Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Quando religiosus sit fugitivus vel apostata censendus, et quas ob id crimen incurrat poenas. .

CAPUT I. QUANDO RELIGIOSUS SIT FUGITIVUS VEL APOSTATA CENSENDUS, ET QUAS OB ID CRIMEN INCURRAT POENAS. .

1. Generalis assertio de peccaminoso discessu a conventu. — De primo ejus modo. — Primum omnium supponendum est, religiosum professum non posse licite suo arbitrio, et sine dehita facultate, a sua religione, imo neca suo conventu discedere, quia ratione sui status et professionis ad perpetuam perseverantiam obligatur, et consequenter ratione regulae vel obedientia: tenetur aliquo modo ad vitam religiosam in claustro vel in clausura retinendam sub propris insigniis seu habitu talis religionis, ut supra, lib. 1, a c. 5, ostensum est. Non potest ergo licite suam religionem vel monasterium relinquere absque legitima facultate. Haec igitur mutatio sine culpa non fit. Sunt autem varii gradus hujus mutationis , et consequenter etiam culpae, quos oportet distinguere. Primus et minimus est quando quis egreditur e monasterio sine scientia Praelati, servando, in reliquis, omnia quae in ordinario et quotidiano egressu servari solent, id est, de die, et per conmunem januam, et ab breve tempus. Et licet talis egressio, secluso scandalo ac prava intentione , imo et secluso praecepto sub obedientia vel declaratione alia Praelati, aut statuti (materia enim capax est gravis obligationis si imponatur, quia multum spectat ad custodiam disciplinae religiosae), videri possit esse levis culpa, de quo Navar., commento 4, de Regularibus, a n. 29, praesertim in 35, imo et ab ea excusari, si fingantur casus justae necessitatis, vel magnae utiIttatis, ita ut prudenter praesumatur superioris absentis, vel etiam ad quem non sit aditus in eo articulo, licentia; attamen vix poterunt in tali egressione omnes dictae circumstantiae convenire; unde juxta earum defectum, gravior etiam erit culpa ; ut si non per consuetam ja- nuam, aut nec per januam, sed per aliam extraordinariam viam fiat egressio, quod vix poterit per aliam honestam circumstantiam a mortali peccato excusari saltem propter morale pcriculum scandali et infamise, non tantum ipsius egredientis, sed etiam religionis. Multo tamen erit gravius si sit de nocte, quia nunquam excusabitur, etiamsi fingamus, quod vix credi potest, fieri sine intentione graviter peccamino - sa ex suo objecto. Et ita Clemens VIIT, in decreto de casibus pro regularibus reservandis , absolute ponit nocturnam ac furtivam e monasterio egressionem, etiam non animo apostatandi ; reservatio autem de gravi culpa fit. Quocirca etiamsi nullum sit expressum jus canonicum quod in universum egressionem sine licentia, sub mortali prohibeat ; nec etiam in regula alicujus religionis sit fortasse expressum praeceptum hoc prohibens sub mortali; nihilominus ex communi observantia, et consuetudine omnium religionum hoc videtur esse receptum sub gravi obligatione, quia ea consuetudo (quae vim legis habet) non curat rarissimum casum, qualis esset qui propter illas omnes circumstantias omni malitia careret. Est tamen difficile ad explicandum in qua specie talis malitia sit, et contra quam virtutem directe militet, seclusis effectibus scandali vel infamiae praedictae, ac seclusa malitia ex pravo fine, quae omnia sunt per accidens. Dico tamen esse extrinsece contra justitiam , et, quia versatur circa rem sacram, includere malitiam sacrilegii. Monasterium enim, et clausura ejus, res quaedam sacra est, quae graviter violatur per furtivam ac nocturnam egressionem, ideoque intrinsece continet gravem injuriam religionis et rei sacrae. Quanquam ob tale crimen nulla sit censura vel poena alia ipso jure posita, neque etiam sequatur alia obligatio ex eo delicto, per se loquendo, praeterquam ad emendationem, et condignam poenitentiam, et ad procurandum omnimode ne talis actus in religionis vel alterius infamiam vel nocumentum aliud redundet.

De secundo modo peccamanosi discessus.

2. Hic modus fuge continet peccatum mortale.— Secundus gradus hujus mutationis est, quando quis sine licentia egreditur monasterium fugiendo ab obedientia et subjectione proprii Praelati, non quidem animo manendi in saeculo, nec relinquendi religionem aut habitum ; sed alia occasione vel praetextu, cum mora notabili et scandalosa, quamvis semper quasi in via ad redeundum. Et hiec lapsus gravior est, et videtur sane ex objecto peccatum mortale ( nisi justa excusatio interveniat , quamvis non attingat veram et propriam rationem apostasiae, ut omnes Doctores statim citandi docent. Potest ergo illa proprie dici fuga a monasterio, non tamen apostasia, quae plures conditiones requirit infra tractandas, ubi etiam dicemus, quomodo in rigore differant malitiae horum peccatorum. Est autem hujusmodi fuga peccatum grave. Primo quidem (ut mihi videtur ) ex natura talis status, vel professionis , ratione cujus tenetur quis subesse potestati et imperio Preelati talis religionis, et esse unitus suo corpori sub tali capite ; qui autem hoc modo exit a monasterio, subtrahit se durabiliter, seu permanenter, pro aliquo notabili tempore , a potestate et dominio sui Praelati et religionis ; ergo peccat graviter contra justitiam et religionem. Secundo, constat hoc esse opus natura sua scandalosum, tam ipsis religiosis , quam externis, et de se creans magnam infamiam religioni. Tertio, hoc specialiter prohibitum est in Concilio Tridentino, sess. 26, c. 4, de Regularibus, ubi specialiter de hoc egressu loqui videtur, cum dicit : Non lireat regulariLus a suis conventibus recedere. Non enim possunt haee verba proprie accommodari ad egressum ex sola domo ad breve tempus, de quo in priori puncto dictum est, quia per illum non dicitur quis proprie recedere a conventu. Nec propter illum potest quis juste reputari desertor sui instituti, sicut hic quem tractamus damnatur ibi a Concilio. Nam subdit, eos. qui ita recedunt a suis conventibus fugitive, ab Ordinariis tauguam desertores suovuin institutorum puniendos esse.

3. Quomodo punienda talis culpa. — Quarto dicta punitio probat a posteriore gravitatem.— Ubi etiam obiter adnotari potest propter hoc crimen nullam incurri poenam ipso facto ex vi communis juris; specialia enim religionum singuli religiosi consulent. Adnotant etiam Cardinales in quodam responso suo, non dixisse Concilium, ut excommunicentur, sed vt puniantur, in quo indicat, alio modo cogendos et castigandos essc, non vero excommunicandos, nisi fortasse necessarium sit. Quam jurisdictionem Ordinariorum ampiificavit Sixtus V, in Motu proprio contra illegitimos, etc., qui est 73 in Bullario, ubi praecipit Ordinariis et ministris eorum, ut curent diligenter inquiri, an regulares vacantes vel divertentes ad saecularia hospitia litteras suae obedientiae secum ferant. et alioquin contra illos procedant, et tamdiu sub custodia detineant, donec de illis certa notitia habeatur. Praelatis autem regularibus praecipit, ut eos sine tali licentia (nisi alias cogniti sint) in hospitium recipiant sub gravibus poenis. Ipsis autem regularibus sic vagantibus, vel sine licentia incedentibus, nullam novam prohibitionem aut specialem poenam imponit. Haec autem omnia satis manifeste ostendunt esse hoc grave crimen ex genere suo.

4. De excusatione ab hac culpa. — Dixi autem nisi justa excusatio intercedat, quia non est hoc adeo intrinsece malum, quin ex justa et necessaria causa possit honestari. Omitto autem ignorantiam, quae vix in hujusmodi necotio intervenire potest, quamvis juvare nonnihil possit, concurrentibus aliis circumstantiis, de quibus statim. Communis ergo excusatio esse solet, si interveniat nimia vexatio proximi Praelati cum manifesta injuria, vel ultra modum puniendo aliquod delictum, vel certe sine justa causa affligendo, vel auferendo ea quae ex ordinario jure religionis debentur, praesertim cum dedecore et infamia; tunc enim si religiosus sine licentia recedat, non animo vagandi, sed eundi ad superiorem Praelatum, qui se dcefendat, videtur excusaria culpa, tum quia jus defensionis naturale est, tum etiam quia ibi intervenit voluntas interpretativa majoris superioris.

5. Bannes et atii eam non admittunt. —Hanec vero excusationem in nullo casu admittendam putant aliqui viri graves, quibus assentitur Bannes, 2. 2, quaest. 13, art. 1, tum propter absolutam prohibitionem Concilii Tridentini, quod addit, etiam praetextu ad superiores suos accedendi, etc., et sub poena adeo severa, ut indicet satis in illo facto peccatum grave; tum etiam quia id non fit sine gravi scandalo et perturbatione Religionis. Tenetur autem quis paulisper sustinere et cedere juri suo propter commune bonum, et ideo ipsi etiam Superiores Praelati non solent tales excusationes admittere, sed graviter puniunt ad se hoc praetextu confugientes. Nihilominus contrariam sententiam tenet Navarrus., Comment. 2, de Regularibus, num. 61, citans Baldum, Decium, et alios, quia hujusmodi accessus ad superiorem est quaedam virtualis seu implicita appellatio, argumento cap. Dlecti, 2. de Appellat., et legis Contra pupillum, S Ts qui, ff. de Re judicata. Justa autem appellatio nemini denegatur. Hoc autem fundamenium parum profecto urget, quia appellatio etiam est interdicta religiosis, ut praeced. lib., cap. 11, visum est; et licet in manifestis injuriis permittatur, non tamen subtrahendo religiosum propria auctoritate ab obedientia sui superioris. Quidquid vero sit de voce appellationis, propria ratio est paulo ante insinuata de justa defensione. Quam (inquit Navarrus) noluit prohihere Concitium Tridentinum, quia non est verisimile voluisse impedire tam intrinsecum et naturale jus ; solum ergo prohibet voluntarium accessum propter alias causas.

6. Auctoris sententia.—lnter has sententias prior est magis tuta et regulariter sequenda; quia, licet hic aecessus per se non sit intrinsece malus, tamen et de se male sonat, et regulariter habet adjuncta gravia incommoda. Nihilominus in rigorc, si causa sit evidenter justa, etsatis publice nota, res non est per se mala, propter rationem factam de justa defensione ; nec etiam prohibita est a Concilio Tridentino, ut bene explicatum est. Et optime coniirmat Sixtus V, in declaratione ad suum Motum proprium supra citatum, ubi de his regularibus peregrinantibus sine licentia suorum superiorum addit: Quod si dicerent se ad Apostolicam sedem confugere, ob gracamina a suis superioribus sibi illata, et ideo a ipsis supevioribus licentiam et litteras obtinere non potuisse, non propterea ullo modo recipi debet, nisi fide dignorum testimonio de petita ab eis licentin, et per suos superiores dencgata constiterit. Ex qua exceptione manifeste colligitur, non esse omnino cet semper malum egrcdi claustrum sine licentia Praelati praetextu adeundi superiorem. Et quamvis ibi Sixtus solum loquatur de pratexiu confugiendi ad Apostolicam Sedem, tamen eadem proportionalis ratio est de praetextu adeuudi Provincialem, vel Generalem, tum quia in his est sufticiens jurisdictio ab eadem Sede Apostolica communicata ; tum etiam quia, si rationes exitrinsecas respiciamus, non minus scandalzare et perturbare solct hnjusmodi Romana profectio sine voluntate Praelatorum regulariter, quam profectio ad superiorem Praelatum rcligionis, sine inferioris consensu; si autem respiciamus rationem intrinsecam, eadem nccessitas et justa causa esse potest adeundi tales Praelatos; imo, quoties sufliciens fuerit intra religionem dcefensionem quaerere a majore Praelato, sine causa tentaretur major profectio.

7. Quando non sit opus patrono licentia adeundi ad superiorem Prelatum. — Unum autem vakle notandum occurrit in dictis verbis ; significat enim Sixtus, ut hoe recte fiat, necessariam esse licentiam petitam, licet non sit obtenta, quia sine sufficienti testimonio petitae licentiae non vult admitti excusationem ; per quod videtur excludi quod Navarrus supra ait, non esse petendam licentiam ab co cujus gravamen per superiorem tolli procuratur, quod significat glossa, 1, in cap. Cum pastoris, 2, q. 1, et sumi videtur ex cap. Ea parte, de Accusationibus. Sed glossa praedicta non loquitur dc licentia petita, sed de consensu, qui includit licentiam etiam concessam; quod si hoc tantum voluit Navarrus, non repugnamus. Addo vero ctiam petitam licentiam, de rigore juris, et in foro conscientiae, non videri simpliciter necessariam, quia nullo alio jure positivo praecepta est in hoc casu, in quo scilicet consensus Praelati non est necessarius, nec Sixtus V directe hanc praecipit, sed, ex praesumptione quadam, sine illa non vult admitti excusationem ab Ordinario; illa vero praesumptio non oberit conscientise, si revera solum omissa sit, quia nullus ejus fructus sperabatur. Quocirca hoc in particulari pendet ex circumstantiis. Nam si subditus timeat Praelatum immediatum non solum non esse concessurum facultatem, sed etiam omnino impediturum recursum ad superiorem, vel negotiationibus effecturum ut superior Praelatus falsis informationibus praeveniatur, vel alio modo noceat suae defensioni,. tunc excusari poterit subditus etiam a petenda 1icentia. Quod si fortasse ob eam rem in itinere capiatur, vel alias poenas sustinere cogatur, non est hoc argumentum sufliciens culpae in conscientia, sed praesumptionis ejus in exteriori foro: in quo si de veritate constiterit, cessabit sine dubio afllictio, et dabitur religioso testimonium, quo possit secure ad superiorem pervenire.

8. Quando sit opus. —Si autem ex petitione licentiae nulum damnum timetur, petendam esse censeo, et imprimis si est aliqua spes obtinendi illam, vel etiam, si nulla est sufliciens ratio desperandi, omnino necessarium judico illam petere, quia tenetur religiosus, per se loquendo, non ire sine licentia; ergo tenetur etiam prius procurare illam, neque habet justam causam hoc omittendi, quanco non habet probabilem rationem desperand:, neque timet aliquid incommodi. Imo, licet non habeat spem obtinendi licentiam, debet ilam petere. Primo ex quadam urbanitate, ne suum Pralatum contemnere videatur: Secundo, ut causam suam, quantum in se est, justiorem faciat ; tertio, quia haec potest ess maxima ratio sedandi scandalum ; nam si quod postea nascitur, illius causa potius Praelatus quam subditus censendus est. Denique necessarium est ut tanta sit necessitas, quae non det locum petendi prius licentiam a superiori Praelato, et expectandi illam, nisi res talis sit, ut ad plenam iuformationem necessaria sit praesentia, nec speretur per solas litteras aliquod remedium vel licentiam posse obtineri. Est autem raro et difficile haec omnia simul concurrere ; difficilius item est subdito in hujusmodi casu prudens judicium ferre in sua causa, et ideo nunquam hoc facere debet sine prudentium consilio, qui raro, ut existimo, id suadebunt aut permittent.

9. Propter culpam predicti secunadi gradus incurri exconmunicationem putat Rebuffus.— Tandem vero quaeri potest, an sit aliqua censura vel poena propter hunc exitum. Nam Rebuffus, in Practica, part. 2, tit. de Dispensatione cum regularibus, dicit propter hoc delictum incurri excommunicationem ipso facto. Probat primo, ex cap. 2, de Clericis vel monachis, in 6; sed ibi solum est sermo ve] de religioso dimittente habitum, de quo statim dicemus, vel de accedente ad studium litterarum, sine legitima licentia sui Praelati. Unde illa excommunicatio non extenditur extra hos casus, ut tom. 5 tertiae partis latius explicuimus. Probat secundo, quia sicut piscis sine aqua caret vita, ita sine monasterio nonachus, cap. Placuit, 2, part. 16, quaest. 1. Sed illud dictum est ratione periculi vel ratione culpae, non ratione censurae.

10. Oppositum suadetur primo. —SGSecundo. —bicendum est ergo propter hoc crimen nu!- lam esse censuram vel poenam ipso jure laiam, ut recte docet Navar. supra citatus, in n. 5, et colligitur ex Conciiio Tridentino, d. cap. 1, in verb. Puniantur, et maxime adjuncta congregatione Cardinalium supra rclata, num. 3. Secundo probatur ex Extravag. 1, de Regul., ubi religiosus sine licentia recedens, et vagans, non excommunica:ur, nisi, monitionc praevia, post quindecim dies ad monasterium non revertatur ; verum est non loqui generalitcr, sed de illo qui exiit praetextu transeundi ad aliam religionem; sed inde sumitur a fortiori argumentum, atque etiam ab speciali ; nam si in eo casu non excommunicatur quis ipso facto, nisi monitione praevia, neque etiam in caeteris, cun in eis non sit laia major excommunicatio. Imo, neque iilo modo extendenda est censura ad alios casus, cum tautum in illo speciali po- sita sit, ne quis, praetextu fictae licentiae transeundi ad monachalem ordinem , propriam mendicantem dimittat. Dices ibi esse sermonem etiam de illo qui exiit habitu dimisso. Respondeo, ex vi illius textus etiam illum non incurrere censuram, nisi post dictam monitionem et contumaciam; tamen ille textus est antiquior quam cap. 2, Ne clerici, vel monachi, ubi absolute excommunicantur dimittentes habitum, ut statim videbimus. Nam Martinus IV, auctor illius Extravagantis, praecessit Bonifacium VIII, qui fuit auctor dicti cap. 2. Ex quo tandem capite potest idem confirmari, quia ibi etiam fertur censura haec solum in speciali casu; ergo extra illum non est extendenda, cum in jure non sit expressum.

De tertio modo peccuminosi discessus.

11. Probatur gravitas ejus.—Tertius gradus hujus mutationis est, quando quis deserit propriam religionem animo non redeundi amplius ad illam, etiam si habitum ejus non deserat, quod dupliciter fieri potest. Primo, animo transeundi ad aliam religionem, et de hoc transitu dicemus infra, a cap. 9. Secundo, fieri potest animo manendi in saeculo, vel cum proposito retinendi semper habitum, vel absolute cum animo sese gerendi prout ibi macis placuerit, aut expcdire censuerit. Et in hoc imprimis certum est grave peccatum mortale per hanc fugam committi, quod a fortiori patet ex dictis in praecedenti discessu, quia hoc peccatum includit totam mahtiam illius, et auget illam propter animum perpetuum deserendi religionem, et consequenter negando Praelatis ejus obedientiam in toto tempore vitae, et defraudandi perpetuo religionem suis obsequiis, et actibus, seu ministeriis, in quo est magna injustitia et sacrilegium.

19. An hic modus disvessus siz apostasia.— Difficultas vero est, an peccatum illud sit vera apostasia a religione. In quo suppono primo vulgarem distinctionem de triplici apostasia, a fide, ab ordine, et a religione, ex Theologis, cum D. Thom. 2. 2, q. 12, art. 1, et Canonistis, cum glossa, c. 1, de Apostatis; quam distinctionem attigi disp. 16, de Fide, sect. 5. Suppono secundo apostasiam a religione, de qua sola hic loquimur, non committi sine desertione religionis ; itaque quantumvis aliquis sit incorrigibilis, vel rebellis obedientiae, si in conventu persceveret, apostata non est, nt bene notavit Navarrus, consil. ult., de Regular., aiias consil. unico, sub tit. de Apostatis, quia, licet retrocessio ab obedientia possit late dici apostasia, tamen proprio et usitato modo loquendi jurium, non committitur sine retrocessione ab ipso statu. Sic ergo inquiritur an in praedicto casu ille religiosus dicendus sit apostata; videtur enim non esse, quia non deserit habitum, ut supponimus; ergo non deserit professionem talis religionis, nec statum ejus, sed solum usum et habitationem, quod longe diversum est. Confirmatur. Nam haec egressio a religione solum differt a fuga superiori puncto explicata , secundum magis et minus, id est, in majori temporis duratione; ergo, si prior non est apostasia, neque haec etiam erit, quia apostasia videtur esse peccatum specie differens ab omni peccato, quod apostasia non est.

13. Contraria sententia approbatur.— Evasio praeecluditur. — Nihilominus dicendum est peccatum illud esse propriam apostasiam a religione ; haec est communis scntentia Canonistarum cum Innocentio, in cap. finali, de henuntiatione, ubi Abbas, n. 3; idem Cujetanus et alii expositores; D. Thom. 2. 2, q. 12, artic. 1; et Sylvest., verb. Apostasia S 9; Angelus ibi, num. 4; Armilla, ,n. 11, et reliqui Summistae ; sumitur ex Clement. VIII, in decreto decasibusreservatis regularium, ubi ponit apostasiam a religione, sive habitu dimisso, sive retento. Ratio est, quia ille, qui sic recedit a religione, non manet, nec perpetuo vult manere sub obedientia religiosa alicujus Praelati ; ergo vult simpliciter retrocedere ab statu religioso ; ergo est apostata a religione. Antecedens supponitur ex casu ; prima consequentia probatur, quia sine obedientia non potest perdurare status religiosus, quia et ipsa obedientia substantialis est, et sine illa non potest paupertas exerceri, ut in superioribus declaratum est. Dices, hac solum impediri quantum ad usum ; usum autem non esse de substantia religiosi. Sed contra hoc objicitur probando simul secundam consequentiam rationis factae, quia ad apostasiam a religione, non est necesse ut aliquis se privet a substantiali vinculo religionis, quia hoc impossibile est propria auctoritate fieri ; quod si fieret auctoritate Papae, jam non esset apostasia ; ergo sufficit actu relinquere illum statum, quantum in se est ; hoc autem facit qui recedit a religione, proposito perpetuo manendi sine jugo obedientiase, et consequenter sine usu paupertatis.

14. Ad argumentum in uwmn. 12. — Nec refert quod non relinquat habitum, neque ha- beat propositum relinquendi, quia habitus non facit monachum, neque est de substantia religionis. Et ideo potest esse vera religio sine speciali habitu, ut ex usu Ecclesiae constat, unde in tali religione potest esse evidens apostasia, sine mutatione habitus ; ergo et in qualibet alia, quia retentio signi accidentalis parum refert, si substantia religionis relinquitur. Et confirmatur, nam, licet quis retineat observantiam castitatis, quae magis substantialis est statui religioso, non propterea apostasiam evitat, et idem est etiamsi retineat observantias, ut jejunii, etc. ; ergo idem erit etiamsi habitum retineat. Et ita responsum est ad rationem dubitandi.

15. Confirmatio in eodem n. 12 conficit institutum, loquendo speculative. — In confirmatione autem petitur, an hoc peccatum reipsa differat specie a fuga, quae solum ad tempus fit. De hac re nihil invenio ab auctoribus explicatum, sed, speculative loquendo, satis probabile apparet non esse diversitatem specificam inter haec peccata, ut videtur probare confirmatio facta. quae declaratur amplius; nam tota malitia utriusque peccati est injustitia contra religionem, et sacrilegii eontra Deum, frangendo promissionem illi factam, et contrectando injuste (ut sic dicam) rem Deo sacratam ; ergo malitiae sunt ejusdem speciei, licet una sit major quam alia. Declaratur item exemplo, nam furari rem animo restituendi illam post aliquod tempus, vel cum proposito nunquam eam restituendi, peccata sunt ejusdem speciei, licet unum sit gravius alio;sed ita prorsus in praesenti comparantur; ergo. Dices: qui recedit sine animo redeundi, simpliciter retrocedit a statu religioso; alter vero non retrocedit ; ergo committunt peccata specie diversa. Respondeo utrumque retrocedere, sed priorem simpliciter, posteriorem vero ad tempus, et proinde secundum quid, quod patet, quia pro eo tempore non vult talis fugitivus ut religiosus vivere; ergo pro tunc vult retrocedere a religione, quamvis habeat animum postea redeundi; ut si novitius relinquat vitam sub obedientia religiosa, animo redeundi postea ad religionem, id satis est ut retrocedere pro tunc dicatur, et novitiatum interrumpere ; ergo similiter in professo illa est quaedam retrocessio, licet dieatur secundum quid, quia solum est ad tempus. Quae differentia non satis est ad distinctionem specificam, quia semper manet privatio ejusdem honestatis, solum differens secundum magis et minus.

16. Non conficit tamen loquendo moraliter, quod ostenditur primo in ordine ad confessionem.— Moraliter autem videntur reputari haec peecata tanquam specie diversa, primo in ordine ad confessionem ; nam sine dubio relieiosus, temere dimittens suam religionem animo nunquam redeundi ad illam, tenetur hanc circumstantiam in confessione explicare; hoc videtur certum ex communi sensu oranium Doctorum. Unde, licet sit controversia an circumstantia notabiliter aggravans, et non mutans speciem, sit necessario in confessione aperienda, in praesenti puncto non videtur admittenda. Non enim censeo esse probabile practice, negare hanc circumstantiam esse confitendam, eo quod non mutet speciem, sed tantum notabiliter aggravet ; quidquid enim sit de illa speculatione, moraliter est recepta illa differentia tanquam sufficiens ad illam obligationem, sive hoc sit propter rigorosam distinctionem specificam, sive quia non potest status poenitentis aliter sufficienter explicari, sive propier notabilem gravitatem, et quia se habent tanquam completum vel incompletum in illa specie, quod ego verius ceuseo, et sicut multi censent, de mutilatione et homicidio, et idem valde probabile est in exemplo furti supra posito. quamvis nomen furti absolute dictum de se includat illam intentionem,nisi aliud explicetur; et idem erit in praesenti, si quis declaret suum peccatum nomine apostasiae.

17. Secundo, er ordine ad penam. — Secundo differunt moraliter in ordine ad poenas juris; nam propter temporariam fugam nulla est poena ipso jure imposita, ut supra num. 10 dixi; propter hanc vero incurruntur omnes pena quae propter apostasiam a religione ipso jure impositae sunt. Et de aliis quidem poenis dicemus inferius, in quinto modo discessus. De excommunicatione vero inquiri hic potest, an propter hoc crimen incurratur. Quidam affirmant,quia ille est apostata, et apostata est excommunicatus pro jure, c. Et periculosa, Ne clerici vel monachi, et hanc opinionem aliqui tribuunt Sylvest. et Cajet., sedimmerito; magis hoc insinuat Armilla, verb. Apostasia, num. 11, dicens absolute apostatam a religione hodie esse excommunicatum. Dicendum ergo est propter hoc crimen nullam esse jure communi impositam excommunicationem. Ita sentiunt Sylvest., verb. Apostasia, S 8, ubi primum ait, apostatam a religione, si habitum dimiserit , esse escommunicatum ; ergo non impleta illa conditione de habitus dimissione, sentit non inenrrere escommunicationem, et infra clarius id explicat; et Cajetan., verb. Apostasia, ubi ait, apostatas a religione excommunicatos esse ob habitus dimissionem, in quibus verbis clare sentit excommunicationem non incurri donec apostasia perveniat ad illum actum. Idem sentiunt Innocentius et Panormitanus, in cap. 7ntellerimus, de tate et qualitate. Ratio est, quia pro his apostatis nulla est alia excommunicatio in jure, nisi quae lata est in dicto cap. Ut periculosa. Sed ibi non fert in hos apostatas absolute, sed in dimittentes habitum ; ergo non est extendenda ultra verba textus. Praeterea, in Extrav. 1, de Regularibus, exiens sine licentia, et ita vagando incedens, non excommunicatur, donec, monitione praevia, per quindecim dies in suo malo statu perseveret, et tunc dicitur: Quod si efficere neglemerit, post ipsum termimum, tanguam notorius apostata escommunicatus in omnibus et per omnia debet ab omnibus reputari; ergo antea non est excommunicatus. Quod intelligendum est de jure communi; nam jure speciali aliud potest contingere in particularibus religionibus propter propria Indulta Apostolica, quae consulenda sunt, et aliqua statim attingemus.

18. Objectio contra minc tradita.— Sed oppones titulum ultimum de Apostatis, ubi dicitur de monacho apostata, si in apostasia sacrum ordinem recipiat, non posse sine dispensatione Summi Pontificis in suscepto ordine ministrari ; quod non potest in alio impedimento fundari, nisi quia, cum esset communicatus, suscipiendo ordinem factus est irregularis. Respondetur, primum, probabile esse ibi esse sermonem de apostata qui habitum monachalem dimisit, et in clericali ordinatus est, quod significat Panormitanus. Sed hoc et est divinare, quia textus indistincte loquitur, et non satisfacit, quia eo temporc non iucurrebatur excommunicatio propter hanc apostasiam etiam cum dimissione habitus, quia nondum erat :conditum decretum Bonifacii VIIT, et antea nullum erat continens illam sententiam. Dico ergo illam non esse irregularitatem propter ordinationem receptam cum censura, sed esse specialem poenam suspensionis reservata , impositam propter grave crimen suscipiendi ordines, in pravo et infami apostasiae statu. De qua suspensione et ejus reservatione late dixi in tomo de Censuris. Caetera, quae de hac apostasia dici possunt, communia sunt cum illa quae fit per habitus dimissionem, de qua dicemus in quinto puncto.

De quarto modo peccaminosi discessus.

19. Triplex pronuntiatum circa hunc modun. — Quarta mutatio fieri potest per fugam a religione cum dimissione habitus, sine intentione perpetuo manendi extra religionem, sed solum pro aliquo tempore, et de hac mutatione, primo, certum est esse grave peccatum mortale, ut a fortiori constat ex dictis. Secundo, est certum propter illud incurri ipso facto excommunicationem latam in cap. 2, Ne clerici vel monachi, in 6, quam in tomo de Censuris late explicui. Tertio, dicendum censeo illam circumstantiam dimissionis habitus esse de necessitate in confessione aperiendam, tum quia, quando illa adjungitur, incurritur censura, et non alias, et ita ratione illius habet peccatum specialem circumstantiam contumaciae contra praeceptum Ecclesiae; tum etiam quia illa per sese norabiliter aggravat et multum variat judicium confessoris, juxta communem sensum omnium prudentum; tum denique quia, moraliter loquendo, illa circumstantia, ratione scandali, addit malitiam specie distinctam. Dubitari insuper potest an per se addat specialem malitiam, quod pendet ex illa quaestione, ad quam virtutem et ad quod praeceptum spectet obligatio quam religiosus habet ad non dimittendum habitum religionis. De qua re supra dictum est in num. 1, et justa ibi dicta probabile est illud esse speciale delictum, saltem ratione ecclesiastici.

20. Pradictum modum non continere apostasiam arguunt quidam tripliciter. — Difficultas autem superest. an talis censendus sit apostata; videtur enim non esse. Primum, quia in definitione apostasiae poni solet quod sit cum animo omnino relinquendi statum religiosum; sed ille non habet hanc intenticnem, ut supponimus ; ergo. Secundo, quia si quis temerc discedat a propria religione animo transeundi ad aliam, non est apostata, ut est communis sententia Doctorum, cum glossa, in cap. 1, de Apostatis; Cajetani et aliorum, 2.2, q. 12, art. 1; et Summistarum, verb. Apostasia. Quod censetur esse vernum, etiamsi habitum propria reigionis dimittat; ergo a fortiori, si dimittit habitum cum animo reassumendi, et redeundi ad propriam religionem, non crit apostata. Tertio, est ratio a priori, quia apostasia est retroccssio a statu religionis; sed qui sic recedit, non retrocedit a statu, quia semper habet apimum redeundi; ergo. Et confirmatur, nam hac ratione dicimus in secundo puncto, fugitivum cum animo re- deundi, et retento habitu, non esse apostatam; ergo quamvis relinquat habitum, non erit apostata, cum habitus non sit de substantia religionis, et consequenter dimissio illius non addit substantialem mutationem ; atque hance sententiam tenent moderni esxpositores D. Thom.. 2. 2, q. 11, art. 1, Bannes et Aragon., et putant esse sententiam Cajetani, qui non satis illam deelaravit. Nam cum distinguit de eo qui recedit cum intentione redeundi vel non redeundi, sic inquit : Distinguere oportet, quia veligiosum cum habitu sine licentia et alterius obedientia manere dupliciter contingit, etc. Ubi constat loqui de religioso qui retinet habitum; postea vero nihil dicit-de dimittente habitum cum animo resumendi : tamen in Summa, verb. Apostasia, satis explicuit mentem suam pro hac sententia.

21. Continere tamen probari potest.—Est ergo mihi difficilis illa recentiorum opinio: primo, quia multi ex antiquioribus indicant oppositum, ut patet ex Innocentio, Panormitano et aliis, in cap. ult. de Renuntiatione, et in cap. 7nlellesimus , de JEtate et qualitate. Secundo, quia ex illa opinione sequitur monachum, qui dimittit habitum animo vagandi vel militandi per aliquot annos, cum intentione revertendi tandem ad religionem, non esse apostatam, neque incurrere infamiam, et pocnas apostatarum ; consequens est falsum; crgo. Minor patet ex communi modo loquendi, et sentiendi omnium jurium, et Praelatorum Ecclesiae ; omnes enim hos vocant apostatas, et ut tales eos puniunt. Tertio, clerieus in sacris, qui dimisso habitu clerieali seculariter vivit aut militat, simpliciter est et censetur apostata ab Ordine, sive habeat intentionem redeundi ad pristinum statum, sive non; ergo idem est in praesenti. Probatur consequentia , quia utraque apostasia consistit in retrocessione a perfectiori statu; ergo si in Ordine est vera retrocessio sine intentione perpetuitatis, erit etiam in religione. Unde argumentor quarto ratione impugnante simul fundamentum contrariae sententiae, quia, ut aliquis retrocedere dicatur , non est necessaria intentio nunquam redeundi ad priorem statum, sed sufltieit velle nunc cadere a priori statu, et convert in alium, etiamsi postea redeundum sit ad priorem; ut, qui recedit a fide, absolute est apostata, etiamsi fingamus habere animum redeundi ad fidem; et qui cadit a gratia, simpliciter retrocedit a via Dei, etiamsi eodem tempore quo peccat, habeat animum postea poenitendi; ergo intentio non redeundi non est de ratione apostasia ; ergo in illa fuga cum dimissione habitus nihil deest ad veram apostasiam.

22. Hac argumenta videntur facere hauc partem vaide probabilem. Cavendum tamen cst ne in aliud extremum incidamus, omnem cxitum a religione cum dimissione habitus, quae sufficit ad peccandum mortaliter, et ad incurrendam excommunicationem, esse apostasiam ; hoc enim nullum eruditum dixissc ait Navarrus, in dicto consil. de Apostatis, n. 6. Respondere tamen possumus id satis sentire glossam, in d. c. Ut periculosa, verb. Horun, ubi ita exponit, id est, quod apostata dimitLlendo habitum, cel quia vadit ad studium sine licentia, per quae verba sentit omnem fugam reliviosi cum temeraria dimissione habitus, sufliciente ad excommunicationem incurrendam, esse apostasiam; quod etiam sentiunt ibi Joannes Andreas, et bEernardus, quos refert Sylvest., verb. Fxcommunicatio, 9, num. 52, et ex parte sequitur, quamvis dicat istos non semper esse proprie apostatas , sed tantum ad Jaliquid, scilicet, assumptione alterius habitus. Sed nec declarat nec ostendit cur illa non sit proprie et simpliciter apostasia. Unde hoc concedere fortasse non est magnum inconveniens. Cum limitatione tamen existimo esse verum, nimirum, si fuga et dimissio sit cum animo permanendi et vivendi stabiliter, ut sic dicam, in statu seeculari pro longo tempore, sive determinato trium vel quatuor annorum, sive indeterminato ad suum arbitrium, vel donec aliquam actionem perficiat : nam in hujusmodi casu censeo committi veram apostasiam, ctiamsi quis habeat animum redeundi ad reIigionem, finito tempore vel negotio. Hoc mihi probant raticnes posteriori loco factae ; neque cnim concipere possum quin esset apostata relisiosus, qui in Lusitania dimitteret habitum ut iret in Indiam, animo ibi negotiandi aliquid, et redeundi, et tunc revertendi ad suam religionem, quia illa revera est moralis retrocessio, et abdicatio sui status. Item quia, quoad malitiam, ejusdem speciei est cum dimissione ex intentione non redenndi, ut supra in simili est probatum ; quoad quantitalem vero cst gravissimum, satisque in sua specie consummatum ; quoad poenas vero juris, propter illud incurruntur, ut in sequenti puncto ostendam; ergo quantum ad rem spcctat habet omnes effectus morales apostasize, et commumter ita vulgo nominatur; cur ergo non censcbitur et theologice et juridice apostasia? 203. Et fortasse alii auctores hoc non negarent in eo casu, quia Navarrus, dieto num. 6, solum dicit illam dimissionem habitus, quae fit cum animo eum cito resumendi, et sine animo religionem deserendi, non esse apostasiam. In praedicto autem casu deest illa prior conditio, quia ille non habet intentionem cito resumendi habitum, sed post longum tempus. Item in hac re morali intentio mutationis pro tempore diuturno potest tanquam perpetua reputari, tum propter periculum mortis, tum propter pericalum nunquam redeundi, propter pravam consuetudinem, et majores diflicultates quae in tanto tempore timeri possunt.

24. Ad primum argumentum in mum. 20.— Ad fundamenta ergo prioris sententiae respondemus imprimis, si per intentionem deserendi simpliciter religionem irtelligatur cum toto rigore intentio nunquam redeundi ad religiosum statum, sine fundamento poni talem intentionem in definitione apostasiae, quia nullo jure probatur, nec efficaci ratione, neque in aliis speciebus apostasiae ita est, nec denique est consentaneum communi modo loquendi et sentiendi, cui multum debent hae morales definitiones accommodari. Si autem illa intentio latius sumatur pro intentione permanendi simpliciter in statu saeculari, id est, pro aliquo tempore notabili, sic facilius admitti potest, et non repugnat resolutioni datae, quamvis habeat aliquam difficultatem, ut statim attingemus. Ad secundum idem cum proportionc dicendum est. Nam, si quis relinquat habitum suae religionis, ut in saeculo aliquandiu permanenter vivat, quamvis simul habeat propositum ingrediendi aliam religionem etiam laxiorem, apostata est; quod expresse docent Innocentius et Panormitanus supra, imo ipsi largius loquuntur. Sed hoc nunc nobis satis est. et sufficienter probatur illo secundo arcumento, et aliis rationibus factis. Secus vero est quando aliquis relinquit habitum suae religionis, ut immediatc transeat ad aliam ; tunc enim non censetur proprie apostata, quia non retrocedit a statu religioso ut sic, et hoc tantum docet communis opinio; quando vero id fiat licite vel illicite, et quae poena incurratur, et an possit habere aliquam rationem apostasiae, infra diecmus. Ad tertium jam responsum est, satis recedere a statu religioso, qui pro diuturno tempore saecularem assumit. Nam moraliter ita se gerit ac si non haberet alium statum. Ad confirmationem responderi potest primo, quamvis habitus non sit de cssentia religiosi status, esse tamen publicum quoddam signum jrotessionis et retentionis ejus, juxta doctrinam D. Thom., 2. 2, q. 186, art. 7, 3d1; et ideo quandiu habitus retinetur um intentione redeundi ad claustrum, seu ad obedientiam Praelatorum, non censeri aliquem permanenter reliquisse religionem, quia semper exterius profitetur illam, et reditum ad usum ejus. Quando autcem exuit habitum, ut ita durabiliter vivat, censetur simpliciter exuere religionem quoad exteriorem statum, etiamsi retineat animum redeundi. Secundo, ct fortasse verius, respondetur negando assumptum, nam etiam retento habitu potest committi apostásia per notabilem moram in seculo extra omnem obedientiam , ut capite sequenti in quodam dubio explicabimus; in secundo autem puncto superiori, solum dce fuga quasi in transitu quodam, licet gravi et peccaminoso, locuti sumus.

25. Difficultas orta ex sententia tradita num.21 et 22. — hationes autem factae pro altera parte probant suflicienter resolutionem positam , pariunt vero aliam diflficultatem, quando, scilicet, judicanda sit mora sufliciens ad apostasiam post dimissum habitum, et quae sufficiat ad escommunicationem incurrendain, ct non ad apostasiam ; nam si haec non disünguuntur per intentionem manendi vel non manendi perpetuo in saeculo, difficile videtur ca distinguere per majorem vel minorem temporis moram. In qua re imprimis assero aliquam esse dimissionem hahitus, etiam post temerarium egressum, quae non sufficit ad excommunicationem incurrendam, ut est in cxemplo Navarri dimissio habitus solum ad exercendum aliquem actum turpem. Idemque cst si fiat dimissio solum ad se occultandum in aliqua occasione ne capiatur, dummodo fiat animo statim resumendi illum, quia tunc non censetur temeraria dimissio, ut sentit ctiam Cajetanus, verb. Apostasia, et latius explicui in tomo de Censuris. Deinde dico fugam vel exitum temcrarium secundum cum daimissione habitus ad evagandum, etiam per breve tempus, esse peccatum mortale cum excommunicatione annexa ipso facto, juxta cap. 2 Nc cleric. vel monach., in 6, et quae circa iliud notavimus in 5 tom. tertiae p. Denique propter communem sententiam addere possumus, hanc non censeri simpliciter apostasiam, quoad alias poenas juris, nisi quando quis censetur absolute dimittere tam permanenter habitum, ut eenseatur etiam simpliciter dimittere relisionem, et hac ratione posse aliquando dimissionem habitus suflicere ad excommunicatiouem incurrendam, et non ad apostasiam sim- pliciter, propter temporis brevitatem. Quanta autem esse debeat illa temporis mora, quae ad apostasiam sufficiat, prudentis arbitrio aestimabitur, scilicet, quando tanta est, ut moraliter censeatur mutatio quaedam totius status. Neque hoc est inconveniens, quia etiam in ipsa dimissione habitus, ad judicandum quando sufficiat ad incurrendam excommunicationem, necne, utuntur auctores prudentis viri arbitrio, ut videre licet in Sylvestro supra, et in Navar., in Summa, cap. 27, n. 131. Est autem advertendum, an fugitivus dimittens habitum a principio id faciat cum intentione seculariter vivendi per multum tempus, vel cum intentione statim habitum resumendi. Nam in priori casu statim committit apostasiam, quia revera ex tunc dimittit religionem et habitum simpliciter ; in alio vero casu non fit statim apostata, propter contrariam rationem; tamen, si postea paulatim differat reassumere habitum per tempus notabile, incipit esse apostata, quando formaliter, aut virtualiter id decreverit, vel voluntarie consummaverit.

De quinto modo peccaminost discessus.

26. Hic modus continet aposlusium et ponas ejus , cum completur per eatermwum actun. —Quintus gradus hujus mutationis est, quando religiosus deliberato animo relinquendi in perpetuum religiosam vitam fugit, et dimittit habitum, et hic est consummatissimus actus in hoc genere malitiae; quarc certum est essc apostasiam, et qui illud committit , statim in ipso puncto fieri apostatam , et incurrere excommunicationem , et alias paenas apostatarum. Circa quod primum oportet distinguerc apostasiam internam ab externa; illa committitur per solum propositum dimittendi religionem ; illa vero non sufticit ad peenas ecclesiasticas, etiam excommunicationem , nequc ctiam ad reservationem, ut ex aliis locis suppono. Exterior consistit in ipsa reali dimissione habitus vel religionis.

27. Questiuncula prima circa hunc modum, quando consummetur extermus actus. — Ante consummzalionem nec apostasia a Clemente resercalur , nec alie pane incurruntur .—Quaeri autem potest quando primum ita esterius consummetur, ut ad censuram et reservationem sufliciat. Hoc videiur nobis declarasse Clemens VII, in dicto Decreto casuum reservatorum, dicens apostasiam reservari, quando eo pervenerit ut extra septa monasterii seu conventus egressio fiat. Igitur quamvis religiosus mutet habitum, et sacularem accipiat, et cgrediatur cella, et perveniat usque ad septa monasterii, si ibi ad se convertitur , et mutat animum. imo , licet per vim capiatur et detineatur, non est absolute apostata , quia non consummavit actum quem apostasia significat, ct ideo casus illc reservatus non est ex vi illius Decreti Clementis ; nam ex speciali statuto alicujus religionis reservari posset , quia est sufficienter exterior. Non suflicit etiam ad poenas in jure latas contra apostatas ut sic , quia hujusmodi poenae restringuntur ad actus consummatos, ut diximus latius in materiis de censuris et de legibus. Dixi autem w sic, quia de excommunicatione fortasse est alia ratio, quia non fertur in apostatas, ut sic. propter quod diximus supra, non omnes apostatas illam ineurrere ; sed fertur in dimittentes habitum religionis suae, ut constat ex dicto cap. 2. Ne clerici vel monach., in 6. Hoc autem peccatum satis consummatum est in illo actu. Nihilominus satis probabile existimo etiam excommunicationem tunc non incurri, quia verba illius textus sunt: Ne ia scholis vel alibi temere habitum sue religionis dvmittant ; ex quibus, juncto principio textus, u£ periculosa religiosis ecagandi materia subtrahatur , valde verisimile fit, sermonem praecipuum Pontificis esse de locis extra monasterium , et illa referri, per illam particulam, ze alibi, ac proinde donec quis extra monasterium dimisso habitu cxistat, non incurrere illam censuram, quem seusum confirmant verba Clementis supra ciiata; cur enim voluisset peccatum illud non esse reservatum ante exitum extra septa monasterii, si censerct esse sufliciens ad excommunicationem Papalem incurrendam?

28. Queestiuncula secunda, que sint genee apostasie consunmate. — Prima assertio, incurri quamdam veluti irregularitatem.— Secundo, quaeri potest quaenam poenae incurrantur propter hanc apostasiam. In quo primum certum est, seclusa excommunicatione, essc annexam apostasiae, ut sic, quamdam inhabilitatem et quasi irregularitatem ad ordines sacros suscipiendos durante illo statu; ita enim ex presse habetur in cap. ult. de Apostatis. In quo imprimis observo hoc impedimentum non esse propriam censuram, quia per solam poenitentiam et reditum ad pristinum statum tollitur, absque alia absolutione, ut colligitur ex illis verbis : Monachus in apostasia Ordinem sacrun recipiens : nam ex eis colligitur, esto ponatur apostasia ante ordinationem, eo ipso tulli impedimentum , absque alia absclutione vel dispensatione , quae est communis intelligentia. Unde etiam fit non esse irregularitatem perpetuam et absolutam , sed esse ex illis quae per temporis successum, vel rei mutationem ipso facto cessant , ut est illa quae nascitur ex infamia, vel ex defectu aetatis. Quod secus est de impedimento quod nascitur ex susceptis ordinibus in tali apostasia ; nam illud sine dispensatione aut absolutione auferri non potest ; sed de illo impedimento, quae non est poena apostasiae, sed alterius criminis ordinis male suscepti, non est hic dicendum, sed dictum est in tom. de Censuris, disput. 21, dc Suspensione.

29. Observatio altera. — Deinde observo vocem illam monachus. Nam ex ilia colligi potest poenam hanc non esse communem omnibus religiosis. Nam in odiosis, non solent sub ea voce comprehendi canonici regulares, argumento cap. Quod Dei timorem, de Statu Monach. , ubi id notat Panormit., et Navar., Comment. 5, de Regular., n. 4 et 41. Sed nihilominus verior sententia est, legem hanc comprchenderc omnes religiosos, etiam canonicos, vel quoscumque clericos regulares. Ratio est , quia tota illa lex habet respectum ad statum religiosum ut sic, et non quantum ad id quod est speciale monachis; ergo licet illud deeretum de solis monachis expresse loquatur, de omnibus religiosis intelligendum est, nam in substantia et perpetuitate status sunt pares. Quod plane confirmat cap. 2 de Postulando, ubi Pontifex declarat canoncm prohibentem monachum esse advocatum , comprehendere canonicum regularem , Cicet de monachis specialiter in canone sit empressin, ut ibi dicitur. Et ratio illius declarationis est, quia iila prohibitio facta est intuitu religiosi status; ergo idem est in praesenti, imo ctiam in omni simili casu, ut ibi fatctur Panormitanus, et Navar., dicto num. 41, ubi ex communi sententia ait, quando fundamentum canonis tale est, ut in eo aequiparentur secundum jus antiquum monachi et clerici regulares, tum dispositionem etiam odiosam de monachis extendi ad canonicos regulares, quia tunc revera intentio legislatoris est, loqui de religiosis, licet quasi materialiter nominet monachos. Ita vero est in praesenti. Nam apostasia aeque damnata est in clericis regularibus ac in monachis , et fundamentum illius legis est obligatio ad religiosum statum, quae cjusdem substantiae est in utrisque.

30. Observatio tertia, de mujoribus ordiuibus pioccdere dictam panam. — An procedat etiaa ce ordiue Episcopali. — Tertio expendi potest verbum illud, adiquem sacrum ordinem ; nam ex illo oritur dubium, an hoc impedimentum extendatur ad crdines minores; nam interdum omnes ordinationes generaliter vocantur sacrae, quatenus sacramentum sunt; propria vero et speciali rationc solum dicuntur ordines sacri, subdiaconatus, et superiores; est crgo dubium quomodo ibi accipiendt sint ordines saeri; vera tamen interpretatio est ibi ordines sacros proprie sumi , tum quia juxta communem usum juris haec est magis propria significatio; tum etiam quia non oportet legem poenalem ampliari. Unde fit religiosum suscipientem minores ordines in statu apostasiae non manere suspensum quoad usum talis ordinis, et consequenter, si apostasiam relinquat, et poenitentiam agat, posse sine nova dispensatione ad superiores ordines asceuderc. Scio multos ex Canonistis ibi asserere, ipsum contrahere impedimentum , dispensabile tamoen per Episcopum, et in eo textu fieri mentionem sacrorum ordinum solum propter specialem reservationem ; sed illud nullo jure probatur, et ideo non est admittendum, ut dixi latius, tom. 5, in tertia parte. Loquimur antem ex vi apostasiae, ut loquitur ille textus; nam si dimittendo habitum excommunicationem incurrisset, et in eo statu susciperet ordines minotres, ratione escommunicationis fieret irregularis ; sed illa peena est ex alio gencraliori principio, de quo in eodem 5 tom. Fic vero ulterius potest interrogari , si religiosus apostata esset sacerdos, et in apostasia consecraretur Episcopus , an maneret suspensus ab Episcopali ordine; et est ratio dubii, quia consecratio Episcopi inter sacros ordines non numeratur. De hoc nihil invenio in expositoribus ct Summistis ; mihi tamen videtur illum manere suspensum ab executione ordinis Episcopalis, tum per argumentum a fortiori, quia plus est consecrari Episcopum, quam ordinari diaconum ; tum etiam (et meiius) quia consecratio Episcopalis est veluti cxtensio quaedam characteris sacerdotalis, et ideo sub illo comprehenditur in numeratione sacrorum ordinum.

31. Secunda assertio, eaciudens alias penas. — Objectioni de pena infamiee occurritur. — Secundo principaliter dicenaáum est, nullam aliam poenam esse ipso jure impositam propter hanc apostasiam. Ha sentiunt Sylvest., Angelus, et alii, verb. Apostasia; et ratio est, quia nullo jure invenitur talis poena imposita. Dices, in jure imponi infamiam propter hoc crimen, c. Alieni,2, q. 1. Respondeo primoverba illius canonis amplissima esse , et extendi ad apostasiam largissime sumptam pro inobcdientia ecclesiastica, juxta illa verba: Aut sacris Patrum regulis et constitutionibus non obedienten. Potest etiam intelligi de apostatis tam a fide, quam ab Ordine et religione, quae est communior expositio, et consentanea principio testus : Alieni erroris sociuwm, vel a sui propositi tramite recedentem. Posvea vero subditur , infames omnes esse censendos qui suam aut Christianam precaricautur legem, aut A postolicam, vel regularem libenter postponunt auctoritatem ; et in hoc sensu recte probatur haec poena, non tamen ipso facto, neque ante sententiam judicis incurrendam, quia ibi nulla sunt verba quae talem rigorem indicent. Idemque confirmatur ex cap. Peatus, 3, quaest. 4, ubi apostata refutandus dicitur ante conversionem suam, scilicet, ab accusatione, vel testimonio; ergo, donec refutetur per judicem tanquam infamis, non incurrit hujusmodi poenam ipso facto; unde Sylvester, explicans hauc ponam in apostasia ab Ordine, solum dicit: Interim ab accusatione et testimonio tanquam infamis repellitur ; ergo sentit ante sententiam judicis non incurri hanc ponam. Hoc autem intelligimus de infamia juris; nam si delictum sit publicum, propter ejus gravitatem sufliciat ad infamiam facti, juxta ea quac de infamia in materia de irregularitate tradidimus.

32. Quorundam placitum de penis aliis vejicitur. — Praeter has vero peenas traduntur aliae a Doctoribus, quae propter apostasiam ab Ordine incurruntur, quas nonnulli extendunt ad apostasiam a religione; sed ego pro regula constituo, nullam poenam impositam propter apostasiam Ordinis in specie esse estendendam ad apostasiam religionis, nisi in ipsamet lege vel in alia fiat talis extensio, quia in poeenali lege, ut talis est, non admittitur talis ampliatio, cliamsi fortasse delictum sit gravius. Nec sufficit similitudo rationis , tum quia requiritur voluntas legislatoris, tum etiam quia illa similitudo nunquam est exacta. In aliis vero poenis non invenitur talis extensio facta in iure, et ideo in eis explicandis non immoror; nam de apostasia ab Ordine, Deo dante, dicturi sumus in 6 tom. tertise partis. Tandem advertendum est, haec omnia intelligi de jure communi, contento, scilicet, in corpore juris; nam extra illud sunt quaedam constitutiones Pauli IV et Pii V, ferentes speciales poenas, quas inferius attingemus ; sunt etiam in par- ticularibus religionibus specialia Indulta quae consulenda sunt, ut de Societate jam dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1