa generalitate non comprehenditur. Quod maxime verum censeo de casibus Conae Domini, et inter eos lapsus in haeresim, propter eorum specialem, vel specialissimam gravitatem et reservationem. Ideoque prudenter in Compendio Societatis, licet absolutio a casibus Conse respectu subditorum committatur superioribus cum facultate delccandi, nihilominus lapsus in haeresim soli Generali reservatur, ita ut nec Provinciales possint absolvere, nisi sub onere comparendi. Et alibi etiam diximus ! , ipsummet Pontificem, commnuttendo casus suos, non censeri committere casus Coenae, nisi exprimat; et com- mittendo casus Coenae, non committere absolutionem ab haeresi, nisi in specie id declaret; ergo idem dicendum est de commissario Pontificis. Unde Episcopus, verbi gratia, committens alicui casus suos, non videtur committere absolutionem, verbi gratia, a censura canonis Si quis suadente, pro illis casibus, in quibus ipsi in jure committitur, quia illi non sunt proprie casus Episcopales, ut alibi diximus. Ut ergo Praelatus religionis censeatur committere hos casus Fontficios, oportet, ut vel in specie eos exprimat juxta uniuscujusque exigentiam, vel, si utatur generalibus verbis, quod talia sint, ut omnem tollant amhiguitatem ; ut si dicat, verbi gratia, concedere omnes facultates suas, vel quantum per privilegia potest, aut quid simile. In quo etiam observare oportet, ut distincte explicetur an concedatur potestas absolvendi a culpis, vel etiam a censuris ; nam haec duo diversa sunt. Verum est in casibus Pontificiis ita esse conjuncta, ut, uno concesso, alterum concessum esse intelligatur. Videantur dicta in 4 tomo, disp. 30, sect. 1.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 22