Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

Caput 25

An superiores religionum possint per sua privilegia absolvere subditos etiam a censuris specialibus ab homine.

CAPUT XXV. AN SUPERIORES RELIGIONUM POSSINT PER SUA PRIVILEGIA ABSOLVERE SUBDITOS ETIAM A CENSURIS SPECIALIBUS AB HOMINE.

1. Dicendum vero superest de excommunicatione ab homine speciali, an per haec In- dulta tolli possit. Quidam enim moderni affirmant per haec privilegia concessum esse absolvere religiosos a censura lata ab hominc in particulari contra talem religiosum; ita Emmanuel, dict. quaest. 20, art. 4; non tameu affert expressum de hoc privilegium, sed nonnulla inducit. Primum est, illud Clementis IV supra citatum, cap. praeced., in quo facultas haec extenditur etiam ad casus Bullee Coenae, paucis exceptis , juxta aliam declara - tionem Sixti IV supra etiam allegatam , in cap. 21, num. 1. Unde sic colligitur: qui concedit majus , concedit etiam et minus, in regula Qui licet, de Regulis juris, in 6; ergo qui concedit facultatem a casibus Caenae, quae major est, concedit etiam quamcumque censuram ab homine quomodocumque latam. Similis collectio fit ex verbis illis Martini V, in privilegio Benedictinis concesso: Ztiamsi talia forent , propter quaee esset Sedis Apostolica consulenda, vel que Summus Pontifex reservare consuevit ; item ex illis Eugenii IV, in privilegio Cisterciensibus concesso : Ab omnibus etium qualitercumque enormibus. Nam ex his et similibus verbis potest idem argumentum fieri a concessione majoris facultatis ad concessionem minoris. Secundo adducit privilegium Gregorii XHT, concessum Generali ordiuis Ministrorum infirmorum , ut possit per se, vel alios, absolvere subditos a quibusvis censuris a jure vel ab homine (0n lamen nominatim ) quomodolibet latis; refert vero Cassarubius, in Addit. ad Compendium Mendicantium, verb. Solutio quoad fratres, integram Bullam hujus privilegii. Fit autem vis in exceptione illa, non tamen nominatim; nam haec exceptio firmat regulam in omnibus aliis; ergo extenditur illa facultas etiam ad sententias particulares ab homine, dummodo persona non sit nominatim excommunicata. Tertio addere possumus, quod in illo Indulto Eugenii IV, generaliter et sine restrictione dicitur: A5 omnibus censuris, el sententiis g jure vel ab homane, in geuere , vel in specie, promulgatis, vel promulgandis.

2. Nihilominus contraria sententia suaderi petest retorquendo haec eadem argumenta. Primum quidem , quia Clemens IV, in dicto privilegio, expresse dicit, a jure vel a judice gencraliter promulgatis ; ergo non est verisimile alia cjus generalia verba extendi ad sententias etiam particulares, cum illa expressa limitatio ad illas excludendas posita sit. Unde argumentum illud a majori facullate ad minorem in potestatibus non ordina- riis, nec subordinatis (de quibus regula juris intelligenda est) parum eflicax esse, supra ostendimus. Hujusmodi autem sunt hae potestates ; non proveniunt enim ab intrinseco ex vi proprii muneris, sed per voluntariam Pontificis concessionem, et quasi delegationem, et inter se subordinatae non sunt; ergo ex coucessione majoris non recte alia infertur. Maxime, quia quotidie videmus per Jubilaea, vel alia Indulta Pontificia , concedi casus reservatos Papae, etiam Bullae Coenae, et non concedi censuras ab homine particulariter latas, quia, licet in his non sit major gravitas quoad culpam et censuram, tamen, in earum absolutione concedenda, est major difticultas propter peculiare jus illius judicis, qui tulit sententiam, et ne perturbetur ordo judicialis. Et ideo parum probant alia generalia verba de concessionibus casuum reservatorum Pontifici, vel quantumcumque enormium, quia in eis vel est sermo de censuris a jure, vel ad summum per sententiam generalem.

3. Secundo , illa particula mominatim, posita in Indulto Gregorii XlII, videtur potius excipere hujusimnodi sententias particulares; excommunicatio enim, verbi gratia, tunc fertur particulariter in aliquem, quando fertur nominatim in eum; neque apparet quomodo sententia possit esse particularis ex parte personae (sic enim loquimur), nisi in illam nominatim feratur. Dico autem ex parte personae, quia posset ferri sententia cscommunicationis pro delicto speciali, verbi gratia, furto, generaliter tamen in eum qui illud commisit, et post trinam admonitionem satisfacere nolnit, quia occultus est; tunc enim licet in reipsa escommunicatio feratur in personam, vel personas particulares, quia particulare factum a particularibus personis necessario estitit , nihilominus ex forma sententiae generaliter fertur in personas incertas, et de hujusmodi senteniia recte probatur ex vi illius privilegii et aliorum, ut dicemus, comprehendi sub hac facultate. Ncn tamen id probatur de sententia particulari, id est, quae directe fertur in particularem personam. In quo etiam est considerandum, aliud esse excommunicationem esse latam nominatim in aliquem, aliud vero illum declarari nominatim excommunicatum. Nam potcest primum stare sine secundo; declaratio enim non facit censuram, sed supponit, ut alibi dictum est ; igitur in illo privilegio non tantum excipitur censura, quam declaratio nominatim facta subsecuta cst, scd omnis iila quae nondum declarata est; sic enim ibi dicitur: Vel ab hominc ( non tamcn nominatim ) quomodolibet latis. Sic autem excommunicatio nominatim lata, et excommunicatio per sententiam particularem idem sunt; ergo.

4. Tertio, sub generali clausula, ut est regula juris, non comprehenduntur specialia, quae in particulari concedi non copsueverunt, praescrtim ubi peculiuris diflicultas, vel injuria tertii intercedit ; sed hujusmodi est facultas absolvendi a particulari censura ab homine lata, ut constat tum ex usu, tum ex ratione facta, quia cedit aliquo modo in injuriam judicis ; ergo talis facultas non comprehenditur sub clausulis generalibus; specialis autem concessio non invenitur; ergo negandum est esse concessam. Et ideo non satis colligitur ex alio indulto Eugenii IV et Coelestini V, nam omnia illa verba generalia sunt. Licet enim in eis dicatur , a jure vel ab homine, et infra addatur, in genere, vel in specie promulgalis, non satis determinantur verba ad sententias particulares ab homine; nam illa particula veel in specie, non videtur referri ad personam in quam specialiter fertur censura, sed ad speciem censurae, vel poenae; aliquando enim fertur censura sub nomine generali, ut suspensionis, verbi gratia, aliquando sub nomine speciali, ut suspensionis ab oflicio vel beneficio. Potest ctium illud verbum referri ad speciem delicti commissi, ut supra declaravimus.

5. Nihilominus censeo per privilegia relicionum absolvi posse religiosos et novitios, seu ingredientes religionem, ab omnibus censuris latis, etiam ab homine per sententiam specialem. Hoc suadet satis probabiliter privitegium proxime tractatum; nam verba illa, tcl in specie promulgatis, revera habent vim, et difficile distrahuntur ad alios sensus, nam sententia specialis distinguitur a generali; dicitur autem gencralis sententia, quae non tertur in determinatam personam, et proprie dicitur ilia, quae nec ratione delicti determinatur ad auctorem ejus; ergo specialis dicitur ratione determinatae personae in quam tertur. Et licet verum sit posse dici speciaiem, cam quae fertur in auctorem singularis delicti commissi, licet incognitum, non est tamen cur ad illam solam verba illa limitentur, cum magis proprie sit specialis quae fertur in personam nominatam, et verba privilegii absoluta sint. Praeterea persuadet omnino, ut opinor, hanc sententiam Indultum Pauli IlI Societati ceoncessum, et sub his verbis con- ceptum: A quibusvis excomunicationis, suspensionis et interdicti, aziisque ecciesiastcis et secularibus sententiis , censuris et paws,a Jure vel ab homine quomodolibet latis et promulgatis. Expendo cnim iliud adverbium quouodolibet ; si enim absolute dixisset a4 Aomine , posset per argumentum supra factum restringi ad sententiam generalem ; cum vero additur quomodolibet , non habet locum restrictio : nam solum ad hoc addi potuit, ut taIis restrictio tolleretur. Unde infero, doctrinam hanc procedere, etiamsi quis nominatim denunciatus sit, quia Pontifes non fuit contentus dicere, quomodolibe: latis , sed addit etiam promulgatis ; dcnunciatio autem excommunicationis latae nihil aliud est quam promulgatio talis sententiae ; at sententia quomodolibet promulgata , per hanc potestatem remitti potest; ergo etiamsi nominatim denunciatus sit. Et ideo in Compendio Societa - tis, verb. Absolutio, S 6, ubi de hac facultate tit mentio, simpliciter dicitur, vel a) homine latis, sine ulla restrictione vel declaratione, in quo significatur nullam esse necessarium. Sed de hioc privilegio iterum in tract. 10, libro nono. capite scecundo, numero vigesimo secundo. uds

6. Diecs: ergo, si contingat religiosum excommunicari ab Episcopo in casu aliquo sibi commisso, poterit nihilominus a suo Praciato absolvi, imo etiamsi excommunicatus sit a legato, vel judice aliquo Apostolico. Item, licet sit excommunicatus a suo Generali vel Provinciali, poterit absolvi a Guardiano vel Priore. Quae omnia videntur absurda, quia sunt contra debitum ordinem et regimen, et in injuriam judicis ferentis sententiam. Sequela autem patet, quia verba illa, quomodclibet ab homine, tam generalia sunt, ut omnia haec comprehendant. Imo in illo privilegio additur exceptio, nisi casus sint adeo graves et cenormes, ui merito censeatur Scdes Apostolica consulenda, et declaratur hujusmodi esse solum illa quatuor a Sixto IV excepta, supra, cap. 21, num. 1, allata; ergo haec exceptio firmat regulam quoad omnes alias senientias a jure, vel ab bomine quomodolibet latis ; ergo comprehenduntur omnes casus supra numerati. Quin potius , nisi illi comprehenderentur , non posset haec facultas exerceri circa religiosos quoad sententias particulares in eos latas postquam refgiosi supt. Consequens est absurdum ; ergo. Consequentia patet, quia in illo statu jam constituli excommunicari non possunt. uist vela suis Praelatis, vel ex speciali commissione et potestate Apostolica. Minor probatur, quia, licet in favorem religionis concedatur hoc privilegium pro his qui volunt ingredi , non tamen pro solis illis, sed maxime pro jam professis, seu religioni per vota conjunctis , imo ad eos principaliter dirigitur privilegium , ut ex ejus tenore constat, et in eo expresse additur, ut absolvi possint ab omnibus ante vel post ingressum religionis in Societate commissis ; ergo etiam a sententiis in eos latis quomodolibet ab homine, etiam postquam religiosi sint.

7. Respondeo igitur concedendo sequelam quoad eam partem de censura lata a judice, vel Praelato aliquo extra religionem , quia privilegium ad haec omnia extenditur , et ex vi alterius privilegii , Benedictinis concessi, possunt superiores etiam locales Societalis, juxta Compendium, in verbo AbsolaLio, S 10, absolvere subditos a quibuscumque sententiis et peccatis, etiamsi talia forent propter que sSedes Apostolica esset consulenda. Additur autem ibi, uwt id fiat praemissa ex parte subditorum debita satisfactione. Ad hanc autem satisfactionem pertinere existimo, ut, quando specialis sententia ab homine praecessit, ut non solum parti laesae, si qua fuerit, sed ctiam Ecclesiae , id est judici ( juxta modum loquendi Evangelii ), nam per contumaciam specialem illi facta est specialis injuria. Oportet ergo ut ante omnia absolvendus a contumacia recedat ; deinde ut satisfactionem exhibeat, vel offerat, aut promittat, prout potuerit, et tandem ut judicem, a quo excommunicatus est, saltem reddat certum de obedientia sibi et Ecclesiae reddita, et absolutione obtenta ; ita enim vitantur incommoda quae ex dicto privilegio sequi posse videbantur. Et haec est sufticiens ratio bujus interpreiationis, quia privilegium ita debet sortiri suum effectum, ut in reliquis omnibus quam minimum laedat aliorum jura , et praesertim ca quae ad convenientem gubernationem pertinent.

8. Ad alteram vero partem, quae spectat ad sententias majorum Praelatorum ejusdem religionis, dicendum est, in eis esse hoc speciale, quod superiores possunt sibi casus, vel sententias reservare, et inferiorum Praelatorum jurisdictionem restringere, non obstanlibus privilegiis, ut dictum est. Si ergo superior Praelatus hoc modo tulerit sententiam, vel ex Constitutionibus, aut ex consuetudine religionis constiterit hanc restrictionem seu reservationem esse factam, tunc neganda est sequela , quia quoad hanc partem habet inferior Praelatus restrictam, vel non sibi communicatam hujus privilegii facultatem. Si autem talis restrictio vel rescrvatio non est facta, concedenda est sequela, codem modo quo in superiori parte dictum est. Et fortasse haec est intentio superioris Praelati non resiringentis jurisdictionem inferioris, ut subditus statim ac fuerit hene dispositus, et satisfactionem obtulerit, sinc dilatione possit absol.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 25