Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

De potestate predictae administrationis immobilium. juxta posterius jus canonicum.

CAPUT XXVII. DE POTESTATE PREDICTAE ADMINISTRATIONIS IMMOBILIUM. JUXTA POSTERIUS JUS CANONICUM.

1. Diximus praecedenti capite de hac potestate juxta antiquum jus commune ; nunc juxta posterius agendum. Dieo ergo: potestas administrandi bona religionis, nunc etiam stando in jure communi, eadem est in Praelato regulari, excepta solum restrictione quae jure canonico advecta est, quoad alienationem aliquorum bonorum. Probatur prima pars, quia ab antiquo jure non recedimus, nisi quatenus per posterius immutatum est; sed nullum invenitur novum jus commune seu Pontificium quod potestatem hactenus explicatam amplius restringat ; ergo. Minor, quoad negationem quam includit , probatur, quoniam neque in corpore juris canonici, neque extra illud extat lex in universum aliquid circa hoc statuens, vel generaliter de ecclesiasticis bonis, vel specialiter de regularibus, praeterquam circa alienationem rerum immobilium aut pretiosarum ; de quibus, ut ad posteriorem partem assertionis veniamus, multa sunt antiqua decreta , quae prohibent Praelatis res immobiles vel pretiosas Eccle- siae alienare; tamen omnia intelliguntur de alienatione contraria divino cultui, vel utilitati Ecclesiae, et ideo semper intelliguntur escepti casus, in quibus vel pietas, vel necessitas, aut utilitas, causa est talis alienationis, ut notant glossa et Doctores in c. Nulli, de Rebus Ecclesiae non alienand. Tamen pro illis casibus, in quibus talis alienatio licet, verum est in Authenticis citatis inveniri specialem formam servandam in alienatione rerum ecclesiasticarum , quam multi Doctores censent semper fuisse servandam, quia erat canonizata, 10, q. 2, c. 2. At vero licet Gratianus ibi eam inseruerit, non sequitur esse canonizatam, ut constat ex materia de legibus et ideo plures Canonistae censent neque esse, nec fuisse semper necessarium formam illius Authenticae servare ; dc qua re videri potest glossa, in c. 4, de reb. Eccles. non alienand., in 6; Glossa, Panormit. et alii in cap. Nulii, extra, eodem titulo ; et Rebuffus, in tract. de Alienatione rerum Ecclesiasticarum, n. 2.

2. Solemnitas alienationum quo posteriore jure fundetur. — Omissis ergo similibus legibus, per jura canonica specialis solemnitas postulatur, sine qua Praelatus religionis nequit bona immobilia aut mobilia pretiosa, quae servando servari possunt, et cum illa alienare potest, nulla habita ratione aliarum conditionum, etiamsi per jus civile requirantur, ut tradunt praedicti Doctores, et Innocentius, in cap. 1, de Rebus Eccles. non alienandis, in 6; Panorm., in cap. 7a praesenti, de Probat., n. 28. Et ratio facta conviucit, quia haec materia ecclesiastica est, non civilis. Primo autem fundatur necessitas hujus formae seu solemnitatis, in cap. Sine exceptione, 12, q. 2, quod a Gratiano tribuitur Leoni Papae, in epist. ad Episcopos Siciliae, non citat autem numerum oepistolae ; inter epistolas autem Leonis I, solum quarta est ad Episcopos Siciliae, in qua hoc caput non habetur. Neque in tomis Conciliorum inter opera ejus refertur. Unde non mihi constat an fuerit Leonis T, vel alterius, quia neque a Gratiano notatur. Neque inter decreta vel gesta alicujus Pontificis Leonis vocati illud invenio. Ut autem in Gregoriano Decreto advertitur, alii referunt illud caput ex Leone in Concilio apud Valentias, vel ex Concilio Carthaginensi IV; sed in nullo Concilio ex Valentinis, quae habemus, illud cap. habetur ; in Concilio autem Carthaginensi IV, can. 30, ita legitur: Ut Episcomts rebus Ecclesid tanguam commendalis, non tanquam propriüs utatur. Et c. 32 subjungitur: Irrita erit donatio Episcoporum, vel venditio, cel commntatio vei ecclesiastica, sine connivenLia et subscriptione clericorum. Quae verba habentur in ultima parte illius capitis, Sine exceptione ; et in c. 1, de His quae fiunt a Preelatis, etc., ubi tribuuntur Concilio Valent. Cujuscumque igitur auctoris fuerit illud decretum, certum est esse authenticum, et formam in eo praescriptam esse necessariam, ex vi juris communis , prout nunc loquitur.

3. Prima conditio ut subsit causa sufficiens alienandi. — Prima causa, necessitas. — Secunda, utilitas. — Tertia causa ad secundam spectat. — Plura autem sunt quae in illo capite requiruntur. Primum est, causa, quae explicatur his verbis : Nisi forte aliquid horum faciat, ut aeliora prospiciat, ex infra, quod non sit dubimn, profulurum Ecclesice. Sub quibus verbis comprehenduntur. quatuor causae, quae ab auctoribus numerantur, ut videre licet in Panormitano, et hebuffo, supra, ex Glossa, in Summ., 12, q. 2. Prima est necessitas, quae a fortiori comprehenditur sub utilitate. Secunda est utilitas, quae solet etiam appellari necessitas, ut philosophi dicunt, ad melius esse, et ita existimo quoad haec duo capita jura indifferenter loqui, ut patet ex dicto c. Sine, c. Sicut, c. Non hubenti, 12, q. 2, et c. Ut super, de Rebus Eccles. non alien., et in Authen. Z7oc jus, Cod. de Sacros. Eccles., 10, q. 2. Tertia causa dicitur esse quando res est incommoda Ecclesise, c. 727rulas, 12, q. 2., et c. Fugitivi, de Rebus Eccles. non alien. Sed haec quid est nisi quaedam utilitas ? Si enim rem utilem pro utiliori commutare magna utilitas est, d. c. Super, S1, etiam rem inutilem in utilem convertere, vel damnosam divendere, utile est ; nam hoc ipsum, scilicet vitare damnum, est quaedam utilitas. Non enim existimo rem immobilem, quantumvis inutilis vel damnosa videatur, ita licere divendere, quin, si commode fieri possit, alia illius loco substituatur, quae nonnullam utilitatem afferat ; quia, ut dicitur d. c. Sine exceptione, illud semper eligendum est, quod sit profuturum Ecclesiae ; semper autem talis commntatio est profutura, si fieri potest.

4. Instantie occurritur. —Dices : interdum potest res ita esse inutilis, ut nee vendi possit, nec commutari pro alia utili; tunc ergo licettalem rem donare absque alia utilitate. Respondeo primum, si habere talem rem esset onerosum religioni, quia nimirum in conservanda ilia aliquid expendit, iunc jam esset utilitas in ea donanda, quia vitare expensas infructuosas utile est ; sed hoc vix accidere potest in rebus immobilibus, sed solum in se moventibus, quae, quando hujusmodi sunt, tam parvsae estimationis sunt, ut non pertineant ad bona de quibus agimus. Si autem res immobllis sine ullo damno, vel incommodo, monasterio sub ejus dominio conservari posset, quantumvis inutilis videatur, non potest, ut opinor, liberaliter donari sine aliqua commoditate, vel morali utilitate monasterii, tum quia habere illud non nocet, et quod nunc videtur inutile, in aliqua occasione poterit esse utile; tum etiam quia, ut causa sit legitima, non satis est quod alienatio non sit inutilis, sed oportet ut sit utilis, ut jura citata docent, et ideo inter res utiles non licet commutare equalem pro aequali, licet aliquid commodi inde monasterio accrescat; omnes ergo hae causae sub una utilitate continentur.

5. Ultima causa, pietas. — Addunt vero auctores citati aliam causam, scilicet, pietatem, qualis est, verbi gratia, redemptio captivorum, nam pro illa dicunt posse bona Ecclesiae alienari, quod probant ex leg. Sancimus, C. deSacros. Eccles., ibi : Eacepta videlicet causa captivitatis etl famis ; nam si necessitas fuerit (iuquit) àn redemptione captivorum, tunc venditionem grafatarum rerum divinarum, et hypothecam, et pignorationes fieri concedimus, guoniam non absurdum est animas hominum quibuscumque vasis vel vestimentis preferre. In qua lege solum est sermo de rebus mobilibus ; expendi autem possunt illa verba, quibuscumque casis et vestimentis, nam plane extenduntur ad res pretiosas quae aequiparantur immobilibus; expresse vero in Authent. de Alienat. et emphyt., tit. 3 de Alienatione et emphyteusi, c. 9: Sanctissimas, dicitur, Ecclesias, seu economos civitatum precipimus alienare res immobiles pro captivorwmn redemptione, nisi sub hac conditione possessiones aliqui dederint, ut mullo modo has alienent. Sed hae leges cum ecclesiasticae non sint, non possunt de rebus Ecclesierum disponere, et ita non videtur illis standum, nisi vel quatenus ipsum jus naturale et divinum explicant, vel canonibus consentanes sunt. Invenimus autem illas leges canonizatas per jura canonica, c. Sacrorum, 12, q. 2, ubi Gregorius ait: Sacrorum canonwm statuta, et legalis auctoritas permittit, licite ves ecclesiasticas in redemptionen captivorum impendi. Similia verba haber lib. 6, epist. 35, c. 199, et apud Gratianum supra, c. Et sacrorum.

6. Ministeria Ecclesiae casa sacra vocantur. — Sed oportet caute exponere verbum illud Ministeria Ecclesiae ; non enim est sensus, ecclesiastica munera aut actiones vendi posse propter opera misericordiae, constat enim illud non licere; sed vasa sacra, quia ad divina ministeria deputata sunt, ministeria nuncupavit, ut patet ex verbis infra subjunctis : Si de pradicta Heclesia usuale argentum est, suprascriptam quantitatem accipiet, alioqui de sacratis casis vos hac in re eam, quam predivimus, qualtatem prebere mecesse est; nam sicut omnino grave est frustra ecclesiasLica ministeria vendere, sic iterum culpa est, imminente hujusmodi necessitate, ves desolatee Fcclesiee captivis suis preponere, et in eorum redemptione cessare. Quod etiam eleganter prosequitur Ambrosius, lib. 2 de Oftic., cap. 28, et habetur apud Gratianum, c. ASicut, c. Aurum, q. 2. Ex praedictis autem verbis consiat, hunc casum comprehendi sub Ecclesiae utilitate, imo etiam necessitate, ut Gregorius in citatis verbis satis declaravit, recteque comprehenditur haec causa in dicto c. Sne exceptione, in verbisillis, Ut meliora prospiciat. (Vide Molin., t.2deJust., d. 468, et Covar., 1. 9 Var., c. 16, n. 8et 9.) Addit quintam causam Hosliensis, in Summa, tit. de Rebus Eccles. non alien., scilicet equitatem, ex c. Ad aures, eod. tit. Verumtamen in illo etiam textu major Ecclesiae utilitas considerata, est ut patet ex illis verbis : Nisi forte tunc aliis possint ad majoreu, Ecclesie utilitatem cum eodem labore et onere conferre. Solum ergo potest ratio aequitatis facere, ut cum aequali Ecclesiae utilitate is praeferatur, cui alia ratio aequitatis favet.

7. Hactenus explicata conditio est juris naturalis. — Atque haec conditio ita explicata per haec omnia membra non tam est positivi juris, quam divini et naturalis, quod quidem verum est de quocumque Praelato ecclesiastico, quantum ad bona ipsius Ecclesiae, quorum ipse non est dominus, sed dispensator ; multo vero magis in Praelato regulari propter paupertatem, quam profitetur. Additur vero ex positivo jure necessarium esse ut de hac causa constet per publicum instrumentum ad hoc specialiter factum, ita ut non sufficiat hoc inseri in instrumento alienationis. Ita docent Dominicus, Philippus, Socinus, et Guido, quos refert et sequitur Rebufftus supra, n. 10. Hanc vero solemnitatem non invenio expressam in d. c. S'ine exceplione ; ipsi vero allegant cap. 1, de Rebus Eccles. non alien., in 5, eujus verba sunt: Preesertim cum evidens uecessitas quare fieri deberet, vel utilitus non subesset. Ex quibus non video quomodo illa peculiaris conditio et solemnitas colligatur, nam ibi solum requiritur ut vere subsit evidens neccssitas et utilitas ; quod autem hoc constare debeat per speciale instrumentum, ibi non dicitur, neque ego invenio aliud in jure expressum ; durum autem est admittere conditionem ut necessariam ad contractus valorem vel honestatem, quam jura non exprimunt. Praesertim, quia in c.2, de Rebus Eccles. non alien., in 6, solum postulatur ut alienatio fieret in forma, et casibus a jure permissis; casus autem sunt supra numerati, circa quos, ut de illis constet, nulla forma ponitur in jure, sed circa alia, quae statim dicemus. Quocirca, nisi consuetudo fortasse obstet, videtur probabile, ex parte causae sufficere quod in re subsit, et sufficienter possit de illa injudicio constare, sive per speciale instrumentum, sive aliis modis. Ad quem autem pertineat probare hujusmodi utilitatem Ecclesiae, si forte post alienationem lis exorta sit, videri potest in citatis auctoribus, et praesertim in Covarr. lib. 2 Variarum, c. 17; ad nos enim non spectat.

8. Secunda conditio alienationum immobilium bonorum. — Secundo, ut recte fiat alienatio, necessarium est ut ante illam praecedat tractatus, d. cap. Sine emceptione, ibi: Ft cun totius cleri tractatu et consensu, et in c. 1, de Rebus Eccles. non alien., in 6, queedam concessio reprobatur, quia traceatus solemnis, et diligens , qui in talibus concessionitus perpetuis , et alienationibus rerum ecclesiasticarum exigitur , non fuit habitus in eadem. Est autem tractatus mutua collatio conventus, seu capituli, de necessitate vel utilitate alienationis ; unde ad illum convenire debent omnes, qui circa talem alienationem suffragium habent, nam eorumdem petitur tractatus, quorum consensus postulatur. Oportet etiam (juxta communem interpretationem ) ut tractatus fiat inter religiosos vel clericos capitulariter congregatos, ita ut non sit satis separatim cum singulis rem tractare, aut per litteras cum eis conferre, nisi in unum conveniant, et inter se conferant, nam et verba jurium hoc indicant, et juvat c. Tertio loco, de Probationibus, et res ipsa ita postulat, ut convenienter agi possit, et Doctores consentiunt, ut patet ex superius citatis. Addit Rebuf., supra, numero suo 12, debere fieri speciale instrumentum de hoc tractatu, quod in jure non invenio expressum, et ideo non judico esse necessarium in foro cons- cientiae ; tamen in exteriori praxi sequendus est usus et communis sententia ; existimo tamen sufficere quod in eodem instrumento alienationis narretur tractatus praeccdens, non tantum praesupponendo, sic enim oportebit ut alia via de suppositione constaret ; sed narrando illum, et dando fidem illius, ex sententia capituli, quae ex illo resultaret circa utilitatem alienationis; et fortasse juristae nihil aliud intelligunt.

9. Tertia conditio. — Unus actus pertinens ad hanc tertiain conditionem. — Alter actus. — Tertia conditio est consensus capituli in talem alienationem. Patet ex citatis verbis c. Sine exceptione, et ex aliis statim citandis; unde quoad hanc partem multum diminuta est potestas Praelati, quia non est monarchica, sed conjuncta cum aristocratia. Ratio autem seu congruentia hujus juris fuisse videtur, ut difficilior fieret haec alienatio, et quia fortasse Praelati abutebantur potestate quam antea in solidum habere solebant, et, si petebatur consilium seniorum , vel capituli, non erat decisivum, sed consultivum ; juxta hanc vero formam omnes de conventu habent suffragium decisivum. Unde duo actus hic distinguendi sunt, unus pertinens ad tractatum , alius pertinens ad ipsum contractum alienationis. Prior pertinet ad intellectum seu judicium, per illum enim quasi fertur sententia quod talis alienatio expediat , vel necessaria sit monasterio, ad hanc enim ordinatur tractatus, et, si in ea Prielatus non confirmaretur capitulo, saltem pro majori parte, non esset ultra progrediendum, quia jam deesset justae alienationis fundamentum, nec posset rationabiliter postulari consensus in alienatione, ab his qui eam convenientem non esse judicassent. Alius actus est voluntatis, quia proprie nomine consensus significatur, et est voluntas quod talis alienatio fiat; potest enim aliquis judicare utile esse monasterio ut fiat alienatio, et nihilominus nolle ut hic et nunc, vel cum tali persona fiat , propter extrinsecos respectus, vel rationes; propierea ergo requiritur consensus in ipsamet alienatione. De quo consensu, quomodo debeat exprimi in instrumento per propria nomina, et subscriptiones singulorum, et de aliis circumstantiis ejus, videri possunt auctores citati.

10. Explicatur hic posterior actus. — Quod ad nos spectat, solum est advertendum requiri simul consensum Praelati , et capituli. Ut autem capitulum consentire dicatur ,non est necesse ut omnes de capitulo conscntliant, sed sufficit major pars, ut ibi glossa advertit, nam quod a majori parte fit, censetur a toto fieri, ut supra, capit. 5, tractando de electionibus, diximus ; si autem saltem magna pars non consentiat, etiamsi plures cum Praelato velint, nihil poterit, quia tunc verum non est, capitulum consensisse ; e contrario vero, quamvis totum jCapitulum , excepto Praelato , consentiret , non posset alienatio fieri, ut est communis sententia Doctorum quos retuli, quia utriusque simul, Praelati scilicet et capituli , consensus necessarius est. Item, quia per hanc formam non privatur Praelatus sua potestate, sed solum limitatur ne possit illa uti sine consensu capituli, ut aperte colligitur ex juribus citatis ; ergo semper necessarium est ut interveniat auctoritas et potestas Praelati, quod esse non potest sine consensu ejus. Tandem ob hanc causam, sede vacante, non potest capitulum cathedralis Ecclesia bona ejus alienare, ut constat ex c. 4, de Rebus Eccles. non alen., in 6, ubi glossa advertit idem esse in minoribus Ecclesiis, c. Si qua, et c. Precarim, 12, q. 2. Hujus autem ratio inter alias est, quia auctoritas Praelati est maxime necessaria ad hujusmodi actum ; ergo quando Ecclesia non vacat, fieri non potest sine consensu ejus.

11. Quaeestiuncula insurgens. — Anwctoris probabilis resolutio. — Solum quaeri potest, si contingat in capitulo paria esse suffragia praeter Praelatum, et inter se aequaiiter dividi, an id sufficiat ut, accedente consensu Praelati, fieri possit alienatio ; videtur enim non salis esse: quia capitulum in hoc negotio debet considerari ut condistinctum a Praelate , nam jura dicunt, Praelatum non posse hoc facere sine consensu capituli ; et e converso dicimus consensum totius capituli sine Episcopo non suflicere ; considerantur ergo capitulum et Praedlatus tanquam duae personae condistinctae, quarum consensus simul necessarii sunt ; sic autem considerando capitulum non potest dici in eo casu consentire, quia niajor ejus pars non consensit. Nihilominus probabilius videtur, saltem in religionibus, ubi capitulum non ita condistinguitur a Praelato, sieut in cathedralibus Ecclesiis, illum consensum capituli sufficere, quia Praelatus est pars capituli, et ideo absolute verum est tunc majorem partem capituli, et consequenter capitulum ipsum consentire. Neque est inconveniens quod Praelatus suo consensu operetur, et ut pars habens suffragium in capitulo, et ut caput, et superior sua fungens potestate ; atque idem censeo de quocumque capitulo, in quo Praelatus eodem modo praesideret. Alia multa possent de his conditionibus tractari , quae omitto, quia pertinent ad universaliorem materiam de bonis ecclesiasticis, et quia unaquaeque religio haec observat, ut statim dicam, juxta prisilegia sibi concessa; videri ergo possunt in citatis auctoribus, praesertim in Panormitano, in c. J, et c. 7ua, de His qua fiunt a Praelatis, etc. ; Geminiano, et aliis, in c. H de Rebus Eccles. non alien., in 6.

12. Solum ergo addendum est, proregularibus Praelatis jure novo confirmatum et declaratum esse illud antiquum jus, in Clemen. unic., de Rebus Ecclesiae non alienandis, ubi omnibus religiosis monasterio, Prioratui, Ecclesie, seu administrationi cuivis presidentibus, prohibetur haec alienatio, nisi necessitas aut utilitas monasterii, Prioratus, Ecclesie, aut administrationis hujusmodi hoc exposcaut, conventus sui, aut, si conventum non habeant, Prelati proprii assensu ad hoc milulominus accedente. In quo jure solum superest explicanda illa ultima conditio, quae additur, quando deest conventus : tunc enim solius Praelati consensus postulatur. Ex quo imprimis videtur a contrario sensu colligi, quando Praelatus, aut Prior habet conventum, tunc, si uterque consentiat, non esse necessarium cousensum superioris Praelati. Probatur, quia hicspecialiter pestulatur quando deest conventus ; ergo, quando non deest, sufficit consensus ejus, sine consensu superioris Praelati.

13. Objectio. — Sed contra hoc objici potest, quia Praelatus non exemptus non potest aliquid alienare sine consensu Episcopi, etiamsi conventus consentiat, ut colligitur ex c. Abbatibus, 12, q. 2, et c. In venditionibus, 17, quaest. 4, et tradit glossa recepta in Summa, 12, q. 2; Praelatus autem conventualis cxemptus indiget consensu sui Provincialis, quem habet loco Episcopi, nam, cum sit exemptus, in illo consensus Episcopi necessarius non est, ut notavit Turrecr., indicta Summa, in princ.. 12, quast. 2; tamen loco illius est necessarius consensus sui Praelati. Respondetur ad priorem partem, in dicta Clementina non requiri in eo casu consensum superioris Praelati; et ita ex vi illius non esse necessarium consensum Episcopi; tamen, quia illa non revocat antiquum jus, nec de hoc aliquid positive disponit, ideo, ea non obstante, verum esse communem sententiam. Nam argumentun in contrarium, licet sit efticax ad pro- bandum, ex vi illius non postulari talem consensum, non tamen est efficax ad probandum non requiri ex vi aliorum jurium. Atque idem dicendum est ad posteriorem partem, qua per se est consentanea juri communi, quatenus Provincialis vel Generalis vicem Episcopi tenet respectu monasterii exempti ; nihilominus tamen illud pendet ex proprio jure uniuscujusque religionis. Ubi autem nihil in contrarium statutum fuerit, praedictum jus commune servandum est, adeo ut Archidic., Hostiens. et alii, quos refert et sequitur hebutf. supra, n. 85, non valere consuetudinem in contrarium dixerint.

14. Circa postulandum consensum Preelati superioris, dubium umum. — Circa eamdem vero partem, quatenus postulat consensum superioris, quando Prior vel administrator non habet conventum, interrogari potest primo an Praelatus superior vel Episcopus possit solus consensum praestare, vel simul debeat concurrere capitulum Ecclesiae vel monasterii, cui talis Praelatus praeest. Et ratio dubii esse potest, quia, juxta formam c. Sine exceptione, Episcopus non potest alienare bona Ecclesiae sine consensu capituli, quae forma non est revocaia per dictam Clementinam. Respondetur nihilominus, ex vi illius textus non requiri consensum nisi solius Episcopi, verbi gratia. Quam sententiam significant Geminianus, Perusius, Speculator, quos refert et sequitur Rebuftus supra, n. 88, ubi allegat etiam alia jura. Sufficiunt tamen verba ejusdem Clementinae, quae solum requirit consensum Praelati proprii ; nec oportet addere onus quod lex non addit. Nec ex vi antiqui juris id erat necessarium, nam in dicto c. Sáne eaceptione, expresse dicitur : Ne quis Episcopus de rebus Ecclesie sue .unde omnes colligunt, ad alienanda bona inferiorum Ecclesiarum non requiri consensum capituli Ecclesiae cathedralis, sed Episcopi et eorum ad quos pertinet proxima cura talium Ecclesiarum. De quo possunt optime intelligi ultima verba ejusdem textus, quae generalius loquuntur de alienatione rei ecclesiasticae, et prohibetur fieri ab Episcopo, absque connicentia, et subscriptione clericorum. Quae intelligenda sunt respective, id est, clericorum uniuscujusque Ecclesiae, vel unius tantum, si plures non habuerit. Ergo, si Ecclesia fuerit regularis, et, si conventum non habuerit, etiam ex vi illius textus sufficit consensus Episcopi et Prioris.

15. Dubium. alterum per distinctionem duplicis casus resolvitur.— Quid in posteriori.— Quid in priori.—Sed quid si talis Prior fuerit exemptus? Respondeo : aut est immediatus Papae, aut habet Praelatum superiorem intra eamdem religionem; in hoc posteriori casu, proprii Praelati regularis consensus necessarius est, et sufficit. Solum tenebitur ipse Praelutus superior, ad praebendum suum assensum , uti consilio sibi juxta suam regulam prsescripto ad similes res graves definiendas, sive illud consultivum sit, sive definitivum: quoad hoc enim verum est, dictam Clementinam, licet in eo casu non requirat consensum alicujus capitul ve! consilii, non tamen esxcludere alia jura specialia, quae iilud possunt requirere. Quocirca, si bona illius Ecclesiae, quae per hujusmodi Prioremsine proprio conventu administrantur, sunt ita annexa alteri monasterio, ut censeantur etiam bona illius, ideoque talis Prior sit subjectus Praelato illius inonasterii , tunc sine dubio erit necessarius consensus non tantum Praelati, sed etiam capituli monasterii ; quia ipsemet Praelatus non potest dare suum consensum ad alienanda bona menasterii sine consensu capituli ; illa autem bona etiam sunt talis monasterii. At vero in priori casu necessarius erit consensus Pontificis, nam ille est proprius Praelatus talis Abbatis seu religiosi exempti ; quod notat glossa in dicta Clementina, verbo Proprii, et Rebuffus supra, num. 86. Qui omnes addunt, si talis Abbas Ecclesiam habeat pleno jure sibi subjectam, id est, cum Episcopali jurisdictione, tunc non indigere consensu Pontificis, nam potius ipse potest praebere auctoritatem alienationibus bonorum cujuscumque Ecciesiae sibi subjectae, consentiente illius Rectore. Adverto tamen non solum in regularibus , sed etiam in secularibus Praelatis inveniri minime posse aliquem habentem jurisdictionem Episcopalem, et Pontitici immediate subjectum, qui tamen conventum non habeat, seu capitulum, vel saitem clerum; quapropter nullum existimo esse talem Abbatem, qui solo arbiirio suo smne consensu alicujus Praelati sibi superioris, saltem Papae, et sine consensu alicujus capituli, velcleri, vel saltem proximi rectoris Ecclesiae, possit bona Ecciesiae alienare. Nam in dicto cap. (Sine exceptione, generalis regula ponitur, Episcopum non posse alienare bona Ecctesiae sine consensu cleri; ergo multo minus poterit inferior Praelatus habens jurisdictionem Episcopalem ; ergo, e contrario, quotiescumque locum habet casus dictae Clementinae in quo religiosus Praefectus non indiget consensu alicujus conventus, vel cleri, quia illum non habet, necessarius illi est consensus alicujus Proelati superioris, saltem Papae, quantumcumque ipse exemptus sit; nec in hoc existimo posse habere locum limitationem vel exceptionem, sed solum in illis Praelatis, qui, cum habeant conventus, in eis habent Episcopalem jurisdictionem solum Pontifici Summo subordinatam. De quibus rebus alienandis intelligalur praedicta solemnitas.

16. Responsio de bonis immobilibus, et que tlalia sint. — Additur vero in dicta Clementina Huitatio hujus formae seu prohibitionis, Vorum pramissa ad locationes, vel etiam reddituum aut fruciuwn venditiones ad tempus modicusm fuciendas , declaramus ullaLenus on eatendi. Circa quae verba duo in hoc puncto declaranda supersunt. Primum,in quibus bonis alienandis requirantur praedictae conditiones ; secundum, in qua eorum alienatione necessaria sit ; utrumque autem horuin satis distincte explicatur in Extravag. AgabiLiose, de Rebus Eecles. non alien., nam generalis regula, ibi statuta de Ecclesiasticis bonis, ad regularia etiam applicanda est. Quoad priorem ergo partem, declaratur ibi, bona, circa quae praedicta omnia scrvanda sunt, esse omnia immobilia, e pretiosa mobilig ; unde fit, circa alia omnia, quae hujusmodi non fuerint, conditiones illas non esse necessarias, ac proiude circa alienationem illorum integrum manere jus antiquum, et potestatem quam juxta illud habent regulares Praelati. Quid autem per immobilia bona intelligatur, res nota est, et videri potest Panormitanus, cap. Nulli, de Rebus Ecclesiae non alienandis, n. 9 et 10, et tomo praecedenti illud attigimus, iractando de materia paupertatis. In praesenti ergo sub immobilibus bonis comprehenduntur tam res corporesae, fixae et immobiles, quam actiones et jura vel redditus longi temporis, seu jus diuturnum ad iilos ; censetur autem ciuturnum, si sit saltem deocm annorum. Item etiam jura, seu debita rerum immobilium, quas naturam eorum participant.

1t. Quae immobilia non subdauatur dictee soleinnitati.—Circa haec autem debita oportet advertere, necessarium esse ut jam sit monasterio jus acquisitum, nam antea non sunt bona monasterii, nec ecclesiastiea, et ideo nondum comprehenduntur sub praedictis legibus, ideoque si quis modus alienationis in cis esse potest, manet sub ordinaria potestate administrativa Praelati. Exemplum est, si donatio offeratur monasterio sub his vel illis conditionibus, vel legatum relinquatur, ante acceptationem non habet monasterium jus acquisitum, et ideo ad non acceptandum manet potestas apud Praelatos, possuntque alienare vel commutare bona sibi relicta modo supra dicto, tractando de paupertate, in majorem utilitatem vel commoditatem monasterii. Quam sententiam tenuit Freder. de Senis, consil. 9, quem refert et sequitur Panormit., in cap. 1, de In integrum restit., n. 9, et cap. 7ua, de His quae fiunt a Praelatis, n. 9, ubi additio refert Romanum, Ancharanum, et Lapium ; et alios refert Rebuftus supra, n. 30, ubi tamen refert etiam Ancharanum et alios in contrarium, et ipse, licet distinctione utatur, in eam sententiam magis inclinat, et eam sequitur noster Molina, disp. 468, de Justitia. Sed mihi in rigore prior opinio vera videtur, nam ante acceptationem non est proprium jus acquisitum, quod inter bona immobilia computari debet. Facit ad hoc confirmandum dictum Pauli de Castro, cons. 11; Felin., c. Cognoscentes, de Const., n.7, limit. 3, mulierem posse repudiare donationem sibi factam nondum acceptatam, omissa solemnitate statuti loquentis de alienationibus mulierum, quia loquitur ubi jus est acquisitum in re. Quod etiam sentit Sanch., lib. 6 de Matr., d. 4, n. 11. Verum est debere Praelatos in hoc servare modum sua regula praescriptum, vel si in hoc nihil esset speciale definitum, servare debent ceneralem regulam, ut in rebus arduis nihil agant sine consensu conventus: de qua videri potest Felinus, in cap. Doceri, de Rescriptis, numero tertio.

18. Quae censeantur mobilia pretiosa.—qQue mobilia non censeautur pretiosa. — Quae vero censeri debeant mobilia pretiosa, non invenio in jure declaratum, neque ab auctoribus de ila re certa regula assignatur , praeter quaedam exempla sumpta ex l. Lez, C. de Administr. tut., ut videre licet in glossa, inc. 7ua, De his quae fiunt a Praelatis; et Panormitano, iu d. c. Nulli, num. 8 et 11; prudens ergo judicium intervenire debet. Primum autem locum inter haec bona obtinent vasa et vestimeta divino cultui deputata, quando sunt ex materia multae aestimationis , praesertim si in co genere et quantitate materiae, et artis qualitate praestens, ut sunt vasa aurea, vel argentea, gemmae, vestes aureae, aut sericae majoris pretii; et de his praecipue loquitur dicta extravagaus Awbitiose, dcens: Pretiosa mo- bilia Deo dicata, ex quibus Ecclesiee, monasteria, et pia loca reguntur, illustranturgue. Existimo praeterea in hoc numero compnutari copiesam bibliothecam monasterio competentem ; nam, licet singuli libri, vel plures illorum alienari possint sine illa solemnitate , vendere tamen totam bibliothecam est sine dubio rcs gravissima, quae inter mobilia pretiosa, quae servando servanda sunt, ut jura loquuntur, merito computatur. Et idem judico de grege integro ovium, aut similium rerum se moventium, quae fructiferae sunt, et immohilibus bonis communi aestimatione aequiparantur. Idem censuit Navarrus, consil. 7, de Reb. Eccles. non alien., de caesione arborum ferentium et non ferentium fructus, quae magno pretio aestimantur et venduntur; nam, licet illa res videatur mobilis, est pretiosa, et quatenus pertinet ad utilitatem praedii , et illi adhaeret, quodammodo est immobilis; et nihilominus in consil. 6 ait idem Navarrus, succidere aliquas arbores inutiles, vel opacas, et eas vendere, non transcendere aesstimationem et modum rerum mobilium, quae servando scrvari non possunt, vel non debent, quia revera et sunt parvae aestimationis, et non pertinent ad utilitatem praedr, et ideo nullo modo reputantur immobiles; caetera autem bona mobilia, quae hujusmodi non sunt, et servando servari non possunt, etiam ratione quantitatis, si aliquando sint magni pretii, inter mobilia pretiosa non computantur, ut sunt pecunia, oleum, triticum, vinum et alii fructus, atque ctiam vestes quae quotidiano usu facile teruntur, et magna aestimationis non sunt. 19. Consectariuin verum de his non pretiosis. — BEaceptio. — Notandun. — Ex quo infert Panormitanus, dicto cap. Nulli, cum glossa ibi, haec omnia permutari posse a Praelato, aut vendi sine praedicta solemnitate, quia in eis integram retinet administrandi potestatem, nam, ut supra dicebamus, jus antiquum integrum manet, ubi per novum non est immutatum; circa hac autem bona nihil innovatum est in praedictis juribus. Solum excipitur , in dieto c. Nulli, rusticum mancipium, juxta Authenticum, de Non alienandis, 8 Nos igitur, nam justa jus antiquum computabatur hujusmodi mancipium quasi aeccessorium, vel quasi pars ipsius praedii, ei ideo fortasse idem nunc censendum erit de jugis boum aut aliorum iumentorum cum aiiis rebus deputatis ad cultum praedii; nam , licet singula ex his non sint mobilia pretiosa, tamen peculium illud nsti-anum (ut sic dicam) quid pretiosum dici potest, et conjunctum praedio est, veluti quid immobile; in eo ergo etiam videtur servanda forma juris. In caeteris autem mobilibus, ut dixi, Praelatus habet suam integram potestatem, ut plane colligitur ex dicta Extravagante, per argumentum ab speciali, et ex dicta Clemen., in fine, per argumentum a fortiori, ct est communis sententia his locis, et 12, quaest. 2. in princ., cum glossa ibi, et in cap. Tua, ubi etiam Panormitanus, de His quae fiunt a Praelat. , etc. Additur vero in dicta Extravagante verbum notandum : Ac de fructibus, et Lbonis, quae servando servari non possunt pro instantis temporis exigentia. Quo significatur, etiam haec bona non esse alienanda nisi quando opportunitas vel occasio id exigit, respiciendo semper ad necessitatem vel commoditatem monasterii, vel ad debitam pietatem.

De qua alienatione intelligatur eadem solemnitas.

20. Varie alienationes in quibus requiritur dicta solemnitas. — Defectus illius solemnitatis irritat alienationem. — Quoad alteram vero partem num. 16 propositam, in qua scilicet alienatione requiratur praedicta solemnitas, dicitur in praedicta Extravagante : Omnium rerun, et bonorum ecclesiasticorum alienationem, omneque pactum per quod eorum dominium transferatur, concessionem, hypothecam, locationem, et conductionem ultra triennium, necnon infeudationem, vel contractum emphyteuticum. preterquam in casibus a jure permissis, et de rebus et bonis in emphyteusim ab antiquo conced solitis, et cum Ecclesiarum evidenti utilitate. Per quae verba imprimis sublata est ambiguitas, quae in dicta Clementina relinquebatur, quod censeatur modicum tempus ; quam ibi tractat glossa, et refert varias opiniones ; et Panormitanus ibi videtur approbare illam, quae tempus infra decennium censet esse modicum; tamen dicta Estravagans limitavit tempus trium annorum, et ita dc facto servatur, et servandum est. Deinde possent hic quaestiones nstitui de singulis contractibus istorum, quomodo Praelato prohibiti sint, et an sint omnino invalidi sine dehita solemnitate facti, et an saltem valeant pro tempore permisso, quando pro majori indebite facti sunt. Sed ab his et similibus quaestionibus nunc abstineo, quia generales sunt de omnibus ecclesiasticis bonis, et late tractantur a citatis auctoribus, et videri potest Molina, tom. 2 de Justit., disp. 466, et tribus sequentibus. Nunc solum suppono ex dictis juribus manifestum esse, hujusmodi contractus esse irritos ex vi praedictarum legum absque alia sententia vel declaratione, quia in ipsa lege satis explicatur, neque talis irritatio est poena, ut sit necessaria sententia. Nec mihi placet sententia eorum, qui dicunt, si non cesset justa causa et utilitas Ecclesiae, propter solum defectum solemnitatis non teneri quempiam in conscientia recedere a contractu, quod sentit Navarrus, Commentario de Alienatione rerum Eecles., num. 15 et sequentibus, et in Comment. de Spoliis clericorum, S 2, num. 6, quia solemnitas (inquit) inducta est ad praesumendam justam causam ; ubi autem intercedit veritas, cessat praesumptio. Sed non placet, quia non est tantum ad praesumendum, sed ad praecavendum ne aliter fiat, et ideo, non obstante veritate causae, necessaria est solemnitas. Tum quia effectus legis et obligatio non cessat, etiamsi finis iu particulari cesset ; tum etiam, quia deest potestas ad contrahendum alio modo ; ergo actus est simpliciter nulus.

21. Tunc aut contractus rescindendus, au solemnitas denuo adhibenda. — De panis indedebite alienantium. — Quapropter qui hoc modo accipit bona alienata a monasterio, non potest illa in conscientia retinere, nec fructus; imo, si sit in mora restituendi, tenebitur ad damna monasterii, nisi propter bonam fidem a culpa excusetur. De quo videri potest Navarrus, tribus consiliis uliimis de Rebus Eccles. non alien.; Covar., in reg. Peccatum, S 3, n. 11; Anton. Gom., 1. 3 Tau., numero centesimo vigesimo quarto; Guttier., de Jure confirm., 1 p., c. 1, n. 42; Rebuff., referens alios antiquos, supra, n. suo 42; et Molina, loco citato ; neque in hoc potest monasterium cedere juri suo, nisi confirmando denuo contractum, et supplendo priorem defectum ; nam quando jus praescribit certam formam essentialem servandam in contractibus, nemo potest huic juri renunciare, ut sumitur ex leg. Contra jura, tf. de Legat., 1; notat Panormitanus, in c. $Si diligenti, de Foro compet., num. 7, ex Bartolo, in l. Si quis im conscribendo, C.. de Pactis. Unde si in praesenti casu consensus capituli, verbi gratia, praetermissus fuisset, actus quidem in rigore esset invalidus, potest tamen ratificari per consensum capituli, praemisso tractatu, et tunc incipiet valere contractus, non a tempore quo factus est, sed a tempore quo fuit ratificatus, ut est communis sententia Doctorum, quos refert Rebuftus supra, n. 95. Et per haec satis videntur dicta jura explicata quantum ad praesens institutum spectat. De poenis autem excommunicationis, suspensionis, vel interdicti, quae ibi adduntur, praesertim in Extravag. Aobitiosce, dictum in particulari est in tomo de Gensuris, disp. vigesina secunda, sect. 6,a n. 6. De aliis vero, quae pertinent ad privationem beneficiorum, aut ofliciorum, juxta generales regulas materiae de Legibus judicandum est, ubi etiam in specie illam Extravagantem attigimus, et cum Navarro adnotavimus, quoad has poenas non videri usu receptum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 27