Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Expediuntur dubia quatuor circa doctrinam capitis praecedentis.

CAPUT II. EXPEDIUNTUR DUBIA QUATUOR CIRCA DOCTRINAM CAPITIS PRAECEDENTIS.

1. Primum dubium, an siat apostatae qui non professi discedunt. — Primum promuntialun in hoc dubio. — Supersunt vero hic nonnulla dubia. Primum est, an religiosi non professi per vota solemnia, retrocedendo modis supradictis, fiant veri apostatae, eorumque poenas incurrant ; antiqui enim Doctores partem negantem ut certam supponunt. Nam novitius propterca non fit apostata retrocedendo, quia professionem nondum emisit, ac proinde religiosus non est, c. Aeligioso. S 1, de Sentent. excommun., in 6. Praeterea, quia non dicitur quis simpliciter ingredi religionem donec profiteatur, juxta ea quae anuctores notant in Authentica Ingressi, et Authentica Si qua mulier, de Sacrosanctis Ecclesiis, per Bartolum, et alios, quos refert Tiraq., de Utroque retractu, tract. 1, S 1, gloss. 8, num. 24; Felinus, cum additione in cap. Cum deputati, de Judiciis, num. 2; ergo neque antea potest csse cgressio a religione ; ergo neque apostasia !. Ad hoc dubium duo dicenda sunt: primum est, non esse verum apostatam, neque incurrere poenas cjus, nisi qui est verus religiosus. Hoc convincit ratio dubitandi proposita, et hic est sensus communis sententiae antiquorum Doctorum. Unde infertur, si quis post votum simplex castitatis matrimonium contrahat, non esse apostatam. Item neque illum, qui post tria vota simplicia, paupertatis, castitatis et obedientiae in seculo emissa, sive in privatum viendi mocum. sive in aliqua communitate, et modo ejus vivendi non approbato ab Ecclesia pro vera religione, ut dicuntur esse feminae quae Mantellatae au Tertiariae vocantur; neque Hune, inquam, esse apostatam, neque incurrere poenas, etiamsi assumat siatum omnibus illis votis repugnantem. Ratio est, quia ille non est religiosus, et ita non retrocedit a statu religioso, in quo ratio hujus apostasiae consistit.

2. Dices, retrocedere ab obligatione ejusdem rationis; nam haec est eadem in votis simplicibus et solemnibus, ut supra dixi. Res- pondeo primum, id nos non tractare speculative, an malitia illorum peccatorum differat specie, necne; satis enim est quod loquendo ecclesiastico more, illa peccata differant quamplurimum in aestimatione, appeilatione et punitione, quia unum est longe gravius alio, et quia illud est contra instituta ecclesiastica, et non aliud; ac denique quia unum est multo magis consummatum in sua specie quam aliud. Addo vero illa peccata etiam differre specie quoad aliquam malitiam, nempe in malitia injustitie quam committit verus religiosus apostatando a sua religione, propter traditionem illi factam, et ab Ecclesia acceptatam, quam malitiam non incurrit retrocedens ab alio vivendi modo, quantumvis pio; quia in eo non intervenit traditio valida ; haec enim sine Ecclesiae approbatione esse non potest.

3. Secundum pronuntiatum. — Dico secundo, omnes vere religiosos, etiam illos qui tantum simplicia vota emittunt in religione ab Ecclesia approbata ad verum statum religiosum, etiam in illo gradu esse vere apostatas, et incurrere poenas jure communi apostatis impositas , retrocedendo criminose a sua religione. Haec conclusio est certa, ex declaratione et approbatione Ponüficum. Supponitque pesse dari verum statum religiosum, cum votis simplicibus, quod esse certum secundum doctrinam Ecclesiae infra ostendemus, iract. 10, lib. 3, cap. 3. Ex hoc autem principio manifeste ipfertur assertio posita : nam apostasia est iniqua retrocessio a statu religioso; sed verus status religiosus constitui potest aut per professionem, aut traditionem votis tantum simplicibus confirmatam ; ergo etiam potest esse vera apostasia huic statui contraria. Unde Paulus II, in ultima Bulla quam Societati concessit, hujusmodi recedentes a Societate post vota simplicia emissa apostatas vocat, et omnem potestatem superioribus praebet ad eos cogendos et puniendos. quia revera injuriam suae religioni faciunt, ut statim explicabimus; et Pius IV. ac Pius V, in Bulla guuan reputasnus, addunt poenam excommunicationis ipso facto in eosdem apostatas, et ut tales puniendi et cogendi declarantur; et Gregorius XIII, in constitutione Ascendente Domnino . Si a Societate ( inquit) deficiant, excommuncationis et aliis apostatarum panis sint suiJecti ; et iufra : Excommunicattonis majoris latee sententie , et alis apostatarum panis, si qui a Socictate deficiant, suljacere, et tanquam veros apostatas puniri posse. Quae verba omnem tergiversationem excludunt; nam hos uon fictos, aut reputatos , sed veros apostatas esse declarat.

4. Satisfit motivis in uum. 1. — Neque antiqui auctofes huic veritati repugnant ; nam verum est novitium non posse esse apostatam, quia non est verus religiosus, quod de his reiigiosis, de quibus loquimur , dici non potest. Verum est etiam proprium ingressum in relicionem, quo, scilicet, quispiam fit mnembrum illius, et particeps religiosi status, esse professionem; tamen modus talis professionis pendet ex institutione Ecclesiae, quae potest facere ut per vota simplicia firmetur professio seu incorporatio sufficiens ad religiosum statum, et ita potest esse verus ingressus in religione, sine votis solemnibus. Antiqui autem auctores locuti sunt secundum morem sui temporis, in quo non erat in usu professio vel incorporatio religiosa, nisi per vota solemnia, et ideo indifterenter de his loquuntur. Formahter autem intelligendum est dictum eorum de professione quatenus est incorporatio cum religione, et assumptio religiosi status. Unde etiam jura antiqua, loquentia de apostatis, in his etiam apostatis locum habent; nam si loquuntur nomine religiosorum, aut regularium, etiam isti veri religiosi et regulares sunt ; si vero loquuntur nomine monachorum, tamen, ut capite praecedenti, num. 29, dicebam, formaliter respiciunt religiosum statum, et ideo omnes vezos religiosos comprehendunt, juxta communem doctrinam.

5. Fera et propria traditio religiosa stat per cota simplicia. — Et potest ratione declarari; nam hi religiosi vere se tradunt Deo, ut loquuntur Pius IV et Pius V,supra, et religioni, ut loquitur Gregorius XIII; et quantum in se est in perpetuum hanc traditionem per vota confirmant ; ergo dum injuste rzecedunt, privant religionem et Deum jure suo, et ita committunt apostasiam ejusdem malitiae cum altera quae est contra professionem solemnem. Et ideo merito datur religioni potestas capiendi hujusmodi fugitivum et apostatam ; nam dominus etiam potest capere servum fugiüvum, ubicumque illum invenerit , lcg. 1, Cod. Ubi causae status agi debet, et in leg. 1, S Ber servumn, ft. de Acquirenda possessione, facitque lex 1, Cod. Ubi quis de Curiali, etc. Quibus locis Bartolus, Baldus et alii dicunt in hoc casu valere argumentum a servo ad rcligiosum. Cum ergo bi religiosi, de quibus agimus, vcrum sui dominium religioni tradiderini, veram apostasiam recedendo committunt, et in omnia jura apostatis contraria pec- cant, et consequenter eorum poenas incurrunt.

6. Sunt autem aliqui moderni auctores, qui post hanc institutionem simpliciter scripserunt, eum qui non fecit votum solemne non esse apostatam, ut Aragonius 2. 2, q. 12, art. 1, qui solum dicit eas quae vulgo Peate dicuntur, non esse apostatas, licet contra simplex votum castitatis nubant, quod erat per se clarum ; sed ille reddit rationem, quia non sunt professae, nec fecerunt aliquod votum solemne. Sed hic auctor locutus est more antiquorum, et fortasse non vidit Bullas Societatis, neque ejus institutum satis perspectum habuit ; nam quando ipse scripsit, nondum erat haec res in judicio contradictorio (ut sic dicam ) ventilata. Difficilius ibidem locutus est Dominicus Bannes, dicens apostatam esse qui retrocedit a religione, quam vovit solemniter, quoniam si sit religio in quo emittatur cotum simplea tautum, vetrocedere ab illa non est apostasia. Non est autem ausus ponere exemplum in Societate, neque ego volo intentionem ejus judicare, sed ponit exemplum in teminis tertii ordinis S. Francisci, vel Dominici. Sed immerito, quia quam illa profitentur non est religio, nec religio appellari potest quae ab Ecclesia ut religio approbata non est ; et ideo conditionalis illa, si sit religio, in qua fit tantum votum simplem , vetrocessio ab illa non est apostasia, in rigore et proprietate sermonis falsa est; nam si sit religio approbata, erit apostasia recedere ab ila post veram incorporationem ejus , per quaecumque vota fiat, ut probatum est; si vero non est approbata , non est religio , et ideo recessus a tali modo vivendi non est quidem apostasia, tamen nihil refert ad veritatem illius conditionalis.

7. Qui ex legitimo consensu religionis ab ipsa eaimilur, non est apostata. — Dixi autem hunc recessum esse apostasiam si criminose fiat, quia nullus recessus a religione sine peccato factus dici potest apostasia , ut recte notavit Cajetan., dicta q. 12, art. 1, et commemorat Navar., in dicto consilio, de Apostatis, num. 4. Nam apostasia est nomen vitii secundum propriam significationem et communem usum ejus, et ideo in clericatu, qui post ordines tantum minores relinquit habitum et statum clerici , non est apostata , quia in eo non peccat, neque etiam est apostata religiosus professus, qui ex licentia Pontificis dimittit habitum, et vivit extra claustrum, vel licet ducat uxorem, si dispensatio ex legitima cau- sa ad hoc extenditur. Ad hunc ergo modum in praesenti, si quis retrocedat a tali statu ex legitimo consensu religionis, quamvis ipse ctiam consentiat , non est apostata, quia in tali eonsensu vel egressu ron peccat; imo, lieet peccaret malo ftine consentiendo , aut procurando egressum, vel licet prius peccando daret causam dimissioni , nihilominus in ipso egressu non committeret apostasiam , quia nec vota violaret, nec religioni proprie faceret injuriam per quam apostasia consummatur. Dico autem si hoc fiat ex legitimo consensu religionis, nam si esset extortus per fraudem ct subreptionem , fingendo causam ubi vere non est, vel per quamdam moralem vim, ex instituto male vivendo, ut liber dimittatur, non esset consensus legitimus , nec reddet quempiam securum ab apostasiae crimine in conscientia, etiamsi exterius non ita appareat.

8. Tertium pronuntiatum - apostate a Societate Jesu incurrunt eacommunicationem reservatam, licel halitum non mutent. — Addendum denique est peculiariter pro religione Societatis, non solum committi hoc vitium ab omnibus inique ab ea retrocedentibus post incorporationem in quocumque gradu ejus, sed etiam praeter alias juris poenas incurri cxcommunicationem ipso facto Pontifici vel Generali Societatis reservatam, etiamsi fiat sine dimissione habitus, vel etiamsi fiat transeundo ad religionem. De hoc secundo puncto dicemus infra, in cap. 12. Primum autem patet ex bulla Pii V, et Gregorii XIIT, qui hanc censuram ferunt praecise propter apostasiam, vel illis verbis : S7 qui a Societate deficiaut, nihil aliud postulatur, quod est contra jus commune, in quo dimissio habitus postulatur ad censuram. Fuitque hoc necessarium in hac religione, quia non habet peculiarem habitum a clericali distinctum ; imo, quamvis in illo observet peculiarem modum et decentiam, et fugitivus statuat illam retinere et observare , nihilominus dictam excommunicationem incurret, si egrediatur animo manendi extra obedieutiam Societatis, quia est verus apostata. Becus vero esset, si exiret titulo adeundi superiorem, vel animo redeundi ad Societatem sine permanentia in saeculo. Tunc enim, licet alias peccaret, non esset proprie apostata, et ideo non incurreret hanc censuram. In qua etiam est notanda reservatio cjus, nam inde constat graviter decipi eos qui putant, posse ordinarium confessorem ab illa absolvere.

9. Dicta reservatio nec per Cruciatam cessat. — Dices, esto non possint per potestatem ordinariam, posse per Bullam Cruciatae, quae concedit omnes casus reservatos Pontifici; ergo etiam hunc, cum illum non excipiat. Sed hoe etiam est falsum. Primum, quia supra, lib. 2, cap. 16, ostensum est religiosos absolvi non posse sine licentia suorum Praelatorum virtute illius Bullae ; apostata autem religiosus est, et suis Praelatis jure subjectus. Secundo, quia, vel ille permanet in sua apostasia, et sic est incapax absolutionis; vel reccdit ab apostasia, et sic debet redire ad suam religionem, ac proinde a propriis Praelatis ac judicibus absolvi, non ab extraneis. Dices, licet in apostasia manens sit incapax absolutionis a culpa, quia est in statu damnationis, posse tamen absolvi a censura, saltem valide. Respondeo: esto possit facere hoc Pontifex, tamen per Bullam Cruciata non concedit hanc potestatem, quia vel solum concedit illam in ipsa confessione, ut muiti volunt !, vel certe solum conceditur in ordine ad confessionem et satisfacta parte, et ideo solum conceditur pro his qui saltem sunt dispositi ad absolutionem de tali culpa. Denique cum in illa absolutione interveniat praejudicium tertii, scilicet religionis, non intelligitur comprehensa sub generali clausula, juxta communem doctrinam, et intelligentiam privilegiorum, fundatam in cap. Quamvis, de hescriptis, in 6, et in cap. Suggestun, de Decimis, et in leg. Quoties, Cod. de Precibus Imperat. offeren.. et in leg. 2, S2, et leg. Officii, ff. Si quis a principe, et in ratione naturali, quia intentio principis non est injuriam alicui inferre, vel ad hoc cccasionem dare, et ideo, quando est necessarium ad bonum commune privare aliquem jure suo, id exprimitur in lege vel privilegio; ct e converso, quando non exprimitur, generalis concessionon intelligiturad talem casum extendi; sicut etiam in aliis religionibus Praedicatorum, Minorum, etc., si apostatae aut fugitivi excommunicationem reservatam incurrunt, juxta talia privilegia talium ordinum, non possunt per hujusmodi Bullas absolvi in injuriam talium religionum. Ad quod etiam applicari potest illa regula juris, in generali concessione non comprehendi, quod in specie non esset princeps verisimiliter concessurus.

Dubium secundum, de religioso fugitivo prout distinguitur ab apostata.

10. Secundo, dubitari potest an fugitivi a religione incurrant poenas apostatarum. Supponimus per fugitivum intelligi religiosum qui vagatur extra monasterium, et extra obedientiam suorum Praelatorum, sine animo deserendi religionem, juxta superius explicata in 2, 3 et 4 puncto, et juxta leg. 17, ff. de Edilitio edicto: Quid sit fugitivus (dicitur ibi), et respondetur : Fugitivus est, qui extra domnini domum fugae causa, quo se a domino celarct, iansit ; ita ergo cum proportione vocatur monachus fugitivus, ut notant Doctores communiter in cap. ult. de Regular.. et quamvis Panormitanus, ibi, dicat eo ipso quod Religiosus recedit a monasterio, et non est sub obedientia Praelati, esse apostatam, et ita videatur haec duo confundere , nihiiominus, juxta superius dicta, licet omnis apostata sit fugitivus, non econverso omnis fugitivus est apostata, quae est sententia Joannis Andreae ibi, et magis recepta: ita ergo nunc loquimur de fugitivo, et inde nascitur propositum dubium, quia si non est apostata, non incurret poenas eorum.

11. Quid sit esse fugitivum. — Resolutio de paenis fugitivi justa varios modos ejus. — Et quidem dubium, suppositis quae diximus, ditticultatem non habet, stando in jure communi; nam fugitivus aut dimittit habitum, aut non dimittit ; si dimittit, excommunicationem incurrit, non vero alias poenas, si non fugiat cum animo deserendi religionem modo supra explicato ; si autem non dimittat habitum, nec excommunicatus est ipso jure, neque alias poenas incurrit, quamdiu apostata non est, quae omnia ex superioribus constant; et excipitur casus specialis de eo qui accedit ad studia, sine legitima licentia ; nam est excommunicatus, licet habitum non dimittat, nec apostata sit, ex cap. 2, Neclerici vel monachi, in 6, quod in 5 tomo explicatum est. Solet autem quaeri de fugitivo qui, licet non dimittat habitum, occultat illum, an ille sit apostata vel excommunicatus. Sed de apostasia judicandum est juxta modum fugae; nam si sit ad deserendam religionem simpliciter, erit apostata ; sin minus, sola occultatio non facit apostatam eum qui alias non esset, quia non sufficit ad consummandum actum in ratione desertionis seu retrocessionis a statu religioso, qua de rc consule Quintilianum Mandosium, de Signatura gratiae, tit. Licentiae, fol. 101. De excommunicatione vero videri possunt dicta in citato 5 tom.

12. Videri Pontifices, contra hanc vesolutionem, cequipararc fugitivos cum apostalis. — Habet autem difficultatem propositum dubium dc poenis latis a Paulo IV, in 3 constitutione, quae in Bullario habetur, ubi contra hujusmodi fugitivos sinul et indifferenter cum apostatis varias multiplicat poenas ipso jure incurrendas, scilicet, privationem omnium beneficiorum, inhabilitatem ad illa recipienda, incapacitatem fructuum ecclesiasticorum, ita ut illos suos non faciant, sed restituere teneantur, ct perpetuam suspensionem ab omni ordine et ecclesiastico ministerio, etc. Quae omnia confirmavit et auxit Pius IV, in sua constitutione prima, in eodem libro. Videntur ergo ibi aequiparari fugitivi apostatis quoad has poenas, quia generaliter feruntur contra omnes, quà temeritate propria, et contra juramentwn in sua professione praestitum, et contra regularia sui ordinis instituta extra claustra suorum regularium locorum degunt, habitu retento, vel dimisso. Unde in ipsomet titulo utriusque constitutionis dicitur contra religiosos extra claustra vagantes et apostatas; ergo contra utrosque indifferenter feruntur poena.

13. Ostenditur tamen non id voluisse Pontifices. — Nihilominus dicendum est solos veros apostatas incurrere illas poenas. Et imprimis supponendum est non loqui Pontifiees illos contra eos, qui ex legitima facultate extra claustra morantur, vel cum habitu, vel sine habitu , quia illud nec est contra votum in professione factum, neque diei potest contra regularia instituta, quia regula non excludit superioris Praelati legitimam facultatem , nec denique dici potest factum temeritate propria. Et quamvis ibi subjungatur , femeritate propria, et quovis preteatu, vel causa, intelligendum profecto est de iniquo praetextu, et causa non vera, sed ficta, ut Pius etiam IV declaravit, dicens non incurrere illas poenas nisi apostatas, qui cum litteris et dispensationibus subreptitiis in seeculo vagantur. Et ratione facile persuaderi potest : Paulus TV noluit punire quae licite fiunt, nec damnare aut irritare licentias, vel dispensationes ex veris et justis causis concessas. Deinde, quod ad illas poenas incurrendas necessaria sit apostasia, probatur ex verbis illis Pauli IV: Folentes contra apostasiam ipsam plenius providere , et eam quantum nobis ex alto conceditur de edio tollere; et juxta hanc intentionem semper loquitur repetendo frequenter nomina apostatarum , vel apostasie ; et Pius IV ita declarat ejus intentionem, dicens: Paulus praedecessor, quod dicersorum Romanorwun Pontificum Constitutionibus contra Apostatas editis deerat supplere studens, et apostasie morbo per amplius mederi intendens, etc. ; ergo juxta hanc intentionem explicanda est dispositio talis legis, maxime cum poenalis sit et restringenda ; ita enim esse jura interpretanda, et ipsa jura, et eorum interpretes docent, ut patet apud legem finalem , ff. de Haeredibus instituendis, et Bartol., Baldum, et alios; ac ratio ipsa convincit, quia ex intenuone et voluntate legislatoris tota legis efficacia pendet, et quia poena et ejus intentio maxime restringenda est, quantum verba patiuntur. Quamvis ergo simul cum vocibus apostasiae et apostatarum alii termini in illis constitutionibus addantur, omnes eo tendunt, ut turpitudinem apostasiae declarent , et exaggerent, non tamen ut propter aliud vitium , praesertim minus grave, esedem poenae imponantur.

14. Apostate nomen ad quos se extendat, etiam proprie. — Probant autem sufficienter, ut opinor, constitutiones illae, quod capite praecedenti, a num. 19, diximus, ad apostasiam satis esse, longo tempore et quasi permanenter in saeculo manere, et extra omnem obedientiam vagari ; manifeste enim ibi dicitur hoc sufficere ad incurrendas omnes illas poenas, et consequenter censetur per ilia verba sufficienter describi vitium apostasiae, quod ibi tantum punitur. Imo ex eisdem decretis etiam colligitur ( quod supra, capite praecedenti, num. 14, fortasse non tam expresse diximus ), hoc satis esse ad apostasiam, etiamsi nabitus non dimittatur, ut patet ex illis verbis Pauli IV : Alii vero nullo suffulti pretentu, temeritate propria, etc., emtra claustra suorum regularium locorum degunt , et in seculo, aligui halitu sui ordinis vetento, aliqua illo abjecto in habitu presbyterorum seculariwmn . e quamplurimi in habitu laical temere vagantur. Hos ergo omnes censet apostatas , et pro omnibus illis poenas imponunt inferius ; ergo eamdem moram , vel evagandi tempus in seeculo , censet sufficere ad apostasiam, habitu retento aut dimisso, sicut censet eamdem sufficere cum habitu clericali et laicali, et in nullo ex his modis postulat, quod fiat egressio sine animo unquam revertendi. Et sine dubio quoad forum externum ita semper judicabitur.

15. Evasio de apostatee nomine in foro emterno refellitur. — Responderi autem potest illud judicium esse ex praesumptione ; nam, qui ita vagatur diu, praesumitur non haberc animum revertendi. Sed certe si tale judicium fundaretur in praesumptione , non deberet eeque puniri qui habitum retinet, nam de illo potius posset praesumi habere animum revertendi, cum semper retineat propria insignia religionis. Deinde falsum existimo, illam legem vel poenam ejus fundari in praesumptione ; nam in ea solum consideratur id quod exterius committitur et convinci potest , scilicet, temeraria desertio et evagatio sine justo praetextu. Unde, si quae ex ibi impositis incurritur ipso facto, et in conscientia ante omnem sententiam etiam declaratoriam, illam incurret religiosus, qui temere in saeculo commoratur seu vagatur, etiamsi habitum non dimittat, et sive habeat animum redeundi ad religionem, sive non, quia Pontifex expresse ponit poenam propter illud crimen, quod in illo actu sufficienter consummatur , et illa intentio redeundi vel non redeundi est valde extrinseca , pertinens magis ad futuram et contingentem resipiscentiam , quam ad crimen quod in praesenti committitur, et propter quod poena imponitur. Sic igitur pona ibi latae non extenduntur ultra apostatas a religione ; qui vero sint apostatae difficilius declarari videtur, quam multi auctores opinati sunt, nisi juxta modum supra insinuatum explicentur.

16. Que pene ea praedictis incurrantur ipso facto, necne. — Qu«e item a Preelatis infligi valeant. — Occurrebat vero statim declarandum, an poenae illae incurrantur ipso facto, et ante omnem sententiam declaratoriam criminis ; sed non censeo necessarium in hoc immorari, sed legantur attente et ponderentur verba, et applicentur generales regulae de lege poenali , et erit facilis resolutio. Praesertim, quia Pius IV, quoad poenas privationis beneficiorum et dignitatum , videtur declarasse non incurri ante sententiam declaratoriam criminis, quod secus esse de censuris ibi latis manifeste supponit. Addendum denique est praeter haec omnia habere Praelatum rcligionis potestatem capiendi, cogendi , et incarcerandi hujusmodi apostatas , eosque condigne puniendi , etiam corporaliter , juxta suam regulam,, vel juxta prudens arbitrium, regulari statui consentaneum. Et quoad hoc genus poenae et coactionis aequiparantur fugitivi apostatis, non quoad quantitatem poenae, nam haec imponenda est juxta modum delicü, sed quoad modum coactionis, quae illis inferri potest ratione subjestionis et jurisdictionis ejusdem. De qua potestate optime scribit Navarrus, comment. 3, de Regular., num. 50, eam confirmans non solum ex titulo jurisdictionis, sed etiam ex titulo dominii , ratione cujus potest dominus servum fugientem capere, vel rem propriam recuperare ubicumque illam invenerit, etiam juxta leges civiles; et hoc in specie multi Pontifices concesserunt religionibus, ut constat ex Compendiis privilegiorum, verb. Apostata, verb. Fugitivus. In quibus multae aliae faeultates ad hanc causam pertinentes, et aliquae aliae poenae continentur, quae ibi videri possunt ; non indigent enim speciali declaratione. Solum adverto, in aliquibus Indultis non tantum esse sermonem de apostatis, sed de recedentibus a religione sine licentia Praelati, quae videntur extendi etiam ad fugitivos, licet non sint proprie apostatae. Tale videtur esse privilegium concessum Minoribus, ut recedentes a religione, nisi post mandatum Superioris infra octo dies ad obedientiam religionis redeant, excommunicationem Pontifici reservatam incurrunt. Haec enim facultas monendi , et praecipiendi reditum , veluti sub tali censura , non solum datur respectu apostatarum, sed etiam respectu omnium fugitivorum.

Dubium tertium, de obligatione Prelatorum ad revocaudos apostatas.

17. Resolvitur obligari. — Sed inquiret aliquis (sitque tertia dubitatio in hoc cap.) an, supposita dicta Praelatorum potestate, teneantur Praelati hujusmodi fugitivos inquirere, et cogere ut ad sua monasteria redeant. Respondetur, per se loquendo, teneri, tum quia jure communi ita statutum est in cap. ult. de Regul., ubi Praeelatis praecipitur ut annuatim quaerant, et reduci studeant fugitivos suos ; tum etiam quia ex vi muneris et officii sequitur haec obligatio, quia tenetur Praelatus, et bono communi religionis, et spirituali saluti talis subditi prospicere, et ad utrumque finem necessaria est illa diligentia et cura Praelatorum. Satisfacient autem, ut existimo, huic muneri, si juxta ortam occasionem vel occasiones moralem diligentiam adhibuerint. Nam illa particularis circumstantia, de annali inquisitione, non videtur esse in usu, et vix potest moraliter esse necessaria vel expectari ; nam si Praelato constiterit nullum esse fugitivum , nihil est quod quaerat ; si autem aliquis aufugit, non est expectandum tempus unius anni ad inquirendum illum, sed statim adhibenda est omnis diligentia, ut possit esse fructuosa. Quod si tunc capi non possit, non videtur necessarium singulis annis specialem inquisitionem facere, sed satis erit vigilare, et juxta occurrentes occasiones prudenti arbitrio moralem diligentiam adhibere.

18. Excusantur aliquando Praeelati a dicta obligatione. — Dixi autem per se loguendo , quia si talis est persona fugiens, ut experimento constet esse incorrigibilem, vel nocivam religioni, excusandus videtur Pastor ab onere quaerendi tam morbidam ovem, quia bonum commune proaeferendum est privato ; quod sienificavit S. Bonaventura, de libro Quaestionum circa regulam S. Francisci, quaest. 14, ubi loquens de tali religioso inquit : S'i Deo permittente talis seipsum epiceret, gratiee sunt Deo agende, non quia ille peccavit, sed quia oves suas a pestifera contagione liberavit ; utinam abscindantur, quivos conturbant, scilicet puritratem vestram, pacem et fummumn ; et insinuat rationem, quia religio potest hujusmodi religiosum perniciosum a se abjicere ; ergo si ipse abeat, non tenebitur eum requirere. Et ita etiam sentit Sylvester, verb. Aposiasia, num. 10.

19. Querendus tamen apostata, etiam cjiciendus, ad sui correctionem et evemplum aliorum. — Addendum vero occurrit, etiamsi talis sit religiosus ut postea ejiciendus sit, requirendum tamen esse, ut in pravo apostasiae statu non permaneat, quia debet Praelatus quod in se est, et sine incommodo potest, facere, ut illum liberet a statu damnationis ; quamvis autem religio gaudeat de illius membri ahscissione, tamen quia illicito modo facta est, ille apostata manet semper in statu damnationis, donec a Praelato competente absolvatur et licencietur. Et quamvis ipse teneatur sibi consulere, et remedium procurare, tamen, quia, dum est fugitivus, semper est sub cura et jurisdictione religionis, ideo etiam Praelatus tenetur illi malo remedium adhibere ; quod si id possit facere, absolutionem et facultatem mittendo absenti, et prudenter judicet ita expedire, satisfaciet suo muneri ; regulariter tamen loquendo, existimo debere revocari, et propter apostasiam incarcerari et puniri, juxta cap. A nobis, de Apostatis, quia ita etiam expedit ad exemplum aliorum , et quia forte vexatio dabit intellectum, et quamvis ejiciendus sit, forte illi proderit ut extra religionem cautius vivat. Deinde potest talis reduetio esse utilis, ut religiosus ille audiatur, an in ea religione, vel provincia habeat speciales causas suae perditionis et contumaciae, atque ita remedium illi adhibeatur suae fragilitati accommodatum, quoad fieri possit. Nam et religiosa charitas et pastoralis cura totam hanc diligenuam videntur postulare.

Dubium quartum, ad quem pertineant bona parta in apostasia.

20. — Primum pronuntiatun quoad bona alieni domini.—Quid quando domini ignorantur.—Quarto dubitari potest de bonis acquisitis ab his apostatis, dum in eo statu permanserunt, ad quem pertineant quoad jus et dominium ; et consequenter cui reddi debeant, vel durante apostasia, vel recedendo ab illa, aut per mortem, aut per reditum ad religionem, aut per licentiam obtentam manendi in saeculo. Circa quod imprimis distinguendum est de modo acquisitionis; aut enim talia bona sunt acquisita per injustitiam contra commutativam, ut per furtum, usuram, vel quamcumque negotiationem iniquam, vel sine injuria alieujus. In priori casu videtur clara responsio, nam bona illa obnoxia sunt restitutioni, ut pe se constat ; ergo propriis dominis restituenda sunt; hoc ergo certissimum est, quando certi sunt domini, ad quos jus talium bonorum spectat. Contingit autem dominos esse incertos et occultos, et tuno, quamvis bona sint restituenda pauperibus, seu in pias causas, dubitari potest an hoc fieri possit arbitrio ipsius apostatae, vel debeat hoc suis Praelatis committere, vel etiam an Camera Apostolica habeat jus aliquod ad talia bona : sed in hoc puncto suppono non habere jus, quamdiu vivit qui ea lucratus est, sed solum post mortem ejus posse illa recuperare, juxta modum infra tractatum. Quod semper inteligendum est, deducto aere alieno, habente certum dominum, ut est per se notum ex materia de justitia; pro incertis autem dominis pene potest Camera Apostolica substitui. Dum vero Pontifici non est acquisitum Jus, non video praecisam obligationem in conscientia, ob quam non possit apostata poenitens statim bona illa restituere erogando pauperibus pronut sibi placuit intra latitudinem justitiae, quia hoc non est contra votum paupertatis, et nullum aliud praeceptum occurrit, cui repugnet ; ergo. Probatur major, quia illa dispensatio seu elargitio non est actus dominii vel proprietatis, quia potius est alieni restitutio, unde non fit nomine proprio, sed nomine ipsius domini talium bonorum ; nam ex voluntate illius interpre- tativa pauperibus erogantur. Addo vero posse Praelatum religionis, ex obedientia praecipere tali apostata ut in restitutione talium bonorum servet modum a se praescribendum, supponendo illum esse justum ; probatur, quia illud praeceptum non excedit materiam voti obedientiae, cum sit de re honesta, et quae multum potest conferre, et ad salutem, et ad perfectionem, ut ipsamet restitutio alias necessaria optime fiat. Secundo etiam in poenam delicti apostasiae et injustae acquisitionis, potest Praelatus hoc onus imponere subdito. Tunc ergo peccabit subditus contra obedientiam, si aliter faciat ; tamen si faciat, videtur factum tenere, quia naon est de bonis monasterii, nec contra paupertatem; existimo tamen posse Praelatum factum irritare, juxta principia in superiori tomo posita.

21. Secundum pronuntiatum quoad bona licite acquisita.—Superest dicendum de bonis acquisitis sine injustitia, quae possunt esse in duplici differentia, quaedam obtenta sine turpi negotiatione vel lucro, alia per modum prohibitum acquisita. De prioribus clarum est reddenda esse monasterio vel religioni, juxta dispositionem Praelati et jura religionis, quia religionis nihil sibi acquirit, et per se loquendo, et ex vi status, acquirit suae religioni, ut supra eodem tomo probatum est; et hoc jus religionis per nullum aliud impeditum est circa haec bona; oporteret enim esse Pontificium jus, quod ostendi non potest. Tenetur ergo apostata, ad monasterium rediens, secum deferre haec omnia bona, nec potest illa donare, vel superflue consumere, sed tantum necessariis uti. Quomodo autem haec bona pertineant ad spolia Camerae Apostolicae, si apostata extra claustrum ea lucretur, et ibi cum illis decedat, infra declarabimus. Dices: qui fieri potest ut apostata licite aliquid acquirat, cum in eo pso contra paupertatem peccet ? Respondetur: imprimis dicitur licite acquirere, quantum est ex parte actionis, aut medii per quod acquiritur, quia nimirum actio, per quam acquirit, non est ei prohibita, neque indecens in statu religioso, ut si acquirat petendo eleemosynam, vel acceptando liberalem donationem, vel recipiendo stipendium justum pro Missa aut concione, etc., vel denique si laborando manibus suis in re honesta. Deinde, quamvis religiosus nihil possit accipere sine licentia Praelati ratione paupertatis, non est necesse ut apostata semper peccet, cum dictis modis aliquid accipit sine licentia, quia est in statu in quo est illi moraliter impossibilis talis licentia, cum tamen sit illi necessarium aliquid accipere. Et quamvis antceedenter illa impossibilitas nata sit ex peccato, tamen, postquam inest, excusare potest a novo peccato, ut per se constat. Quod si fortasse ille ex dissoluto animo peccet intendendo id accipere ut proprium, vel contemnendo licentiam Proelati, illa sunt circumstantiae internae magis quam externae, et ideo illis non obstantibus bona illa reputantur honeste acquisita, scilicet ex se, et ex modo acquisitionis.

22. Tertium pronuntiatum, quoad bona illicite, sed non injuste parta. —DbDc aliis autem bonis turpiter et non injuste acquisitis, certum est ex se non esse obnoxia restitutioni, sive illa turpitudo sit contra naturalem legem, ut si monialis acqvireret abutendo sua castitate, vel monachus accipiendo pretium ut actioni turpi cooperetur; sive sit tanutum contra sacros canones, ut si lucrum fiat per negotiationem prohibitam personis ecclesiasticis, non quia intrinsece mala sit, sed quia sccularis est, et habet speciem mali, vel periculum peccandi adducit, vel quia indecens est. ut omnis mercatura et negotiatio, militare. exercere oflicium forense, et similia. Ratio est, quia sola injustitia obligat ad restitutionem, non autem alia turpitudo quae facit inaqualitatem in bonis acquisitis, juxta communem doctrinam, 2. 2, q. 62. Hinc ergo fit nt, secluso jure positivo, talia bona ctiam acquirantur monasterio, quia acquirerentur ipsimet religioso, si esset capax; ergo loco illius succedit monasterium, nisi aliunde impediatur, quod et est consentaneum juri comqmwuni, cap. JVon dicatis, cum gloss., 12, quaestione secunda, et cap. Cum olim, 2, cum notatis ibi per Innocentium, et alios, de privilegiis. Atque ita expresse declaravit Paulus IV.

23. Opponitur contra hoc prinum const:- tutio pro Camera Apost. — Solum ergo facit in hoc puncto difficultatem quaedam constitutio Pii IV, quae est quinta illius Pontificis, in Summa constitutionum, et incipit: Decens esse censemus. In qua declarat pertinere ad Cameram Apostolicam bona acquisita a clericis in sacris, tam regularibus. quam secularibus, per illicitam negotiationem, vel alias contra sacros canones. Et Navarrus, in comm. de Spoliis, $ 7, num. 3, 4et 5, refert aliam constitutionem ejusdem Pontificis, quae in margine notatur esse trigesima prima, et incipere Aomanus Pontifer. Sed eam non habet summa Lugdunensis, habetur tamen in co- piosiori Bullario Romano, in quo prior est vigesima tertia in ordine; et posterior, quod ad praesens attinet, non mutat difficultatem, quia in ea dicitur confirmare eamdem applicationem illorum bonorum, solum quia eam limitat, ne locum habeat in Cardinalibus, ncque in eo, qui ex legitima facultate Pontificis, testamentum condit, vel licentiam habet ut ei ab intestato succedatur. Videtur ergo per illas constitutiones ablatum esse jus monasterio ad talia bona, et translatum esse in Cameram Apostolicam, et ita indistincte fatetur Navarrus, ponens exemplum de quodam religioso apostata, qui in Indiis ad viginti millia ducatorum negotiando acquisierat, quae secundum antiquos canones ad religionem pertinebant. Juxta novum autem jus iHlius constitutionis , dicit pertinuisse ad Sedem Apostolicam, et ideo consulit monasteriis ut circa talia bona se componant cum Camera Apostolica, ut possent jure firmo illa petere, et nonnullas ampliationes ac limitationes adhibet, quae in eo videri possunt.

24. Dicta constitutio an procedat de acquisitis a religioso laico.—I quibus decretis duo mihi notanda oceurrunt. Primum, ibi tantum esse sermonem de clericis, et ideo dubitari posse an religiosus conversus, seu laicus, veram professioncm emittens, seu vota substantialia religtonis, ibi ctiam comprehendatur. Et ratio dubii esse potest, quia nomine clcrici venire solet aliquando quaelibet persona ecclesiastica, praesertim in favorem ejus: illa autem constitutio, cum sit favorabilis Camerae Apostolies, licet sit aliis onerosa, videtur simpliciter inter favores computanda, et ita Navarrus supra absolute loquitur de quocumque religioso apostata. Nihilominus videntur bona talis apostatae ad religionem pertinere. Probatur, quia talis monachus non est clericus, nec sub tali appellatione etiam late sumpta comprehendi solet, ut patet ex canone $3 quis suadente, et similibus, et ex titulo, ne Clerici vel monachi. Confirmatur primo, quia constitutio non est favorabilis clericis, imo est poenalis, ut statim dicam ; ergo ex ea parte non est amplianda , sed restringenda ; ergo etiamsi nomen cerici posset ita ampliari, non esset ibi extendendum. Confirmatur secundo, quia illa constitutio non fit directe in tuitionem status religiosi, ut sic, sed cleriratus et decentiae ejus, ut constat ex illis verbis, per quosvis clericos tam seculares , quam regulares, etiamin sacris ordinius consLitutos, ctc. Ergo, licet laieus monachus illiciie negotietur, bona sic acquisita non adjncican- tur Camerae Apostolicae, quia casus iile non pertinet ad intentionem hujus legis.

25. Eadem negativa responsio procedit etiam de religioso clerico, si solum contra vegulam acquirut, et non contra canones. — Unde obiter infero, licet religiosus apostata sit clericus, et acquirat modo sibi illicito ratione sui peculiaris status, non tamen ratione ciericatus, vel propter prohibitionem sacrorum canonum, bona illa non esse comprehensa sub illa constitutione, quae tantum loquitur de bonis acquisitis per illicitam negotiationem, vel alias contra sacros canones. llla autem acquisitio, ut supponimus, non contra sacros canones, sed contra regulam, vel constitutiones religionis ; ncc potest dici negotiatio illicita, tum quia non est illicita clerico, ut sie, ut etiam supponimus, et textus ille, utpote ponalis, cum hac formalitate videtur explicandus; tum etiam quia Pontifex loquitur secundum jus commune. Unde non vocat simpliciter negotiationem illieitam, quae ex peculiari instituto aliquibus prohibetur, si alias regulariter ecclesiasticis personis licita est. Quae omnia vera quidem videntur attenta sola constitutione Pii IV. Tamen juxta aliam constitutionem Gregorii XII, plane dicendum est omnes regulares comprehendi modo infra explicando.

26. Nec item procedit nisi in duobus casibus preefata constitutio. — Secando adverto ibi. non simpliciter adjudicari haec bona Camerae Apostolicae, sed in duobus casibus. Unus est per successionem quasi haereditariam post mortem, quando talis persona vel condit testamentum sine legitima facultate, vel, licet haberet facultatem testandi, intestata decedit, nisi in facultate esset expressum, ut ei ab intestato succederetur, argumento legis 7z imper fecto, et legis Hac consultissima, Cod. de Testam. Secundus casus est, quoties talis persona privata fuerit illis bonis in vita sua. Circa quem dubitari potest primum de quibus bonis loquatur Pontifes ; quidam eum Antelligunt solum de bonis quae relinquit apostata extra claustra decedens , nam haec significantur nomine spoliorum ; vel ea etiam bona , quae post ejus mortem inventa fuerint extra religionem , ut sic dicam. Unde fit ut, si apostata redeat ad religionem, bona non pertineant ad Cameram, sed ad monasterium. Ita Emm. Rodr., tom. 1 Quaestionum regularium, quaest. 30, art. 11, citans Navar., cors. 17, de Statu monachorum ; sed ibi Navarus affirmat quidem, in eo casu, quo apostata decedit extra ipsam religionem, talia bora pertinere ad Cameram Apostolicam, nonu tamen negat extra illum casum non pertinere, et praeterea ibi ad hoc non allegat constitutionem Pii IV, sed aliam Gregorii XIIT, O/ficii nostri, quae est 44 in Bullario Romano majori, et 19 in minori, quae directe facta est circa illum casum. Pius autem IV videtur latius loqui, quia adjudicat Camerae etiam illa bona, quibus apostatae privantur dum vivunt. Unde, licet verum sit haec bona non numerari inter spolia, neque occupari a Collectore, seu Camerario Apostolico, usque ad mortem ejus ad quem pertinent, tamen tunc non solum inter illa bona videntur computanda ea quae apud illum tempore mortis inveniuntur, sed etiam quaelibet alia, quibus vivens privatus est.

27. Auctoris responsio probabilis. — Quee Dona viventis apostatee spectent ad Cameram Apostolicam. — Opinio quorumdam. — Dici ergo potest, omnia hujusmodi bona apostatae pertinere ad Sedem Apostolicam , ita tamen ut, vivente ipso apostata, hoc intelligendum sit ad modum legis poenalis, ita ut tunc solum intelligantur hac bhona applicata Camere Apostolicae, quando, vivente tali persona, in ponam illis privata fuerit ; si autem ipsa propria sponte de illis disposuerit, non teneatur in conscientia illa reddere Camerae Apostolicae, quia nemo tenetur ad poenam ante condemnationem. Poterit ergo ea in vita dare suae religioni, et consequenter etiam religio, si ad se revocet personam, poterit etiam cum illa talia bona recuperare, nec poterit postea illis privari, quia justo titulo illa usurpat, cum nondum essent Camerae Apostolicae adjudicata; nec etiam possunt dici fuisse confiscata, ut postea retrotrahatur sententia , quia in illa consideratione nullum est verbum confiscationis, neque aliud ex quo id colligi possit. Que expositio et sententia probabilis videtur, quia cum constitutio illa privet religionem antiquo jure, videtur quoad fieri possit restringenda; illa autem restrictio videtur accommodata juri communi ex proprietate illius verbi, pricati f«erint.

28. Obstaculum remocetur. — Sed obstat aliud verbum, quod statim subjungitur, ef eis destitui contigerit. Nam illud verbum in rigore significat quamcumque abdicationem, seu derelictionem talium bonorum. Si quis autem recte consideret, Poniifex non dicit, Si contigerit eos destituere talia bona, sic enim consideratio dicta haberet vim; sed passive dicit, Si contingat destitui illis bonis, et ita idem significat quod privari , et cum sit pas- sivum, optime per modum poenae explicatur. Nihilominus interpretationem hanc non assero tanquam securam , sed aliis considerandam propono. Et praecipue observare oportet quo sensu consuetudo interpretata fuerit hanc legem. Nam fortasse Camera Apostolica et jus et usum habet exigendi et recuperandi haec bona, ubicumque illa invenerit post mortem talium personarum; si tamen illae viventes ea donarunt, vel alias alienarunt, qui ea possidept, fortasse non tenentur in conscientia ca reddere Camerae, donec exigantur, propter rationem dictam. In religioso vero apostata, oportet specialiter observare, quod si ea non tradat Camerae Apostolicae (id enim semper facere potest, se huic juri conformando), non potest suo arbitrio de istis disponere, quia repugnat voto paupertatis, sed tunc debet reigioni ea donare, quae poterit illa retinere saltem usque ad mortem apostatae. Post mortem autem ejus, si adhuc bona illa in individuo extent , et non censeantur consumpta in sustentatione ejus, magis dubia res est, an in conscientia perineant ad Cameram Apostolicam, etiamsi ab ipsa non exigantur , tum quia Pius IV non loquitur tantum de apostatis, sed de omnibus clericis per illicitam negotiationem, vel contra sacros canones lucrantibus aliqua bona. Constat autem quod, licet secularis clericus, postquam lucratus est aliqua bona hujusmodi, cesset a tali negotiatione, et convertat illa bona in utilitatem Ecclesiae suae usque ad mortem, nihilominus post ejus obitum pertinere ad Cameram Apostolicam; ergo idem erit cum proportione in apostata regulari, etiamsi dum vivit, illis bonis fruatur monasterium ; tum etiam quia Gregorius XIII dicit Cameram Apostolicam habere vices et nomen veri haeredis in hujusmodi bonis, et in ea dominium ac possessionem eorum, nulla traditione praecedente, transire; est ergo optimum Navarri consilium, ut de his bonis semper compositio fiat cum Camera Apostolica.

29. Varia discrimina inter Pontificum decreta circa bona apostatarum adeunda. — Sed est advertenda differentia inter Gregorium XIH et Pium IV. Nam hic tantum loquitur de bonis per negotiationem illicitam vel contra canones acquisitis; Gregorius autem absolute loquitur de omnibus acquisitis extra claustra in apostasia, quocumque modo acquirantur, et ibi fere numerat omnes modos in specie, qui per se alias prohibiti non sunt. Et ideo quantum ad successionem post mortem apostatae extra claustra morientis, videtur hoe exten- dendum ad omnia ejus bona, quocumque modo illa acquisiverit, ex vi constitutionis Gregorii. At vero si apostata ad claustrum redeat ante mortem, non habet in illo locum illa constitutio, et ideo quoad bona licite acquisita procedit regula superius posita ; quoad bona autem illicite comparata videtur semper habere locum constitutio Pii IV, quamvis res sit incerta, ut dixi.

30. Quid de bonis illicite partis a veligioso on apostata. — Imo etiam ex vi illius constitutionis dubitari potest, an religiosus non apostata, sed sub obedientia suorum Praelatorum vivens, si aliquid acquisivit per illicitam negotiationem, vel per modum a sacris canonicis prohibitum, an illud in morte cjus pertineat ad spolia Pontificis, si in propria specie extet, ut in pretiosis mobilibus, vel copiosa pecunia, etc. Et ratio dubii est, quia Pius IV non loquitur de apostatis, sed in universum de clericis illicite lucrantibus, sive secularibus, sive regularibus, et sane in secularibus indistincte id accipimus, etiamsi apostatae non sint; ergo codem modo intelligendum est in regularibus; est enim eadem ratio, nimirum, quod ubi lex non distinguit, nec nos distinguere valemus, quando nec ratio, nec jus aliud cogit. Addo praeterea Gregorium XIII etiam non loqui de solis apostatis, sed de omnibus religiois extra claustra degentibus, etiam de licentia legitima suorum Praelatorum, et velle, ut bona ibi ab eis lucrata ad spolia Pontificia pertineant, saltem si apud eos tempore mortis extra eadem claustra inveniantur; ergo a fortiori constitutio Pii IV ad non apostatas extendenda est. Observanda autem sunt multae differentiae. Prima, quod Pius solum loquitur de clericis, Gregorius simpliciter de regularibus. Secunda, quod Pius solum loquitur de bonis illicite acquisitis; Gregofius simpliciter de aequisitis. Tertia, quod Pius loquitur de bonis, sive usque ad mortem retentis, sive in vita ablatis; Gregorius autem videtur solum loqui de bonis usque ad mortem possessis, et hae tres differentiae a nobis jam explicatae sunt. Quarta addi potest, quia Gregorius solum loquitur de bonis acquisitis extra claustrum; Pius autem non adhibet hanc limitationem, et ideo dubitari ulterius potest, an bona illicite acquisita a clerico regulari, etiam in claustro assistente, pertineant ad spolia post mortem ejus, ubicumque inventa fuerint; et ratio dubii est, quia Pontifex indistincte loquitur; ergo ita est a nobis intelligendus, propter rationem supra factam. Item, quia Gregorius noluit in- distinete id statuere, vel intelligere, cum limitatione locutus est; ergo e converso Pius sine limitatione loquens, indistincte et sine limitatione voluit intelligi. Praeterea habet hoc probabilem congruentiam, quia Pius, ut dixi, non loquitur indistinete, ut Gregorius, de bonis acquisitis, sed tantum de illicite partis, et ideo merito loqui potuit etiam de regulari sic lucrante intra claustrum, quia illa culpa et indecentia, quam in ea lege maxime respexit Pontifex, in totum monasterium et Praelatum ejus redundat, quando religiosus ejus, praesertim clericus, vel illicite negotiatur, vel contra saeros canones lucratur; videntur ergo sane haec bona praedicta constitutione comprehendi, saltem cum dicta limitatione legis poenalis, ut, scilicet, possint a Pontificio collectore recuperari modo explicato.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2