Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER TERTIUS DE RELIGIOSIS DESERENTIBUS VEL MUTANTIBUS ALIQUO MODO STATUM SUUM, ATQUE DE OBLIGATIONIBUS EORUM.

1. Hactenus dictum est de omnibus, quae spectant ad statum religiosum in communi sumptum. Nunc, priusquam sequenti tractatu descendamus ad species ejus, oportet etiam in generali tractare de his qui ab hoc statu deficiunt, vel illum mutant quocumque modo , nam oppositorum cognitio ad eamdem doctrinam spectat, atque adeo quas obligationes per talem mutationem deponant, vel retineant, aut etiam de novo incurrrant ; unde merito praesens liber ad tractatum hune de obligationibus veluti accessoriis annectitur.

2. Mutatio de religioso in non religiosum dupler, et utraque ab hoc libro aliena. — Prima suutatio per totalem dispensationem. — Potest autem in praesenti duplex distingui mutatio: una, qua fit aliquis ex religioso non religioss ; alia, qua retento statu religioso, fit mutatio in usu et vita illius, vel in alium statum. De priori modo hic non agimus, quia solum duobus modis contingit: unus est per dispensationem Summi Pontificis, de qua satis in superioribus ostensum est esse possibilem ex causa gravissima ; facta autem illa mutatione modo legitimo, per se loquendo, nulla superest obligatio prioris status, quia omnino sublatus est, si dispensatio fuit absoluta ; nam si habet admixtam commutationem aliquam , maanebit obligatio ad illud opus in compensationem impositum, quae obligatio est vel praecepti a superiore dispensante impositi, velerit potius cujusdam voti simplicis, quod virtualiter fit, quando talis commutatio acceptatur, quia suscipitur illa tanquam cbhgatio religiosa succedens loco alterius quae aufertur, et accipitur sub eodem genere obligationis. Dico autem , seclusa commutatione , nullam tunc manere obligationem rigorosam prioris status, quia nec vota manent, nec subjectio ad regulam ; nihilominus ex quadam decentia manet quaedam obligatio honeste vivendi, et consentanee ad priorem statum, quoad fieri possit. Dixi etiam, dummodo legitima sit dispensatio, quia si sit subreptitia, aut sine justa causa, et consequenter nulla, nullam auferet obligationem, et ita erit judicandum de tali persona, sicut de Apostata et fugitiva ; de quibus statim dicemus.

3. Secunda mutatio per relawationem votorum.— Alius modus, quo haec mutatio contingit, est, per talem ejectionem a religione, quae includat votorum irritationem, et hic modus non habet locum in religiosis professis, sed est specialis in religione Societatis, quoad aliqua membra illius, et ideo in specialem tractatum hunc modum reservamus.

4. De mutatione non tollente vinculum substantiale religiosi status hic tractatur. — Multiplex modus dicte mutatonis tractandus. — Retento autem religioso statu quoad vinculum et substantiam ejus, potest fieri desertio vel mutatio illius quoad usum communis vitae, habitationem, habitum, subjectionem ad regulam, et alios mores vitae religiosae. De hac ergo mutatione duo praecipue a nobis explicanda sunt, quibus, scilicet, modis licite vel illicite fiat, et post illam factam, quae obligatio maneat in religioso, quatenus talis est. Ut autem in particulari distincte rem tractemus , distinguere possumus quinque vel sex modos hujus mutationis. Quaedam enim est voluntaria, sed illicita, ut est per fugam vel apostasiam. Alia est involuntaria, quae supponit causam illicitam ; tamen cum fit, sine culpa fieri potest, ut est per justam ejectionem. Alia est voluntaria, et potest esse licita ex justa dis- pensatione, solum ad vivendum extra conventum, vel ad tempus, vel perpetuo, vel retento habitu, vel mutato. Quarta mutatio fit per transitum ad alium statum, non repugnantem priori, qui potest esse vel status in alia rehgione, vel ascensus ad gradum Episcopalem, quibus etiam addere possumus transitum ad serviendum Ecclesia , in aliquo beneficio saeculari, vel regulari, de quibus omnihus sigillatim dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum