Caput 24
Caput 24
Ad quas personas absolvendas extendantur hec privilegia.
1. Prima assertio pro professis et simihbus. — Hoc est tertium punctum superius in fine capitis 20 propositum. In quo imprimis certum est, talia privilegia posse habere effectum circa omnes professos talis religionis, quia pro illis maxime conceduntur haec privilegia. Quia vero privilegia haec concedi solent sub his verbis, ut Praelati possint absolvere subditos suos, oriebatur dubium de ipsis Praelatis. Sed hoc jam expeditum est in fine capitis proxime praecedentis ; nam illi etiam sunt subditi vel superioribus Praelatis, vel saltem ipsi religioni. Oriebatur deinde dubium speciale de scholaribus, et Coadjutoribus Societatis, qui non sunt professi. Sed nullam habet rationem dubitandi, tum quia sunt veri reliciosi et regulares, sub quibus vocibus solent haec privilegia concedi ; tum etiam quia eorum incorporatio et vota sub nomine professionis comprehenduntur, praesertim in favorabilibus, ut infra, tractatu 10, lib. 3, cap. 5, ostendam ; tum denique quia Pius V et alii Pontifices expresse illis communicant haec privilegia.
2. Secunda assertio pro peregrinis. — Secundo dicendum est, hanc facultatem extendi non tantum ad proprios religiosos subditos, sed etiam ad hospites, seu peregrinos qui jure hospitii possunt ab eis sacramentaliter absolvi !. Probatur primo ex ipsis privilegiis ; seepe enim expresse nominant hospites, nam Clemens IV in privilegio citato inquit : Necnon fratribus aliis ejusdem ordinis interdum ad eos declinantibus undecumque. Alia vero privilegia indefinite loquuntur de suis monachis, aut religiosis, unde convenienter intelliguntur de illis, qui ab unoquoquc Praelato sacramentaliter absolvi possunt, quia haec privilegia, ut dicemus, ad forum conscientiae praecipue ordinantur. Et licet aliqua privilegia loquantur de subditis, recte etiam exponuntur de subditis in foro conscientiae secundum praesentem statum. Secundo probatur ex quadam declaratione Cardinalium, ad cap. Liceat, sess. 23 Concilii Tridentini, quae habet, forenses, dum versantur in aliquo Episcopatu, posse absolvi a casibus occultis ab Episcopo loci per facultatem ibi concessam; ergo similiter religiosus hospes absolvit poterit per facultates religionis a Praelato illiusloci, in quo tanquam hospes degit; ibi enim se habet tanquam forensis, et militat in eo eadem ratio.
3. Peregrinis absolutio, non dispensatio dunda. — Est autem notanda differentia quae ibi assignatur inter dispensationem et absolutionem; nam de dispensatione dicitur non posse dari homini forensi ab Episcopo loci per illam facultatem Concili, sed petendam esse a proprio Episcopo; absolutio autem dicitur posse dari ab Episcopo loci. Et ratio insinuatur, quia absolutio solum conceditur in ordine ad forum sacramentale, et ideo sicut sacramentum Poenitentiae ministrandum est in praesentia poenitentis, ita et hac absolutio, per se loquendo, danda est ab Episcopo praesente, ideoque Episcopo loci commissa censetur; dispensatio autem postulari potest ab Episcopo absente, et ideo semper reservatur proprio Praelato et Episcopo. Juxta quam doctrinam in proposito etiam observandum erit, quia in multis eorum et dispensandi et absolvendi facultas committitur, absolutionem semper extendi ad hospites, non vero dispensationem, nisi in ipso privilegio Clementis IV; nam immediate post citata verba subdit : Absolutionem vel dispensationem indigentibus. Seclusa autem expressa concessione, est illa doctrina valde probabilis, tum propter auctoritatem Congregationis, ejusque rationem ; tum etiam quia absolutio a censura conceditur hospitibus, quia est necessaria ad absolutionem a culpa, quae differenda non est, ne propter dilationem paenitentie, periculum immineat animarum, ut dicitur in cap. ult., de Paenit. et remiss.; dispensatio autem non est necessaria ad ministerium poenitentiae, nec ad salutem animae, unde differri potest, etreditus ad Praelatum expectari, vel ab absente postulari.
4. Locus ea declaratione Cardinalium difftcilis. —Unum vero aliud insinuatur in illa doctrina, quod, si verum est, satis singulare est, scilicet, per facultatem absolvendi a censuris, concessam tantum in foro poenitentiae (qualis est illa Concilii Tridentini), non posse absolutionem etiam a censura dari absenti, quia debet dari in Sacramento Poenitentiae, unde ibi expresse exponitur, Concilium loqui de absolutione sacramentali. Sed hoc receptum non est, quia videtur nimia restrictio privilegii et facultatis, sine cogente ratione. Unde multi putant posse Episcopum ex vi Concilii per seipsum absolvere a censura haeresis occultae monialem, vel aliam impeditam personam absentem, quia nec facultatem potest delegare, ut Concilium indicat , quamvis Corduba in Summ. Hispan., quaestione 8, et alii aliter exponant ; nec cogendus est Episcopus ad poenitentem impeditum accedere, ut illum absolvat, nam data absolutione a censura, tollitur reservatio culpae, et ita poterit a quocumque legitimo confessore absolvi. Sed quid in hoc sentiendum sit pro re de qua agimus, inferius explicabimus ; vide interim Navarrum, consil. 15, de Sentent. excommunicat., juxta primam impressionem ; Emmanuel. Rodriquez, tom. 1, quaest. 20, articulo 11, in fine; Guttierez, in Practicis quaestionibus, capite decimo tertio, numero vigesimo octavo.
5. Tertia assertio pro novitiis. — Hoc pricilegio gaudent etiam ante susceptionem habitus volentes ingredi serio. — Dico tertio: haec potestas absolvendi extenditur etiam ad novitios, qui virtute dictorum privilegiorum possunt absolvi: ita habetur expresse in multis privilegiis citatis, in quibus etiam explicatur, ut possint absolvi ab omnibus peccatis ante vel post ingressum commissis, et ab omnibus ecclesiasticis et secularibus sententiis, censuris, et poenis, a jure, vel ab homine latis, ut refertur ex privilegio Sixti IV, in Compendio Societatis, verb. Absolutio, 86, es Monumentis Minorum, et idem habetur in citato privilegio Clementis IV, et in aliis. Est autem advertendum, in eis non tantum concedi hanc facultatem pro novitiis, qui jam habitum susceperunt, sed etiam pro his qui ingredi volunt ; quod etiam Paulus IlI concessit Societati in Bulla ultima, qui addit limitationem, quae eisdem verbis inantiquis privilegiis con- tinetur, scilicet: Volentes ingredi Sccietatem, seu religionem, nisi mom ingrediantur, eo ipso in prislinas sententias, a quibus absoluti fuerint, reincidant, etiamsi super hoc induciee eis a peccatis religionis concedantur. Aliqui vero exponunt ut qui vult ingredi per professionem, possit ante illam absolvi, non vero ante ingressum per susceptionem habitus ad novitiatum. Indicat Vivaldus, 1 part. Summae, tit. de Absolutione, uum. 22. Sed prior expositio verior est, nam in privilegio prius dicitur, volentes ingredi. etc., et postea, ac eos qui post assumptum habitum, vel professionem emissam, recoluerint, etc. Ita sentit D. Antoninus, referens idem privilegium, 3 part., tit. 21. in ultimis verbis. Et in Bulla Societatis evidenter constat sermonem esse de his, qui volunt ingredi, priusquam recipiantur. Unde haec absolutio videtur concessa quasi praeparatio ad ipsum ingressum, seu receptionem habitus. Ex praedicta vero limitatione constat, si quis postulet ingredi sine animo ingrediendi, solum ut absolvatur, absolutionem esse nullam; imo, nisi habeat animum ingrediendi et profitendi, saltem bona fide ingrediendo ad probandum cum animo profiteudi, si justa causa ad illum mutandum non occurrerit. Unde in illo privilegio Societatis expresse dicit Paulus III: Reincidunt in pristinas sententias, nisi momc ingredi, et peractis experientiis secundum Constitutiones Societatis vota emittere parati sint ; ergo qui non habet hunc animum et bonam fidem, non consequitur absolutionem. Et idem est proportionaliter in aliis religionibus, nam eadem fere verba in privilegiis Mendicantium habentur.
6. Quid de non perseverante ? — ZIngrediens de facto, sed absque sua culpa non perseverans, non rcincidit. — Secus de eo, qui ante vel post ingressum sua voluntate retrocedit. — Sed quid, si quis sic absolutus bona fide suscipiat habitum religionis cum animo profitendi, postea non profiteatur absque culpa sua, quia vel a religione ejicitur, vel ex justa causa egreditur ? Numquid reincidet in priores censuras ? Communiter auctores affirmative respondent !, et non afferunt aliud privilegium, nisi vel Clementis IV et Pauli IIT. Sed ex illis obscure colligitur, nam Clemens solum ait: Nisi mox ordinem intraverint ; et Paulus fere similia habet verba. Ouae intelligenda videntur de primo ingressu ad novi- tiatum, nam de illo erat sermo supra, ubi dicitur : .Volentes ingredi ordinem ; ergo qui semel ingressus est bona fide cet animo profitendi, secundum jus, jam implevit conditionem requisitam; ergo, licet postca egrediatur, praesertim licitc, non reincidet ; nula est enim ratio extendendi illud verbum : Nisi intracerint, ad introitum per professionem, quia talis expositio nec consonat superioribus verbis, nec rigor ipsius verbi ad illam cogit, cum de se sit indifferens; nec privilegium coarctandum est, sed extendendum. Praesertim cum sit valde consentaneum rationi, ut qui absolutus fuit in ordine ad insignem actum ingrediendi religionem, et illum bona fide explevit, non privetur postea illo beneficio, et quod facultate sibi a jure concessa legitime utatur, dimittendo religionem. Et confirmatur, nam ille esset quidam modus cogendi novitium ad profitendum, saltem timore reincidendi in censuras, quam coactionem jura valde abhorrent, praesertim Concilium Tridentinum, sess. 25, de Regularib., c. 15 et sequentibus. Quapropter probabile reputo, hanc absolutionem datam novitio, qui bona fide in religione versatur cum animo profitendi, non esse ad reincidentiam, sed omnino absolutam ac permanentem; datam vero ei qui vult ingredi antequam novitius sit, esse ad reincidentiam, si cum effectu non ingrediatur, aut ingressus nimium difteratur : si autem cum effectu ingrediatur, omnino firmetur absolutio, ita ut licet casu postea non profiteatur, non rcincidat. Haec omnia videntur satis probari conjecturis adductis, et maxime patebunt, si attente legatur Pauli III Indultum. Prius enim concedit facultatem absolvendi omnes et singulos Societatis socios, et personas sub eorum obcdientia, disciplina, et correctione pro tempore degentes. Sub quibus verbis clarum est novitios comprehendi, et de horum absolutione nulla conditio ponitur: postea vero solum ponitur conditio circa eos qui ingredi volunt, et eo titulo absolvuntur, prius nimirum quam ad aliquid recipiantur.
7. Ex alio tamen privilegio absolvi possunt, absque onere reincidendi, esto non perseverent. —^HlÀàc cero privilegium non extenditur ad absolutionem omnium casuum. — Neque ad dispensationes omnes. — Quia vero haec nostra sententia incerta est, alia via poterunt hae personae certius liberari a periculo reincidendi, si nimirum non absolvantur titulo hujus privilegii, sed absolute, ut seculares, per faeullatem quam ibi concedit idem Pauius IHt reli- giosis Societatis, ad absolvendum quoscumque fideles a quibuscumique censuris, etc., extra Bullam Ceenae, quod privilegium infra, tract. 10, lib. 9, c. 2, declarabimus. Verum est quidem absolutionem sic datam, etiam ante receptionem habitus, essc omnino absolutam, et sine periculo reincidentise, quia non datur titulo religionis, scd sicut dari potest cuicumque seculari. Est tamen magna differentia inter has facultates et absolutiones: nam haec, quae communis est omnibus secularibus, non extenditur ad casus Coenae ; alia vero, quae datur titulo religionis, extenditur ad omnes fere casus Pontificios, juxta ea quae diximus c. 21, n.1 et sequentibus; item est alia differentia, quia facultas pro secularibus solum est ad absolutionem, alia vero extenditur ad dispensationem in aliquibus irregularitatibus.
8. Referuntur alia privilegia ampla pro novitiis absolvendis et dispensandis.— Discutitu an procimne allata privilegia emtendantur ad casus Cane. — Praeever haec autem sunt alia privilegia, per quae possunt novitii absolute et sine ulla conditione absolvi a censuris rcservatis, ut est illud Eugenii IV et Coelestini V, quod refertur in Compendio Cisterciensi, verb. Absolutio, § 1, ubi datur facuitas Generali reformatori regularis observantiae absolvendi monachos et novitios, et postea extenditur ctiam ad dispensationem in irregularitatibus, et nulla conditio ad reincidendum apponitur, possuntque per viam communicationis aliae religiones ca facultate uti; per illam tamen semel tantum in vita potest dari haec absolutio. Dubito vero an illa extendatur ad casus Coenae Domini, quia non fit illorum propria et specifica mentio, sed verba gencralia sunt haec: Ab omnibus quahtercumgue enormibus peccatis ; et infra : A quibuscis excommunicationis , ec. Verum est particulam illam, qualitercumque enormibus, multum augere praecedentem distributionem, ab ommnabus ; ergo, ut aliquid addat, necessarium videtur ut extendat facultatem ad casus Coenae. Qua ponderatio esset efficas apud me, si praecessisset particula, ab osenitus resercatis; nunc vero non ita est, sed dicitur, ab omnibus qualitercumque enormibus , et ideo dici potest in sola distributione ab omnilus, non includi reservata ; per aliam vero particulam extendi ad reservata tantum generaliter, et ideo non oportere ut extendantur verba ad casus Coenae. Sed contra hoc insto, et expendo particulam qualitercumgue. Nam ad illam extensionem generalem de casibus Papae reservatis sufficeret dicere, ab omnibus etiam enormibus; dum ergo additur qualitercumque enormibus, major ampliatio significata est; ergo fit ad casus Coenae , saltem in generali (ut specialitatem haeresis excludam), quia non est alia amplialio propter quam illa particula poni potucrit. Et potest confirmari a simili ex glossa in Clemen. f, de Re judic., verbo Quacis, quam commendat Panormitanus. 1 p., consil. uit., n. 5, et ad hanc partem confirmandam videtur adduci ab Emmanuele, tom. 1, q. 20, a. 4, ubi, licet non loquatur expresse de casibus Coenae, dicit tamen illud privilegium extendi ad casus quomodolibet reservatos Papx; est ergo haec extensio satis probabilis. Non tamen videtur illa ponderatio sufficiens, ut vere possimus dicere, in hoc Induito essc espresse comprehensos casus Coenae, et ideo quoad hanc partem videri potest revocatum per Bullam Coenae, nisi cam revocaticnem impediat speciale Indultum Gregorii Societati concessum , de quo supra, c. 21, num. 8$, in fine, dictum est. Verumtamen etiam absque illo existimo non esse revocatam illam facultatem, quia illa est sufticiens expressio, praesertim si alia verba ejusdem Indulti ponderentur.
9. Ultimum privilegium pro üsdem novitiis. —Ultimo addo, etiam videri concessam suffiientem facultatem absolvendi novitios absolute et sine reincidentia per privilegium DBenedictinorum, quod sub his fere verbis refertur in Compendio Societatis, verb. Absolutio, S I0: Possunt Pralati absolvere omnes, qui i Socielate (seu in tali religione) proposucrunt pergetuum Deo reddere famulatum, a quibuscumque peccatis , etc. Expendo enim non dicere gui promiserunt, sed proposuerunt, et ideo verisimile est extendi ad novitios, qui eo animo in religione versantur, qui licet postea non perseverent, absoluti manebunt, quia ibi nulla limitatio nec conditio adjungitur. Intelligo tamen necessarium esse, ut illi jam sint aliquo modo in religione, saltem per susceptum habitum, nec sufticerc illud propositum, si extra religionem habeatur, quia verba Inculti diriguntur ad eos qui inreligione jam sunt.
10. Quarta assertio pro donatis. — Prima observatio pro assertione. — Secunda obsercatio.— Tertia observatio. — Dico quarto, privilegia haec etiam extendi ad donatos, seu oblatos religioni ; ita habetur expresse in privilegio concesso Cisterciensibus ad observandum semel in vita, de quo proxime in numer. 8 locuti sumus, ubi cum monachis et novitiis expresse numerantur donati et commissi ; sub quibus vocibus comprehenduntur omnes illi, qui conversi appellantur, licet professi non sint, nec tria vofa substantialia emittant, dummodo religioni donati seu dicati sint cum aliqua firmitate et obligatione, sive per obedientiae votum, sive per aliud genus promissionis et pacti ; nam ommnes hi dicuntur proprie donati aut oblati, ut in 5 tom. dixi, explicando canonem 5 quis suadente. Quia vcro haec extensio ad donatos in aliis privilegiis non fit, sed semper est sermo de monachis, tratribus, aut religiosis, ideo assertio haec non est universaliter intelligenda de omnibus gratiis et facultatibus quas explicuimus ; sed solum de illis in quibus talium personarum expressa mentio facta fuerit. Nam hi revera non sunt monachi nec religiosi; et quamvis interdum, late sumpto vocabulo, soleant hae personae nomine regularium aut monachorum comprehendi, praesertim in dispositione favorabili, juxta doctrinam Panormitani et aliorum in rubrica de Regularibus , nihilominus in his privilegiis comprehendi non debent, nisi exprimantur, tum quia ex communi usu constat hanc esse intentionem Pontificum, et ideo ubi volunt plus concedere, id exprimunt ; tum ctiam quia, licet privilegia contineantfavorem, sunt juxta proprietatem verborum intelligenda, ubi jura ipsa illa non extendunt. Hoc autem intelligimus de illis conversis, qui tria vota substantialia non emittunt, nam de illis, qui haec profitentur, non est dubium quin sub illis privilegiis comprehendantur, etiamsi monachorum tantum mentionem faciant, quia, licet monachus interdum stricte dicatur, ut distinguitur a converso, tamen in generali significatione satis proprie significat quemcumque religiosum fratrem. Adverto ulterius, si privilegium utatur aliis verbis generalibus quae in rigore non requirant illa vota, estendi posse ad hujusmodi donatos. Talia videntur esse verba illa supra, num. 9, citata es privilegio Denedictinorum : Onnes, qui in tali religioue proposuerunt perpetuo Deo reddere fumulatum ; nam hi donati vere et proprie dici possunt proposuisse, imo et promisisse perpetuo in tali religione Deo reddere famulatum. Idem videtur dicendum de his verbis: Omnes qui sub obedientia talis religionis vivunt ; nam hoc ctiam de his personis in proprietate dicitur, quia vel votum obedientiae emittunt, vel certc premissionem aut pactum illi perpetuo serviendi ; quod satis est ut dicantur sub obe- dientia talis religionis vivere. Semper tamen consulenda sunt alia verba ipsius privilegii, ut ex tenore illius verus sensus colligatur; ad quod etiam multum conferre potest religionis consuetudo.
11. An laici servientes gaudeant etigm dictis privilegiis. — Sed quid de aliis laicis servientibus religioni ? Respondeo: de his nihil speciale invenio, quod attinet ad religiones virorum, praeter ea quae de administratione sacramentorum respectu talium personarum dicam infra, tract. 10, lib, 9, c. 2, tractando de ministerio Societatis erga poenitentes. De scrvitricibus autem monialium nonnulla tradit Emmanuel Rodriquez , tom. 1, q. 20, a. 24. quae in eo videri possunt.
12. Ultimo, circa hanc absolutionem explicandum superest, quomodo danda sit. Et imprimis quaeri potest an danda sit solum in foro sacramentali, quod iterum occurret tract. 10, lib. 9, cap. 2, n. 24. Et ratio dubii est, quia in his privilegiis saepe dicitur, ut haec absolutio detur in fora conscientiae tantum. Responderi potest, per haec verba non significari modum dandi absolutionem , sed effectum ejus; quae duo valde diversa sunt; potest enim absolutio a censura dari per se, et extra sacramentum Poenitentiae , et nihilominus non habere effectum quoad exsternum forum,, sed solum quoad obligationem ipn conscientia. Et ita exponunt illa verba moderni Doctores, et revera in rigore non videntur aliud postulare. Sed difficultatem mihi ingerit quaedam declaratio Cardinalium, quam supra retuli, n. 4. Nam cum Concilium Tridentinum, sess. 24, c. 6, tribuat Episcopis facultatem absolvendi in casibus occultis Sedi Apostolicae reservatis, et addat illa verba: 7n foro conscientie imposita poenitentia salutari, inde colligunt Cardinales, Concilium loqui de absolutione sacramentali in foro conscientiae ; ergo pari ratione idem dicendum est de quolibet Indulto per similia verba concesso. Verum est tamen illud non affirmari in responsione directa, quae in ea declaratione datur ad dubium directe propositum ; sed incidenier in quadam ratione, quae non semper est efficax aut necessaria, etiam in dcecretis. Nihilominus distinctione uti possumus : nam haec facultas interdum conceditur solum ad absolvendum a peccatis reservatis in foro conscientiae, nulla facta mentione censurarum, et tunc verisimilius est per se concedi potestatem ad absolvendum a culpis, a censuris vero consequenter ratione culparum , et ideo tunc cen- suras non posse tolli nisi in ipso usu sacramenti, et in ordine ad absolutionem sacramentalem ; et in hunc modum loquitur Concilium Tridentinum, illo loco, et in hoc videtur fundata dicta expositio. At vero saeepe conceditur haec facultas directe ad absolvendum a censuris, vel a peccatis et censuris, et tunc directe conceditur absolutio censurarum, et ideo non limitatur ad sacramentalem absolutionem ; quia, quando potestas alicui conceditur directc, censetur juxta modum et naturam suam concedi; et ideo extra sacramentum exerceri potest, cum per se et natura sua illud non requirat. Sed quid si Indultum dicat : In furo conscientiae et paenitentiali? Quidam putant per haec verba fieri majorem restrictionem , ita ut facultas sic data, etiam directe ad censuras tollendas, restringatur ad forum sacramentale. Dico tamen illa verba vel esse aequivalentia, vel solum addi ad magis explicandum finem et modum hujus absolutionis. Quamvis enim censura extra sacramentum absolvi possit in foro conscientiae, nihilominus simul esse debet forum illud aliquo modo poeenitentiale, quia absolvi non debet nisi qui poenitentiam ostendat , et ad satisfacicndum paratus sit, et ideo in hujusmodi Indultis addi solet : Salutari ponitentia injuncta, et satisfacta parte. De quibus particulis quid operentur, et an valor absolutionis ex illarum executione pendeat ; item an, satisfacta parte, possit haec absolutio extendi, et valere etiam quoad forum externum, dicemus infra, tract. ultimo, lib. 9, c. 2, tractando de privilegiis religiosorum Societatis ad absolvendos quoscumque fideles, nam doctrina illa omnibns generalis est. Haec autem omnia, quae diximus, praecipue pertinent ad absolutionem a censuris a jure latis, in quibus semper comprehendimus latas generaliter ab homine, ut in quinta assert., c. 20, posuimus, vel quia ex generali consuetudine jam aequiparantur quoad effectus et quoad absolutionem , vel quia in praedictis Indultis exprimuntur, ut constat, et statim etiam dicam.
On this page