Caput 3
Caput 3
De culpa, obligatione ac poena cooperantium modo aliquo ad alterius apostasiam.
1. Varii gradus positivae cooperationis ad apostasiam ewplicantur. — Ultimo circa hanc materiam de religiosis fugitivis dubitari potest quid peccent, vel quam obligationem aut poenam incurrant, qui hujusmodi apostatis cooperantur, vel illis auxilium praebent aut favorem, eos recipiendo, defendendo, etc. In quo possumus considerare, vel jus tantum naturale divinum, vel jus ecclesiasticum. Priori modo dicendum est, hujusmodi cooperatores peccare graviter ex genere suo contra divinum et naturale jus, quia cooperantur ad rem intrinsece malam, sacrilegam et injustam. Duae autem difficultates circa hoc occurrunt. Prima est, quando aliquis censeatur cooperari huic peccato, in qua dicendum est duos esse modos generales hujus cooperationis, scilicet positivum et negativum, et in utroque esse varios gradus. Primus et maximus positivae cooperationis est, inducere et excitare religiosum ad exitum vel fugam, nam hoc non solum est cooperari, sed etiam quodammodo principalius operari, et esse primum auctorem ipsius apostasiae. Secundus est, consilium dare petenti, et approbare similem deliberationem, nam hoc praeter moralem cooperationem est perniciose decipere prosimum in re gravi. Tertius est adjuvare ad ipsummet iniquum exitum, vel fugam, vel aperiendo januas, aut tollendo alia impedimenta, vel certe aliis modis auxilium praebendo ad illa superanda. Quartus esse potest post exitum recipiendo, occultando, aut defendendo apostatam. In quo oportet advertere hunc non esse concursum ad proprium peccatum apostasiae, quod in ipso pravo exitu committitur; quia vero apostata non solum peccat exeundo, sed etiam permanendo in saeculo, seu non redeundo ad claustrum, ideo isti receptatores, eic., in tantum peccare possunt, in quantum cooperantur huic detentioni, vel sunt in causa ne hujusmodi apostatae statim ad suam religionem redeant.
2. Qua receptio apostatee sit aut non sit cooperatio. — Quee etiam occultatio ejusdem. — Quapropter si amicus vel consanguineus recipiat hujusmodi apostatam in domo sua, vel praebeat ei necessaria ad vitam, solum quia amicus velconsanguineus est, et alio modo non cooperetur suae detentioni, non videtur cooperari peccato ejus, quia nullo modo causat illum, sed solum naturam sustentat ; si autem illi praebeat instrumenta necessaria ad fugam, ut aequum, aut pecunlias, videtur sane cooperari peccato ejus. Nam si sciret illum ire ad occidendum hominem, et praeberet illi equum, sine dubio cooperaretur; et in universum, dare instrumentum necessarium ad opus , est magnus concursus ad illud. Nec refert quod talis res, et praesertim pecunia de se sit indifferens ad alios usus; nam res moraliter consideranda est, prout hic et nunc aeonstat esse moraliter determinatam ad pravum usum. Idem erit, si per vim defendatur, nea Praelato religionis vel ministris ejus capiatur, quia est defensio injusta, et quaedam veluti apostasia conservatio. De occultatione vero non est omnino idem, si secludatur positiva vis, aut injusta deceptio, quia, quod reliquum est, solum videtur esse negativum, ut non prodere apostatam, vel non cogere illum, ut domo exeat, vel certe habere clausam januam domus, vel cubiculi; quanquam in hoc jam videatur esse positivus concursus, quod magis moraliter quam physice prudenter spectandum est, juxta occurrentes circumstantias, et praesertim ex intentione ; nam si id fiat ut apostata liber evadat et vagetur, plane est cooperatio; si autem fiat solum ad tuendum honorem ejus, ut cum minori dedecore ac poena reducatur ad monasterium, in interiori foro, ut opinor, excusabitur a cooperatione, quamvis in exteriori praesumatur cooperari.
3. Explicatur alia cooperatio negativa. — Negative dicimus cooperari illum, qui cum possit impedire apostatae exitum, vel commorationem in seculo, id facere negligit ; necessarium autem est ut in eo supponatur obligatio, alias non delinquet : nam omissio non imputatur, nisi supposita obligatione ; haec autem obligatio duplex in praesenti esse potest, una charitatis, alia offici, quae ad justitiam pertinet. Prior non sufficit ad propriam cooperationem, neque ad incurrendam propriam malitiam apostasiae, quia illud solum est peccatum contra charitatem vel misericordiam. At vero posterior obligatio censetur sufficerc ad positivam cooperationem, quia ille infert injuriam religioni, non impediendo tale peccatum, et ideo illi imputatur nocumentum inde proveniens religioni, ac si positive illud inferret, et ideo censetur moraliter cooperari. Et quamvis possit speculative controverti, an ille proprie participet malitiam apostasie, qnia nron videtur in ea negligentia peccare contra votum, vel contra virtutem religionis , tamen et certum est peccare concurrendo moraliter ad nocumentum religioni illatum, ac proinde contra justitiam ; et probabilius est peccare contra virtutem religionis, quatenus illud nocumentum est rei sacra, et contra personam sacram ; imo etiam dici potest contra votum, non quod habet Praelatus, verbi gratia, negligens sic delinquens, sed quod habet subditus, et ipse tenetur ex justitia illaesum custodire.
4. Alia difficultas : ad quam rvestitutionem tencatur apostasie cooperans. — Altera vero difficultas est, an hujusmodi cooperator teneatur ad aliud quam ad restitutionem , non quidem respectu apostatae, quia scienti et volenti non fit injuria; sed respectu religionis, quae grave nocumentum patitur, dum privatur persona in quam habet dominium et jus, et consequenter obsequiis vel utilitatibus ejus, cujus nocumenti hujusmodi cooperator causa est, et maxime si fuit excitator et inductor. Unde consequenter videtur teneri ad restitutionem. Quod non solum de inducente ad exitum eum, qui jam professus est, sed etiam de impediente, vel consulente alicui ne ingrediatur, vel profiteatur religionem, aftirmat Scotus, in 4, d. 15, et ibi Major, q. 17, S Quia hic; Palud., q. 2, art 2; etibi Gabr., q. 17, artic. 3, dub. 1; Richard., art. 5, q. 4, ad 8; D. Anton., 3p., tit. 11, c. 2, SI; Sylvest., verb. Restitutio, 3, q. 1, ubi dicit esse opinionem non solum Richardi et Seoti, sed ctiamS. Thomae ; locum tamen non adducit, nec existimo S. Thomam alicubi hoc in particulari dixisse. Refert etiam in hanc sententiam Archidiaconum, Summam Angelicam, Rosellam, et alios. Ratio hujus sententiae est, quia ille, qui causam damni dat, damnum dedisse videtur , ut ait regula juris : qui autem infert damnum, tenetur illud restituere ; ergo in praeesenti nascitur obligatio ad restitutionem respectu religionis propter damnum datum. De modo autem restitutionis dicitur imprimis debere exhortari apostatam, ut redeat; quod si obtinere non possit, alium quaerere debere, qui ingredi velit, et locum apostatae supplere; quod si non inveniat, ipsum teneri ingredi religionem, ut per seipsum reddat aequivalens religioni, cum non possit idem. Quod etiam sentit Adrianus, in 4, quaest. 3, in fine, et Quodlib. 12; et Navar., c. duodecimo, numero quadragesimo quarto, capite decimo septimo, num. undecimo et decimo quarto.
5. Prima assertio, negans cooperatorem in aliquo casu obligari, ut ipse pro altero ingrediatur. — Sed haec sententia absolute probari non potest, et ideo distinguamus modum cooperationis, seu causalitatis, an fuerit per vim vel fraudem, aut solum per inductionem et preces; alii etiam distinguunt intentionem, an, scilicet, factum fuerit ad nocendum religioni, vel ob alias rationes humanas. Sed ad obligationem restitutionis parum refert intentio, et ideo distinctio illa necessaria non est. Dico ergo primo: qui religiosum apostatare facit, in nullo casu tenetur religionem ingredi, ut locum alterius suppleat. Quod intelligo, etiamsi vis vel fraus intervenerit, et aliter reparari non possit damnum. Ita tenet Major supra ; et Soto, lib. 4 de Justitia, q. 6, art. 3; Navar., cap. 12, n..44; Ledesm., 2, 4, q. 18, artic. 2, dub. 1. Probatur primo, quia ingressus religionis est opus adeo diffivile et supererogationis, ut nemo sit cogendus ad restituendum cum tanto onere. Secundo, quia si quis alienum servum ad fugam incitavit, licet teneatur illum restituere, non tamen tenetur se pro illo in servitutem dare, utillum restituat, etiamsi aliter non possit, quia praeceptum restituendi non obligat cum tanto detrimento. Tertio, qui occidit religiosum , non tenetur ingredi religionem pro illo, ut videtur manifestum ex communi usu et existimatione; ergo a fortiori, etc. Et hoc magis ex sequentibus constabit.
6. Secunda assertio , nec obligari querere qui pro se ingrediatur. — Dico secundo: non tenetur quis quaerere alium . qui loco apostatae velit religionem ingredi. Ita tenent Sot. et Ledesm., et potest probari applicando rationes factas, et praeterea, quia ingressus religionis non debet fieri propter hunc finem, imo per se non fit propter commodum religionis, scd propter spirituale bonum ipsius religiosi ; crgo nec justitia per se obligat ad compensandam hoc modo fugam aiterius. Et confirmatur, quia non esset prudens consilium inducere aliquem ad ingressum religionis principaliter ob eum finem, ut suppleat absentiam aiterius. Dices: esto prius debeat considerari an expediat ingressuro, et an satis voluntarie id faciat, tamen si, servatis his circumstantiis potest quis suo consilio vel alio auxilio juvare illum ad ingressum, tenebitur id facere in recompensationem apostasiae alterius. hespondeo, optime quidem facturum si id faciat, et ita csse consulendum , tamen in rigore ex vi restitutionis non teneri, quia nemo tenetur restituere de alienis bonis, etiam petendo consensum a domino. Nam si ego teneor restituere mille aureos quos non habeo, non teneor petere ab alio ut pro me restituat; et in exemplo de servo supra posito, non teneor procurare ut alius se donet in servum , pro altero quem feci fugere, etsic de aliis, praesertim quia hic alia specialis ratio intercedit, ut jam exponam.
7. Tertia assertio, nec solam carentiam religiosi, obligare ad restitutionem. — Dico ergc tertio : in dicto casu non tenetur quis aliquid restituere religioni pro sola carentia talis personae, quando ipsammet restituere non potest. Dico sola, ut excludam alia damna, vel carentiam lucri, de quibus statim dicam. Probatur primo ratione generali, quia hoc damnum est ex his, seu in his bonis qua in eodem genere restitui non possunt, neque est obligatio compensand: illa in bonis inferioris ordinis. Declaratur exemplo de homicidio ; nam qui patrem alicujus interficit, non tenetur praecise pro vita vel carentia patris aut mariti aliquid in conscientia restituere, quia non est damnum ab homine reparabile, sed solum tenetur ad alia nocumenta, quae inde sequuntur. idem est in exemplo aupra posito de interficiendo relig2ioso ; item de abscindente manum altcrius, etc. Secundo est hic specialis ratio, quia religiosus non est ita sub dominio religionis, sicut servus; nam, ut supra dictum est, servus principaliter est propter utilitatem domini; relisiosus autem non ita est in religione propter ejus utilitatem, praesertim temporalem, sed propter suammet spiritualem perfectionem, et ideo carentia religiosi praecise spectata non est proprium nocumentum religionis, quod ab homine restituendum sit ; nam praescindendo emolumenta temporalia, quae ex tali persona possunt provenire religioni, sola ejus praesentia et societas non potest reputari damnum factum religioni in propriis bonis, ex quo obligatio restituendi nascatur, sed est veluti damnum proveniens uni amico ex absentia alterius. Quod si inde cessat religioni aliquod spirituale commodum, etiam illud est ab homine irreparabile, neque cadit sub humanam restitutionem, nisi fortasse modo statim explicando.
8. Quarta assertio tripartita. — Pnrobatur prima pars de vi in ectrahendo alterum a religione. — Qui per vim extramit religiosum non tenetur per vàm reducere. — Dico quarto : si quis per vim vel fraudem religiosum professum religioni eripiat, tenetur imprimis cessare a vi, vel deceptionem auferre, ut religiosus religioni se restituat. Si autem hic effectus non sequatur, non tenetur ad aliam restitutionem ratione personae ; si tamen monasterium amisit aliqua temporalia lucra propter absentiam religiosi, tenebitur illa restituere monasterio. Probo singula, nam imprimis violentia est contra justitiam ; ergo si illa durat, durat etiam peccatum contra justitiam ; ergo, sicut est obligatio cessandi a peccato, ita etiam est obligatio cessandi ab hujusmodi vi. Unde si coactio semel facta est, et religiosus, postquam est per vim extractus, in sua libertate omnino relinquitur, cessat consequenter haec obligatio. Quaeri autem potest an teneatur ille, qui per vim extraxit religiosum, per similem vim cum ad monasterium reducere; videtur enim teneri, quia non debet esse aliquis minus effticax in restituendo, quam in auferendo. Nihilominus dicendum est non teneri, imo nec propria auctoritate posse id facere, quia nemo potest privata auctoritate personae liberae vim inferre; religiosus autem est liber ut possit redire et non redire; ergo non potest cogi ab aliquo privata auctoritate. Confirmatur , quia si sua voluntate cxiisset, non posset ab alio cogi ad reditum ; ergo, licet fuerit ereptus per vim, si postea sua voluntate vult extra manere, non potest cogi ut redeat. Patet consequentia, quia prior injuria non dedit eripienu potestatem aut jurisdictionem ad talem actum. Dices, saltem posse illam vim et coactionem inferre auctoritate ipsius religionis, illa, scilicet, petente aut consentiente ut illum ad se per vim redueat ; ergo tunc tenebitur id facere si valeat. Respondeo: difficile est tantam obli- gationem imponere, quia illud munus est valde odiosum et periculosum, et quodammodo vile, quando non fit per propriam jurisdietionem, sed tanquam a ministro alterius; et idco, licet tunc possit licite fieri, et consulendum sit quando sine incommodo potest, non existimo tamen pertinere ad obligationem restitutionis, quia est medium valde remotum ac violentum, magisque pertinet ad punitionem delicti, vel ad remedium ipsiusmet religiosi, quam ad restitutionem quae religioni fiat; nam hujusmodi coacta reductio potius solet esse onerosa religioni.
9. Probatur secunda pars de fraude, decipiendo ut recedat. — Secunda pars de fraude communis est in omni materia, praesertim morali, vel pertinente ad salutem animae, in qua unus ab alio decipitur; tenetur enim ille ad restitutionem faciendam, non minus in nocumento spirituali quam in corporalibus, ut recte docuit Cajetanus, in Summa, capit. 7, verb. Restitulio, et omnes auctores citati. Et ratio est, quia illud est grave nocumentum, et fit alteri contra ejus voluntatem, quia ipsamet deceptio causat involuptarium ; ergo est actio injuriosa, quae de se parit restitutionem. Prima autem restitutio in hoc damno est dceceptionem auferre, plane confitendo, et admonendo personam quod a se decepta fuerit, vel quod suum consilium fuerit erroneum. Unde talis obligatio (sicut et praecedens) tam est respectu ipsius religiosi, quam respectu religionis; illius, quia ei immediate est facta injuria, et nocumentum illatum, ipsa enim deceptio ipsius religiosi decepti magnum damnum est; hujus vero, quia etiam ipsa religio per illud medium passa est injuriam.
10. Proxima probatio conficit etium tertiam partem assertionis, de obligatione ad spiritualia damna, non tamen ec justitia.—Ex quo ulterius infertur, teneri hujusmodi deceptorem respectu ipsius religiosi, ad restituendum ei omnia damna quae ob cam causam passus est, et involuntarie patitur, etiam postquam deceptie sublata est. Haec illatio potest intelligi, vel de spiritualibus damnis, vel de temporalibus. De prioribus non est ita certa quoad obligationem justitiae, quia talia nocumenta, nec sequuntur ex absoluta necessitate extrinseca sine proprio consensu et voluntate ipsius hominis, nec reparari possunt aut compensari per aliquid, quod ab homine restitui possit. Dices, saltem posse procurari per aliqua media, ut sunt orationes, exhortationes, consilia, etc. Tenebitur ergo ille qui decepit. vel vim intulit, non solum vim et tenebras auferre, sed etiam orare pro alio, vel exhortari illum, ac denique quod in se est facere, ut ad pristinum statum spiritualem redeat. Item inter spiritualia bona computari potest ipsemet quietus et pacificus status religiosus, a quo alterum deturbavit; et sic etiam tenetur facere quod in se est, ut restituatur ad illum statum, vel ex parte ipsius consulendo et admonendo, vel ex parte religionis excusando illum, et procurando ut admittatur ad eamdem vitam sicut antea erat.
11. Respondetur ad priorem partem, generalem esse quaestionem, scilicet, an qui alium ad peccandum induxit, ad illa omnia damna postea fortasse secuta teneatur ex justitia; et quamvis multi auctores in num. 4 citati ita censeant, verior tamen sententia est non teneri ex justitia, sed ex charitate obligari posse, et fortasse speciali titulo ratione prioris nocumenti, vel strictiori obligatione secundum ordinem cnaritatis; quod tenent Sylvest., Sot. et Ledesm. supra; et Corduba, in Summa, quaest. 172; et Navar., cap. 14, num. 45; et in capit. Noli, de Poenit., d. 1. Et ratio est, quia sicut injuria solum est in damno, quod invito infertur, ita restitutio ex justitiee obligatione solum est usque ad tollendum damnum quod alter patitur invitus; nam caetera, quae pendent ex arbitrio ejus, ab eo fieri possunt, eo ipso quod vis vel deceptio tollitur; ideoque non est necesse ut ab alio procurentur. Imo, eo ipso quod ipse liber et instructus de veritate non vult redire, et virtute remittit priorem injuriam, et incipit sibi esse auctor sui nocumenti. Ad alteram vero partem respondetur admittendo omnia, quantum ad ea quae non pendent ex arbitrio ipsius apostate, sed ex parte religionis, quod ex sequenti puncto magis patebit, nam illa restitutio directa magis pertinet ad temporalia nocumenta, licet per quamdam relationem dicantur spiritualia, quatenus possunt spiritualia bona impedire.
12. De obligatione quoad dumna temporalia. — De posterioribus ergo seu temporalibus bonis obligatio est manifesta ex conseusu omnium Doctorum, quos citavi, et ex contrario fundamento, quia nocumenta his bonis contraria inferuntur invito, et ad ea tollenda ae reparanda, non suflicit auferre vim vel deceptionem; ergo manet obligatio restituendi illa. Hujusmodi est, verbi gratia, infamia, quam fortasse incurrit talis rcligiosus; nam tenetur alter, vel omnino illam auferre, si potest, demonstrando illum non voluniaic sua, sed per vim fuisse a claustro eductum ; vel certe minuere, dicendo illum fuisse deceptum , etc. Aliud damnum est amissio honoris, et sui gradus in religione sua, et quaedam inhabilitas quae inde relinquitur ad honores vel ministeria religionis. Tenetur ergo hujusmodi malefactor procurare, ut haec omnia incommoda vel nulla, vel minima sint. Pro his autem quae evitare non potuerit, aliam satisfactionem facere non tenetur, quia non potest, neque illa talia sunt, ut in bonis alterius ordinis restitui ex justitia debeant. Aliud damnum erit, si religiosus ob eam causam fecit temporales sumptus, quorum est debitor, vel si amisit, verbi gratia, libros, aut alias res similes; tenebitur enim deceptor omnia hujusmodi resarcire. Denique maximum nocumentum est, si religio nolit illum recipere, sed a se illum expellat; tunc autem tenebitur deceptor illum alere, et de temporalibus providere, saltem donec habeat unde commode sustentari possit, quia per gravem injuriam et fraudem privavit illum ctiam hoc temporali commodo, quod est maxime advertendum pro his religiosis Societatis, qui tantum per vota simplicia incorporati sunt, ad quos expellendos majorem libertatem habet religio, et pro illis tota haec doctrina communis est.
13. Hanc obligationem esse ex justitia proGli —Atque ex his facile intelligitur et probatur reliqua pars quartae assertionis : nam si deceptor errorem abstulit, vel contrarium consilium dedit, et alter redire nolit, non potest aliter personam ipsam restituere religioni, et ideo praecise ex hoc capite ad nihil amplius tenetur, juxta dicta in tribus primis assertionibus. Si autem persona illa erat utilis relizioni in temporalibus, quibus religio ob eam causam privata est, tenebitur, qui causam deJdit per vim vel deceptionem, ad restituendum, quia per manifestam injuriam fuit causa illies nocumenti, seu carentiae lueri certi, quod perinde reputatur, sicut qui per vim vel deceptionem impedit pauperem ne certam eleemosynam obtineat; ergo similiter in praesenti. Hoc autem intelligendum est quando vis infertur, ipsi religioso, nam si soli religioni inferatur fortasse aliud dicendum *est, ut statim dicam. Est etiam hoc intelligendum de nocumento, quod passa est religio eo tempore, quo religiosus, per vim vel fraudem, extra illam detentus est. Nam de illo tempore efficaciter procedit ratio facta; at vero si ablata vi aut errorc, et religioso volente redire, religio nolit illum acceptare, ex tunc cessat obligatio restituendi religioni lucra, quibus deinceps privatur, quia jam illis non privatur invita. An vero idem dicendum sit, si religiosus ipse admonitus, et suae libertati relictus, nolit redire, patebit ex sequenti assertione.
14. Quinta assertio bipartita. — Dico ergo quinto : qui sine vi et fraude inducit religiosum ad apostasiam, nihil illi postea restituere tenetur, nec religioni, ex justitia. Ita sentiuut Ledesm., Sot. et alii, et tandem videtur consentire Navar. Et ratio prioris partis est, quia illa inductio respectu religiosi non est actio contra justitiam, sed contra eharitatem tantum; ex hujusmodi autem culpa non nascitur obligatio restituendi, ut supponimus cum D. Thoma, secunda secundae, quaest. 62, et communi sententia; ergo. Major patet ex verbis assertionis, nam sub vi includimus omnem actionem injuriosam , per quam metus gravis vel alicujus momenti incutiatur; sub deceptione vero omnes falsas promissiones, vel consilia erronea; his autem seclusis, scienti et volenti non fit injuria. Respectu vero religionis non habet locum haec ratio, quia illi revera injuria fit, quia inducere alium ad faciendam injuriam injuria est ; ipsamet autem actio apostatandi injuria est religioni; ergo inductio ad illam non fit sine injuria religionis.
15. Nihilominus probatur assertio ; nam ex illa injuria duo damna oriuntur, vel oriri possunt, quae postulant recompensationem : unum est separatio illius personae, quae est quasi abscissio unius membri; aliud est privatio utilitatum, seu cmolumentorum temporalium quae talis persona possit afferre suo monasterio. Primum ex his nocumentis tale est, ut non possit restitui nisi ab ipsomet religioso, qui voluntarie redire debet, et ideo alter qui illum induxit excusatur propter impotentiam , nec tenetur reddere aequivalens, ut supra, n. 7, probavi. Unde ad summum posset obligari ad inducendum rationibus apostatam, vcl rogando, ut redeat, et securius erit ita facere, et forte frequenter erit necessarium, vel ad retractandum pravum consilium, vel ad relinqnendum alium in plena lihertate sua, ne forte existimet eum, qui se induxit, adhue permanere in sententia et voluntate sua, et ideo non audeat ipse mntare etiam consilium. Per se autem loquendo, solum tenctur ad tollendam omnino priorem inductiouem, et, ut ita dicam, omnc sermen ejus; nam co ipso alter manet liber ad reditum, et cum alias ad illum sit oblicatus, ipsamet obligatione sua satis movetur, et conscientia imprllitur ut redeat, et ideo in rigore justitiae non videtur alter teneri ad aliam inrductioncm, juxta generalem etiam doctrinam supra tactam de praebente scandaIum, vel inducente ad malum.
16. Aliud nocumentum de cessatione lucri non censetur esse propria injuria religionis, et ideo ex illa non nascitur obligatio ad restitutionem. Antecedens declaratur et probatur, quia religiosus non tenetur ex justitia lucrari aliquid religioni, sed solum obligari potest ex charitate vel obedientia ; quamvis enim dicatur esse sub dominio religionis, non tamen co modo quo servus. Nam servus est ad utilitatem domini, sicut equus, et ideo ex justitia tenetur esse utilis domino in temporalibus commodis , ac proinde qui servum inducit ad fugam, tenetur domino restituere lucrum cessans, leg. 1, ff. de Servo corrupto, et leg. Qui servo, ff. de Furtis, et sumitur ex cap. 51 servus , 54 d. Religiosus autem non est propter utilitatem, praesertim temporalem, monasterii, et ideo non tenetur ex justitia ad lucrandum illi; ergo nec monasterium habet jus justitiae ad talia lucra, nisi supposita voluntate et operibus ipsius religiosi. Nam si lucratur, religioni lucratur ; si tamen lucrari nolit, non facit injuriam religioni contra justitiam commutativam ; ergo qui illum inducit ad non lucrandum, ex hoc capite non peccat contra justitiam commutativam, nec tenetur restituere, sicut qui inducit testatorem sine vi aut fraude, ut legatum vel hareditatem non relinquat Petro, non peccat contra justitiam , nec tenetur restituere , solum quia alter non tenebatur ex justitia dare, et consequenter Petrus non habebat jus justitiae ad talem rem; ergo ita est in praesenti ; nam qui inducit alterum ad apostasiam , mediate inducit eum ut nolit lucrari monasterio, et hoc secundum non est injustitia ; ergo ex illa inductione, ut cadit in hanc partem, non oritur obligatio restituendi. Et confirmatur , nam ipsemet religiosus apostata non tenetur ex justitia restituere monasterio emolumenta quibus caruit propter absentiam ejus ; ergo neque iuductor tenebitur , quia solum redundare posset in hune obligatio ex laesione aiterius. Dicunt aliqui religiosum etiam per se teneri, sed excusari, quia non potest, et idco redundare obligationem in alium. Sed certe illud prius nec fundari potest, nec verisimile est, alias religiosus doctus, qui nollet, verbi gratia, legere Cathedram, ex qua monasterio provenirent copiosi reditus, teneretur per se de justitia commutativa ad restituendos illos, ita ut, si fiat Episcopus, vel alia quacumque via possit restituere, obligetur id facere, quod incredibile est et inusitatum, et praeter intentionem primariam status religiosi, qui non ordinatur ad emolumentum temporale, sicut status servi.
17. Objectio bimembris contra probata in meimero praecedenti.—Sed objicitur contra hanc assertionis partem ; nam interdum oritur obligatio restituendi carentiam lucri dependentis ex voluntate alterius sine debito justitiae ; ut qui detinet pauperem ne petat eleemosynam, tenetur illam restituere, quamvis eleemosyna non deberetur ex justitia, sed liberaliter esset conferenda. Item, quia alias etiamsi quis extraheret religiosum a religione per vim vel fraudem , non teneretur ea lucra religioni reddcre, quia etiam tunc religio non habebat jus justitia ad illa. Ad priorem partem respondetur, non esse similem rationem , quia pauper habet proprium jus ad actum petendi elcemosynam , quo actu injuste privatur per violentam detentionem aut deceptionem ; ille autem actus tanti aestimabilis est, quantum est commodum quod cum morali certitudine ex illo reportari solet, et ideo tunc non obstat quod lucrum pendeat ex voluntate alterius, quia de voluntate illa moraliter constat ; si autem contingeret mutari voluntatem eorum qui daturi sunt eleemosynam, et haec etiam mutatio certo coguita esset, cessaret etiam obligatio restituendi illud emolumentum. Ita est autem in praesenti, nam mutatur voluntas ipsius religiosi, sine qua non habet monasterium jus justitiae ad illud lucrum, et ideo cessat obligatio restituendi illud. Et hinc patet responsio ad alteram partem; nam est etiam ratio dissimilis, quia quando religioso infertur vis vel fraus, tune non deest ejus voluntas ad obsequia et lucra religionis, et ideo injuria, quae fit religioni , privando eam taii persona, estimatur eiiam secundum lucra et emolumenta , qua ex tali persona illi provenirent, quia ille nunquam censetur mutasse voluntatem, quia vis et fraus tollit voluntarium ; quando autem religiosus solum inducitur, ipse inu:at voluntatem suam , et per il'am desinit esse utilis rehigioni, quoad illa lucra temporalia ; ideoque carentia talis personae jam non aestimatur per respectum ad illa luera , quia ipsamet persona non habet voluntatem acquirendt illa, et aliunde, non habere illam voluntatem , non est simpliciter contra justitiam respectu religionis, ut declaratum est.
18. Dices : ergo. etiamsi religiosus extraha- tur per vim factam religioni, et non religioso, non sequeretur obligatio ad restituendum, quod videtur contra dicta in praecedenti assertione, num. 8. Explicatur sequela. Si religiosus habeat voluntatem fugiendi, et religio ci resistat, eumque diligenter custodiat, tunc potest tertia persona, inferendo vim religioni, et non religioso, illum eripere. Probatur ergo wnc sequela, quia ille religiosus non habet voluntatem lucrandi tunc aliquid religioni; ergo damnum illatum religioni , privando illam per vim tali persona, non est aestimandum ex quantitate lucri quo privatur religio, quia illud lucrum futurum erat voluntarium, ct voluntas deest. Sicut si illa persona esset impotens ad lucrandum, nulla aestimatio ex lucro fieret ;: perinde autem reputatur esse nolentem ac esse impotentem. hespondeo , consequenter loquendo argumentum convincere, et ita concedendam esse sequelam; nec consequens est contra dicta, quia locuti sumus de deceptione ipsius religiosi , et similiter de vi ipsi illata, vel per absolutam coactionem, vel saltem per gravem metum, qui suo modo impedit voluntarium.
19. Sed adhuc superest scrupulus, quia obligatio restituendi principaliter oritur ex damno re ipsa illato, vel lucro cum effectu impedito per actionem injuriosam. At vero in praesenti casu, si religiosus maneret in monasterio, moraliter loquendo, vel amore religionis, vel timore ponae, cum effectu lucraretur religioni tantam quantitatcm, vel operas tantae aestimationis in ejus obsequium vel utilitatem impenderet ; ergo, qui infert religioui dictam vim , re ipsa privat illam tali einolumento per actionem injuriosam ; ergo re ipsa tenetur illud restituere. Et ideo eiam non videtur satisfacere prior responsio, de mutatione voluntatis, tum quia indecens est causa illius mutationis ; non sine injuria religionis, nam ipsa inductio injuriosa est illi; tum etiam quia haec aestimatio non debet fieri tantum secundum praesentem voluntatem ipsius religiosi, sed multo magis secundum effectum, qui in re futurus esset, si vis illa vel injuria non fieret religioni. Confirmatur exemplo, nam si quis de manibus judicis eriperet reum vel debitorem desiderantem fugere , teneretur ex justitia satisfacere, vel judici, lucrum quod revcra esset recuperaturus, si ob eam causam illud amittit.
20. Respondeo rationem factam esse valde probabilem, et reddere rem dubiam ac consideratione dignam. Nibilominus respondeo re- stitutionem non semper esse faciendam secundum effectum in futuro prasumptum , seu qui creditur futurus, si talis actio vel mutatio non fieret, nisi in praesenti habeat quis jus justitiae ad illum effectum, et ad causas a quibus pendet, quatenus cadunt sub humanam potestatem, alioquin effectus est mere contingens, et extra dominium alterius, et ideo carentia illius non censetur damnum ab altero illatum, quod restituendum sit ; ut, verbi gratia, si Petrus per injustitiam cogatur esse absens a domo, vel civitate sua, et ea occasione contingat non eligi ad officium, vel non consequi aliud commodum, pendens omnino ex voluntate alterius, non tenetur qui vim intulit totam hanc carentiam lucri restituere, quia est res valde extrinseca ; ita ergo est in praesenti. Neque est simile de judice, quia ille habet proprium jus justitiaa ad poenam media condemnatione, quae jam erat in potestate e' voluntate ejus. Et simile est de creditore ; nam habet jus justitia ad rem sibi debitam, quod ostendimus non ita esse in religione respectu lucri, vel operis quo comparandum est. Esset autem exemplum magis simile, si aliquis esset debitor non ex justitia. sed ex aliquo voto, et ab alio persuaderetur ne impleret votum ; nam licet graviter peccaret inductor, non tamen teneretur ad restitutionem, quia debitum non erat ex justitia. Idemque esset si per vim illatam tali creditori pararetur via alteri habenti votum ad fugiendum, et non solvendum. Est item similesi quis religiosum, in monasterio manentem, induceret ut non obediat Praelato praecipienti ut legat, vel aliud simile faciat, unde monasterio lucrum reportaret; nam, licet moraliter constet cum effectu ita fuisse futurum, si, ipse non induceret, non tenebitur ad restitutionem. Idemque erit si per vim vel metum cogat Praelatum, ne vim inferat subdito nolenti legere aut laborare. Non potest tamen negari quin ratione hujus violentiae teneatur ad aliquam satisfactionem arbitrio boni viri, ut dicit Soto; non tamen ad cessationem lucri, si aliud damnum in propriis bonis non intercessit, hoc enim semper restituendum est.
21. Primum consectarium negans obligationein restituendi in impediente ingressum sinc ci et fraude. — Imo negans esse peccatum mortale contra religionem defraudatam. — Ex dictis sequitur a fortiori, quid dicendum sit de ilio, qui impedit alterum ne in religionem ingrediatur, vel ipsi, vel religioni, et potest esse sermo, ut in num. 4 proponebatur, vel de solo ingressu per professionem, ut cum quis impedit jam novitium ne profiteatur, vel de primo ingressu, ut cum quis impedit secularem ne habitum religionis assumat. Et de utroque dicendum est, si inductio sit sine vi et fraude per solas preces, et alia humana motiva, nullam inde oriri obligationem resttuendi respectu utriusque partis. Probatur, quia neutrius respectu illa actio est contra justitiam. Imo, si consideretur praecise ut est aliquo modo in damnum religionis, nec peccatum mortale ex genere suo esse videtur, quia religio non habet jus intali, vel ad talem personam ; ergo peccatum illud respectu religionis non est contra justitiam ; ergo non habet ex objecto gravem malitiam, quia nulla apparet alia virtus cui graviter repugnet; maxime enim charitati repugnaret ; inde autem gravem malitiam non habet, per se loquendo, quia religio non est in gravi necessitate, ut ob eam causam sit mortale peccatum impedcire illi bonum illud, seu commodum talis persunae ; sicut non est peccatum mortale impedire ne aliquis instituatur haeres, quando id fit sine vi et fraude, et sine formali odio. Et ita etiam hic limitari solet haec pars, quae communis est: Dummodo hoc non tiav ex intentione damnificandi religionem, quae Iimitatio vera est quoad peccatum mortale. Nam illa intentio includit odium graviter repugnans charitati; non tamen est necessaria illa limitatio in ordine ad restitutionem, quia etiam illa intentio non est contra justitiam, neque actio, ab illa procedens, ob illam causam injuriosa fit.
22. Videtur tamen inortale conira statuenicin ingredi. — At vero respectu ipsius personae, quae tanto bono impeditur, videtur esse actio llla peccatum mortale ex genere suo, non tantum ratione intentionis, ut si fiat ex ocio et invidia spiritualis profectus fratris (quod est manifestum), sed etiam ex ipsa materia, quia est illud genus quoddam gravis scandali. Nam scandalum non tantum est inducere proximum ad malum, sed etiam avertere illum a bono, vel meliori, praesertim quando illud jam inchoaverat, vel in proposito habebat. Vel si quis nolit hoc vocare proprie scandalum (ne in voce haereamus), certe est quoddam opus inferens grave nocumenium proximo ; quod licet non sit contra justitiam, quia non fit invito, est tamen contra charitatem inducere hominem in eam volun- tatem, quae talis nocumenti causa est. Et confirmatur, nam inducere aliquem pravis consiliis et precibus ut dilapidet bona sua, grave peccatum est contra charitatem, quia est causa damni notabilis contra eamdem virtutem.
23. Nihilominus aliqui censent hoc non esse peccatum mortale ex genere suo, nisi ex aliqua prava intentione illam accipiat, quia non tenetur quis magis diligere proximum in spiritualibus, quam seipsum ; sed non peccat quis graviter nolens ingredi religionem, vel mutando propositum ingrediendi, et consequenter se privando omnibus bonis quae status ille secum affert; ergo nec etiam peccabit graviter, eodem modo se gerens circa proximunm, prout potest sine injuria, scilicet inducendo voluntatem ejus. Confirmatur ; nam objectum illius inductionis, scilicet, ut proximus nolit ingredi religionem, non est intrinsece malum ; ergo neque actus inducendi, ex vi objecti est aliquod peccatum, nedum mortale; cujus signum etiam est, quia ex justa causa potest esse actus bonus, ut est per se notum ; ergo ex causa seu moetivo, propter quod fit, sumenda est ratio et gravitas talis culpae ; ergo nisi fiat ex mortali intentione, non erit peccatum mortale. Non ergo peccabit mortaliter parens retrahens filum a religionis ingressu, solum ut habeat haeredem ; nec amicus retrahens amicum, cujus conversatione et familiaritate sine Dei offensione gaudet; neque dominus retrahens servum propter suam utilitatem temporalem, quia in his casibus, et similibus, non est malitia mortalis; sed vel nulla est, vel ad summum erit venialis, si delectatio aliqua humana et indifferens, vel temporalis utilitas propter se diligantur; ergo absolute dicendum videtur hoc nonesse peccatum mortale, nisi, vel ratione intentionis pravae. vel nisi aliquis modus morahls violentiaeadjungatur ut est in parente timor reverentialis, aut nimis importunae preces, veletiam promissiones vanae, quae vix possunt a deceptione excusari. Videatur Navarrus, lib. 2 de Restit., c. 2, numero 15.
24. Secundum consectarium tripurtitum. — Qui contra justitiom impedit, et veligioni et impedito est in uriosus. — Secundo infero ex dictis, eum qui per vim vel dolum ingressum vel professionem religionis impedit, pecceare mortaliter, et teneri ex justitia ad tollendam vim, et ignorantiam, seu errorem, non tamen teneri ad ampliorem restitutionem faciendam, aut personae, aut religioni. Prima pars clara est, quia actio illa non solum est contra cha- ritatem, sed etiam contra justitiam, saltem respectu personae cui vis infertur, vel quae decipitur; respectu autem religionis crit etiam actio injuriosa, si coactio ftiat Praelato, ne talem personam rrecipiat, aut si per dolum et deceptionem Pravlati idem fiat ; an vero vis facta volenti esse religiosus, sit etiam injuria religionis, et e converso, dubitari potest, quia tune sunt quasi personae minus distinctae. Nihilominus affirmative respondendum est, quia unusquisque habet jus ut, per vimet fraudem cuicumque factam, nemo impediat ne sibi benehcium conferatur ; ut si quis per violentiam impediat divitem, ne faciat eleemosynam pauperi , non solum diviti, sed etiam pauperi injuriam facit; ita ergo est in praesenti. Quando enim Praelatus per timorem gravem cogitur ne aliquem admittat, huic fit gravisinjuria, quia per iniqua media et injusta invitus privatur magno bono. Et econverso, cum vis infertur personae, injuria fit religioni, quia impediur progressus, et augmentum ejus. Item indirecte privatur unusquisque sua libertate per violentiam alteri factam, quod in quocumque humano contractu injustum est. Atque idem est de deceptione, in qua solet peculiaris injuria intervenire, quia solet decipi una pars infamando aliam, quae est nova et directa injuria. Et hinc probata relinquitur secunda pars, nam justitia obligat ad cessandum ab injuria, et ad tollendum iujustum impedimentum, ut supra satis dictum est.
25. Tertia vero pars, quae nunc est communior, ut patet ex Soto, Ledesm. et aliis recentioribus, probanda est a fortiori ex superius dictis. Nam damnum spirituale, quod ibi considerari potest, non potest, ut sic dicam, in se et efficaciter restitui, et quoad praeteritum tempus, est quasi irreparabile; quoad futurum vero satis reparaiur tollendo omne impedimentum; et quamvis possint dari alia auxilia monendi, precandi, intercedendi, etc., illa, vel sunt ad melius esse, vel ad summum ad charitatem pertinent, non ad justitiam. Damnum vero temporale ex parte religionis non consideratur, ob rationem supra fa-tam, qua hic majorem vim habet, quia religio nondum habet jus in talem personam; ex parte vero futuri religiosi posset magis considerari, quia forte privatur temporali subsidio, etc. Tamen, quia illud est valde accidentarium et remotum, et quia regulariter plus in hoc genere relinquitur per ingressum rclisionis, ideo etiam haec obligatio moraliter non eestumatur, proesertim, quia quoad tempus futurum satis resarcietur illud damnum, si quis ablato impedimento religionem ingrediatur, quod in ejus est potestate ; iucommodum autem praeteritum, quatenus temporale est, moraliter quasi nihil aestimatur. Possunt quidem excogitari circeumstantice quae reddant hoc damnum aestimabile, et dignum temporalis recompensationis; sed hoc adeo est rarum, ut non impediat generalem regulam, et tunc arbitrio prudentis relinquendum est.
26. Tertium consectarium de cooperanutibus ad apostasiam. — Tertio infertur ex dictis, eos qui cooperantur religioso volenti apostatare, adjuvando, recipiendo, etc., licet graviter peccent pro ratione cooperationis, non teneri ad aliquam restitutionem. Probatur, quia non tcnentur rcligioso, quia respectu illius peccatum illud non est injustitia, sed sacrilegium. Nec tenentur religioni, propter fundamenta superius addueta ; si enim is, qui inducit, non tenetur, multo minus obligabitur qui solum adjuvat. Atque haec sunt quae ex jure naturac consequuntur ; jure autem eccles;astico ( ut tertiae parti tituli satisfaciamus ) additum est, ut hae personae excommunicationem ipso facto incurrant, ut constat ex privilegiis concessis Mendicantibus ab Innocentio IV, et Leone X, et Julio IT, in lib. Monument. Ordin., concessione 554, et 651, et 452, et in Compendio privilegiorum Mendicantium, verb. Apostata, S8; et in Compendio Societatis, verb. Apostata, S 3 et 4, ubi notatur hanc excommunicationem esse reservatam Pontifici. Solumque indiget haec censura declaratione, quoad receptatores, quam trademus infra , a capit. 8, tractando de transitu ab una religione ad aliam.
On this page