Caput 30
Caput 30
De potestate eorumdem praelatorum ad res aut vestimenta benecicenda vel consecranda.
1. Notationes pro decisione. — Sciendum cst quaedam ex his jure communi concessa esse simplicibus sacerdotibus', ut est aquae aut panis bencdictio, de quibus in Missali ordinario mentio fit, et de his hic non tractamus, quia supponimus Praelatos, de quibus agimus, esse sacerdotes, et eo titulo posse quidquid possunt sacerdotes simplices ; alia vero sunt propria Episcoporum jure ordinario, ut sunt consecratio calicis vel altaris, et benedictio sacrarum vestium, et de his est in praesenti sermo. Est tamen ulterius advertendum, quasdam ex his benedicticnibus fieri adjuncto chrismate, ut calicis, vel arae, aliae vcro per simplicem orationem , et aspersione aquae benedictae. Tandem supponendum est, quamrvis jure ordinario haec non conveniant uisi Episcopo consecrato , nihilominus per summum Pontificem posse regulariter committi Presbytero. Dico regulariter, quia de quipusdam dubitarunt aliqui, ut de confectione chrismatis, et de benedictione olei inirmorum, an scilicet possint ex delegationc Pontificis ita contici aut benedici a simplici sacerdote, ut sit sufficiens materia sacramentorum Confirmationis et ExtremaeUnctionis, contra quos dictum a nobis est in lertio tom. 3 part., disp. 33, sect. 2, et 4 tom., disp. 40, sect. 2. Sed in illis est specialis ratio propter ordinem ad sacramentum, cujus materia et minister sunt de jure divino ; relictis ergo illis materiis, quae ad sacramenta pertinent , de caeteris benedictionibus ad sacramentalia tantum spectantibus , certum est posse Pontificem illas committerc simplici sacerdoti , quia, cum omnia sint immediate ex institutione Ecclesiae, per ejusdem potestatem supremam designari potest carum minister. Unde ctiam fit ut ex commnui sententia Doctorum multum in his posset valere consuetudo, praesertim quoad simplices benedictiones, quae sine unctione chrismatis fiunt.
2. Assertio bipartita. — Dubium circa pr.- mam, partem Intjus assertionis, unde ad Abbates manaer.t haec potestas benedicendi.— Manasse ex coasuetudine quidam aiunt. — His positis, dicendum imprimis est Abbates regulares posse vestes sacras, et pallas altaris, et corporalia benedicere ; non tamen possunt consecrare calices, vel aras, nec consecrationem ullam efliccre quae unctionem chrismatis requirat. Utraque pars communis est Canonistarum in cap. Abbates, de Privilegiis, in 6, et in Clementina Attendentes, de Statu monachorum. Ut autem singulas partes probemus, dubitari potest circa priorem, unde duxerit originem haec potestas, vel quo jure fundetur; nam in decretis cap. praeced. citatis nulla de hac potesiate fit mentio, sed solum de benedictione, et ordinatione monachorum, ex quibus, esto majoris momenti sit saltem quoad sacramentalem ordinationem, non licet infer - re hanc potestatem, quae diversae rationis esi; et similiter in d. cap. Abbates, dicitur quidem hujusmodi Abbates posse in suis Ecclesiis, quae ad eos pertinent, pleno jure benedictionem solemnem post Missam, Vesperum aut Matutipum tribuere; de alio vero benedictionis cenere non fit mentio, neque es illa colligi potest propter argumentum factum; quin potius, per argumentum ab speciali, dum haec benedictio tantum exprimitur, alia videntur negari. Propter haec Doctores communiter hoc reducunt ad consuetudinem. Difficile autem cst explicare quomodo actus ordinis consuetudine praescribatur, quia pendet es potestate ordinis, quam non potest dare consuetudo, licet dare valeat potestatem jurisdictionis. Quod autem hi actus sint potestatis ordinis, constat, tum quia non possunt fieri nisi saltem a sacerdote; tum etiam quia in eis servatur certa torma, et solemnitas ad rem aliquam divino cultui sacrandam ordinata; tum etiam posteriori, quia sacerdos vel Episcopus ligatus censura, et hos actus exercens, fieret irregularis. 3. Quo pacto explicetur a nonnullis talis consuetudo. — Duobus ergo modis hoc explicari potest: primum, juxta sententiam Angeli, verb. Benedictio, num. 1, dicentis, Sacerdotem simplicem, ex vi suae ordinationis posse conficere haec sacra, benedicendo vestes, cic., nisi prohibeantur (imo, quod gravius est, idem dicit de benedictione calicis). Quod si hoc verum est, facile intelligitur potuisse per consuetudinem introduci, ut his Abbatibus non censeatur prohibitum hoc ministerium. Verumtamcen fundamentum Angeli, ut ipse fatetur, receptum non est communiter, et illud etiam reprobarunt postea Sylvester et alii. Deinde ipse tantum illud ostendit a postcriori, quia potestas illa consuetudine acqui- ritur, quae nec est bona collectio, ut statim dicam, nec ostenditur cui sacerdoti conveniat haec potestas, eo ipso quod sacerdos est ; quocirca, ut sacerdos habeat hanc potestatem, non satis est quod non sit prohibitus, sed necessc est ut positive illi sit coucessa. Nam, ut dixi in tom. 3 tertiae part., disp. 15, sect. 3, sicut haec sacramentalia ab Ecclesia sunt instituta, ita ministri eorum per Ecclesiam determinari potuerunt et debuerunt. Nec videtur dubium, quin potuerit Ecclesia a principio instituere smplicem sacerdotem, ut proprium et ordinarium ministrum harrm benedictionum, cum in hoc nulla sit repugnantia, ut ibi cum Durando dixi. Quod autem ita factum sit a principio, nec probari potest neque est verisimile ; ergo et gratis asseritur sacerdotem hoc posse, nisi prohibeatur, sed dicendum potius esset, si ei concedatur, et verisimilius est (quod communis habet sententia), ex primaeva institutione solos Episcopos esse ordinarios ministros harum benedictionum, et consequentcr in iliis solis esse hanc potestatem quasi ordinariam. Probatur, tum ex c. Consulto, de Consecr., d. 1, ubi dicitur corporale debere esse ab Episcopo bcnedictum, neque id ponitur tauquam speciale, ut Sylvester indicat, sed pro oeccasione loci iliud potius quam alia nominatur ; significatur autem talium rerum benedictionem ordinario jure Episcopalem esse, tum ex Pontificali Romano, ubi semper ponitur Episcopus tanquam ordinarius minister harum bcenedictionum, semperque supponitur debere csse Pontificem, qui mitra uti valeat ; tum etiam quia ad majorem reverentiam et aestimationem talium rerum, ita fieri oportebat ; cujus siguum etiam est, quia nunquam legimus hoc licuisse omnibus sacerdotibus, cum tamen ctiam expressam prohibitionem non lcegamus ; ergo ideo fuit semper prohihita, quia non fuit concessa, ut a simili colligitur ex c. Quamovis, 68 dist., ubi de Chorepiscopis dicitur, non posse ea quae sunt propria Episcoporum, quoniam, quanquam consecrationcm habeant, Pontificatus apicem non attigerunt.
4. Melior explicandi modus. — Alio ergo modo explicari potest illa consuetudo, distinguendo, quaedam convenire Episcopis ratione suae consecrationis, ex vijuris divini, qualia sunt confirmationis sacramentum dare, ordinare, et similia, et de his verum est non posse consuetudine acquiri, c. Quanto, de Consuetudine ; et ratio a priori est, quia nec consecratio potest acquiri consuetudine, nec consue- tudo potest mutare jus divinum, et de his intelligi debet communis doctrina Canonistarum in dicto c. Quanto, et in c. Aqua, de Consecratione eeclesiae vel altaris. Alia vero sunt quae Episcopis conveniunt et reservantur ex institutione Ecclesiae, ut ea de quibus agimus, ct in his videtur consuetudo posse habere vim ad conferendam potestatem, quia haec potestas in hoc comparatur jurisdictioni, quod per solam extrinsecam concessionem dari potest ; ergo sicut jurisdictio propier hanc causam consuetudine acquiritur, ita etiam hac potestas. Item, quia haec dari potest per extrinsecum privilegium ; sed consuctudo dare potest privilegium.
5. Justantia solvitur. — Explanatur solutio. — Dices : ergo posset consuetudine acquiri, et sacerdos possit Ecclesiam reconciliare, quia hoc etiam ex institutione Ecclesiae pertinet ad Episcopum; consequens est contra dictum c. Aqua, de Consecrat. Eeclesi:e vcl altaris. Respondetur ibi esse sermonem dc privata consuetudine Episcopatus Bracharensis, qua ad hanc potestatem introducendam satis esse non poterat, sine consuetudine Ecclesiae Romanae,quod est valde considerandum, ut ita intelligatur sententia communis, quam tractamus. Ut autem hujus ratio intelligatur, adveriendum est quoddam principium in eo textu positum, scilicet, Episcopum non posse delegare quae sunt ordinis Episcopalis inferioribus sacerdotibus, sed tantum aliüs Coepiscopis, ut nabetur etiam in c. Quod sedem, de Offic. ordin., cum tamen Summus Pontifex possit aliqua ex hnis committere inferioribus sacerdotibus, ut nunc supponimus. Ratio autem difterentiae est, quia actus ordinis, aut est jure divino annexus ordini Episcopali, et sic vel a nemine potest committi inferiori sacerdoti, vel non nisi in aliquo raro casu a solo Summo Pontifice ex plenitudine potestatis. Aut talis actus est annexus Episcopali ordini ex institutione Ecclesiae, et sic etiam talis institutio ad Summum Pontificem spectat, et idco nullus inferior potest institutiones mutare, aut alteri sua potestate illud ministerium committere , nisi in casibus in jure expressis. Quia ergo cousuetudo non habet vim ad dandam aliquam potesiatem nisi ex tacita voluntate iilius principis, qui talem potestatem delegare potest. ideo in praesenti privata int sic dicam) dicecesana consuetudo non fuit sutficiens ad hujusmodi potestatem conferendam ; geueralis autem consuctudo Ecclesiae Bomanae sufficit, quia in ea Pontificia auctoritas intervenire censetur.
6. Consuetudo non dat potestatem Abbatibus ad benedicendum vestes sacras, sed est signum data. — Quomodo probabiliter credatur collatam fuisse hanc potestatem a Pontificibus. — Ultimo tamen observandum est, quod alias diximus de jurisdictione, multo magis habere locum in hac potestate, scilicet, consuetudinem ipsam non concederc hane facultatem, sed esse signum concessionis a superiori factae, quod multo magis in praesenti verum censco; nam jurisdictio absquc speciali concessione potest acquiri per consuctudinem legitime praescriptam adminiculo juris, ita circa hoc expresse dispouentis ; de hac vero potestate nullum extat expressum jus, quod consuetudine possit acquiri; est ergo haec consuetudo signum concessionis a Summis Pontificibus factae circa talem facultatem ; et verisimile mihi est manassc ex aliqua expressa concessione vel institutione Pontificum, quam in hunc modum probabiliter declaro, supponendo Abbates non posse jure ordinario, seu ex vi hujus consuetudinis has res sacras benedicere, nisi ipsi benedicti sint. Argumento c. Quoniam, d. 69, et c. Cum contingat, de JEtate et qualitate, quod ctiam sentiunt communiter Doctores, et patet etiam , quia siue benedictione non possunt jure communi uti insigniis Episcopalibus; crgo multo minus possunt hos Episcopales actus participare. Requiritur ergo benedictio ; et illi censetur esse annexa ipso jure potestas benedicendi has res sacras. Et hinc verisimile fit, hujusmodi Abbatum benedictionem, ex voluntate et institutione Summorum Pontificum habuisse vim conferendi hanc potestatem, e potest ita declarari. Nam in ipsa benedictione Abbatis dicitur per eam ordinari Abbatem, et constitui in ordine Praeiatorum Ecclesiae , et quodammodo participare dignitatem Episcopalem ; ergo mirum non est quod, ex vi benedictionis hujusmodi , participet etiam aliquos actus Episcopales inferioris ordinis, et qui etiam possunt simplici sacerdoti committi.
7. Objectio contra nuunc dicia ex communi sententia. — Sed adhuc obstat huic communi sententiae privilegium ab Iunocentio VIII concessum Cisterciensibus, nt Generalis et quatuor praecipui Abbates possint pallas altaris et omnia ornamenta Ecclesiastica benedicere; ergo signum est hoc non convenire illis ex vi benedictionis, nec esse commune omnibus Abbatibus perpetuis, alias nihil Abbatibus illis speciale concederetur. Respondeo propter hoc incertum mihi esse quid ante tempora Innocenir VIII in hoc habuerit consuctudo; potuit ta- men ab eo tempore vel ea occasione introduci. Nam Innocentius IV, qui plusquam ducentis annis praecessit, in Clem. Attendentes, de Statu Monachorum , negat Abbates hoc posse ex consuetudine. Deinde dicitur ex consuetudine solum posse Abbatem benedicere paramenta sui monasterii, ut notat Geminianus, in c. Abates, de Privilegiis, in 6. In illo autem privilegio amplior potestas illis Abbatibus specialiter conceditur ; nam verba sunt: Pallas altavis el omnia ornamenta ecclesiastica, quae non limitantur ad sola illa quae monasterii sunt, sed absolute ad omnia extenditur. Addit vero Sylvest., verb. Benedictio, n. 5, consuetudinem jam tenere, ut omnes possint cujuscumque loci paramenta benedicere ; quod ipse etiam fundare conatur in dict. c. Abbates, juncta gloss., verb. Quasi Episcopalem. Sed ex jure illo nihil colligitur , quia jurisdictio quasi Episcopalis non dat facultatem ad actus ordinis, nisi alias expresse concedatur; de consuetudine autem probabilius id est, quamvis jam magis videatur in privilegiis fundata.
8. Ostenditur jam secunda pars ejusdem primae assertionis , quod sit vera de facto. — De gossibili tamen contraria pars cera est. — Ex his ergo satis probata est prior pars assertionis afrmativa ; altera vero, quae negativa erat quoad consecrationes, quae fiunt cum unctionc chrismatis , probatur primo , quia nullo jure vel consuetudine (ut omnes fatentur) concessum est ; et alias constat hos actus esse Episcopales. Imo sunt qui censeant esse adeo striete Episcopales, ut consuetudine praescribi non possint, quod tenuit Sylvester supra, et non parum favet usus non concedendi talem lacultatem. Contrarium tamen tenet Angelus vum Cardinali, quod in rigore verius est, quia hoc simpliciter est ex jure humano. et ita potuisset Papa, si voluisset, hunc actum etiam adjungere, quasi ex officio, Abbatiali dignilati, ac benedictioni. Deinde in dicto privilecio Innocentii VIIT, dictis quatuor Abbatibus et Generali Cisterciensi conceditur, ut possint cliam calices et altaria consecrare, chrismatc sacro prius ab aliquo Antistite Catholico reccpto; non est ergo dubium quin possit Ponlifex hunc actum committere sacerdoti non Episcopo ; cur ergo non poterit etiam consuetudine praescribi , vel benedictioni Abbatis ipso jure conjungi ? De facto vero certum est non ita factum esse, imo et de illo speciali privilegio mihi incertum est an fuerit usu receptum, et an nunc duret.
9. Facultas praedicta, seu anuega quodam- modo Abbatibus ad quid extendalur , seciusis aliis privilegiis. — Atque hinc ulterius addendum est facultatem hanc non esse extendendam ultra benedictiones earum rerum quae ad sacra vestimenta pertinent, vel pallas, seu ornamenta altaris, sub quibus etiam corporale comprehendimus ; nam ad haec omnia, et haec sola extenditur consuetudo, ut omnes Doctores docent. Quare, licet in Pontificai Romano multae aliae res nominentur, quae sine benedictione olei benedicuntur, nihilominus non extenditur haec facultas ad omnes illas, sed tantum ad supradictas. In dicto autem privilecio Innocentii VIII conceditur dictis Abbatibus, ut possint etiam benedicere vascula ad reponendam sacram Eucharistiam, et quascumque imagines. Item ut possint ecclesias seu monasteria sui Ordinis, quoties fuerit opportunum , dummodo ex homicidio polluta non forent, reconciliare aqua prius per aliquem catholicum Antistitem (ut moris est) benedicta obtenta; hoc autem privilegium quoad hanc partem non est communc, sed particulare quorumdam Abbatum. Denique, licet haec facultas olim solum concederetur Abbatibus benedictis, tamen Julius II, in privilegio Sacrae Religionis, concesso familiae Cisterciensi in Hispania, quod inter impressa est 19, concessit Abbatibus triennalibus ut vestes, tunicas, et alia ornamenta, pro celebratione Missarum et aliorum divinorum officiorum, in ecclesiis monasteriorum praedictorum duntaxat necessaria, benedicerent.
10. Assertio tripartita.—Prior pars suadelur per viam communicationis.— Dubitatio contra hanc partem removetur. —Secundo dicendum est Praelatos ordinum Mendieantium etiam posse sacra ornamenta benedicere, imo et suas ecclesias vel coemeteria. Prior pars probatur imprimis per vim communicationis; nam quoad hanc benedictionem, est in usu et praxi rcligionum, camque supponunt omnia compendia privilegiorum religionum, ut videre licet in Compendio Minorum, verbo Benedicere, et iu Compendio Societatis, eodem verbo, S 3. Unde considerandum est, quoad alios Praelatos, qui non sunt Abbates, non posse allegari consuetudinem, ut immediatam rationem, seu titulum hujus facultatis, quia revera nulla est talis consuetudo, nec probabilis ratio ejus; debet ergo fundari in alique privilegio, quod potest esse vel directe concessum in hac specie Mendicantibus, vel omnibus, vel alicui relicioni illorum ; vel tantum indirecte per viam communicationis cum religionibus monacha- libus. Et de hoc posteriori modo posset alicui esse dubium, propter dicta in capite praecedenti. Nam si non est communicatio cum illis in eollatione ordinum minorum, cur erit in hac benedictione ? Item quia non communicant eum eis in facultate utendi insigniis Pontifiealibus; ergo neque in hac benedictione ; nam haec duo sese comitantur. Unde Congrevatio Cardinalium, in quodam responso, circa Concilium Tridentinum, sess. 23, c. 10, sic inquit : Abbas qui est benedictus, vel qui ea privilegio Sedis Apostolice habet, ut Pontificalia exercere possit ac si esset benedictus , potest omnia sacra benedicere, illis eaceptis, in quibus unctio requiritur. Nibilominus omnes, ut dixi, in hoc admittunt communicationem, cujus ratio statim patebit.
11. Posterior pars etiam per directam concessionem ostenditur cum suis limitationibus ct ampliationibus. — Secundo ergo probatur assertio, quia simile privilegium directe concessum est Minoribus per Leonem X, ut habetur in Supplemento Minorum, concessione 55, et in Compendio eorumdem, verb. Penedicere, 8 14, et in Compendio Societatis, eodem verbo, S f. In quo privilegio duplex ponitur limitatio : una, ut solum pro suorum fratrum usu possint hac benedicere ; alia, ut benedicere non possint ea in quibus chrisma intervenit ; in reliquis vero amplissima est concessio, nam extenditur ad ecclesias, ceemeteria, capitula et oratoria benedicenda, et consequenter etiam ad reconciliandam ecclesiam pollutam. quolies opus fuerit, sine alia limitatione, ut notatur etiam in Compendio Societatis, verb. Fcclesia, S 2. ltem extenditur ad paramenta et ornamenta, et alia quacumque ad divinum cultum necessaria. Unde fit, ut etiam corporalia possint benedicere, et pyxidem Eucharisse, etomnia alia, quae ad altaris ornamentum, vel ad usum sacrificii Missae juxta morem Ecclesiae Romanae benedici solent. Deinde quoad personas conceditur haec facultas non solum Generalibus et Provincialibus, sed ctiam conveutualibus Praelatis ; et sub his comprehenduntur omnes vicarii, qui in defectu Pralatorum eorum regimen et jurisdictionem tenent ; illos enim supra, c. 22, n. 4, diximus sub nomine Praelatorum comprehendi, et in praesenti expressius declaratum est a Pio V, in quodam privilegio Hieronymianis;concesso. Praeterea in dicto privilegio Minorum additur, ut idem possint alii fratres ejusdem Ordinis, qui ad hoc in Cagntulo generali deputati fuerint. Alii vero referunt concessum fuisse a Sixto IVordini Minorum, ut omnes simplices sacerdotes possint haec sacra benedicere, exceptis corporalibus. Ita refert, ex Summa Rosell., Sylvester, verb. Penedictio, n. 4, qui inde infert idem posse sacerdotes Ordinis Pra:- dicatorum. Existimo tamen hanc tantam amplificationem non esse in usu, neque etiam expedire. Praeterea, limitatio illa de benedicendis tantum vestibus ad proprium usum, sublata creditur per viam communicationis, per dictum privilegium Innocentii VII concessum Cisterciensibus. Nam expresse dixit, tan sui monasterii, quam undecumque sit. Et in Compendio Societatis, verb. Benedicere, S2, refert privilegium concessum, a Julio If, Priori generali Canonicorum Sancti Salvatoris, quos impliciter et sine limitatione conceditur facultas benedicendi haec, quae sunt saeris usibus necessaria. Atque ita supponitur fieri posse, in scholio ejusdem compendii, dum pro usu hujus potestatis quoad externos, prudens moderatio adhibetur, scilicet, ut non fiat nisi necessitate urgente et Praelatis distantibus, et sine illorum offensione. Ex quibus tantum constat actionem hanc esse ex his qua a Prelatis Mendicantium juxta suum institutum exerceri possunt, alias per propria et directa privilegia non ipsis concederetur, et ideo quoad ipsam gaudere possunt, per viam communicationis, etiam privilegiis Abbatibus concessis, et hactenus de Praelatis religionum.
On this page