Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 29

Caput 29

Quam potestatem habeant praelati regulares ad ordines conferendos.

CAPUT XXIX. QUAM POTESTATEM HABEANT PRAELATI REGULARES AD ORDINES CONFERENDOS.

1. Esse in Prelatis religionum aliquam ejusmodi potestatem.— Prima suppositio pro hac potestate explicanda. — Duplex potestas ecclesiastica distingui solet, jurisdictionis et ordinis; ad priorem pertinent quae hactenus de potestate horum Praelatorum tractavimus, nam potestas administrandi temporalia quasi aecessorie jurisdictioni adjungitur ; potestas autem ordinis vocatur illa, quae est ad quoscumque actus sanctificandi, consecrandi, aut solemniter benedicendi rem aliquam vel personam. Haec autem potestas non convenit specialiter Praelatis religionis per se, et praecise ex eo quod Praelati sunt, sed supponi solet in illis ex eo quod sacerdotes sunt. Nihilominus tamen ex peculiari institutione vel concessione Ecclesiae aliquid eis in hac parte concessum est, quod vel omnibus vel multis eorum est communicatum, et ideo breviter est hoc loco explicandum. Supponendum imprimis sacerdotem simplicem solum posse ex vi suae ordinationis et communis institutionis Ecclesiae, praeter sacramenta, quaedam pauca sacramentalia conficere, ut aquam benedictam, et similia quae in Missali, et Manuali Homano continentur; nihilominus tamen posse Pontificem hanc potestatem extendere per specialia privilegia. Unde si Praelati religionum aliquid amplius potestatis in hoc genere habeant, per specialia Indulta Pontificia illis concessum esse necessarium est, et ideo illa consulenda sunt, licet aliqua sint in jure communi inserta, ut videbimus.

2. Secundo supponendum est, Abbates religionum quosdam esse benedictos, alios non benedictos, ut ex usu constat, et ex privilegiis statim referendis. Et colligitur etiam ex cap.1, de Supplen. neglig. Praelat., quod sumptum est ex sexto privilegio Cisterciensium, et idem habetur in 8, ab Urbano IlI concesso, ex quo nonnulla ad rem praesentem notari possunt. Primo, Abbatem non constitui in suo munere per benedictionem, sed per electionem et confirmationem, ut ibi glossa notat, Panormitanus et omnes; aique ita benedictionem se habere veluti quoddam ornamentum, et quasi ordinationem, seu consecrationem personae in ea dignitate constitutae. Unde recte infert Navarrus, Consil. 2, de Sacramentis non iterandis, benedictionem illam non posse iterari, sicut prima tonsura, et aliae benedictiones ecclesiasticae circa eamdem rem permanentem non iterantur. Secundo colligitur ex dicto textu, hanc benedictionem habuisse olim aliquos actus proprios, qui dici possunt veluti actus Ordinis, ut insinuavit Sylvester, verb. Abbas, n. 4, nam Abbas electus et confirmatus potest actus jurisdictionis exercere ; tamcn benedicere aut ordinare, qui sunt veluti actus Ordinis, non poterat olim, nisi esset benedictus, quod in illo textu supponitur, et statim amplius patebit. Simul vero constat ex illo textu, per concessionem Pontificis fieri posse ut Abbas non benedictus possit eosdem actus quasi Ordinis exercere, quos potest benedictus ; cum enim olim Abbates ab Episcopis benedicerentur, antea non exercebant praedictos actus Ordinis ; quia vero Episcopt interdum negabant, vel nimium differebant benedictionem, concedit ibi Alexander IIT, a£ si Fpiscopus tertio cun humilitate ac devotione, sicut convenit, vequisitus, Abbates benedicere renuerit, liceat Abbatibus proprios monachos benedicere, et alia, que ad officium Inusmodi pertinent, exercere. Constat igitur illam benedictionem Abbatis non esse simpliciter necessariam ad tales actus.

3. Dico ergo: aliqui Praelati religionum possunt primam tonsuram et minores Ordines conferre, et olim poterant etiam subdiaconos et diaconos ordinare. Haec assertio partim constat jure communi, partim privilegiis extra illud existentibus. Primum jus, quod in hac re invenio, est in c. 1, 69 dist., ex septimo Synodo, c. 14, ubi dicitur, Ablates posse tantummodo in proprio monasterio lectores ordi- nare, unde glossa colligit, etiam posse facere osiiarios, quia inferior gradus est. Et Innocentius HII, in c. Cum contingat, de Etat. et qualit., inde concludit, posse etiam dare primam tonsuram, quia qui majus potest, etiam potest id quod est minus, masime quando sunt per se subordinata. Hoc ergo jus antiquum indu - bitatum est. Nonnulla vero ad illius declarationem interrogari possunt.

Prima questio, in quibus su haec potestas?

4. Primum sit, qui Praelati regulares habeant hanc potestatem. Respondeo, qui quatuor conditiones habuerint, quantum ex textu colligitur. Prima, ut sit Abbas, id est Praelatus monasterii, et, si haec sola esset necessaria, existimo ibi comprehendi quoscumque veros Praeiatos regulares, etiamsi Abbates non appellentur, quia hoc non pendet ex nomine, sea ex re significata per nomen, et in re, quantum attinet ad dignitatem Praelation:s, eequales sunt, ut saepe in superioribus dictum est. Et contirmatur, nam in originali, saitem prout habetur in editione latina Conciliorum (graecam enim videre non potui), non est nomen Abbatis, sed Praefecti monasterit. Secunda conditio est, ut Abbas sit sacerdos, ut etiam Innocentius expressit ; olim enim saepe Abbates non erant sacerdotes, quod usque ad sua tempora durasse Innocentius significat. Tertia conditio est, ut sit benedictus, et significatur illis verbis : S eidem Abbati manus impositio facta noscatur ab Eiscopo secundum moren perficieudorum A bbatum ; illa enim manus impositio ibi non est nisi benedictio, ut glossa advertit, quia revera nihil aliuà commode intelligi potest. Quarta conditio est, ut habeat jurisdictionem, de qua statim.

Secunda quaestio, qui possint ordinari.

5. Triplex sensus privilegii ad ordinandum. — Secundo interrogari potest quos possint Praelati ordinare ex vi illius juris, id est, an solum monachos ejusdem religionis, vel etiam extraneos aut seculares. Hoc pendet ex intelligentia illorum verborum, solumenodo in proprio monasterio ; nam referri possunt vel solum ad personas, vel solum ad locum, vel ad utrumque simul. Juxta primum sensun, dicendum est unumquemque Abbatem tantum posse ordinare monachos sui monasterii; posse tamen illos ordinare ubicamque reperiantur, quia monasterium ibi sumitur formaliter pro personis, et quia qui potest ordinare subditum in sua dioecesi, etiam potest extra illam. quia ille est actus voluntariae jurisdictionis, ut Canonistae docent, quos refert et sequitur Rebuffus, in Practica, p. 1, cap. de Clericis, eic. Juxta secundum sensum, Abbas solum poterit ordinare in loco sui monasterii, ibi tamen poterit extraneos illuc legitime venientes ordinare; quia juxta hunc sensum in personis nulla ponitur limitatio. Juxta tertium vero sensum, solum poterit ordinare suos subditos, et intra suum monasterium.

6. Et hunc sensum existimo verum : nam quod haec potestas solum conferatur respectu propriorum monachorum, certissimum est ex usu, el ex aliis privilegiis qua infra referemus, et declarat apertc Innocentius lIll supra, dicens : Cum contingat interdum quod laici ad monasteria convolantes a suis Albatibus tonsurantur, etc. Et jaxta hoc intelligit statim decretum septimae Synodi, cujus ratio et motivum non tam fuit favor Abbatis quam religionis, et ut facile et sine distractione possent religiosi ordinari; ergo solum pro subditis data est haec potestas. Denique conjectura sufliciens est, quia similia privilegia ad subditos tantum referri solent, nisi aliud expresse declaretur, quod in praesenti non fit. Deinde, quod talis facultas limitetur ad propria monasteria, patet eiiam ex proprietate verborum, et communi interpretatione. Item potest reddi ratio, quia nullus Episcopus potest in aliena dioecesi ordines conferre, etiamsi proprios subditos ibi ordinare velit, vel alics esemptos, qui ab ipso ordinari cupiunt, argumento c. Zpiscopum non, et sequentibus, 9, q. 2, et c. Placuit, 1, q. 1, et Clementin. unica, de Foro competenti. Sed dioecesis (ut sic dicam) uniuseujusque Abbatis non extenditur extra proprium monasterium; ergo non possunt extra illud Ordines conferre. Quae ratio optime probat etiam ex vi juris communis non posse ordinare in alio loco invito Praelato illius dioecesis ; quaeri autem potest an ex consensu aiterius Praelati possit id facere; nam glossa, in dicto cap. Quoniam, verb. Monasterio, afirmat posse si invitetur ab alio Praelato, quod solum probat ex c. ult., 9, q. 2, ubi sermo est de Episcopis, de quibus ratio longc diversa esse videtur, quia Episcopus ex vi sua consecrationis potest orcinare quoscumque, et solum ex lege ecclesiastica requiritur certus modus, ut licite fiat; in praesenti autem potestas est ex privilegio. Unde non videtur excedere formam et concessionem illius.

Tertia quaestio, an valida sit ordinatio excedendo formam privilegii.

7. Ut ergo circa hoc veritas constet, insurgit alia quaestio, si Abbas excedat formam canonis ordinando sibi non subditos, vel extra suum monasterium, ordinatio sit valida, esto licite non fiat. Videri enim potest ita esse affirmandum, quia facultas per hoc decretum concessa est veluti quaedam potestas ordinis; potestas autem ordinis non pendet ex loco aut jurisdictione, ut validum efficiat actum, si alias versetur circa materiam capacem; ergo postquam haec potestas per privilegium data est, quamvis non liceat ea uti, nisi modo et cireumstantiis a concedente praescriptis, si tamen aliter fiat, factum tenebit, si concurrant reliqua omnia necessaria ad tale sacranientum. Atque ita sentit glossa in c. Abbates, de Privilegiis, in 6, verb. Tonsuram, ubi cum Archidiacono ait Abbatem alteri (id est, non subdito) conferendo Ordines, imprimere charaeterem. Quod si haec pars vera est, probabiliter defenditur, quod dicta glossa in c. Quoniam, supra relata, affirmat, quam aliqui sequuntur, et tunc non solum valide, sed etiam licite poterit Abbas ordinare extra suum monasterium, quia illa limitatio solum censetur addita in favorem Praelati alterius loci; et ideo, illo cedente jurc suo, cessat illa obligatio. Imo eadem ratione (quod etiam glossa sentit), poterit unus Abbas licite ordinare subditos alterius Abbatis invitatus ab illo, quia potestas Ordinis non deest, ut supponitur; reliqua autem, quae ad jurisdictionem pertinent, per licentiam alterius Praelati licite fiunt.

8. Nihilominus, in priori puncto de ordinatione non subditorum contraria pars videtur probabilior, saltem qucad cireumstantiam personarum. ltaque si Abbas ordinans seculares vel religiosos, non sui ordinis, aut sibi non subditos, ordinatio non tenebit ex defectu potestatis in ordinante. Ita sentiunt communiter Doctores in dicto c. Quoniam, et in c. Cum contingat, de Etate et qualitate, et Rebuffus, in Practica, p. 1, c. de Clericis, n. 14, et ideo in num. 13, ait extraneos promotos ab Abbatibus debere privilegium Abbatis ostendere, sine quo tonsura eorum non valet. Ratio autem est quia, licet haec potestas sit ad actum Ordinis, et ideo Iate potestas Ordinis dicatur, tamen non est ex intrinseca et quasi divina extensione sive chnaracteris sacerdotalis, qui sous in Abbate supponitur, sed est ex quadam veluti extrinseca extersione per Pontificis vo- luntatem; ergo haec extensio non excedit terminos a Pontifice praescriptos; ergo extra illos nulla est potestas in tali ministro, non solum ut licite, verum etiam ut valide faciat; ergo si potestas solum data est ad ordinandos regulares subditos, circa alios facta nulla est. Probatur consequentia, quia illa extensio et potestas non est de se indifferens ad omnes, ad modum potentiae naturalis, sicut dici potest de charactere Episcopali, sed est voluntaria, juxta concessionem delegantis; ergo non extenditur ultra illa, ctiam quoad potestatem faciendi actum validum. Confirmatur exemplo : nam si Pontifex det lieentiam sacerdoti ad confirmandum tantum perscnas hujus civitatis, non potest valide alios extraneos confirmare, quia per se non est minister hujus sacramenti, sed solum quantum ei conceditur; idem est autem in praesenti.

9. Declaratur etiam ex alio effectu : pam Pontifex potest concedere hoc privilegium solum pro tali tempore, quo transacto, si quis tentaret Ordines conferre vel confirmare, nihil faceret, quia jam non est minister ex commissione. Item potest Papa tale privilegium absolute datum revocare, ut per se certum est; ergo potestas ejus non est in omnibns similis potestati characteris, quae indelebilis est et irrevocabilis; ergo etiam quoad personas limitari omnino potest a concedente. Ex qua resolutione sequitur hujusmodi Abbates non possc ordinare alios sibi non subditos, etiam rogatus a Praelato illorum, quia unus Praelatus solum potest invitare alium, supposita in alio sufficienti potestate Ordinis, vel suflicienti commissione Pontificis; neutra autem in praesenti invenitur, ut ostepnsum est; ergc. Major patct, quia nullus Praelatus infra Summum Pontificem potest committere extraordinario ministro (ut sic dicam) ea quae pertinent ad potestatem ordinis, sed solum possunt inferiores Praelati dare licentiam subditis, ut ab his, qui vel per consecrationem, vel per concessionem Pontiticis possunt esse ministri hujus Sacramenti, illud recipiant.

10. Nationes dubitandi de altero puncto ord:iuandi eatra locum a privilegio eepressum.— Magis autem videtur res dubia de cireumstantia loci proprii monasterii; videtur enim res nimis extrinseca, ut ab illa validitas actus pendere censeatur. In contrarium autem objici potest, quia, si facultas Pontificis detur ad iempus determinatum, extra iliud non manet potestas; ergo si dat pro loco definito, extra iilum non est potestas. Est enim eaem ratio, scilicet, quod haec potestas commensuratur concessioni, ut dictum est. Mihi sane videtur posse Pontificem cum tanta restrictione delegare hanc potestatem, ut extra locum ab ipso designatum, nec valide exerceri possit, quia cum totum pendeat ex illius voluntaria concessione, potest conditionem, quam voluerit, apponere.

11. Quomodo ceza sit glossa in n. 1 aliata de licita ordinatione.— Nihilominus ex vi verborum dicti c. Quoniam, non existimo esse positum, neque esse praesumendum, nisi satis expresse declaretur, propter conjecturam factam, quod haec circumstantia est nimis extrinseca ad substantiam et valorem talium actuum. Et ideo non est simile de personis, quia concessio et potestas illas principaliter respicit, et ideo ad personas designatas praecise terminatur ubicumque sit; neque etiam est simile de limitatione temporis, quia ex illa pendet substantia (ut sic dicam), seu totum esse talis potestatis ; pendet enim in fieri et conservari a concedente, et transacto tempore ab ipso designato statim desinit conservari, atque ita cessat. À loco autem non ita pendet, sed solum respicit illum, ut circumstantiam actus necessariam ut licite fiat. Qua sententia supposita, existimo veram esse sententiam glossae, quoad monachos subditos Abbati, quia et valide et licite poterit illis conferre Ordines dictos extra suum monasterium, si a Praelato alterius loci vcl invitetur, vel permittatur. De valore patet ex dictis. De honestate autem probatur, quia, licet textus dicat in suis monasteriis quoad circumstantiam loci, solum eam postulat quatenus jure communi ad debitum ordinem necessaria est; consentiente autem Praelato alteius loci, nullus pervertitur ordo, et ideo non fit contra hanc legem, sicut non fit contra commune jus.

Quarta quaestio, an per hoc privilegium ordinari possint novitii.

12. Quarto interrogari potest, utrum haec potestas ex vi illius juris extendatur ad novitios ejusdem monasterii, et suo modo subditos Abbatis; videtur enim non extendi, quia novitii non suntreligiosi, neque in rigore sunt subditi. Item, quia novitius potest discedere; Ordo autem semel datus est indelebilis; ergo non est verisimile pro illis etiam datam esse hanc potestatem, praesertim quia est communis opinio, novitios secundum commune jus non posse licite ordinari; ergo illa concessio intelligenda esi secundum hoc commune jus. In contrarium autem est, quia verior sententia fert novitium posse ordinari, si aliud speciale non impediat, et praesertim ad tonsuram vel minores ordines, ad quos specialis titulus non est necessarius; ergo in favorem religionis extendenda potius est haee potestas, quam restringenda, cum sit etiam beneficium principis, quod late explicandum est, quantum verba legis patiantur. Verba autem illius legis solum habent in suis monasteriis, in quibus etiam comprehenduntur novitii, et aliquo modo sunt partes illius communitatis religiosae; ergo.

13. Confirmatur, quia Innocentius III, in dicto cap. Cum contingat, solum ait : Laici ad monasteria convolantes a suis Abbatibus tonsurantur ; per quae verba proprie videntur novitii significari, qui ex saeculo ad religionem convolant. Unde Alexander IV, in c. Abbates, de Privilegiis, in 6, duo membra distinguit, dicens, monasteriorum suorum connversis, et qui ad illa convolaverint. Ubi per conversos non intelligit religiosos laicos, prout solent conversi a monachis distingui; constat enim potestatem hanc non pro illis praecipue dari, sed intelligit monachos professos, qui conversi appellantur, quia in professione promittunt modum conversionis ; ergo per illos, qui convolaverunt ad monasteria, intelligit novitios; quos enim alios inteiligere potest ? quod sensit glossa ibi, verb. Concolaverunt, addens: Ut ibi convertantur, et fiant monachi. Et idem sentiunt ibi Francus et Cardinalis Alexandrinus, et expresse Rebuffus supra, n. 18, dicens valere talem ordinationem intra annum probationis, neque annullari (loquitur de prima tonsura), et'amsi novitius egrediatur, quia legitime facta est, juxta regulam actus legitimi, de Regul. juris, in 6; et efficacior ratio est, quia ordo est indelebilis. Atque haec sententia ut magis favorabilis ac probabilis sustinenda est, quam a Julio Il confirmatam et declaratam invenio in privilegio concesso ordini Cisterciensi, in Hispania, ubi inter alia sic habet : INec non novitios, et alios quoscumque dicti monasterii subditos, prout poterant prefati gerpelui Abbates, clericali charactere insigniendi, per quae verba multa alia ex his, quae diximus, comprobantur.

Quinta questio, an ad omnes ordines conferendos privilegium hoc eatendatur.

14. Quinto interrogari potest, ad quos ordines conferendos haec potestas extendatur, ex vi illius antiqui usus. In quo duo sunt certa. Primum, non extendi ad sacros ordines, quia ibi non exprimuntur, et posse conferre aliquem ordinem sacrum absque Episeopali consecratione ordinantis, est magnum privilegium, quod non conceditur, nisi exprimatur in specie. Secundo, est certum potestatem extendi ad omnes gradus infra lectorem, ut in principio n. 3 dixi; nam qui dat potestatem ad formam, dat vel supponit potestatem ad dispositionem praeviam; prima autem tonsura, et gradus ostiarii est quasi dispositio ad ad gradum lectoris, qui in eo textu expresse conceditur ; ergo, etc. Solum ergo superest difficuitas de duobus gradibus exorcistae, et acolyti ; nam glossa, in c. 1, de Ordinatis ab Episcopo qui renuntiavit Episcopatum, partem affirmantem indicat. Cum enim in textu dicatur omnes ordines usque ad subdiaconatum exclusive a non Episcopis quandoque conferri, glossa id confirmat ex dictis capitulis Quoniam, et Cum contingat ; sentit ergo ex vi illorum jurium posse Abbates omnes dictos ordines conferre. Et potest ex textu sumi argumentum, quia Alexander III affirmat hoc fieri, et nullum extat aliud jus quo possit fieri.

15. Nihilominus contraria sententia probabilior est , quam tenet glossa in dicto c. Quoaiam , communiter ibi approbata , ut constat ex Turrecremata , et aliis. Ratio est , quia in textu expresse limitatur potestas ad lectoratum, et non potest a nobis extendi ad id quod majus est; privilegia enim nec per similitudinem rationis possunt extendi ultra verborum proprietatem, nec dum ubi est tanta disparitas. Denique privilegia tantum valent quantum sonant, et ideo supra, n. S, dicebamus, si concedant facultatem circa tales personas, non posse ad alias extendi ; ergo cum verba illius textus de lectoribus tantum mentionem faciant, non possunt cum fundamento ultra extendi. Nec verba Alexandri lilI in contrarium urgent ; nam, licet referat omnes ordines minores interdum dari a non Episcopis, non tamen dicit fier: ex vi illius juris antiqui, imo nec alterius juris communis scripti, sed poterat tunc fieri ex vi aliorum privilegiorum, ut mox dicemus.

Sexta quaestio, an Praelatus non benedictus uti possit hoc privilegio in aliquo casu?

16. Sexto interrogari potest, an hoc jus quoad omnia in illo statuta nunc duret, vel quoad aliqua mutatum sit. Et specialiter qucad eam conditionem Abbatis ordinantis, quod scilicet debeat esse benedictus, dubitatur utrum Abbas non benedictus possit nunc ordines conferre. In quo dicendum est ex parte ampliatum esse hoc jus per concessionem Alexandri III, quae habetur dicto c. 1, de Supplenda negligentia Praelatorum, ubi sic inquit : Si Episcopus tertio cum humilitate , ac devotione, sicut convenit, reqguisitus Abbates benedicere renuerit , licet Abbatibus proprios monachos benedicere , et alia, que ad hoc offtcium pertinent , exercere. Ubi glossa , verb. Alia, intelligit, ut conferant lectoratum in proprio monasterio , quam Panormitanus ibi, et alii approbant ; et idem tenet Joannes Andreas , iu Clementina Attendentes , S Statuints, de Statu monachorum; Felinus, in cap. HFum te, de Rescriptis; Panormitanus, et communis, in cap. Inter moncsterium, de Re judicata. Et quamvis verba Alexandri Ill obscura sint, nam in originali, quod est privilegium sextum Cisterciensibus concessum, sic habet: Liceat novatios proprios benedicere, et alia, quee ad illud officium pertinent, emercere. Unde obscurum redditur, an facultas solum referatur ad illud officium benedicendi monachos, aut vestes, vel similia ; licet hoc ( inquam ) ita sit, nihilominus Urbanus IIT, in privilegio octavo eorumdem Cisterciensium, clarius dixit, concedens idem privilegium: Zft cetera, que ad officium suwmn pertinent , emercere ; pertinet autem ad officium eorum lectores in suo mopasterio ordinare ; ergo, in eo casu , non est dubium quin Abbas non benedictus possit hoc praestare. Neque etiam potest dubitari quin possit Papa hoc concedere ; quia illa benedictio non imprimit characterem , neque est ex Christi institutioue , ut necessaria reputetur ad hane concessionem ; sicut ergo potest Papa simplici sacerdoti absque praevia aliqua bencdictione committere confirmationem, ita etiam ordinationem ; et ita pro illo casu de facto illam commisit.

Septima quaestio, an extra dictum casum possint Praelati non benedicti seu non perpetui ordinare.

17. Ulterius vero inquiritur septimo, an extra illum casum habeant aliqui Abbates non benedicti, imo nec benedicendi, praedictam potestatem ordinandi. Quod dubium movetur propter Abbates triennales, qui non benedicuntur, ut perpetui , eo quod benedictio sit etiam quasi perpetua et indelebilis, et idco non datur propter officium temporale , prout statuit Eugenius IV, in privilegio sexto Cisterciensibus de Observantia in Hispania con- cessum ; de illis ergo Abbatibus dubium est, an possint tunc Ordines conferre in suis monasteriis. Et quidem, quod de jure communi non possint, neque etiam ex antiquis privilegiis Cisterciensibus, aut aliis similibus, certum est, quia in eis non invenitur concessum. Nihilominus aliqui id aflirmant ex privilegiis concessis Cisterciensi familiae in Hispania. Primum est dictum privilegium sextum concessum ab Eugenio IV, anno 1437, ubi vult, ut Abbates triennales, licet eis munus Denedictionis non àmpendatur, omnibus, et singulis honoribus , praeminentiis , privilegüs, praerogativis, juribus, et insigniis Abbatiaiibus fungi possint. Haec autem verba nimis generalia sunt, et de illis merito dubitari posset, quia potestas conferendi ordines est privilegium valde speciale. Tamen privilegium Julii II supra relatum omnem tollit dubitationem , quia expresse et in specie concedit his Abbatibus triennalibus potestatem incigniendi clericali charactere, quam habebant perpetui ; quid autem per characterem clericalem ibi intelligendum sit, infra dicemus. Aliae item concessiones de hac re citantur in Compendio Cisterciens), verbo Abbas, S 4et 5.

Octava quaestio, an per haec privilegia soli subditi religiosi nunc valeant ordinari.

18. Octavo interrogari potest, an haec potestas etiam nunc limitetur ad solos subditos religiosos. Ratio dubitandi sumitur ex cap. Abbates, de Privilegiis, in 6, ubi expresse conceditur his Abbatibus, u£t possint primam tonsuram conferre monasteriorum suorum conversis, et qui ad illa convolaverint , et in quos ecclesiasticam et quasi Episcopelem jurisdictionem obtinent. Deinde Innocentius VIIT, anno 1489, concessit Cisterciensis ordinis Generali, et quatuor praecipuis Abbatibus (et est privilegium 118), ut possent omnes ordines minores personis ejusdem religionis intra monasteria praedicta conferre ; imo ibidem refert antea hoc ipsum fuisse ab Apostolica Sede illis concessum; quie concessio non limitatur ad subditos, sed extenditur ad omnes religiosos ejusdem ordinis, quamvis non ad seculares etiam subditos, sicut praecedens, in qua tertium membrum plane intelligitur de secularibus, qui interdum subjiciuntur his Abbatibus habentibus jurisdictionem Episcopalem. Unde illa concessio quoad hoc magis ampla est, licet quoad potestatem conferendi sit magis restricta, ut in sequenti quaestione dicam.

19. Resolutio cera. de solis subditis religiosis Abbatum triennalium. — Sed, licet verum sit per haec jura seu privilegia amplificatam fuisse antiquam concessionem juris communis, nihilominus quoad Abbates triennales videtur restricta a Julio II ad solos subditos, per illa verba : Novitios, et alios quoscumque dicli monasterii subditos, per quae certum est excludi non subditos etiam religiosos ejusdem ordinis; an vero comprehendantur subditi, etiam seculares, dubium est propter illa verba , alios quoscimque. Tamen dubitationem abstulit Concilium Tridentinum, sess. 23, c. 10, de Reformatione, ubi statuit, ut ampiius non liceat his Abbatibus, cuiguam, qui regularis subditus sibi non sit, tonsuram, vel minores ordines conferre, et infra subdit, non obstautibus quibusvis privilegiis, prescriptionibus , aut consuetudinibus, etiam immemorabilibus. Cirea quae verba dubitari potest, an per illa revocetur privilegium etiam in jure insertum, ut est in dicto c. Abbates, quia haec privilegia difficilius revocari solent; sed nihilominus etiam illud revocatum censetur, et ita declaratum invenio a congregatione Cardinalium.

20. Quoad subditos seculares horum Abbatum ordinatio valet, sed non licet. — Sed quid si aliquis subditus secularis ordinetur ab Abbate? numquid ille indigebit nova tonsura vel ordinatione ? Ad hoc responsum invenio ejusdem congregationis tam manuscriptum, quam ex variis impressionibus, circa citatum c. 10 Tridentini, illum non indigere iterum tonsurari, seu ordinari quoad minores jam receptos, sed solum indigere dispensatione. Unde tacite videtur explicari illud verbum Concilii, aon licet, ut contineat prohibitionem , non vero auferat potestatem. Nam si potestatem abstulisset, revera illa ordinatio non fuisset valida, quia ignorantia vel bona fides, etiamsi intercedat, non reddit actum validum, quando potestas deest ; ergo si ordo bona fide susceptus a tali Abbate fuit validus, non deerat potestas in Abbate, sed solum prohibitus est illa uti circa talem personam. Et ideo dicitur esse necessaria dispensatio, quia per illam ordinationem, quamvis sii datus character, non tamen usus ejus, eo quod sit datus ab habente potestatem impeditam, seu ab alieno, et non a proprio Episcopo , et absque litteris ejus. À quo autem sit danda haec dispensatio, ibi non explicatur ; credo tamen pertinere ad proprium Episcopum ordinati, juxta principia posita in fnateria de suspensione, disp. 31, sect. 1.

21. Licebit tamen juxta responsionem Car- dinalium, si sint Abbates mitrati, etc. — Additur vero, in ejusdem responsionibus Cardinalium cirea idem caput Concilii Tridentini, unum valde notandum, scilicet Abbates, qui habent ius baculum deferendi, et mitram, si saceraotes sint, et benedicti, posse et valide et licite conferre omnes minores ordines, quibuscumque, tam regularibus, quam secularibus, etiam sibi non subditis, si tamen ordinandi habeant dimissorias litteras, a proprio Episcopo, vel Praelato, per quas singuiatim et in particulari hanc licentiam praebeat, et consensum etiam Episcopi illius loci, iu quo sunt ordines ministraturi. Ex qua responsione plane sequitur, quod si hujusmodi Abbates hos ordines conferant talibus personis sine dimissoriis litteris suorum Praelatorum , ordinatio substantialiter erit valida, et non iteranda, quamvis sic ordinati indigeant dispensatione, propter suspensionem contractam ratione ordinis male suscepti. Consecutio est evidens, quia si Abbas licite hoc faciat, suppositis dimissoriis litteris, supponitur potestatem habere, quia dimissoria litterae non dant illi potestatem, sed solum licentiam , vel jus utendi sua potestate circa talem personam.

22. Hec Cardinalium responsio, si authentica est, parit difficultatem. — Haec autem omnia videniur repugnare resolutioni traditae circa tertiam quaestionem, in num. 8. Nam hic clare supponitur potestatem horum Abbatum ex vi sua benedictionis se habere ad modum potestatis collatae per characterem , quae de se sufficit ad operandum circa personam quamcummque , licet ad juste operandum rcquirat jurisdictionem. Sed nos supra tantum diximus, ex illo jure antiquo septimae Synodi id non haberi, quod revera videtur suliicienter probatum; fortasse autcm per posteriora privilegia id ampliatum est , aut consuetudine idem est explicatum, et in hac consuetudine potissimum videtur fundata illa resolutio: nam de jure aut de privilegio scripto mihi non satis constat. An vero illi resolutioni standum sit, aliis judicium relinquo ; nam de auctoritate et certitudine illius responsi, mihi hactenus dubia res est.

Nona quaestio, an dicta privilegia extendantur ad aliquos ordines conferendos ultra lectovetum.

25. Resolutio affirmativa quoad omnes ordines minores. — Nono interrogari potest, an illud antiquum jus sit ampliatum quoad potestatem conferendi aliquos ordines ultra lec- toratum. Ad quod affirmando respondendum est ; nam Alexander IIT, in dicto cap. 1, de Ordinatis ab Episcopo qui renuntiavit Episcopatum, refert, sólere aliquos non Episcopos omnes ordines infra subdiaconatum conferre ; ergo cum ex jure communi hoc non constet, credendum est ex privilegio factum esse. Item Innocentius VII commemorat, ut supra retuli, nonullos Abbates Cistercienses ex privilegiis et indultis Apostolicis hoc posse. Imo Congregatio Cardinalium, in responso supra citato, supponit, omnes Abbates benedictos, habentes jus deferendi mitram et baculum, posse omnes minores ordines conferre , ita ut benedictio illa sit quasi ordinatio quaedam conferens hanc potestatem. Potuit enim sub hac ratione a Pontificibus institui ; an vero a principio habuerit hanc institutionem, affirmare non possumus , quia non est in jure expressum; sed potius jus cum limitatione loquitur, ut videmus. Priviiegium etiam Innocentii VIII non de omnibus Abbstibus benedictis, sed de Cisterciensi et quatuor aliis loquitur. Alexandcr HI etiam , in dicto capite primo, solum indefinite dicit, bujusmodi ordines a non Episcopis, quandoque conferri. Non est etiam dubium quin Abbates Sancti Benedicti habeant hoc privilegium. Idem de Abbate Camaldulensi, et aliis; hinc ergo vel usu, vel expressa concessionc, extensa est haec potestas conferendi omnes minores ordines ad omnes Abbates benedictos, ex vi suae benedictionis.

24. Resolutio negativa quoad sacros ordines, saltem post Tridentinum. — Additum praeterca est, ab Innocentio VIIT in dicto Indulto, ut Abbas Cisterciensis, et quatuor principales Abbates ejusdem ordinis possint etiam diaconatum et subdiaconatum conferre. De qua ccmmissione controversia est inter Theologos, an possit a Papa fieri, ut in materia de Ordine tractandum est; nunc autem factum tanquam ccrtum supponimus, et ideo credimus jurc etiam esse factum, quamvis in ratione et modo explicandi hoc jus possit esse varietas, de qua suo loco. Verumtamen privilegium hoc quoad hanc partem revocatum esse per Concilium Tridentinum, sentit Navarrus, consilio decimo tertio, de Privilegiis. Nam sessione 23, capite 8, de Reformatione, statuit Concilium, ordinationes sacrorum ordinum a proprio Episcopo faciendas esse; unde significat solos Episcopos possc Ordines sacros conferre; illud vero caput non multun: urget ; nam, ut ex contextu constat, et a Congregatione Cardinalium declaratum est, caput illud , ctiam in minori- bus ordinibus locum habere. Majus indicium est, quod in capite decimo , cum de ordinatione Abbatum loquitur, solum tonsuram vel minores ordines respectu subditorum monachorum eis permittit; et capite duodecimo, Episcopis tribuit curam eligendi et examinandi dignos ad sacros ordines, et subdit : egulures quoqgue, nec in minori etate, nec sine diligenti ecamine E piscopi ordinentur, privilegiis quibuscumque quoad hoc penatus ewclusis ; ergo vult Concilium ut regulares ordinari non possint in sacris, nisi ab Episcopis, et revocat privilegia contraria, quale erat hoc, de quo tractamus. Quae sententia Navarri mihi placet ; nam, licet (ut ipse etiam putavit) revocatio illa non sit tam expressa , quin possint conjecturae illae dissolvi , nihilominus privilegium illud adeo est exorbitans, ut ejus revocatio etiam tacita, et insinuata tantum, admittenda sit. Videtur enim Concilium consulto noluisse expressam mentionem privilegii facere, sed taciie illud praeterire, ne viderctur illud tanquam validum recognoscere (quod controversum est), sed simpliciter statuit, et supposuit quae in privilegio repugnabant, addita solum generali revocatione, per quam hoc ctiam privilegium rcvocatum intelligitur. Quod etiam sensit collector compendii Privilegiorum Ordinis Cisterciensis, hoc privilegium omittens.

25. Eadem resolutio valet a fortiori pro AbLatibus triennalibus. — Unde multo certius cst Abbates non benedictos et triennales non gaudere hoc privilegio, quibus solum conceditur ut possint subditos suos clericali charactere insignire, prout poterant perpetui Abbates, sub quibus generalibus verbis certum est, tam singulare privilegium non comprehendi, maximc, quia illul commune non erat omnibus perpetuis Abbatibus ; ibi autem solum conceditur quod omnibus commune erat. Unde certum existimo, etiam ante Concilium Tridentinum, hoc non potuisse. De aliis vero quatuor minoribus ordinibus contrarium dicendum est, etiam de his Abbatibus non benedictis, ratione illius privilegii ; nam, licet verbum cAharacter clericalis sufficienter posset in sola prima tonsura verificari, tamen ex se ad illa non limitatur , et ideo convenienter extenditur ad omnes ordines minores , ad quos saltem ex consuetudine extendebatur potestas perpetuorum Abbatum , quibus quoad hoc triennales aequiparantur.

26. Objectio contra nunc dicta, non recte evaditur a, quibusdam. — Vera evasio. — Sed objici potest capitulum Abbates, de Privilegiis, in 6, ubi solum permittitur Abbatibus primam clericalem conferre tonsuram , per quod videtur etiam antiquum jus limitari. Nonnulli volunt extendere textum illum ad omnes minores ordines, ut videre licet in expositoribus, et aliis, quos refert Sylv., v. Ordo, 3, q. 2. Sed plane repugnat proprietas litterae; nam prima tonsura clericalis proprie significat solam illam, ut a propriis ordinihus distinguitur. Et ideo dicendum est, in illo textu non praecipue disponi de ordinibus quos possunt Abbates conferre, sed de personis quibus possunt cos conferre , et quoad hoc ampliabat textus ille jus antiquum ( ut dixi) ad quoscumque subditos Abbati habenti jurisdictionem Episcopalem, etiam seculares. Igitur ratione hujus ampliationis solum primae tonsurae mentionem fecit, quia quoad omnes illos subditos noluit illi Pontifex majorem potestatem dare; si tamen aliunde habeatur , non abstulit illa ; nullum enim verbum revocatorium quoad hanc partem addidit. Eo vel maxime, quod privilegia , quae minores ordines concedunt, posteriora sunt, et consuetudo etiam id semper obtinuit.

Decima quaestio, an in privilegio ordinandi communicent alii religiost.

27. Ultimo dubitari potest utrum Praelati aliarum religionum per viam communicationis gaudere possint hoc privilegio ; et ratio dubitandi est, quia Praelati Mendicantes, v.g., communicant non solum inter se, sed etiam cum religionibus monachalibus , ut constat ex variis privilegiis quae in eorum compendiis refcruntur, verb. Communicatio ; sed haec facultas conferendi ordines minores pertinet ad unum ex privilegiis Apostolicis; ergo in illo etiam communicabunt. Patet consequentia , quia verba Pontificum generalissima sunt, ut constat praecipue ex privilegio Clementis VII Minoribus concesso, in quo inter alia dicitur, omnibus fucultatibus et gralais, nosire professionis regularis observantie non contrariis, aliis vrdinibus quibuscumque no Mendicantibus quomodolibet concessis , et in omnibus, et per omnia , perinde ac si nobis concessa speciaLiter fuissent ; ubi haec potestas comprehenditur sub nomine facultatis et gratiae, maxime cum illa ampliatione , in omnibus, et per omnia. Nec talis facultas repugnat institutis aut regulari observantiac religionum , quae monacliales non sunt. Cur ergo Praelati earum non participabunt hanc potestatem, cum sint vere Praelati, et aequalem habeant in suos subditos jurisdictionem Episcopalem, et consequenter in re ipsa habeant aequalem dignitatem , etiamsi non eodem nomine appelletur?

28. Pars negativa probatur multipliciter.— Tacite objectioni occurritur. — De hoc nihil invenio a Doctoribus tractatum ; tamen, ex perpetuo eorum silentio colligo, omnes pro manifesto supponere Praelatos aliarum religionum, qui Abbates non sunt, non gaudere hoc privilegio. Idem videtur certum ex perpetuo non usu omnium religionum non monachalium ; nullus enim earum Praelatus hac utitur potestate ; ergo siguum est non agnoscere illam sibi concessam per viam coumunicationis. Et idem existimo etiam de canonicis regularibus, quorum instituto et procedendi modo posset facilius haec facultas accommodari , et nihilominus non utuntur illa per viam communieationis, nisi aliquibus sit specialiter concessa. Deinde potest reddi ratio, quia hoc privilegium adeo speciale est, ut sub generali clausula non censeatur comprehendi. Item, qua non est ex his privilegiis quae pertinent, vel ad spiritualem utilitatem, vel ad conveniens regimen rcligionis, sed potius ad quamdam dignitatem et praeeminentiam talium Praelatorum , quae non videtur ita accommodata statui aliorum religiosorum . praesertim mendicantium ; et ideo non censetur ad illam extendi communicatio. Denique, quoties jura loquuntur de inferioribus Praelatis , quibus haec potestas ordinandi communicata est, semper loquuntur de iliis sub nomine Ablatis, quod est signum, per eam vocem , in jure siznificari peculiarem dignitatem, quam non habent Praelati aliarum religionum, qui hoc nomine non vocantur. Et ideo in hac potestate non communicant ; praesertim quia ex se et ex primieva institutione postulabat haec potestas benedictionem ipsius Abbatis ; et licet specialiter commissa postea sit Abbatibus non benedictis eorumderm ordinum, id solum fuit quia cis quodammodo erat debita benedictio, ne omnino privarentur commodis ejus. Praelati vero aliarum religionum per se nullam habent benedictionem , et ideo nec ex jurc communi habent hanc potestatem, neque illa specialis coneessio facta Abbatibus triennalibus ad illos spectat, etiam per communicationem. Cujus signum etiam est, quia neque aliis insigniis diguitatis uti possunt, scilicet mitra, baculo, etc., neque ad hoc privilegium extenditur communicatio, qnia revera non est res accommodata aliis institutis ; ergo multo minus extendeiur ad potestatem ordinandi, cum hoc ministerium sine Pontificalibus insigniis perficere non possint.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 29