Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

Caput 28

De potestate praedictae administrationis juxta statuta et specialia indulta religionum, nominatim societatis jesu.

CAPUT XXVIII. DE POTESTATE PRAEDICTAE ADMINISTRATIONIS JUXTA STATUTA ET SPECIALIA INDULTA RELIGIONUM, NOMINATIM SOCIETATIS JESU.

l. Assertio pro prima parte tiiuli. — Privilegia religionum partim derogant solemnitati juris communis. — In hac re dicendum est, Praelatum uniuscujusque religionis posse et debere administrare bona monasterii aut religionis juxta indulta et privilegia a Sede Apostolica suae religioni concessa, et juxta suam regulam, vel constitutiones ab eadem Sede approbatas. Probatur, quia Indulta Apostolica dant potestatem derogando etiam juri communi, quando id suflicienter exprimunt (nam quod possint id facere, manifestum est). Constitutiones autem constütuunt jus quod hujusmodi Praelatus servare teneiur; ergo ct potest, et debet juxta talia Indulta ac statuta religionis bona administrare. Quae vero sint hujusmodi statuta et Indulta in singulis religionibus, non est nostrum nunc inquirere vel examinare, sed videri possunt quae de his privilegus, 'sicut et de caeteris aliis, docte et diligenter tractat Emmanuel Hodericus, in 1 tomo Quaestionum regularium, quaestione 27. Si quis autem attentc animadvertat, in privilegiis communiter concessis Mendicantibus aut monachalibus religionibus, nihil fere derogatum est de solemnitate ad alienatisaem requisiia; in reliquis vero, quae ad adminisirationem pertinent, idem fere jus commune est omnibus. Ouod si aliqua sit varietas in specialibus statutis, eorum intellisentiam et observantiam unicuique Praelato remittimus.

2 Privilegium alienandi non obstanie ultiaa coluntate. — Solum est notatu Uignum, privilegium illud a Sixto IV et Leone X concessum Minoribus ad alienandum aliqua bona immobilia, non obstantibus ultimis voluntatibus testatorum, vel donantium, prout refertur in Supplemento Minorum, concess. 95 et 317. Quanquam, quia illi non habent bona immobilia, solum conceditur eis commutatio talium bonorum, quando primum illis traduntur. Alii vcro Mendicantes, qui habere possunt dominium rerum immobilium, uti possunt illa facultate, etiam postquam acceptant et possident talia bona, juxta testantis voluntatem, dummodo observent conditiones in privilegio requisitas , nimirum , ut sine scandalo fiat, et cum diligenti informatione de talis alienationis vel commutationis necessitate. Et ita habetur in privilegiis Augustinianorum, et in Compendio Societatis, verb. Alienatio, S5, ubi usus hujus facultatis reservatur Generali, juxta proprium et peculiarem modum procedendi Societatis. De quo pauca hie addere necesse est, ne oporteat iterum postea, in tract. 10, de hac temporali administratione sermonem facere, et quia antiquus modus procedendi religionum videtur in ea, quoad hanc partem, innovatus. Ac denique quia, ut in fine dicam, aliqui putant posse alias religiones, vel Generales earum, per communicationem privilegiorum uti Pontificiis facultatibus Praeposito generali Societatis in hac parte concessis.

3. Ampla Generalis Societatis potestas ad alienandun, cum duplici limitatione. — Est igitur in hac materia advertendum, quod, sicut in Societate religiosum regimen ad perfectam monarchiam revocatum est, ut infra tract. 10, lib. 10, cap. 1, dicam, ita tota potestas administrandi omnia domorum vel collegiorum Societatis bona temporalia , illi per constitutiones Societatis attributa est, hoc solo excepto, quod collegia semel acceptata cissolvere non potest, nec etiam immobilia bona omnino alienare, ut habetur 9 p. Constit., his verbis : Est penes Prepositum generalem omnis facultas agendi quosvis contractus emptionum aut venditionum quorumlibet bonorum tLemporelium molilium , tam domorum quam collegioruin Societatis ; et imponendi ac redimendi quoslibet census super bonis stabilibus ipsorum collegiorum, in corumdem utihtatem ac bonun , cum facuitate sese cnere liberandi, restituta pecunia quae data fuerit. Alicnare autesa aut omnino dissolvere Collegia, cel Domos jam erectas Societalis, sine gencrali ejus congregatione Praepositus generahs non poterit. Et statim, S 6, Generali datur facultas disponendi, et applicandi huic vel illi loco quaecumque bona Societati indifferenter rclicta, prout magis censuerit expedire, et infra, § 17, declaratur posse etiam admittere collegia et domos , quamvis non possit ea dissolvere, ut statim additur in 18. Ex quibus constat hanc potestatem ex vi constitutionum esse latissimam, extendique ad omnia mobilia sine ulla limitatione , ideoque etiam pretiosa comprehendere. Item extendi ad immobilia quoad imponendos census super illis, dummodo redimi possint, et cedant in religionis utilitatem, qui est modus quidam alienationis; ex quo plane sequitur posse etiam locare, vel facultatem dare ad locandum ultra triennium, et omnes alios contractus efficere, qui non continent propriam ac perpetuam alienationem, vel translationem dominii directi aut utilis ; nam omnes illi sunt minores alienationes rerum immobilium, quam venditio census super illis; cui autem majus conceditur (ut habet regula juris 53, in 6), censetur ctiam minus concessum, in his saltem quae cjusdem sunt rationis.

4. Prima limitatio, non alienandi omnimode Lona immoblilia. — At vero absoluta seu perpetua alienatio rerum immobilium, ex vi hujus constitutionis Generali non conceditur , quamvis sub his terminis ibi expresse non dicatur, sed ex his quae illi specialiter concceduntur , constat hoc non esse concessum , et consequenter esse prohibitum, cum desit potestas. Unde inferius, c. 4, 8 5, inter graves lapsus, propter quos posset Societas Generalem officio privare, ponitur, aliqua stabilia bona domorum vel collegiorum alienare ; quomodo autem hoc intelligendum sit, infra explicabitur.

5. Secunda limitatio , non dissolvendi Collegia, ec. — Quid requiratur, ut haec limitatio cesset. — Sententia auctoris in hoc dubio. — Alia vero limitatio expressius ponitur in eadem constitutione, S 18, scilicet, non posse Generalem transferre vel dissolvere, quod intelligitur de Generali solo, nam ipse cum Socictate, hanc habet potestatem, ut habetur in 4 p. Constit., cap. 2, S 3, ubi in Declaratione cxponitur , per Societatem commode intelligi congregationem generalem; tamen fieri etiam posse sine congregatione generali, concurrentibus his, qui habent jus suffragi, mittendo, scilieet, sua suffragia. Qui autem tunc habeant jus suffragii cum Generali, ibi non explicatur ; al minimum autem in Societate solent esse Provinciales omnes in Europa, quando res sine congregatione generali transigenda est, ut a simili constat, ex p. 9 Constit., cap. 5, 83, ubi agitur de electione Assistentis , quando extra congregationem generalem fit, ad quam suflicere dicuntur suffragia omnium Provincialium. Tamen in aliis casibus postulari solet cum Provincialibus suffragium duorum Praepositorum, vel Rectorum localium uniuscujusque provinciae, ut patet ex eadem 9 p., cap. 4, S6, et 8 p., cap. 2, litt. C; et ideo ambiguum manet, an hic etiam ad alienandum, tot suffragia necessaria sint. Sed considero tunc solum extra congregationem generalem requiri suffragia Praepositorum localium praeter Provinciales, quando Generalis cum eis non concurrit, sed ipsi inter se per litteras conferunt ad supplendum aliquem defectum Generalis, ei cogendum vel obligandum eum ad aliquid faciendum, quod solum facere possunt in casibus expressis, et modo praescripto in constitutionibus. Quoties autem Generalis ipse cum consensu Societatis absque congregatione generali aliquid facturus est, tantum solent postulari suffragia Proviucialium, ut constat ex primo loco citato , et clarius ex aitero loco, 9 p., cap. 4, S 6, ubi praedicta differentia expresse constituitur ; nam si Generalis velit sibi Vicarium generalem eligere, potest id facere cum solis suffragiis Provincialium ; si autem Societas velit illi dare vicarium , necessaria sunt suffragia aliorum Praepositorum. In praesenti ergo censeo, jus suffragii in eo casu esse apud solos Provinciales, quia solus Generalis potest alienare cum consensu Societatis; ergo suflicienter tunc praebet consensum per Provinciales ; in quo receditur a jure communi, nam juxta illud non sufliciunt suffragia per litteras, nec sigillatim extra Capitulum. E contrario vero nunquam potest Societas sine Generali alienationem facere , et ideo extra congregationem generalem non requiruntur suffragia Praepositorum localium. Quin potius nec congregatio generalis, sede vacante, licet vicarium generalem praesidentem habeat, potest talem alienationem facere, quia constitutio citata expresse dicit : Praepositus generalis sinul cum ipsa Soosetate potestatem habebit, quae verba cum omni propretate sunt intelligenda, et ideo de Praeposito, non de vicario illa intelligo; sic enim et mag;s conformia sunt juri communi, et magis prospiciunt indemnitati Societatis. Ratio etiam in ipsamet constitutione insinuata juvat, quia non est membrum a corpore abscindendum sine consensu capitis; et 1ideo, dum corpus quasi truncum est, et caret proprio capite, non est aliquod principale membrum abscindendum, donec caput eligatur.

6. Quid etiam ut cesset quoad dissolutionem universitatis. — Responsio probailis. — Specialiter etiam de universitatibus Societatis dicitur in 4 p., cap. 11, S2, ad Generalem pertinere eas admittere, a0n tamen postquam admisse fuerint, sine congregatione generali per eum dissolvi posse. Ubi neque in textu, neque in Declaratione ponitur disjunctiva de suflragiis Provincialium extra congregationem ; unde videtur probabile, praecise requiri consensum congregationis in unum corpus convenientis, nam hoc significat vex congregatio in proprictate ; et ita magis consulitur firmitati universitatum, et minus receditur a jure communi. Potestque ratio hujus specialitatis reddi, quia universitates sunt magis publicae, et solent esse graviores quam privata collegia aut domus, et ideo earum dissolutio aut mutatio potest esse in majus dispendium et scandalum, ideoque prudenter potuit reservari ad congregationem generalem stricte sumptam. Nihilominus probabile est hanc constitutionem non esse diversam a praecedenti, et congregationem ibi sumptam esse tanquam aequipollentem Societati, cujus rei judicium ei remitto, ad quem auctoritas interpretandi constitutiones ex officio spectat.

7. Quid denique requiratur, ut prima linitatio posita n. cesset. — Ex his a fortiori constat, posse Generalem cum consensu Societatis alienare bona stabilia collegiorum et domorum, quia plus est dissolvere collegium, quam aliqua bona stabilia illius alienare; cui autem in his majus conceditur, non negatur quod est minus. Tum etiam quia haec actio interdum potest esse conveniens Societati ; crgo oportet ut in ea sit potestas ad illam; sed non est in solo Generali, neque in sola congregatione ; ergo saltem esse debet in utroque simul. Denique hoc est consentaneum juri communi, imo plus est quam jus commune requirat, quia jus commune solum requirit conseusum conventus cum Praelato, vel Episcopo, aut Provinciali ; hic autem cum Generali postulatur consensus congregationis generalis, vel Provincialium totius Societatis pro majori parte. Necessarium autem est ut talis alienatio cedat in utilitatem domus vel collegii ; haec enim conditio ex natura rei necessaria est, et jura omnia iliam requirunt; nec esset rationabilis constitutio, quae in hoc esset illis centraria. Unde notari potest differentia inter dissolutionem omnimodam unius collegii, vel alienationem bonorum stabilium ejus, quod dissolutio non potest cedere- in utilitatem ipsius collegii, cum per illam omnino destruatur, ect rei destructae nulla sit utilitas; alienatio autem aliquorum bonorum stabilium collegii vel domus permanentis potest cedere in utilitatem cjus; et ideo in dissolvendo collegio non habetur ratio privaiae utilitatis ejus , sed Societatis; in alienandis autem aliquibus bonis primum omnium habenda est ratio utilitatis ejus Collegii, cujus sunt talia bona.

8. Questiuncula suborta dissolvitur. — Sed quid si fingatur casus in quo talis alienatio sit utilis Societati, et non privato collegio, cujus sunt bona. Videtur certe in eo etiam casu habere Generalem cum consensu Societatis hanc potestatem, ex argumento facto, quod propter hunc finem potest id quod majus est; ergo etiam quod est minus. Id autem intelligendum erit dummodo non sit ita onerosum collegio quod privatur talibus bonis, ut sine iliis commode sustentari non possit, neque ex alio capite institutiont repugnet. Dices: ergo posset Generalis cum consensu Societatis partem bonorum stabilium unius collegii auferre, et applicare alteri, si priori superflua sint, et posterius indigeat; quod videtur grave incommodum, et contra usum. Respondeo, non videri hoc esse ultra absolutam potestatem, si aliunde ex circumstantia extrinseca non repugnet, et alias constet illud secundum se esse majus Dei obsequium, majusque bonum Societatis. Probatur, quia Societas est unum corpus, et bona singulorum collegiorum magis sunt totius corporis quam partis ; ergo potest totum ipsum corpus cum capite dictam mutationem facere, cum cedat in majus bonum totius corporis, et tali collegio non fiat vera laesio, cum supponantur illa bona esse illi superabundantia. Item haec potestas non est prohibita Societati, aut specialiter reservata Summo Pontifici ; ubi enim est haec prohibitio vel reservatio? ergo continetur sub potestate dissolvendi collegium, praesertim quia in toto pars continetur.

9. Dico autem, si aliunde non repugnet; tum quia si bona sint beneficia ecclesiastica tali collegio unita, non possunt disjungi, et alteri uniri sine auctoritate Pontificis; tum etiam quia si ex pacto inito cum fundatoribus, vel eonditione ab eis posita hoc prohibeatur, non licebit, quia justa pacta servanda sunt. Sicut in 4 p. Constitut., cap. 2. in prima Declaratione, dicitur, quando Societas dimittit aliquod collegium, non posse bona ejus extra Societatem donare, sed vel debere ea in manu Patroni relinquere, si aliquis talis sit, cui ex institutione et voluntate fundatoris reservata est pia dispositio de talibus bonis, pro tali casu; si vero nulla intercesserit talis reservatio, Societatem posse applicare illa bona, pronut expedire judicaverit, id est, applicando illa aliis collegiis vel Domibus indigentibus, id enim necessario sequitur, cum dictum fuerit non posse extra Societatem donari; idem crgo cum proportione dicimus de parte bonorum unius collegii in casu dicto. Qui, ut dixi, raro potest contingere, tum quia fere semper intervenit aliquod ex dictis impedimentis; tum etiam quia nullum est et vix esse potest collegium quod habeat superabundantia bona, quia si plures habet redditus, plures etiam habet quos alat, et semper plures habere potest, omnesque solent esse necessarii ad finem talis collegii, ubicumque ita copiose fundatum est. Frequentius autem posset hoc subsidium fieri ex redditibus unius collegii eleemosynam alteri faciendo, ad quod habet potestatem solus Generalis, quia illa non est alienatio bonorum immobilium, sed mobilium tantum. 10. Tertia limitatio, non tam potestatis Generalis, quam capacitatis aliorum.—Addenda vero est limitatio, quae in dictis constitutionibus seepe exprimitur, pertinetque maxime ad paupertatem Societatis professee, nimirum Generalem non posse redditus collegiorum in usum Societatis professas convertere, nedum ipsa bona stabilita ; ita habetur 4 p.,c.2, 85, et p. 9, c. 3, S18. Quod ita intelligendum est, ut non modo Praepositus solus, verum etiam ncc cum consensu totius Societatis, aut Societas ipsa hoc possit efficere, quod ex dictis locis insinuatur, expressius vcro habetur in 4 p.,c. 10. Supremam curam collegiorum, dicitur ibi, juxta Sedis Apostolicae Iitteras, professa Societas habebit; cum enim quidquam private utilitatis ex redditibus quaerere, vci in suum usum convertere non possit, est valde probabile quod majori cum puritate procedat, etc.; ei in Examine, c. 1, S 4, declaratur idem esse intelligendum de redditibus domorum probationis , quae sunt veluti collegiorum membra. Haec autem limitatio non inde oritur, quod potestas Generalis ad administranda bona collegiorum diminuta sit, sed ex co praecipue quod Societas professa ratione sui peculiaris voti est incapas hujusmodi usus. Per hoc tamen non videtur excludi, quin, interveniente vera necessitate, possit collegium Societatis eam eleemosynam facere domui professaee, quam posset facere monasterio S. Francisci; sed de hoc plura infra, tractando de paupertate Societatis, in iract. decimo, lib. quarto, cap. nono et sequentibus.

11. Indulmum Pii V, confirmans predicta jura Societatis de alienationibus.—Haec sunt peculiaria jura, quae circa hanc administrationem habet Societas ex vi suarum constitutionum, quae in hac parte specialiter approbatae sunt per varia Indulta et privilegia Apostolica. Et imprimis Pius V, in Bulla anni 1568, Inmumerabiles, constitutiones quoad hoc expresse confirmavit, ut contractus in Societate non celebrentur capitulariter, sed per generalem Praepositum, ad quem ordinario jure tota facultas cos celebrandi spectat, vel per eum inferiorem Praelatum aut delegatum, cui ipse hoc commiserit. Per hoc tamen non excluditur, quin ad dimittenda vel transmutanda collegia indigeat Generalis consensu Societatis, quia non de hujusmodi dimissione ibi agitur, sed de his contractibus, ut in Compendio, verb. Alienatio, S 1, adnotatur, et merito, tum quia non fuit mens Pii V derogare in aliquo constitutionibus, sed confirmare illas; tum etiam quia in principio expresse dicit sub disjunctione, gubernationem collegiorum pertinere vel ad Prapositum, vel ad ipsam sSocietatem, indicans se velle tribuere vel relinquere unicuique quod ad illum spectat. Et nihilominus illa confirmatio posset ad dietum casum applicari, quando sine congregatione generali cum suftragiis Provincialium a Praeeposito fiunt; tunc enim licet fiat cum consensu Societatis, non fit capitulariter.

12. Indultum Julii I11 ad idem.—Et juxta hoc etiam intelligendum est quod de hoe casu dicitur in Bulla I Julii IH, ubi, cum dictum esset Praepositum debere graviora statuerc cum consilio Societatis, subditur : Concilium cero necessario convocandum ud condendas vel ininutandas coustitutiones, et alia graviora, ut alienave, vel dissolvere domus, vel collegia semel erecta, intelligatur esse major pars totius professee Societatis ; et hoc inferius confirmat Pontifes ; ex quibus posset aliquis intelligere, omnino esse necessariam convocationem Societatis ad illum acium, atque ita non posse nisi capitulariter fieri. Sed non ita est, illa enim verba non sunt Pontificis, scd petitionis et narrationis oblatae Pontifici ab ipsa Societate, quae expresse statim adjungit, Juzta Constitutionun nostrarum declarationem ; in Declarationibus autem explicatum est, ut capitularis congregatio non sit necessaria ad talem actum; ergo tantum abest quod hoc ibi revocatum sit, ut sit potius a Julio III confirmatum. Unde quoad hunc effectum Provinciales omnes simul sumpti, licet in unum locum congregati non sint, totam Societatem repraesentant, et quod Gencralis facit ad plura illorum suffragia, censetur facere cum consensu majoris partis Societatis.

13. Indulta varia Gregorii XIII ad idem.— Ad haec Gregorius XIII praedicta privilegia et Indulta variis modis declaravit, confirmavit et auxit ; nam in Bulla anni 1575, de usu facultatum , concessit ut possit Societas uti privilegiis concessis aliis religionibus ad exercendos contractus, vel alios actus qui ab aliis religionibus capitulariter fiunt, uti (inquam) more suo, et juxta Constitutiones suas per eos quibus administratio talium bonorum commissa est; in Bulla autem anni 1576, Apostolice S edis, hoc amplius declaratur, et tota potestas Praeposito relinquitur cum facultate eam delecandi, quibus et quomodo expedire judicaverit. juxta Constitutiones. Ampliatur praeterea ibi Praepositi potestas etiam ad alienaticnes bonorum immobilium, vel quasi mobilium, et ad pretiosa mobilia cujuscumque qualitatis et quantitatis, ac valoris. Quod privilegium amplius extenditur ab eodem Gregorio in Bulla anni 82, Zz debito, etc., ubi omnia genera contraetuum numerantur , et conceduntur Praeposito, ut per se vel alium eos possit exercere, cum variis clausulis et extensionibus, quae ibi et in Compendio privilegiorum videri possunt; semper tamen cavetur ut onnia fiant in evidentem collegiorum utilitatem, quamvis ibi concedat Gregorius, ut qui cum Societate contrahunt, aut bona illius emunt. non teneantur probare evidentem utilitatem, nec pzetium ab eis datum in Societatis commodum fuisse conversum, sed solum ostendere patentes litteras a Societate, seu Praeposito generali de contractu cum ea inito, et pretio soluto. Additurque non esse necessariam specialem Sedis Apostolicae confirmationem ad omnimodam talium contractuum firmitatem, sed consensum Praepositi vel congregationis generalis respectivum suflicere. Additur etiam ibi extensio notanda, et necessaria ad componendas lites. Datur enim Generali facultas, ut possit de bonis Societatis compromitiere, et quomodolibet super illis trausigere, illisque simpliciter vel liti desuper habite, el actionem in non possessorem cedere, et reuuntiare. Quod etiam inteiligitur sub illa conditione, in evidentem uti- litatem vel necessitatem; nam haec fuit in principio posita, et sub illa, omnia sequentia unico textu conceduntur. In hujusmodi autem compositione, non oportet ut utilitas sit semper temporalis, sed sufficiet spiritualis, ut ad tollenda scandala, vel perturbationes, ne impediatur fructus animarum, cujusrei judicium in toto hoc negotio prudenti arbitrio ejusdem Generalis relinquitur, his verbis : Utilitatemquc venditionum, et aliorum huj usmodi,vel etiam necessitatem, aut aliam causam, propter quam fiant, simpliciter, et absque figura judicii cognoscere, judicare, definire, et penitus terminae, libere et licite valeat.

14. Observatio prima circa praecedentia Indulta.—sS ecunda.— Tertia.—Circa quae privilegia nihil fere notare necesse est, cum et per se ct ex dictis sint satis clara; in eis autem considerare licet, quantum Apostolica Sedes approbet monarchicum regimen Societatis, quantumque de fidclitate et prudentia Praepositi generalis confidat: illi enim praecipue hanc facultatem concedit, nec requirit cum illo aliquod detinitivum consilium, sed ordinarium modum procedendi Societatis. In quo etiam adverto, nullam formam vel specialem solemnitatem canonicam esse hodie necessariam ad validitatem horum contractuum, sed simpliciter fieri posse per ordinarias scripturas, sicut fiunt inter seculares, quia ita concedit Gregorius in hac ultima Bulla. Imo, cum in priori Bulla citata anni 1576, quamdam peculiarem solemnitatem postulasset, et contractus, aliter factos, irritos declarasset, in hac ultima hoc onere Societatem liberavit, et simplicius procedendi facultatem concessit. In quo tamen ulterius advertere oportet, concessionem disjunctive fieri his verbis : Preeposito generali dicte Societatis, vel ipsi Societati, dum ea scilicel erit generaliter congregata ; ad utrumque ergo membrum cum proportione applicandum est quod dixi. Et de Praeposito res est clara; quando autcm res in congregatione agitur, velsi congregatio sibi aliquid reservaret (quod facere potest), tunc ex natura rei sequitur, ut res ad plura suffragia decisiva definienda sit, quia non potest alio modo congregatio consentire, vel sua potestate uti; posset tamen eam potestatem delegare alicui singulari personae, et tunc ad delegationem esset necessaria major parssuffragiorum congregationis ; delegatus autem postea poterit simpliciter et solus, juxta morem Societatis, negotia transigere.

15. Quid possit fieri in alienationibus vacante Sede in Societate. — Dubitari autem hic posset an, vacante generalatu, vicarius generalis habeat quoad hoc plenam potestatem Generalis. Idemque interrogari potest de congregatione generali, sede vacante, antequam Generalem eligat, an, scilicet, intelligatur habere potestatem ibi concessam. De quibus infra, tract. 3, lib. 10, cap. 4, dicetur ; nunc breviter ad utrumque respondeo negative, quia utriusque potestas est limitata per constitutiones, et quasi determinata ad finem eligendi Generalem, et quia privilegium illud in hac parte potius coarctandum est quam extendendum.

16. Quid requiratur in Prelato Societatis , ut juste utatur dictis Indultis. —Tandem dubitari potest quid teneatur facere Praelatus Societatis, ut juste ac valide utatur hac potestate, praesertim in alienatione bonorum immobilium, vel pretiosorum mobilium. Respondeo, quod attinet ad justitiam et conscientiam, nullam peculiarem obligationem habere ex jure positivo, praeter eam, quam naturalis ratio ex vi talis muneris postulat, procurandi per hujusmodi contractus majorem utilitatem Societatis ; nihil enim aliud in praedictis Bullis postulatur ; neque in modo inquirendi de hujusmodi utilitate, ut plena illius notitia et informatio habeatur, nulla specialis solemnitas vel diligentia praescribitur, sed totum relinquitur prudentia: et conscientiae Generalis, ut constat ex verbi Gregorii, in ultimo privilegio, in numero 13 citato , quae amplissima sunt, nam prius refert concessionem in priori privilegio factam : IVos eidem Societati, illiusque praeposito generali pro tempore assistente, quod informatione de contractibus ineundis per itteras, vcel alias prout ipse Generalis statueret a subordinatis localibus Preepositis, vel Rectoribus, aut Praefectis, seu horum vice gerentibus, cel a Provincialibus , seu visitatoribus , aut Commissariis, vel ab aliis sibi bene visis, auditis juxta corum institutum Consultoribus, accepta concedimus, etc. Postea vero subjungit : Ha munc de cetero perpetuis futuris temporibus (supra concedimus) sicut premittitur, vel si utrilibet (id est Preeposito, vel congregationi generali) visum eril extrajudicialiter, ac summarie et simpliciter accepta, vel etiam ea omnino omissa, etc. Quod verbum ultimum positum est, non quia Praepositus vel congregatio possit ad contractum faciendum procedere sine sufficienti notitia utilitatis ; id enim contra rationem naturalem est; sed quia interdum possunt habere hanc notitiam sine nova informatione, quod maxime contingere potest in congregatione generali, ubi adesse solent hi, quibus ex officio incumbit talem habere notitiam, et possunt caeteris illam praestare, et Praepositus ipse potest interdum non indigerc nova informatione, quia sufficienter novit qualitatem rei, de qua agitur. Itaque in conscientia solumtenetur recta intentione et prudenter procedere, ut Societas non damnificetur, et nihilominus in Societate magna diligentia et peculiaris etiam forma observatur, ut haec informatio plene ac fideliter Generali tradatur.

17. Quid requiratur ut utatur valide.—Unde tandem fit, hujusmodi contractus validos esse, quotiescumque bona fide ob majorem utilitatem fiunt, quae est manifesta intentio Pontificis in dicta Bulla. Quare, licet postea effectus probet venditionem, verbi gratia, non fuisse utilem, non propterea judicandum est contractum fuisse nullum, quia ejus valor non pendet ex futuro eventu, dummodo in ipsomet contractu non interveniat deceptio, vel enormis laesio ex parte ementis, nam haec sunt alia principia generalia nullitatis, de quibus nunc non agimus. Si autem contractus a principio fieret mala fide propter complacendum alteri in utilitatem ejus cum nocumento Societatis, existimo in conscientia contractum esse nullum, non propter solam injustitiam, sed quia non servatur forma in usu potestatis concessae, sed exceduntur limites potestatis. Sicut enim haec privilegia tollunt obligationem aliarum solemnitatum juris communis, ita dum hane conditionem retinent, cum eadem vi et necessitate, quam in jure communi habet, illam requirunt ; constat autem secundum commune jus esse de substantia contraetus. Unde si emptori constet de tali defectu, et iniquo modo alienandi, tenebitur in conscientia non conirahere ; velsi ita contraxit, rescindere contractum; imo, si ipse fuit in causa, restituere Societati damna quae fortasse Praelatus reparare non valet. Et itaetiam esset in externo foro judicandum, si defectus sufficienter probaretur ; difficile autem esset utrumque ad praxim reducere. Haec ergo sunt propria Indulta Societatis in hac administratione.

18. Quousque aliis religiosis possit communicatio horum indullorum competere.—An vero alii religiosi per viam communicationis illis uti possint, ipsi examinabunt et videbunt. Ego solum adverto, per communicationem non intendere Pontifices invertere modum procedendi uniuscujusque religionis secundum suas constitutiones, neque ad hoc licentiam dare; communicatio ergo ad unam- quamque accommodari debet juxta modum suum , ut, verbi gratia, si Pontifex concedit Generali Societatis, ut in alienationibus simpliciter procedat juxta suas constitutiones, non conceditur per communicationem Generali, verbi gratia, S. Augustini, ut possit similiter uti illo privilegio juxta constitutiones Societatis, sed juxta suas, quia intentio Pontifieum non est derogare aliquibus constitutionibus, nec privare religionem vel religiosum suo jure, quod fortasse juxta suas constitutiones habet. Unde, licet in Societate tantum requiratur consilium consultivum, in aliis requiretur definitivum; et licet in Societate non sit de substantia actus, in aliis esse poterit. Observata ergo hac moderatione, et convenienter applicata, habebit locum dicta communicatio.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 28