Caput 26
Caput 26
De potestate praelatorum religionis circa bonorum temporalium administrationem ex primaeva institutione, a jure antiquo permissam.
CAPUT XXVI. DE POTESTATE PRAELATORUM RELIGIONIS CIRCA BONORUM TEMPORALIUM ADMINISTRATIONEM EX PRIMAEVA INSTITUTIONE, A JURE ANTIQUO PERMISSAM.
1. Vetationes aliquot pro decisione praesentis capitis.— Triples caput administrationis temporaliun, acquisitio, consercatio, alienatio. — Fraeter potestates circa personas, necesse est ut Praelatus religionis habeat potestatem circa bona temporalia ejusdem religionis, quia non potest religio omnino carere his bonis temporalibus, vel quoad proprietatem , possessionem et usum, vel saltem quoad simplicem tentionem et usum, juxta uniuscujusque modum ; quomodocunque autem habeantur, necesse est ut eorum administratio et cura ad aliquem pertineat. Non potest autem pertinere ad singulos, tum quia per se repugnat ordini, et conservationi rei; tum etiam quia potius per votum paupertatis simul impediti sunt, ne propria voluntate et arbitrio possint de temporalibus bonis disponere, ut supra tractatum est. Quamvis autem haec potestas in tota communitate, ut sic, esse possit, tamen non potest communitas per se ipsam immediate exercere omnia quae ad hanc administrationem pertinent; et ideo necesse est ut haec potestas vel omnino, vel magna ex parte Praelato commissa sit. Explicandum ergo a nobis est quantum potestatis in hoc genere commissum sit Praelatis religionis, et ad quos actus, et cum quibus conditionibus extendatur. Quia vero haec concessio potestatis aliquo jure constare debet, triplex jus hic distinguere possumus, scilicet naturale, commune seu canonicum, et specialc ex privilegiis seu ordinationibus Pontificum circa sinculas religiones. Primum breviter expedicmus, quia fere ad usum non deservit. Tci- tium autem latissime patet, et fere non cadit sub generalem doctrinam ; sed unaquaeque religio sua debet scire statuta et privilegia ; et ideo solum obiter et gratia exempli, aliquod particulare institutum indicabimus. Dicemus ergo praecipue de potestate quam ad hanc administrationem habet Praelatus relicionis jure communi. Et quamvis haec potestas de facto amplior videatur esse in universalioribus Praelatis, quia tamen jura canonica, ut supra notavi, frequentius loquuntur de Abbatibus, quibus respondent omnes Praelati conventuales , ideo potestatem hanc in eis explicabimus, unde facile constabit quid de caeteris dicendum sit. Tandem, quia actiones hujus administrationis variae sunt, omnes possumus ad tria capita revocare , quae sunt recipere , conservare et alienare. Sub prima comprehendimus omnem acquisitionem bonorum, quae religioni fit ; sub secunda, omnem actionem quae pertinet ad gubernationem, beneficentiam, augmentum, custodiam et usum talium bonorum; ad tertiam pertinet omnis consumptio, distractio, seu alienatio; imo etiam omnis usus talium bonorum.
2. Positam assertionem non procedere loquendo ex natura rei , probutur. — Confirmaiur. — Primo ergo dicendum est, juxta primaevam institutionem religionum, quam jus antiquum admittebat , totam administrationem bonorum monasterii esse seu fuisse apud solum Abbatem. Colligitur ex c. Nullam, 19, q. 2, ubi Pelagius Papa inquit: Univarsa, qua vel ad divini cultus reverentiam, vel ad utilitatem monasterii pertinent, Abbatis sollicitudo, ad quem potestas tota pertinere conferet, debeut adunplere. Hoc autem jus, quantum ex verbis ejus colligitur , non constitutivum, sed declarativum fuit ; non enim de novo statulit, sed pro constanti supponit totam potestatem esse apud Abbatem. Est ergo advertendum, ex vi status religiosi, et secluso omni jure positivo ecclesiastico, fieri potuisse, et antiquitus ita factum esse, ut haec potestas tota in solo Praelato existat. Dico fieri potuisse, quia hoc semper dependet ex voluntate et consensu totius communitatis. Si enim ex sola rei natura loquamur, ex vi institutionis religiosa congregationis, in qua singulae persona paupertatem profitentur, potestas administrandi quaecumque bona, immediatc est in ipsa communitatc, quia illa est domina, vel usuaria per se primo. Item, quia ex natura rei non est major ratio de uno membro illius communitatis, quam de alio. Praeterea, quia, cum omnes habeant votum paupertatis, nullus potest proprio nomine uti hujusmodi bonis; ergo oportet ut facultas, in quocumque particulari sit, derivetur ab alio; non potest autem resolutio ultima fieri nisi ad totam communitatem ut sic; quia in nulla particulari persona sistere possumus intra communitatem ipsam; non oportet autem estra illam progredi, ut, scilicet, potestas illa manet ab Episcopo, vel Pontifice, nam unaquaequc communitas habet jus proprium administrandi sua bona, quo non privatur communitas religiosa, eo quod religiosa sit, quia non repugnat voto paupertatis singulorum, nisi hoc etiam voluntarie profiteatur ; pendet erco hoc ex voluntate eorum, qui ad instituendam , vel inchoandam talem communitatem primum convenerunt ; nam illi possunt inter se statuere, et quasi pacisci ut tota administratio temporalium rerum sit apud solum Praelatum ; ergo ita fieri potuit in initio religionum ; semel autem facta et approbata institutione, qui eam postea profiterentur, consequenter praeberent suum assensum , et quantum in ipsis esset, idem jus in Praelatum transferrent. Confirmatur ac declaratur, nam haec potestas administrandi bona temporala nec est jurisdictionis , nec per se requirit illam, sed est potestas dominativa, sub hac comprehendendo potestatem ministerialem a domino commissam ; ergo talis potestas respectu communitatis religiosae, perse, et ex natura rei, ac secluso jure positivo, non pendet a concessione Pontificis, vel alterius Praelati ecclesiastici, sed ex voluntate eorum, qui in tali communitate sociantur; ergo per eamdem voluntatem fieri poterit, ut in solum Praeiatum ea potestas transferretur.
3. Probatur jam assertio loguendo ex positiva voluntate ipsius communitatis. — Primo, auctoritate. — Secundo, ratione. — Administratio haec cur in solidum competebat Praletc. — Quod autem ita in initio religionum factum sit, intelligi potest ex antiquis institutoribus religionum, et Regulis eorum. Basilius, in reguia 7 et 8, ex fusius disputatis, et serm. 2 de Instit. monachor., et saepe alias docet, totam hanc curam debere esse apud Antistitem, et ita interpretatur exemplum primitivae Ecclesiae, quando omnia erant communia, et singulis dividebantur prout unicuique opus erat. Et de cadem re videri possunt, in regulis brevioribus, 87, 91, 100 et 101, et 302. Siniliter Augustinus, in Regula, statim in principio : Non dicatis aliquid proprium, sed siut vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a Preeposito vesiro, eic., et infra praecipit ut nihil occulte accipiatur, sed sit in potestate Praepositi. Cassianus etiam, lib. 4 de Institutis renunciant., c. 13 et 14, idem de antiquis monachis refert, de quo ctiam legi potest c. 20 et sequentibus, in quibus plane supponit, totam hanc curam penes Abbatem fuisse ; et idem sumitur ex toto lib. 7. Idem constat ex Regula S. Benedicti, c. 32 el 33, et 54 et 57, in quibus locis, et alis, supponit totam hanc potestatem esse apud Abbatem ; quod generalius declarat c. 63. Idem habetur in Regula S. Pachomii, c. 18 et 19. et regula 40. Denique reduci hoc posset ad primam congregationem religiosam quae in Ecclesia fuit, nimirum Collegium Apostolicum, in quo ita eraut omnia communia, ut eorum dispensatio et administratio praecipue ad Christum Dominum pertineret. Unde cum Joannis 13, Christus Judae dixisset : Quod facis. fac citius, discipuli existimarunt, quia Loculos habebat Judas, quod dizisset ei Jesus: ne ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliguid daret. Ratio vero hujus iustitutionis reddi potest, quia, ut in princicipio num. 1 dicebamus, necessarium fuit hanc potestatem alicui committere, quia non peterat per totam communitatem adninistra1; ergo maxime debuit committi Praelato, ut debitus ordo, et perfecta obedientia in omnibus servaretur. Et quamvis possit non soli Praelato, sed cum consilio et consensu paucorum haec potestas committi, non tamen legimus ita olim esse factum, sed potestatem fuisse soli Praelato commissam, quamvis ad prudentiam et obligationem ejus pertincret uti consilio aliorum juxta rerum qualitatem. Ratio autem esse potuit, quia vel monarchia etiam quoad hanc partem tanquam perfectior gubernatio electa est, vel quia hoc judicatum est perlinere ad majorem sui eirerum omnium abnegationem, et obedientiae ac paupertatis professionem. Juvare etiam potuit, quia monachorum bona parva tunc indigebant administratione, et Abbates veri patres erant, et aliorum utilitati, non suae consulebant.
4. Hanc in solidum administrationem jus commune approbevit. —Ob has ergo et alias causas talis fuit olim rehgionum institutio quoad hanc partem, camque jure communi antiquo Pontifices approbarunt, ut docet Panormitan. et communis sententia, in c. Zdcceri, de Rescriptis, et in c. Ad Apgostolicam, de Regul., et Navarr., Commen.3, de Regularib., n. 5 et 6, et sufficienter probatur ex d. c. Nullam, et ex d.c. Ad Apostolicam, et ex c. Cum ad monasterium, de Statu monachorum, juncta glossa ibi, verbo Amoreri, et c. 9 ejusdem tituli, ibi: Nisi ab Abbate fuerit ci pro injuncia administratione permissum. Item ex c. Edoceri, de Rescriptis, ibi: Cum ex officio suo teneantur (scilicet Abbates) coagregationis sum negotia procurare. Additur autem statim: Nisi Abbatis et conventus negoLia essent omnino discreta, ubi Panormitanus, n. 2, advertit hoc non esse secundum jus commune, nam ex hoc jure omnia debent esse communia in statu regulari quoad dominium., et pertinere ad Abbatem quoad administrationem. Ratio autem hujus communis juris fuisse videtur, quia in eo Pontifices non tam condiderunt novum jus quantum ad monachos spectat, quam approbaverunt et confirmaverunt quod ex vi sua professionis institutum erat.
5. De potestate acquirendi. — Sed quares ad quos actus, ex tribus allatis in fine n. 1, extendatur ex vi juris antiqui haec potestas Praelati. Respondetur, nullam in hoc inveniri limitationem in jure scriptam, praeter eam, quae, in d. c. Nullam, signitcatur per illa verba : Fideliter et studiose, universa, quae vet ad divini cultus reverentiam, vel ad utilitatem ejusden anonasterii pertinent. Per quae verba nihil speciale additum est, sed explicatur solum quod ex natura rei necessarium est. Itaque ex tribus illis actibus, quos supra numeravimus, in primo, scilicet acquirendi monasterio, nulla limitatio ponitur, sed tota aucioritas est penes Abbatem ; supponendum est enim acquisitionem esse justam, et decentem religioso statui; talis enim acquisitio ex se ccait in utilitatem monasterii, et ad cultum Dei ex se refertur, et ideo absolute et simpiciter comprehenditur sub praedictis verbis, ct pertinet ad dictam potestatem. Unde ratione illius potest Praelatus recipere quidquid monasterio oblatum fuerit, et quod sibi fueritt donatum, quamvis non sibi, sed monasterio acquirat. Item, cum illius facultate alii possunt acquirere monasterio, quamvis non sibi; sine illa antem nec sibi, nec monasterio. Et ideo quoad hunc actum recte additum est in ilo textu : Ad atilitatem ejusdem monasterii, quia haec potestas non extenditur ad acquirendum alicui personae privetae, sed soli monasterio, cum alia acquisitio paupertati repugnet.
6. An Abbas unius monasterii possit acquirere alteri monasterio. — Sed ponderanda est particula ejusdem ; quia üànus Abbas non polest acquirere alteri monasterio, sed solum illi cujus administratio illi commissa est ; quia in alia monasteria nullam habet potestatem. Inquiret vero aliquis quomodo possct unus Abbas acquirere suae religioni pro alio monasterio, quando unusquisque Abbas erat supremus, et non habebant unum Praelatum generalem, neque etiam capitulum generale celebrabant, cujus consensu et potestate posset talis acquisitio fieri. Respondetur, in eocasu nullum Abbatem unius monasterii potuisse ex vi sui muneris acquirere alteri monasterio, vel (ut ita dicam) potuisse acquirere aliud monasterium et bona ejus suae religioni, cum ejus praelatio non extenderetur extra suum monasterium. Potuisse nihilominus facultalem concedere aliquibus ex suis subditis, ut in alio loco novum monasterium erigerent, cujus acquisitio et acceptatio ab eisdem, non ut singulis, sed ut universis, id est, ut constituentibus novum capitulum, fierent, et tunc ad illos etiam pertinere proprium eligere Abbatem, ad quem administratio bonorum novi monasterii pertineret. Addo insuper, monachos tunc fuisse Episcopis subjectos, quorum auctoritate et consensu respective monasteria erigebantur, et ita accedente consensu Episcopi dioecesis in qua monasterium erigendum erat, et concurrente novo capitulo religiosorum illuc convenientium de licentia sui Abbatis, vel suorum Abbatum, facile pcterat nova acquisitio fieri tali religioni.
7. De potestate conservandi. — Conservatio heec ad alios etiam subditos attinet suo modo. — Quoad secundum actum , qui est conservatio bonorum, nulla etiam necessaria est limitatio, praeter eam quam ciiata verba prae se ferunt; habet enim Praelatus totam potestatem , quae ad debitam conservationem et gubernationem talium bonorum necessaria est, non minus quam si essent sua propria, quia et ad bonum regimen hoc necessarium est, alioqui communia bona facile perirent ; tum etiam quia haec est intentio domini talium bonorum, id est, conventus, a quo, ut diximus, manavit haec potestas. Unde etiam fit, ut juxta mensuram potestatis sit etiam mensura obligationis quoad hanc curam et sollicitudinem ita fideliter administrandi talia bona, ut ad majus Dei obsequium, majoremque monasterii utilitatem conserventur. Unde, quia per se uon potest totam curam immediate exercere, ad eamdem potestatem spectat possce officiales et ministros creare, per quos hanc temporalem curam exequantur, quibus etiam obligationem res fideliter administrandi et conservandi imponant, quae obligatio tantae eestimationis erat inter antiquos Patres, ut delictum reputarent tres lenticulas e manibus per nonnullam incuriam elabi, ut est apud Cassianum, lib. 4 Instit., c. 20: Cujus (iuquit) negligentie vreatus non aliter ei remissus est, nisi eum publica panitentia diluisset. Et rationem declarans subdit : Non solum enim seipsos nomn esse suos, sed etiam omnia quae sua sunt, credunt Domino consecrata. Propter quod si quid fuerit monasterio illaium , ut sacrosanctum cum omn decernunt vecerentia debere tractari, tantaque fide wmwversa procurant atque dispensant, ut etiam ea, que despectui habentur , parvaque reputantur , ac vilia , sive loco moverint, vel competentius collocaverint, si tenuem festucam de oratorio cellave submoverint , mercedem se consecuturos a Domino tota credulitate confidunt. Ex quibus verbis intelligi potest, curam hanc conservandi bona monasterii, ad omnes et singulos religiosos pertinere, sed diverso modo; nam ad omnes pertinet conservatio quasi per accidens, per obligationem (ut sic dicam) negativam, non dissipandi, aut non male tractandi res monasterii ; quae obligatio et ad paupertatem et interdum ad justitiam pertinere poterit. Positiva autem cura conservandi res, per se non spectat ad singulos, nisi quaienus charitas interdum eam dictare potest ; spectat ergo ex officio et justitia ad Praelatum, cui est primario commissa dicta poltestas, per participationem vero ad ministros quos ipsi sibi constituerint. Denique etiam pertinet ad Praelatum strictiori modo conservatio rerum per negativam obligationem non consumendi vel alienandi res nisi juxta mensuram statim explicandam.
8. De potestate alienandi , ac primo quoud mobilia. — Notatio variorum bonorum mobilium ac usus eorum. — Usus pecunim duplea.— Tertius ergo actus, et praecipuus hujus potesiatis est alienatio talium bonorum ; sub qua voce comprehendimus omnem usum quo talia bona consumuntur. Hic ergo actus etiam est commissus ex vi juris antiqui Praelato monasterii sine ulla limitatione , praeter eam quam jus naturae postulat, nimirum ut talis dispensatio sit fidelis, et in monasterii utilitatem. Ut autem hoc magis in particulari explicetur, distinguere possumus bona monaste- ni in immobilia et mobilia; de quibus terminis diximus lib. 4 Defensionis fidei, c. 18; et mobilia rursus in ea quae permanentem habent durationem cum ipso usu, ut sunt vestes, libri et similia ; et in ea quae usu consumuntur, quae duplicia etiam distingui possunt : quaedam, quae pertinent immediate ad conservationem vitae, ut sunt esculenta et poculenta, quaedam quae mediate , ut pecunia. Ab hac ergo ultima incipiendo, duplicem habet usum ( quantum ad praesens spectat ) quo potest consumi, nimirum aut emendo, late hac voce utendo, ut explicavi; aut gratiose donando ; et uterque est suo modo in potestate Praelati religiosi, quatenus uterque vel necessarius, vel utilis, vel decens monasterio, aut religiosis ejus ( inter quos Praelatus ipse pracipue computatur ) esse potest, et ideo necessario debet potestas Praelati ad hunc usum estendi. Est tamen differentia inter illos duos usus, quod prior licet sit consumptio pecuniae, non tamen est consumptio bonorum, sed commutatio, quia loco pecuniae succedit illud, quod per illam emitur, quodque ad usus humanse vitae necessarium est, et ideo in eo usu major facultas conceditur. 9. De usu pecunie qui est emptio. —Nam extenditur imprimis ad ea omnia, qua: ad divinum cultum necessaria, vel decentia prudenter judicata fuerint, servata proportione ad monasterii facultates, et ad modum ac institutum religionis ; quod et per se satis est consentaneum rationi, et sufficicnter fundatur in illo verbo d. c. Nullam : Vel ad divini cultus reverentiam, sub quo verbo, ut recte notavit Navarrus, comprehenduntur omnes sumptus fabricae et ornamentorum ecclesiae; addo etiam ministrorum secularium, si qui forte ad servitium ecclesia necessarii sunt: nam haec omnia pertinent ad reverentiam divin cultus, et hos omnes sumptus nomine emptionis comprehendimus. Deinde extenditur ad ea omnia qua ad religiosos sustentandos, et convenienter, et decenter, juxta suum statum fuerint opportuna ; quia ad hunc finem maxime talia bona deputata sunt, et sub his sumptibus comprehenduntur omnia quae pertinent ad fabricam monasterii, et ad supellectilia ejus, tam communitati quam singulis necessaria, tam quoad corporis conservationem, ut sunt ea, quae ad delectum et vestitum spectant, quam ad alia ministeria juxta institutum religionis convenientia, ut sunt libri, et similia. Et huc etiam spectant expensse, quae fieri solent cum operariis, seu servitoribus, et jumentis familiae religiosae necessariis. Haec enim omnia et similia prudenti arbitrio Praelati commissa sunt, et ideo ad illa omnia plenam accipit potestatem, commensuratam regulae, et rectae rationi. Addo etiam non solum posse, sed etiam debere Praelatum hujusmodi sumptus et expensas facere, quia non solum charitas, sed ctiam officium illum rigorose obligant; nam sub hac lege et conditione munus accepit, unde, ut supra dicebamus, intercedit quasi pactum mutuum inter religiosos et religionem, cujus potestatem et obligationem Praelatus suscepit.
10. Addit vero Navarrus posse Praelatum imprimis accipere necessarios et honestos usus suae personae, et secundo loco ponit usus fabrica, et in tertio sustentationem conventus, juxta doctrinam Abbatis, in c. De his, de Eccl. aedific.; ibi tamen Panormitanus loquitur de clericis secularibus habentibus beneficia in alia ecclesia, de quibus ait, non teneri ex fructibus sibi necessariis ecclesiam edificare, vel instaurare, vel pauperes alere, sed ex superabundantibus. At in nostra materia longe diversa ratio est; tractamus enim de conventibus religiosis, in quibus perfectus modus vivendi in communi, et rigor disciplina servatur, ubi non est (seclusis abusibus) certa portio ad sustentationem Praelati, alia ad fabricam, alia ad religiosos sustentandos designata ; sed omnia monasterii bona indivise destinata ad omnia onera hujus conventus sustentanda. Quapropter, non invenio ordinem ullum quem possit Praelatus inter se et alios servare, praeter eum quem necessitas potest exigere, quae interdum obligabit ad subveniendum prius aliis quam sibi, interdum e contrario. Per se autem loquendo, aeque primo ad alendum totum conventum tenetur, in quo ipse etiam comprehenditur, potest autem cedere juri suo, non vero aliorum, nisi in his quae regulae consentanea sunt; et e converso, sicut non debet terminos regulae aut modestia religiosae cum aliis excedere, ita nec secum, quod multo magis cavere debet, tum propter excmplum, tum propter periculum quod ex propensione, quam unusquisque habet ad seipsum, oriri facile potest. Per haec tamen non excluditur, imo maxime commendatur proportionalis distributio, nam aequalitas religionis non consistit quoad hanc partem in absoluta unitate, seu pariformitate, sed in proportionali distributione; optima autem illa est, quae in Actibus, c. 4, docetur: Dividebatur singulis prout cuique opus erat, ut Basilius, Augustinus et alii religiosorum Patres frequenter expendunt.
11. De secundo usu pecuniae qui est donatio. — Prelatus, donans inhoneste, peccat contra justitiam et contra cotum paupertatis. — Circa alium modum distrahendi pecunias per gratuitam donationem, sciendum imprimis est, non esse commissum Praelato religionis ut solo titulo liberalitatis possit hujusmodi largitiones facere, tum quia non est dominus, sed dispensator fidelis et prudens, cujus non est liberales donationes ex alienis facere; tum etiam quia, in dicto c. JVullam, solum dicitur posse expendere in Dei cultum, et proprii monasterii utilitatem. Et confirmat optime c. Abbati, dist. 54, ubi dicitur non licere Abbati servum monasterii facere liberum; etredditur ratio : Qui enim nihil proprium habet, libertatem rei aliene dare non potest ; hoc enim intelligendum puto quando illa est mera et liberalis donatio libertatis, alienando rem qua erat monasterii; idem ergo erit in pecunia. Unde a fortiori sequitur non posse turpes donationes facere, quales sunt in praesenti omnes illae quae nullo titulo honesto fiunt, sed ad vanam ostentationem, vel ad quemcumque pravum finem. Quapropter Praelatus sic expendens pecuniam monasterii, et contia suum officium, atque adeo contra justitiam peccat, abutendo sua potestate, et contra votum paupertatis, quia utitur illis bonis, non ut Praelatus religiosus, sed ut dominus.
12. Tilulo eleemosyne donare potest juata facultates conventus.—Nihilominus tamen potest ex aliis honestis titulis aliquid gratiose donare: primo titulo misericordiae in eleemosynam, ut est certum apud omnes, quia monasterium potest, imc et debet facere eleemosynam, si valeat ; haec autem cura demandata est Praelato, quantum est ex jure communi, ut loqumur, et ex antiqua institutione, quia neque alii simguli possunt eam facere sine licentia Praelati, ut supra tractatum est, nec ad hoc erat semper totus conventus congregandus, neque etiam legimus hoc fuisse commissum alicui Concilio ex pluribus suftragiis decisivis constante; ergo erat commissum Abbati. Et in dicto c. Nullam, comprehendi potest tam sub his quae pertinent ad reverentiam et cultum Dei, quam sub his quae ad utiitatem monasterii pertinent, utrumque enim habet eleemosyna. Quantum autem in hoc genere largitionis possit Praelatus, non potest certa regula praescribi, sed prudenti arbitrio relinquendum est, consideratis monasterii facultate, et aliis occurrentibus circumstantiis.
13. An possint dare omnia superflua. — Specialiter autem quaeri solet, an possit vel debeat Praelatus omnes superabundantes redditus in eleemosynam dare. Respondetur, neque in hoc etiam posse assignari generalem regulam ; regulariter autem id necessarium non est, nec conveniens, quamvis interdum possit esse laudabile, et aliquando praeceptum. Pendet enim hoc ex occurrentibus necessitatibus proximorum; nam si illae sint extremae, non solum superflua, sed etiam aliqua ex necessariis danda sunt, habita ratione aliorum, qui ad talem necessitatem sublevandam solext concurrere. Si vero necessitas sit gravis, omnia superflua sunt danda, nisi ex concursu aliorum necessitas minuatur. Si autem necessitates tantum sint communes , licet aliquid ex superfluis dandum sit, maxime a religiosis propter exemplum, dare tamen omnia nec necessarium est, ut suppono ex materia de eleemosyna, neque in Praelato religioso esset consilium, et ideo non opinor esse in potestate ejus, regulariter loquendo, tum quia melius est, si commode potest, augere et perficere monasterium ipsum, vel quoad ea quae pertinent ad cultum divinum, aut habitationem, vel quoad perpetuos redditus, ut ex eis plures religiosi sustentari possint, quod majus Dei obsequium est, quam abundans eleemosyna in communibus necessitatibus, ut adnotavit Navarrus, dicto Comment. 3, de Regul., n. 7, in fine.
14. Potest Pralatus religiosus donare ad veunerandam gratiam.—lImo et ad novam acquirendum.—Potest praeterea Praelatus hujusmodi gratuitam donationem facere titulo gratitudinis, seu remunerationis, quae ex justitiae obhlgatione non debeatur; hactenus enim donationem hanc gratuitam appellamus, quam jurisperiti antidoralem vocant, quia non omnino liberalis, sed ex aliqua obligatione naturali exorta, quamvis efficaci ad agendum, l. Sed et si, S Consuluit, ff. de Petitione haercditatis. Ob hane ergo naturalem aequitatem et obligationem quam talis largitio supponit, necessarium est ut comprehendatur sub potestate Praelati, tum quia necessaria est ad perfectam bonorum temporalium administrationem ; tum etiam quia talis gratitudo et remuneratio maxime decet statum religiosum, nam est solutio alicujus debiti moralis. Dici etiam potest pertinere ad utilitatem monasterii: nam qui gratum animum non ostendit, etiam in his temporalibus bonis, juxta modum suo statui convenientem, non potest aliorum benevolentiam et amicitiam conservare, quod est magnum incommodum, etiam humanum ac temporale. Unde etiam addo non solum habere potestatem Praelatum ad remuneranda obsequia vel beneficia jam recepta, sed etiam ad praeveniendum aliquid, gratis erogando, ut se urbanum et benevolum ostendat, respiciendo semper ad majorem proximorum aedificationem, vel ad monasterii utilitatem ; atque ita omnia haec comprehenduntur sub citatis verbis c. Nulla. Et ad haec capita videtur revocari omnis erogatio pecuniae, qua a Praelato religioso fieri potest; mensura autem et modus in qualibet earum regula prudentiae praescribenda sunt, quia nulla alia vel jure taxata est, vel generali ratione definiri potest ; considerandus ergo est finis largitionis, et potestas monasterii, ut, servata proportione et respectu ad utrumque, medium in largitione servetur.
15. De Motu proprio Clementis VIII contra largitiones.— Hic autem occurrebat specialis difficultas orta ex speciali Motu proprio Clementis VIIT, quem late explicat Sancius, lib.6 de Mair., disp. 4, n. 7, et adducit Azor, tom. 2, lib. 12, cap. 9, q. 5, quo largitiones religiosorum prohibentur. Sed praeterquam quod nunc loquimur stando praecise in antiquo jure communi, non credimus ibi esse prohibitas largitiones, quae et nomine communitatis, seu, quod perinde est, per potestatem ab illa acceptam, et honestissimis titulis a nobis explicatis et cum debita moderatione fiunt; quod facile ex ipso Motu proprio constabit, et per se est verisimile, quia haec omnia et valde decentia sunt, et religioso statui necessaria, ut rationes factae ostendunt ; addo etiam non videri eum Motum satis usu receptum, saltem in hoc Lusitaniae regno.
16. De usu aliorum mobilium qui est eorum cousumptio.— Duplez consumptio, et utraque licita Prelato.—Ex his facile intelligi potest quid possit Praelatus circa alienationem vel consumptionem aliorum bonorum, quae ipso usu consumuntur; nam de his eadem proportionalis ratio est quae de pecuniis, imo interdum sub pecunia comprehenduntur, quatenus et pecunia aestimantur. et quoad multa cumdem habent usum. Dupliciter ergo possunt hae res consumi, aut alienari: primo simpliciter, id est, per puram amissionem seu consumptionem earum ; vel per aliquam permutationem, sub hac voce comprehendendo venditionem, et quemcumque alium contractum, per quem ita hae res alienantur, ut loco illarum aliae monasterio acquirantur. Uterque ergo-modus dispensationis cadit sub potestatem Praelati, et consequenter ab illius voluntate pendet, eisdem rationibus, et cum eisdem regulis et moderationibus, quibus de pecunia id explicavimus. Et ob easdem etiam causas uterque modus cadit sub obligationem Praelati ; sed prior frequentior est, et magis necessarius, quia immediate ordinatur vel ad religiosorum sustentationem, vel ad sacra ministeria, et cultum Dei. Posterior autem per se necessarius non est, sed tunc solum quando vel ad conservationem bonorum monasterii, vel convenientem eorum administrationem, fuerit necessaria. Interdum etiam est opportuna talis alienatio ad religiosos sustentandos, dum quidam fructus venduntur, vel pro aliis necessariis commutantur, aut immediate et unico contractu, vel mediante pecunia, et duplici contractu, ex pretio unius rei venditae aliam emendo. Hoc enim modo contractus hujusmodi efficere non est alienum a statu religioso, sed usitatum etiam ab antiquis monachis, qui etiam propria opera suis manibus et arte facta ad se sustentandos vendere solebant, ut in superioribus retulimus ; sola enim emptio et venditio per modum negotiationis ad temporale lucrum, religiosis prohibita est.
17. De aliis mobilibus que in usu diu permanent. —Quid de donatione gratuita horum bonorum. —Quid de onerosa. —Praeterea, de aliis bonis mobilibus, quae in usu diu permanent, licet paulatim conterantur, et tandem consumantur, eadem fere regula servanda est; nam etiam est apud Praelatum potestas alienandi illa, quia haec actio interdum esse potest utilis vel necessaria monasterio; ergo oportet ut potestas circa illam alicui demandata sit; ergo est in Praelato, cui est tota potestas commissa. Limitatio autem hujus potestatis eadem est quoad illa duo principia in dicto textu insinuata, quia non ut dominus, sed ut dispensator potest Praelatus alienare haec bona, vel ad majoremcultum et reverentiam supremi domini, vel ad proprii monasterii utilitatem. Unde fit ut ex illis duobus modis alienandi, vel simpliciter donando aut consumendo, vel pro pecunia seu alia re commutando, prior rarius liceat Praelato, et cum magna mode- ratione. in rebus parvae aestimationis, et supervacancis monasterio, quanquam in hoc etiam non possimus aliam regulam nisi prudentiam assignare, quia nulla certa quantitas absolute limitata est; regulis ergo superius positis et cum proportione applicatis utendum est. Posterior autem alienandi modus seepius potest esse conveniens, quanquam etiam debeat rarior in his bonis quam in frnctibus, qui usu consumuntur, quia quo res ipsae majorem habent stabilitatem, eo etiam eorum dominium, vc! possessio majorem firmitatem postulare videtur; tum etiam quia hae res ex suo genere solent esse gratiosiores, et habere meliorem usum in uno individuo, quam in alio; ac denique venditio vel commutatio talium rerum raro solet esse ulilis monasterio, nisi in aliqua gravi necessitaite, vel nisi in alias utiliores commutetur.
18. De potestate alienandi immobilia. — Ostenditur hanc etiam potestatem fuisse in Preilatis jure antiquo. — Hinc tandem immobilium alienatio ex suo generc difficilior est, quia talia bona solent esse quasi fundamenta monastcrii in his quae ad usum et conservationem corporum pertinent, sine quibus spiritualia non possunt subsistere. Unde fit, ut nunquam fuerit in potestate Praelaterum talia bona ita distrahere, ut monasterium omnino ilis privetur sine aequivalenti vel meltori compensatione, quia haec non esset administratio, sed dissipatio bonorum, Praelato autem tantum data est potestas administrandi, non in destructionem, sed in aedificationem (ut verba Pauli, 2 Corinth. 13, usurpen). Nihilominus tamen non omnino caret Praelatus, ex vi juris communis, potestate alienandi haec bona, quia si alienatio sit in utilitatem, etiam continebitur sub regula in dicto c. Nullam ; quia verba generalia sunt, et nullo alio jure antiquo fit illa exceptio; nec ratio cogit ad illam admittendam ; quin potius, si superius factae pro licitis alienationibus mobilium, convenienter applicentur, etiam ostendunt hujus facultatis necessitatem, supposita monarchia antiquorum monasteriorum. Quod erit evidentius, si nomen alienationis aliquantulum extendamus; in rigorosa enim significatione imporiat venditionem, donationem, vel quamcumque aliam similem actionem, per quam dominium rei in alium transfertur; latius autem solet extendi illa vox ad locationem, vel conductionem, et alios similes contractus, per quos usus vel ususfructus rei, vel dominium utile ejus perpetuo, vel ad aliquod cer- tum tempus sub aliquo onere seu pensione alienatur, juxta ea quae statim dicemus, et constat ex c. Nulli, de Rebus Eccles. non alien,, et l. ult., C. de Rebus alienis non alienandis, et Auth. de Non alienandis, $ Nos igitur, vers. Alienationes, collat. 2. Manifestum autem est in monasteriis habentibus bona immobilia necessarium saepe esse hujusmodi contractus facere; ergo necesse fuit potestatem administrandi Praelato concessam ad hujusmodi actiones extendi, sub limitatione posita in dicto cap. Nullam, nam in his bonis est maxime necessaria.
19. Qua solemnuitas olim in his alienationibus. — Neque invenio in antiquis historiis limitationem aliam Praelato regulari impositam in usu hujusmodi administrationis quoad alienationes talium bonorum, praeter illam generalem, quae ex natura rei est per se conveniens, ut graviora negotia sine prudentum consilio non transigantur; haeec enim alienatio rerum immobilium inter res graves monasterii merito computatur; et ideo comprehenditur sub dicta regula, quae a S. Benedicto, cap. 3, et ab aliis exprimitur. Quantum autem et quale futurum esset illud consilium, non fuit fortasse eodem modo ab omnibus constitutum, sed unaquaequce rel:- gio suam consuetudinem vel regulam servabat. Nec etiam invenio in antiquo jure canonico, ante Leonem X, peculiarem modum aut formam circa hoc praescriptam. In jure autem civili inveniuntur quaedam leges imperatorum prohibentes alienationes talium bonorum, ut patet in leg. Jubemus, 2, C. de Sacros. Eccles., cum sequent., et Authenticis qua ibi referuntur ex collatione 2, tit. de Non Alienan., et collat. 9, tit. de Alienat. et emphyt. Sed illae leges, cum essent civiles, non poterant directe ligare personas ecclesiasticas, nisi quatenus per Ecclesia Pontifices admittebantur, licet quoad forum externum et civile, et quoad personas laicas, vendentes et cmentes talia bona, possent habere aliquos effectus. Sed circa illas leges nunc immorari non oportet, quia in hoc standum est juri canonico, quod jam sequenti capite explicabimus.
20. Enucleatur conchusio posita num. 2. — Ultimo vero addendum est circa dictam conclusionem exclusivam (ut vocant), num. 2 positam, non excludere concomitantia. Cum ergo dicimus solum Praelatum habere hane potestatem, non excludimus dependentiam ejus a suo superiore, si talem habeat; sed dependentiam a suis subditis, de qua expresse loquitur dictum caput Nullam. Unde cum olim Abbates regulares essent subditi Episcopis, tenebantur in hac administratione, et nihil agere contra eorum voluntatem , et in rebus gravioribus, praesertim in alienationibus earum, Episcoporum consensum expeclare, ut espresse cavetur in c. Abbatibus, 12, quaest. 2. ex Concilio Aurelianensi lll, c. 23, et in cap. 7n cenditionibus, 11, quaest. 4, ex Concilio Agath., c. 56, in quo etiam advertendum est bona monasteriorum, seu religionum, semper habita esse in Ecclesia tanquam ecclesiastica, ut constat ex decretis 10, q. 2, et 12, q. 2, et 17, q. 4, per multa capita , et in Decretalibus, de Rebus Ecclesiae non alienandis, et Cod. de Sacrosanct. Eccles. , et merito , quia et monasterii ipsa loca sacra sunt, et religiosi personae sunt ecclesiasticae, ac bona eorum peculiariter sunt divino cultui dicata. Hinc ergo fit ut quamvis praedicta potestas esset apud Abbates, nihilominus tenerentur non uti illa contra ecclesiasticos canones, in his quae de rebus Ecclesiae nullo vel certo modo alienandis disponunt ; nam illi non erant a sacris canonibus exempti.
On this page