Caput 23
Caput 23
An non solum in religionis praelatis, sed etiam in episcopis sit praedicta potestas ad absolvendum religiosos.
CAPUT XXIII. AN NON SOLUM IN RELIGIONIS PRAELATIS, SED ETIAM IN EPISCOPIS SIT PRAEDICTA POTESTAS AD ABSOLVENDUM RELIGIOSOS.
1. Ex vi privilegiorum regularium non habent Episcopi hanc potestatem. — Triplex casus proponitur , in quo videntur habere Episcopi talem potestatem. — In hac quaestione imprimis certum est non convenire Episcopis hanc potestatem ex vi privilegiorum ipsorum regularium, cum in eis nulla de Episcopis fiat mentio, sed potius ab eorum jurisdictione eximantur. Loquimur enim de exemptis, nam circa regulares sibi subjectos, clarum est posse Episcopos quidquid in hoc genere possunt jure communi, et si quid amplius per privilegia Pontificia talibus religiosis fuerit concessum respectu suorumPraelatorum, nam Episcopi sunt proprii illorum Praelati, quod munus non habent respectu exemptorum. Solum ergo habere potest locum dubitatio posita in duobus vel tribus casibus : primo, in nonnullis casibus, in quibus jure communi scripto seu canonico possunt Episcopi absolvere a casibus alias Pontifici reservatis, ut a leviori laesione clerici, c. Monachi, et c. Cum illorum , de Sentent. excommunicat. Secundum est de aliquo casu necessitatis. in quo propter difficilem recursum ad Pontificem censetur tacito jure, et recepta consuetudinue, facta commissio Episcopo, quae necessitas potest interdum in religioso exempto occurrere. Tertium est de Praelato religionis, qui non potest absolvere seipsum, neque habet alium a quo possit commode absolvi; nec debet esse pejoris conditionis : poterit ergo ab Episcopo absolvi.
2. Quorumdam placitum in primo casu, et eorum fundamentum. — Contrarin verius.— Hjus fundamentum.— Circa primum casum, quidam putant quod, licet religiosus exemptus possit in illis casibus absolvi a suo Praelato, nihilominus posse etiam absolvi ab Episcopis, si velit; quia, licet Pontifex concesserit illam potestatem Praelatis religionis, non abstulit Episcopis; ergo liberum est religiosis, si velint, eis subjici quoad hanc absolutionem. Nec videtur obstare exemptio, quia haec videtur esse a jurisdictione coacta, non a voluntaria. Item videtur esse in his quae spectant ad gravamen, non in his quae ad favorem ; est autem major favor religiosi quod a pluribus Praelatis possit absolvi. Atque ita opinati sunt Fredericus de Senis, consil. 14, et Joannes de Lignano, in Clemen. Ne in agro, de Statu regularium, et alii, quos Sylvester citat. Contrariam sententiam tenet Abbas, in c. Monachi, de Sentent. excommunicat., num. 4, ubi refert Joannem Andream, ct seipsum in aliis locis ; quos sequitur Sylvester, verb. Absolutio, 5, n. 2. Fundamentum est, quia religiosus exemptus non tantum eximitur a jurisdictione fori contentiosi, sed etiam a jurisdictione fori poenitentialis; nam bac ratione non potest confiteri Episcopo sine licentia sui Praelati, ut supra visum est; ergo in neutro foro potest Episcopus absolvere religiosum, quantumvis ipse se illis subjiciat. Et confirmatur, quia exemptiones privilegii non in favorem privatum relciosi, sed in favorem totius religionis concessae sunt, et in favorem etiam Praelatorum ejus; ergo nullus religiosus potest in hoc cedere juri suo, nec sibi judicem constituere extra Praelatos suos, juxta c. Significasti, de Foro compet. Atque haec sententia plane videtur in rigore juris vera, et, per se loquendo, ac suppositis religiosorum privilegiis omnino servanda.
3. Quomodo posset procedere prius placitum. ——HFoavet ei jus.—Ad fundamentum in uum. 2. —bDico autem suppositis privilegiis, quia si Praelati religiosorum non haberent potesta- tem absolvendi suos subditos ab aliquo casu reservato Papae, et alias concesso Episcopis, in eocasu probabilem censerem primam sententiam. Exemplum esse poterat in facultate absolvendi a casibus occultis concessa Episcopis in Concilio Tridentino; nam si illa non fuisset extensa ad Praeatos religionum, possent, ut opinor, religiosi absolvi ab Episcopis, quia non debent esse deterioris conditionis ; et rationabiliter interpretamur non esse exemptos, nisi in his, in quibus subduntur jurisdictioni suorum Praelatorum. Si enim in foro exteriori non possent de aliquo delicto judicari a suis Praelatis, profecto co ipso non censerentur in illa causa exempti a jurisdictione Episcoporum, quia non debent sine ordinario judice relinqui. Potestque hoc non improbabiliter colligi ex c. Si Papa, de Privilegiis, in sexto; ergo idem cum proportione in absolutione a censuris locum habet. At vero nunc, quia tota jurisdictio Episcoporum ad absolvendum a censuris, ctiam eis jure commissa circa Pontificios casus, commissa est Praelatis regularibus per privilegia perpetua, non possunt religiosi, per se loquendo, in talibus casibus ab Episcopis absolvi, quia prorsus exempti sunt, et quia Praelati religionum merito possunt respectu suorum subditorum sibi tales casus reservare, quia illis judicium eorum commissum est, et in favorem ipsorum, ut plane significavit Pius V, in Motu proprio, quo Praelatis Praedicatorum concessit facultatem illam Concilu Tridentini, cum ait: JVec Prior convenlualis, et superiores Preelati dicti ovdinis in hac parte deterioris conditionis existant. Nec fundamentum contrariae sententiae tunc habet vim, quia sufflicienter provisum est religiosis, et illa major licentia, licet videatur favor privatae personsae, non tamen religionis; et fortasse etiam respectu privatorum non esset favor in ordine ad eorum spiritualem profectum; nam inde fortasse sumerent licentiam peccandi.
4. Secundus casus. — Impugnatur quoad casum necessitatis non ectremmg. — Circa secundum casum necessitatis, in quo religiosus non potest adire Praelatum suum, potest autem convenire Episcopum, Sylvester supra, numero 3, affirmat cum Panormitano, in eo casu posse religiosum absolvi ab Episcopo ex aquitate, licet non possit de rigore juris. Per equitatem autem intelligit epiikeiam, ut Panormitanus expresse declarat. ltaque intelligunt, ex vi legis et exemptionis in rigore sumptae non posse; ex quadam tamen interpretatione voluntatis Pontificis posse, ne religiosus in eo casu sit deterioris conditionis quam seculares, quod videtur esse contra intentionem eximentis. Sed difficile mihi est, in materia jurisdictionis, et in lege irritante actum, hujusmodi epiikeiam admittere extra casum extremae necessitatis; haec autem materia jurisdictionis est, sine qua non potest Episcopus absolvere religiosum: lex etiam quae vetat exercere jurisdictionem circa personam exemptam, est irritans actum, ut constat ex juribus citatis, et ex c. Frater, 16, quaest. 1; ergo extra casum extremae necessitatis, id est, periculi mortis , non possumus hanc licentiam Episcopo dare. Dicit enim Concilium Tridentinum, sessione 15, capite 7, loquens de casibus reservatis, extra illum articulum inferiores sacerdotes nihil posse; vocatur autem inferior sacerdos respective omnis ille, qui est inferior comparatione reservantis, et ab illo non habet commissam facultatem; ita vero se habet Episcopus in eo casu respectu religiosi exempti, quia et est inferior Papa reservante, et ab illo non habet commissionem ordinariam, ut supponimus; ergo nec ex interpretatione possumus illam admittere, nisi in periculo mortis, juxta doctrinam Concilii. Alias pari ratione possemus dicere , posse nunc Episcopum absolvere in simili casu clericum sibi non subditum, solum, quia habet difficilem recursum ad suum Praelatum, quod plane videtur falsum, quia illa difficultas non praebet alteri jurisdictionem. Similiter etiam posset Episcopus absolvere religiosum in casu in quo recursum habet ad suum Praelatum, et illi injuste negat absolutionem ; quod etiam non videtur admittendum, quia injustitia unius Praelati, ut cap. 19, num. 21, diximus, non dat alteri jurisdictionem, quando subordinati non sunt. Alioqui aperiretur via, ut in similibus casibus religiosi quasi appellent a suis Praelatis ad Episcopos, quod magnum incommodum est, et contra intentionem eximentis.
5. Vera hujus casus decisio. — Dico igitur, non videri necessariam hanc interpretationem ad favorem religiosorum, sed per generales et communes regulas casuum reservatorum posse illis sufficienter subveniri absque ulla epiikeia, quae admittenda non est, nisi ubi manifesta necessitas urget; hic autem nulla erit necessitas, si alter potest sufhicienter subveniri necessitati religiosi. Quod autem possit, declaro ex generali principio in jure fundato, quod posui in 4 tomo tertiae partis, disputatione 30, scctionc 3, seilicet. in casibus Pontificiis, quoties non patet aditus ad Summum Pontificem vel commissarium ejus, nisi cum magna diflicultate et mora, iunc posse peccatorem absolvi ab inferiori sacerdote cum onere comparendi coram Pontifice, vel habente jurisdictionem ab illo circa tales casus respeciu talis personae. Hoc ergo principium censeo in praesenti esse applicandum. Onando cnim religiosus non habet facilem aditum ad suum Praelatum, absolii quidem poterit ab alio, non tamen ita ut mancat omuino liber a reservatione, sed ut absolvatur cum onere comparendi coram Summo Pontilice, aut coram suo Praelato, qui respectu sui vices illius gerit. Hoc cnim satis est ad subveniendum necessitati religiosi, et aliunde servatur rigor reservationis, et debita subjectio ad Praelatum. In eo autem casu non est necessarium ut religiosus recurrat ad Episcopum, quia a quo.ibet sacerdote, a quo potest absohlvi a culpis mortalibus, poterit pro tunc absolvi a tal censuva, quia non absoliiur simpliciter, sed cum onere comparendi; sicut posset ex sententia omnium absolvi, quando ctiam ad Episcopum esset diflicilis accessus; idem auiem est quamvis sit facilis, quia ad absolvendum cum illo onere non habet majorem facultatem Episcopus respectu personae sibi non subditae, quam ordinarius confessor. Et ex hac parte hicmodus absolutionis cedit in majorem favorem religiosi, quia facilius absolvi poterit, et ita melius poterit onus comparendi tolerare, praesertim quia nuilum est jus quo possimus illum eximere a tali oncre, quod secum afftert reservatio, quando potestas absolvendi solum datur occasione talis diflicultatis vel necessitatis.
6. Confirmatur ainplius. — Tandem confirmatur hoc et declaratur, quia Praelatus rcgularis, quando mittit subditum ad peregrinandum, potest illi dare facultaiem eligendi confessorem, a quo possit absolvi etiam a casibus Papae reservatis, sub onerc comparendi coram se. Tunc ergo, sitalis religiosus incidat in censuram canonis 5i quis suadente, in co loco, ubi non potest recurrerc ad Praelatum absentem, non potest recurrere ad Episcopum, ut ab eo simphciter absolvatur sine onerec comparendi coram suo Praelato, quia tunc jam habet sufficientem judicem, seu confessorem a suo Praelato designatum, nec est recurrendum ad jurisdictionem interpretativam, ubi expressa et sutliciens haberi potest; at vero quamvis Praelatus expresse non declaret illam voluntatem, ex ipso communi jure satis explicatur. Retinquitur ergo solum Praelatum regularem habere hanc jurisdictionem in religiosos exemptos sub Pontifice Summo, nisi in casu extremae necessitatis, in quo nulia est reservalio.
7. Tertius casus. — Pralati religiosi etiam absolvi possunt intra veligionem per ejus privilegia. — In quibus sacerdotibus sit talis potestas ordinarie. — In tertia autem interrogatione seu casu petitur, quid dicendum sit de ipso Praelato religionis. Quae difficultas magis pertinct ad caput sequens, de his qui per nanc potestatem absolvi possunt. Nam certum est, absolutionem Praelati religiosi in his casibus non pertinere ad Episcopum, tum quia non minus est exemptus quam reliqui ; tum quia non minus potest absolvi per privilegia religionis, quia non debet esse deterioris conditionis, cum sit principale membrum ejus, et privilegia generaliter pro omnibus dentur. Igitur, si juxta communem usum praecise loquamur, potestas absolvendi ab hujusmodi censuris Praelatum conventualem est apud Provincialem, et respectu Provincialis apud Generalem, nam unusquisque solum penaet a suo proximo Praelato, et quando privilegia concedunt hanc facultatem Praelatis, intelligenda sunt respective, scilicct, illis Paelatis, vel illi Praelato, quos, vel quem unusquisque religiosus habuerint; Generalis vero, quia inira religionem non habet superiorem Praelatum, sed solum generale capitulum, absoli poterit ab illo confessore, cui capitulum suas vices commiserit.
8. De modis aliis non tam ordinasiis habendi hanc potestatem erga Praelatos. — Quod si capitulum ipsum nihil circa hoc obligaverit, eo ipso poterit Gencralis eligere confessorem cum omni potestate quam privilegia concedunt; quia non superest alius modus quo possit ipse Generalis passive frui hujusmodi privilegiis, quibus privari non debet. Estque ille modus consentaneus juri communi, in cap. ult. de Poenitent. et remiss. Quin potius in multis religionibus observari intelligo, ut etiam Provinciales et conveniuales Praelati ceodem modo sibi eligant confessores cum omnibus facultatibus, quas ipsi possunt suis subditis communicare. j)aod fieri potest, vel quia in ipsa religions ita specialiter et positive (ut sic dicam) ordinatum est, quod sine dubio fieri potest, vel etiam consuetudine recipi, aut certe quia contrarium ordinatum non est; quod censeo etiam sufficiens. Quia ex privilegio dicti capitis ult., de Peenitent. et remiss., hi Proelati possunt sibi eligere confessorem praeter licentiaum suorum Superiorum, ut disi in 4 tom., disput. 27, sect. 2. dub. 5, et nunc in contirmationem eorum quae ibi dixi. expendo illam particulam, praeter suorum superiorum licentias ; non enim dicit conira eorum ordinationem aut voluntatem, sed solum praeter, id est, absque corum licentia, et quando illi non provident alio modo de ordinario confessore ; qui est casus de quo loquimur. Deinde confessor, sic electus, eo ipso habet circa talem Praelatum omnes facultates Pontificias, sive hoc sit quia ab ipsomet communicantur, sicut Papa eligendo confessorem dat illi jurisdictionem in seipsum., sive (quod verius existimo) quia virtute privilegiorum immediate ei conferuntur, co quod vices gerit superioris Praelati in co munere.
9. Quid ubi duo tantum sunt sucerdotes, Prelatus el subditus, amboque escomnunicati. —Hie vero occurrere potest casus, in quo in religioso conventu tantum sint Praelatus ct alius sacerdos, et ambos incurrissc in censuram reservaiam Pontifici, ut, verbi gratia, per mutuam rixani, in censuram canonis Si quis suadente, quomodo possint absolvi ; quia tune nec Praelatus potest absolvere subditum, cum ipse sit excemmunicatus, neque eiiam potest illum eligere in confessorem, quia similiter ligatus est; quid ergo in eo articulo facient? Quidam, ut Emmanuel hodriquez, tom. 1, q. 20, art. 12, citans Joanpem Fabianum, verb. Absolutio, 2, 8 6, et alii, respondent, ob necessitatem posse tunc muino absolvere, quia necessitas caret lege. Item, quia excommunicatus potest in casu necessitatis absolvere a peccatis; ergoeta censuris. Quod si in prasi sequenda esset haes sententia, deberet Praelatus prius absolvere subditum, et jam ille absolutus, esset idoneus minister ad absolvendum Praelatum.
10. Limitanda dicta responsio ad casum occultun. — Indiget tamen, ut opinior, illa sententia magna declaratione et limitatione. Et imprimis, si neuter illorum est nominatim excommunicatus, vel si censura fuit canonis Si quis suadente, et delictum est occultum, videtur Praelatus posse absolvere subditum, quia nondum est omnino privatus jurisdiclionc et communicatione cum illo, saltem in bonum subditi. Dices: hoc haberet locum, si subditus non esset etiam excommunicatus ; quia vero excommunicatus supponitur, non videtur posse uti favorc Extravag. Ad evitande. Respondeo : ctiam licet subditus excommunicatus sit, Proelatus non est jurisdictione privatus in suos subditos, quantum est ex se; licet autem talis subditus excommunicatus sit, non peccat petendo a Praelato abso lutionem, quia illa communicatio cum sit ordinata ad bonum animae, et ad se liberandum a censura, non est prohibita ex vi suae excommunieationis; neque etiam propter Praelati escommunicationem prohibetur ratione Extravag. Ad evitanda, et ideo in eo casu non dubito quin, servato hoc ordine, licite petatur et detur absolutio.
11. Quando casus est publicus, ueuter in atterum habet potestatem.—GQuo remedio tunc sit utendun.—Urgendo tamen casum, ita ut delictum sit publicum, cessat hoc remediumn, et tunc non censeo statim esse dandam licentiam Praelato absolvendi subditum, vel e contra, cum hoc sit contra rationem factam, et contra jura, argum. c. Audivimus, 24, q. 1, et c. Prudentiam, S 6, de Offic. deleg., et c. Duobus, de Sentent. escommunicat., per argumentum a contrario; ibi enim divitur, duos habentes facultatem sese invicem absolvenat, si ambo in excommunicationem minorem incidant, non privari dicta potestate, nec usu ejus, ut recte glossa exponit, quia escommunicatio minor privat receptione Sacramentorum, non usu jurisdictionis; ergo de excommunicatione majori contrarium tacite exponit, quia haec privat usu jurisdictionis ; et ita sentiunt ibi elossa et Doctores. Quapropter in co casu Praelatus extra religionem debet eligere alium sacerdotem habilem, ut ab eo absolvatur, et postea ipse absolutus poterit absolvere subditum. Dico autem Praelatum deberc hoc facere, quia subditus non habet hanc facultatem ; neque ipse Praelatus, dum excommunicatus est, potest illam concedere, ut alibi dixi.
12. Instantia contra id remedium diluitur. —Replica remocetur.— Ultima instantia hujus casus publici.—bices: ergo nec ipse potest eligere sibi confessorem. Respondetur negando consequentiam, quia dare licentiam subdito ut eligat confessorem, est actus jurisdictionis, cujus usu privatus est excommunicatus ; eligere autem confessorem non est usus jurisdictionis, sed cujusdam privilegi, quo non privaturexcommunicatus. Dices, cum Praelatus cligit confessorem, committit illi jurisdictionem suam, ut illa circa se uta- tur; ille autem videtur esse actus jurisdictionis. Respondeo: non ipse committit, sed Pontifex, vel superior Praelatus virtute privilegiorum, ut supra, in fine n. 8, dictum est. Sed instabit aliquis, fingendo casum, in quo non sit copia alterius sacerdotis secularis, vel alterius religionis qui eligi possit. Respondeo, in eo casu ita se habere quemlibet illorum ac si esset solus, et non haberet copiam confessoris, extra casum articuli mortis, quia excommunicatus vitandus extra hunc articulum non habet usum jurisdictionis ; in illo autem articulo possunt se invicem absolvere a peccatis, et ratione illorum etiam a censuris, ut in 4 tomo generaliter dictum est.
On this page