Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

An religiosus professus juste possit a religione expelli.

CAPUT IV AN RELIGIOSUS PROFESSUS JUSTE POSSIT A RELIGIONE EXPELLI.

1. Ratio dubitandi est, quia professio est contractus reciprocus inter religiosum et religionem, ut saepe dictum est ; ergo debet esse eequalis ex utraque parte ; sed religiosus ipsc ob nullam causam potest invita religione illam deserere, vel ad seculum redire, etiam quoaa habitationem cet vitam a religionis communitate segregatam ; ergo nec e contrario potest religio ipsum religiosum invitum a se expellere. Atque ita sentit Cardinalis, in Clement. 1, S Quia vero, de Stat. monach., monachum incarccrari et aliis modis puniri, non tamon posse expelli. Ouod videtur posse confirmari ex cap. ult. de Regular., ubi Ponufex praecipit omnes ejectos inquiri , et ad monasterium , si ordo religiosus id patitur, vel ad habitationem aliquam monasterio conjunctam revocari, ut ibi poenitentiam agant; ergo saltem post illud jus non licet talis ejectio. Alii ita moderantur hanc partem, ut dicant religiosum, quantumcumque incorrigibilem, expelli non posse, si permanere vult, atque adeo nisi ipse consentiat. Ita sentit Sylvester, tribuens D. Thomae, verb. Adligio, 6, 817; Armilla, verb. Aeligio, S ultimo.

2. Prima probatio ex jure communi. — Nihilominus res certa est, posse licite religiosum a religione expelli justa de causa. Probatur primo ex jure communi, cap. Cum ad monasteriun, de Statu monach., ubi de proprietario contumaci , et post regularem monitionem praemissam, dicitur : De monasterio ezpellatur, nec recimatur ulterius nisi paeniteat secundum nvnasticam disciplinam. Exponet fortasse aliquis, ibi non dici, ut expellatur a religione, sed a monasterio, nimirum quasi relegando illum in aliud, non vero extra totam religionem pellendo; ita enim in simili interpretari conatur Archid., in cap. Abbates, 18, q. 2, n. 5. Verumtamen considerandum est, Pontificem loqui de monasticis religionibus, in quibus professio fit in particulari monasterio, in quo acquiritur filiatio, et peculiaris unio et obligatio, ita ut nec religiosus possit ad aliud monasterium ejusdem religionis sine monasterii consensu transire, nec aliud monasterium possit cogi ad illum recipiendum in proprium membrum ac socium : et ideo perinde loquitur Pontifex de monasterio, ac de integra religione, quia ad illum modum professionis alia monasteria sunt omnino per accidens; intelligit ergo ut expellatur simpliciter a religione. Et ita sentit ibi glossa, licet addat, posse mitti in arctius monasterium, ne evagetur, sed poeniteat; quod est verum, si religio velit, et expedire judicaverit ; tamen, si aliud judicat, etiam potest omnino expellere, juxta Pontificis mentem, et communem intelligentiam. Quod clarius explicavit Honorius, in cap. ult. ejusdem tituli, dicens : Ovem morbidam ejiciant ab ovili, ne inficiat sanas oves. Idem probatur aperte ex c. Aelatum, Ne clerici vel monachi, ibi: Vel si restiterint ausu temerario , eis ejeclis, etc., et cap. Cum in Ecclesiis, de Majoritate et obedientia, ibi: Alioguin de fratrum consortio penitus eacludatis.

3. Probatio ex juribus el usu peculiaribus religiosis. — Secundo idem probatur ex regu- lis et consuetudinibus religiosis. Nam Basil., in reg. 28, ex fusius disputatis, de inobediente post plures admonitiones contumaci ait: Ut membrun vitiatum inutilegue, medicorum more, praecidere convenit. Affert illud Matth. 5: $7 oculus tuus deater scandalizet te, ete. Idem habet reg. 44, ex Brevioribus, et sane non obculpam nimis gravem, sed quia impatienter suffert correctionem cum contumacia. Idem reg. 51 et 061, pro quocumque vitio incorrigibili, vel quia laborare non vult, nec psalmos discere, et similia cum incorrigibilitate conjuncta. Idem in animadvers. ad canonicos delinq., reg. 8, et in Constit. monast., c. 34. Benedictus ciiam in sua regula, c. vigesimo octavo, praecipit contumaces et incorrigibiles expelli, et plane loquitur de absoluta ejectione a tota religione, nam supponit praecessisse plures admonitiones, correctiones , poenas, usgue ad flagella et excoinmunicationem, et alia media, nullaque sufficere, et tunc, ait, utatur Abbas consilio Apostoli : Auferte malum ex vobis ipsis, 1 Cor. 5, et: Si infidelis discedit discedat , 1 Cor. 1, ne ovis morbida totum gregem contaminet. Et 1ta observant religiones monachales, quae fere omnes (Carthusiam excipio) sub regula S. Benedicti militant, ut sumitur ex Concilio H Aquisgran., sub Ludovico, tit. de Ordine Rectorum , c. 15; et ex Bern., epist. 122, ubi eodem consilio utitur. Et usu etiam id servasse S. Benedictum, refert Gregorius, lib. 2 Dialog., c. 25. Augustinus, in regula, cum dixisset contumacem graviori poeva plectendum esse, subdit : Quam si ferre recusaverit, etiam si ipse non abscesserit, de vestra societale projiciatur ; non enim hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat. Et ita etiam observant religiones, quae regulam Augustini profitentur, ut de Canonicis regularibus dicitur in Concilio I Aquisgran., sub Ludovico, c. 134, ubi latissime plura ponuntur remedia, priusquam ad hoc extremum supplicium perveniatur. Idem observare licet in sacra Praedicatorum religione, distinct. 1 suarum Constitut., c. 19, ubi post alias poenas additur: Fa secundumn regulam Patris nostri Augustini, si magis expediens judicetur , eawtus habitu ordinis denostro ordine empellatur ; quod etiam confirmat D. Thomas, Quodiib. 12, a. ult. Idem statutum est a S. Francisco, in sua regula !, c. 13, ut apos- tata, qui religionis habitum voluntarie exuerit, penitus ab ordine expellatur; quod, licet cum aliqua moderatione infra tractanda, in illo ordine receptum est, et ad alios casus ampliatum per Alexandrum VI, ut refertur in lib. Monumenta Minorum, concess. 65; et alia videri possunt in Compend. privileg. Mendicant., verb. Ejicere ; et in Specul. Minor.,? p. tit. 1; et apud Bonavent., q. 14 in regulam.

4. Tandem probatur ratione, quia commune bonum religionis privato commodo religiosi praeferendum est; sed ad commune bonum religionis moraliter necessarium est ut possit a se expellere membrum putridum, ne alia inficiat, ut Sancti citati doccnt; ergo. Quae ratio multis juribus confirmari potest, quae de censuris ecclesiasticis, praesertim de excommunicatione loquuntur, cum proportione tamen in praesenti locum habent. Facit c. Aesecanda, c. Ecce, 24, q. 3, c. Sed illud, 45 d., cum similibus. Unde facile solvitur ratio dubitandi proposita, et confirmatur veritas. Primum enim nulli parti fit injuria, si pacta et feedera, juxta conditiones, quibus inita sunt, serventur ; pactum autem religionis cum religioso, quando se illi obligat, ejus professionem acceptando, habet hanc conditionem inclusam, ut secundum regulam vivere studeat, et relicionem non perturbet, sed obedientem et corrigibilem se exhibeat ; ergo si ipse relig:osus fidem non servat, nec religionis obligatio integra manet; poterit ergo illum a se expellere. Quod autem illa conditio subintelligatur ( reliqua enim clara sunt) constat, quia tam in communi jure, quam in ipsis regulis religionum et quam in ratione naturali continetur ; vota autem et professio fiunt secundum regulam, et commune pactum censetur fieri secundum jus, et secundum rectam rationem ; ergo.

5. Moderatio in eodem n.1 impugnatur triplic:ter.—^tque hinc colligitur, non esse necessarium ut ipse religiosus ejectioni conseniat, si alias sufficiens causa praecessit. Probatur primo ex omnibus juribus et regulis adduetis, quae absolute loquuntur, et consensum ipsius personae non requirunt. Secundo probatur ex usu; ita enim nune fit in omnibus gravioribus religionibus, esseque antiquissimum morem intelligi potest ex facto magni Pachomii, quod ex Simeone Metaphraste refert Surius in vita ejus, cap. 59, die 14 Maii, ubi ait, cum quidam monachus, Sylvanus nomine, inhoneste se gererct, eum vocasse post vigesimum annum suae exercitationis, jussis- seque veste exui monastica, et expelli monasterio. Eum autem, ad pedes Patris procidens, rogasse: Hoc adhuc mihi condona, Pater, etc.; Pachomium autem respondisse: S, tot qcceptis monitionibus, noluisti accipere id quod est elius, neque plagis affectus eligere id quod est ulile, quemadmodum possum diutius permittlere ut membrum morbosum congregetur cum grege Christi ; ne forte unius ocis affricata scabies non parvam ejus partem inficiat, et corrumpat. Potestatem ergo in se agnoscebat Pachomius illum invitum expellendi, quamvis tandem precibus et promissis sub fidejussore datis cesserit, et illum cum magno illius fructu retinuerit. Idem intelligitur ex Joan. Climach., in gradu 4 Obedientiae, ubi refert de antiquis monachis, dissidentes jussu Praelati solitos reconciliari ante solis occasum, et privari cibo, donec in gratiam redirent, aut certe (inquit) e monasterio eapellebantur. Tertio declaratur ratione, quia ejectio haec non tam est medicinalis poena, quam vindicativa, propter commune bonum : ergo non pendet per se ex consensu delinquentis, sed ipso invito inferri potest, si ad commune bonum expedire judicetur.

6. Dices, hoc ad summum procedere, si religiosus nollet suae ejectioni consentire, nec etiam vellet emendari ; tunc enim propter contumaciam et incorrigibilitatem ejici posset invitus; at vero si cum voluntate permanendi in religione ostenderet etiam emendationis propositum, non videtur posse expelli, quia tunc jam non est contumax, nec dici potest incorrigibilis ; cum tamen propter solam contumaciam et incorrigibilitatem possit expelli, juxta c. ult. de Statu monach. Unde D. Thomas, Quodlib. 12, art. ult., comparat ejectionem hanc excommunicationi, ut sicut excommunicari non potest quis, nisi quia contumax est, et emendari non vult, ita nec a religione expelli; nam aequiparantur hae personae; utraque enim spiritualis est, et poena spiritualis non fertur nisi in contumacem.

7. Respondeo, semper quidem esse necessariam aliquam incorrigibilitatem, non tamen semper necessariam esse actualem contumaciam. Priorem partem probat dict. ult. de Stst. monach., et alia testimonia supra adducta in n. 3, et illam intendit praecipue D. Thomas loco citato, ex Bonav., q. 14, in Exposit. regular., et sumitur etiam ex Bulla Alexandri VI, qua refertur in lib. Monumenta Ord., concessione sexagesima quinta, et hoc convincit ratio quam D. Thomas insinuat ; nam haec est gravissima poena, quae privat hominem non solum temporalibus commodis, sed etiam spiritualibus, et ideo non debet statim imponi propter delictum commissum, etiam grave; sed debent aliae medicinales poenae adhiberi prius, et omnibus modis tentari, ut talis religiosus emendetur. Est etiam hoc consentaneum statui religioso, qui est schola virtutis ac perfectionis, ad quam pertinet non solum promovere ad virtutem, sed etiam vitia corripere, et specialiter infirmos curare ; eryo est valde alienum a tali statu infirmos statim deplorare, quod fieret eos ejiciendo absque multa curatione praevia, quae inefficas inveniatur propter contumaciam infirmi.

8. Nihilominus probatur altera pars, quia si quis iterum ac saepius correctus non emendetur, aut iterum atque iterum recidat, etiamsi postea offerat et promittat emendationem, potest et interdum debet expelli: nam ille satis dici potest incorrigibilis, et ideo in eo locum habent jura, quae incorrigibilem expellendum dicunt. Aliud est enim est esse incorrigibilem, aliud actu contumacem; hoc enim etiam actualcm resistentiam voluntatis, illud vero solum dicit iteratum lapsum contra adhibitam correctionem. Unde jura canonica statuunt, incorrigibilem clericum in aliquibus criminibus degradandum esse, et tradendum brachio saeculari ; quod fieri potest, etiamsi tunc convertatur, et maxime doleat ac promittat emendationem, si jam sufliciens castigatio et monitio semel vel iterum praecessit ; quomodo etiam se gerit Ecclesia in puniendis haereticis relapsis ; ita ergo de ejectione a religione censemus. Non est ergo omnino comparanda cum censura seu excommunicatione, sed solum quoad hoc ut requirat aliquam praeviam monitioucm, castigationem et contumaciam; non tamen in hoc quod illam etiam actualem et perseverantem postulet. hatio autem differentiae est supra facta, quod excommunicatio est poena medicinalis, quae per se primo respicit bonum ejus qui punitur; haec autem non est hujusmodi, sed principaliter respicit bonum aliorum, scilicet totius religionis, tum in exemplum, et ut alii timeant esse ita rebelles ordinaria correctioni et disciplina religiosae; tum etiam ut auferatur malum de medio fratrum, ne et ipsi contaminentur, quod alia via non efficaciter cavetur; nam, licet talis persona dicatur offerre emendationem, non est tamen fide digna, nec probabilis de illa spes concipitur, propter praecedentem incorrigibilitatem ; et ideo licet in ordine ad bonum ejus credendum illi sit, et 1ideo absolutio a censura statim detur, quia soclum pendet ex praesenti bona dispositione, nihilominus in ordine ad bonum aliorum id non sufficit, quia propositum illud facile mutabitur, vergetque ejus societas in aliorum detrimentum.

Quae sit causa justae expulsionis.

9. Prima conditio ad justam expulsionem, grace delictum.—Ex dictis declaratum fere est, ob quam causam possit religiosus professus a religione expelli. Ordinarie enim loquendo, duae conditiones necessaria sunt. Prima est, ut grave aliquod peccatum praecesserit, externum, et de se inferens scandalum aliis, vel infamiam religioni ; tam gravis enim poena non potest inferri nisi propter gravem culpam; oportet etiam esse externam culpam, quia de internis Ecclesia non judieat, extra forum sacramentale. Addit S. Bonav., opusc. 9, in regulam S. Francisci, q. 14, non satis esse quod sit externum, et seepius correctum, si sit occultum, ne oriatur scandalum ex publica ejectione cum culpa non pateat. Intelligendum est autem satis esse quod sit publicum juridice, id est, ita ut de illo sit sufficienter convictus in regulari judicio, juxta debitam formam et modum ejus, quia in omni delicto hoc satis est ad condignam poenam. Nec potest ab aliis existimari injuste punitus, eo quod delictum non fuerit publicum notorietate facti ; quia potius debent praesumere Praelatum ut judicem juste procedere ; nec etiam reo fit injuria publicando delictum vel poenam ejus, quando in judicio satis probatum est, et ita expedit ad commune bonum. Dices: nisi tale peccatum in aliorum vergat detrimentum, non meretur poenam separationis a consortio aliorum; non vergit autem in aliorum detrimentum donec sit publicum, ut infamiam vel scandalum generet; ergo. Respondetur non oportere expectare effectum, sed satis esse quod delictum de se tale sit, nam tale peecatum in persona religiosa, quae in communitate vivit profitente perfectionem, non potest non esse de se scandalum et religionem infamans. Unde Alexander VI Minoribus concessit, ut possint contumaces expellere, nulla addita restrictione de infectione fratrum, vel scandalo, et notorietate facti ; quin potius expectare ut delictum sit notorium externis, quod Bonav. supra, q. 17, clarius indicat. non solum necessarium non videtur, verum nec conveniens, sed maxime rocivum religioni.

10. Secunda conditio , previa monitio.— Altera conditio est, ut de tali peccato praecesserit correctio et admonitio sine fructu, vel emendatione ; hoc etiam constat ex dictis, qnuia oportet, ut non solum religiosus peccator sit, sed etiam incorrigibilis, ut juribus et ratione declaratum est. Quaeri autem potest circa hanc secundam conditionem primo, quanta vel quotuplex correctio necessario praecedere debeat. Secundo, an semper et in omni casu necessaria sit, vel aliquando gravitas peccati semel commissi, et scandalum vel infamia inde secuta sufliciat. Ad priorem interrogationem dicendum est, de ea re non esse unam certam regulam pro omnibus religionibus praescriptam, sed maxime relinqui prudentiali judicio. Hoc constat ex Basilio, Augustino, et aliis adductis; solum enim asserunt, eum, qui saepius correctus contempserit emendari, ejiciendum esse. Quam regulam sequitur ordo Praedicatorum, nam in suis Constitutionibus, d. 1, c. 19, ubi ille dicitur incorrigibilis, qui culpam non timet comainittere, et ponas recusat ferre, vel ev earum sepius rep-tita inflictione judicio discretorum cognoscilur non proficere. At vero in religione Minorum ille proprie censetnur incorrigibilis, qui ter convictus et punitus de crimine, non emendatur, ut habetur in Ordinat. general. Toletan., tit. de Incorrigibil., c. 6, et refert Emman. Roder., q. 80, art. 14; et in regula S. Benedicti, c. 58, qui ter deserit religionem, post professionem factam, amplius admitti prohibetur, atque ita omnino espellitur, tuncque censetur satis incorrigibilis: quod si aliqua moralis regula tradi potest, haec certe videtur maxime probabilis, magisque usitata. Unde clericus, qui de gravioribus criminibus his est canonice punitus, vel ter admonitus, et non emendatur, censetur inccrrigibilis, ut degradari possit, et tradi brachio seculari, ut videri potest in Julio Claro, lib. 5, S ult., q. 36, num. trigesimo tertio et trigesimo quarto ; Menochio, consil. 82, n. 91; Bernard. Dias, in Praxi, c. 151, qui alios referunt.

11. Nihilominus non est haec regula adeo certa, quin detur semper locus prudenti judicio Praelatorum, vel amplius expectandi, vel ceitius expellendi reum, si ad commune bonum valde conveniens existimetur, et nulla sit expressa lex specialis, qua oppositum statuat ; jus enim commune nullum est, sed loquitur indefinite, ut vidimus. Unde etiam in religione Minorum, ex concessione Leonis X, quae refertur in compendio privilegiorum, S 5, potest aliquando expelli religiosus pro atroci delicto semel tantum perpetrato, ut si ex illo delicto tanta infamia tantumque scandalum ortum esset, ut sine magno detrimento detineri reus inter religiosos non posset. Et religioni S. Hieronymi in Hispania concessit Pius V, anno Domini 1566, ut in delictis gravioribus aut gravissimis, velut inobedientiae contumacia seu incorrigibilitate, possit suos religiosos etiam usque ad privationem habitus inclusive punire. Ubi etiam cum indefinite de gravioribus et gravissimis delictis loquatur, solumque gratia exempli ponat contumaciam inobedientiae, constat non ponere regulam omnino definitam, sed prudentiae judicis relinquere, quando delictum sufficientem gravitatem habeat ad hanc poenam, et an, quaeve contumacia expectanda sit. Similem in Societate nostra instructionem a Pontiticibus probatam infra, tract. 10, ostendemus. Denique, secluso speciali jure ac privilegio, ex ratione naturali hoc ipsum significavit Sylvest., verb. Abbas, n. 6, ubi referens sententiam D. Thomae dicentis, ron posse expelli religiosum nisi propter contumaciam, addit : Quod intelligo, nisi incorrigibilitas praesumatur de facto propter conditionem viri, vel de jure gropter regulam ia mandantem. Ubi imprimis modum e: distinctionem indicat explicandi regulam a D. Thoma et communiter traditam de contumacia vel incorrigibilitate, scilicet, vel actuali, seu praeterita, et praesumpta. Deinde duos modos insinuat praesumendi juste incorrigibilitatem, etiamsi actu non praecesserit, vel de jure, ut quando regula aliqua religiosa illam praesumit in aliquo delicto, vel de facto, ut quando tales sunt circumstantiae personae, ut nulla sit moralis spes correctionis. Addo, etiam interdum fieri posse ut, licet sit spes correctionis in ipsa privata persona, non tamen possit satisfieri publicae infamiae, vel scandalo totius religionis, nisi expellendo religiosum delinquentem ; vel non posse convenienti modo, et sine magno dispendio religionis in perpetuo carcere detineri, vel alio simili modo puniri ; et tunc etiam esse posse sufficientem causam expulsionis, quantum est ex vi juris communis, si jus speciale alicujus religionis non repugnet. Qniacommune bonum religionis praeferendum est privato ; et quia interdum juste punitur quis perpetuo exilio, imo et morte , propter unum delictum sine alia contumacia ; et in- terdum potest hoc fieri arbitrio judicis propter gravissimas circumstantias, ut videri potest apud Emman. hoder., tom. 1 Quaestionum regul., quaestione trigesima , articulo decimo quarto, uhi pro se citat Jul. Clar., lib. 5,$ Sacrilegium, n. 3, et Maranta, in Speculo, fol. 29. post n. 53; quid ergo mirum quod hoc possit fieri in aliqua religione, maxime ubi proprium jus non resistit ?

12. Qui putent ejectionem corrigililis esse illictam in foro conscientie. — Addunt vero aliqui ex doctrina S. Bonavent., licet in exteriori foro possint Praelati juste expellere religiosos propter graves excessus, etiam sine propria incorrigibilitate, non tamen in foro conscientiae, propter scandalum quod in animis secularium potest generari, et propter periculum damnationis cui cxponuntur sic ejecti, quia nequeunt servare regulam quam promiserunt, a cujus obligatione non possunt liberari. Sed debent (aiunt) tales religiosi perpetuis carceribus mancipari, et ibi puniri pro qualitate delictorum. Hanc vero distinctionem de foro interno et externo, ad hanc materiam applicatam, apud S. Bonaventuram non invenio, nec videtur mihi posse probabiliter accommodari, per se loquendo; itaque quoties juxta regulam approbatam, vel juxta Pontificia diplomata, seu concessionem, licitum est in exteriori foro expulsionis sententiam ferre et exequi contra religiosum professum , etiam in foro conscientiae id est licitum, per se loquendo.

13. Probatur tamen talem ejectionem non esse illicitam contra justitiam commutativam. — Ratio est, quia ex duplici tantum capite posset id non licere, vel quia esset contra justitiam, vel quia contra charitatem, alia enim radix in praesenti cogitari non potest : neutrum autem ex his potest cum probabilitate affirmari; ergo. Probatur minor quoad priorem partem de justitia, quia vel hoc intelligitur de justitia commutativa, ratione mutui contractus facti inter religiosum et religionem in ipsa professione; et hoc non, ut etiam S. Bonaventura, dict. q. 14, fatetur, quia pactum illud intelligitur secundum regulam approbatam, et secundum privilegia Pontificia, et secundum rationem rectam ; juxta haec autem jura omnia, includit conditionem ex parte religionis, Si ita professus vixerit, ut decet, vel debetur religioso statui, et communitati; aut clarius, Nisi se reddat dignum expulsione, juxtaregulam et mentem Pontificis; ergo quoties quis ejicitur juxta regulam et privi- legia, non frangitur pactum a principio factum; ergo ex hac parte non peccatur contra justitiam ; ergo ex eodem capite, quod licet in foro exteriori, licct etiam in foro conscientiae.

14. Nec contra vindicativam. —- Vel scrmo est de justitia vindicativa, et ex hac parte non potest etiam contra conscientiam agi, saltem per excessum contra religiosum (nam de defectu contra religionem, vel Rempublicam, statim dicam ). Probatur, quia in tali religione, per legem justam, qualis est regula approbata , vel per Pontificiam declarationem, quae in privilegio continetur, illa judicata est condigna poena talis delicti, vel talium delictorum ; ergo non fit injuria reo illam exequendo. Nec enim putandum est illam concessionem Pontificis esse permissivam tantum, sed approbativam , tum quia oppositum constat ex verbis concessionum, tum etiam quia esset contra omnem rationem. Cur enim permitteret Pontifex religioni (quae tenetur non solum ad justa, sed etiam ad perfecta) ut injustam poenam imponeret, et exequeretur sine impedimento, et sub Pontificis umbra et auctoritate? Quod si quis dicat, Pontificem non approbare hanc vel ejectionem in particulari, sed illam quae fit justa causa, hoc est quod intendimus; nec enim nos defendimus ut justam omnem expulsionem in individuo; sed ex hypothesi dicimus, eam quae fuerit justa in foro externo, juxta regulam vel privilegia, non posse esse in foro conscientiae injuriosam ejectionem. Unde si judicium particulare de causa ejectionis in re verum sit, et prudentiale, juxta verum sensum regulae et privilegiorum, reddet sine dubio Praelatum tutum in foro conscientiae, saltem quoad hane partem non inferendi injuriam reo; si vero judicium sit falsum, quia nimirum delictum tale non est, quale regula vel privilegium requirit, tunc nec ipsa espulsio est justa secundum regulam, et ideo neque in conscientia erit justa, per se loquendo, imo ctiam cerit contra obligationem inclusam in primo pacto professionis, ut patebit facile convertendo rationem superius factam. Dico autem, per se loquendo, quia per ignorantiam et bonam fidem Praelati poterit interdum factum exeusari. Nunquam ergo hic separatur justitia in conscientia, et in judicio externo, respectu reliBIOSI.

15. Nec denique contra justitiam lega'em. —Majus dubium esse posset, an talis expulsio possit interdum esse contra justitiam legalem et bonum commune, quia nimirum delictum non satis punitur illo modo; imo saepe fortasse ipse delinquens desiderabit hanc poenam, ut possit liberius vivere. Unde quoad hanc partem regula vel privilegium non videntur esse praeceptiva, seu ordinativa, sed concessiva, ut ita fiat: semper autem videntur subintelligere conditionem , Nisi ratio justitie plus fieri postulaverit. Respondeo, Pontificem per hanc concessionem vel regulam non tam intendere punitionem delicti, quam praeservationem, quietem et decenrtiam religionis; et ideo si ad hos fines necessaria sit religiosi ejectio, non est omittenda , eo quod delictum non videatur adaequate puniri, nam hoc non est ita intrinsece necessarium, ut ex justa causa omitti non possit. Accedit, quod semper potest antecedere alia vindicta delicti, quae pro capacitate status religiosi videatur sufficiens. Potest etiam sic ejectus ad triremes mitti, si dignus judicetur, vel perpetuo, vel ad tempus; itaque nunquam condigna punitio repugnat cum ejectione, ideoque qui concedit facultatem expellendi a religione, non aufert obligationem puniendi delicta modo sufficienti ad publicam satisfactionem, quatenus simul esse potest cum expulsione a religione; et ideo non refert ad justitiam et honestatem talis concessionis quod sola expulsio non sit interdum sufficiens poena. Esset autem contra rationem tale prisilegium, si ratione illius posset quis expelli, etiam in eo casu in quo talis expulsio esset contra justitiam in foro conscientiae.

16. Probatur deinde neque esse contra charitatem. — Concluditur contra citatos in n.12. — Venio ad alteram partem, de obligatione charitatis, quae imprimis locum non habet ubi haec peena non est arbitraria, sed lege praescripta, in qua inferior seu ordinarius Praelatus dispensare non potest. Deinde, etiamsi Praelatus religionis ex charitate teneatur procurare bonum religiosi quantumvis criminosi, magis tamen tenetur custodire puritatem et pacem suae religionis, et auferre scandala, etc. Unde Bonaventura, dict. q. 14, dixit : Crudelis est miseratio, unde plures et meliores graciter offenduntur. Praeterea obligatio ex charitate, cessante justitia, plures conditiones requirit, quae vix possunt in hujusmodi casu inveniri. Primum enim necessarium est ut proximus sit vel constituatur in gravi periculo morali et proximo suae salutis : dcinde, ut alius possit sipe magno incommodo , praesertim spirituali. suo vel aliorum, illi necessitati succur- rere ; at in praesenti religiosus per ejectionem non statim constituitur in proximo periculo, imo neque in morali salutis suae; potest enim vexatio dare intellectum, et humiliatio conversionem, vel potest multis modis sibi consulere, ut pericula effugiat ; aliunde vero saepe non potcst Praelatus sine magno onere religionis, et periculo aliorum religiosorum, et suae famsae et quietis, illum detinere; non ergo obligatur ad hoc ex charitate. Asserendum ergo simpliciter est, id quod regula per Pontificem approbata , vel privilegia, aut bullae Pontificiae permittunt seu concedunt singulis religionibus, circa ejectionem contumacium, seu discolorum religiosorum , non solum in externo foro, sed etiam in conscientia, per se loquendo, licita esse. An vero in aliquo particulari casu charitas exigat moderationem aliquam in executione, id ad factum pertinet, non ad jus, estque accidentarium , et ex prudenti arbitrio pendens. Et tunc etiam considerare oportet, an Praelatus auctoritatem habeat ad talem moderationem faciendam, vel potestatem superiorem juxta regulam requirat : id enim servandum est.

In quo Praelato sit potestas ad empulsionem.

17. Est in Papa. — Est in tota religione. — Tandem facile etiam ex dictis intelligitur, quis possit religiosum a religione ejicere, supposita causa sufficienti, nam sine illa nullus potest , et cum illa non quilibet , sed qui jnrisdictionem ad hunc actum habet, nam est actus vindicativae justitiae et magnae coactionis, qui sine jurisdictione fieri non potest. Primo ergo ac praecipue habet hanc potestatem Summus Pontifex ; non solum ut supremus Pastor Ecclesiae, quod clarum per se est, sed etiam ut supremus Praelatus religionis, ad quem spectant actus supremi, ad bonum ejusdem religionis pertinentes. Deinde habet hane potestatem corpus ipsum religionis ; ut autem illam habeat, non est necesse ut a Summo Pontifice specialiter conferatur, sed satis ut non auferatur seu reservetur talis actus. Ratio prioris partis est, quia haec ejectio ex natura rei justa est, ex vi conditionis inclusae in priori pacto inter religionem et religiosum, nt supra explicatum est; ergo ex natura rei est in ipsa religione tota, seu ut est unum corpus, si aliunde non impediatur; sicut e contrario ex natura rei est apud illam onus retinendi et alendi religiosum, qui nullam causam praebet ejectioni. Confirmatur, quia omne corpus habet jus separandi a se contagiosa membra, et omnis Respublica abjiciendi qui eam conturbant, et potestas ad hanc actum per se est in corpore heipublica ; ergo similiter est cum proportione in corpore religioso.

18. Excipe, nisi a Papa resercetur. — Posterior vero pars, quae est limitatio prioris, patet, quia potestas corporis subordinata est capiti, alias esset summa confusio; ergo si per caput restringatur , id est, per Pontificem reservantem sibi illum actum, non poterit tota religio sine consensu ejus religiosum ejicere. Considerandum itaque est corpus integrum religionis, in rigore sumptum, Pontificem ipsum ut supremum Praelatum includere, qui, quatenus jurisdictionem in illam habet, non ab ipsa, sed ex se, seu a Christo illam habet ; quatenus vero habet potestatem dominativam, licet a religione illam habeat, in illo tamen ordine est suprema etiam respectu totius corporis religionis simul sumpti, quod non habent Praelati intrinseci (ut sic dicam) ipsius religionis. Hac ergo ratione potest hanc potestatem non solum ut universalis Pastor, sed etiam ut supremus Pralatus sibi reservare. Quia vero jure et potestate ordinaria relinquit religionem seipsam plene gubernare, ideo quamdiu haec potestas ablata seu reservata non est, in ipsa religione integra manet. Ft in eo casu, quo Pontifex illius usum sibi reservaret, teneretur ex justitia, post plenam causae cognitionem , in ejectionem religiosi consentire, si et culpas haberet tali poena dignas, et ad religionis bonum, illius pona executio necessaria moraliter videretur.

19. FEst denique in Genueralibus. — Quid de inferioribus Praeelatis. — Tertio solct haec potestas esse in Generalibus religionum. Namillis commissa est tota potestas necessaria ad gubernandam religionem, et ad universale bonum ejus; hujusmodi autem est liaec potestas, de qua agimus, ut ostensum est. Unde Pius V, in privilegio supra citato, concesso Ordini S. Hieronymi, in Hispania , quod habetur in Compend. privileg. ejusdem ordinis, verb. Condevnare , inter alia sic ait : Considerans quod Prior Generalis per constitutiones dicti ordinis habet omnimodam et ordinarinm potestatem, quam ipsum Capitulum generale, tempore quo celebratrur , habet , Priori Generali concessit fucultatem velegandi , etc. In quibus verbis solum expendo rationem quae movit Pontificem, ad concedendum Gencrali potestatem quam Capitulo concedebat; quia tota potestas Capituli translata esse debet in Generalem ; eadem ergo ratione jure ordinario ha- bere videtur Generalis potestatem ejiciendi religiosum ex justa causa. De aliis vero inferioribus Praelatis, ut sunt Provinciales, Priores, Guardiani, etc., nihil certum dicere possumus ex communi jure, sed solum consulenda esse jura specialia regularium, seu privilegiorum singularum religionum , et illa esse observanda. hegulariter autem videtur esse in solo Generali jure ordinario, nec immerito, quia abscindere membrum corporis est res gravissima, et ideo merito postulatur consensus capitis. Provinciales autem aliquando hac potestate utuntur ex commissione, vel generali, vel speciali, juxta varios usus religionum.

20. Requiraturne consultatio ut Praelatus ejiciat religiosum. — Quaeri autem hic potest an Preelatus habens hanc potestatem possit illa uti suo justo arbitrio, sine consilio aliorum qui in ordinibus ad hoc ministerium deputari solent, vel potius hujusmodi consilium sit omnino necessarium ad valorem actus. Nam in praedicto privilegio Pii V ad Hieronymianos, additur : Duam tamen haec omnia faciat de consilio fratrum , etc., et similia haberi solent in Constitutionibus religionum, ut in Constit. Praedicatorum, c. 19, d. 1, dicitur: De consilio discretorum, si empediens judicetur, potest Magister ordinis, etc. Verumtamen in hac etiam re non possumus generalem regulam tradere, sed observandum est in unaquaque religione institutum ejus ab Ecclesia approbatum ; nam in quibusdam suffragia consulentium decisiva sunt, ita ut sine illis, vel eorum numero competenti, nihil valide fieri possit, et in eis responsio est clara, quia consilium est de substantia actus, imo solum apud illud est potestas. In aliis vero consulentium suffragia sunt tantum consultiva , quibus auditis, potest Praelatus statuere quid judicaverit expedire ; duobus autem modis potest intclligi hujusmodi consilium necessario esse adhibendum, ut in supericribus notavimus, tractando de receptione novitiorum, scilicet, vel ex praecepto tantum, vel ui res bene fiat, non tamen ad valorem actus, vel utroque modo; ex jure autem communi non constat, quis istorum modorum in praesenti requiratur . sed consulenda sunt privata jura uniuscujusque religionis, et illa sunt servanda. In eis autem attente considerandum est, an potestas absolute detur Praelato. postea vero solum injungatur ut tales vel tales personas consulat; an vero detur talis potestas, quasi sub ea conditione, ut in dicto privilegio Pii V dicitur : Concedimus Priori Generali , etc., dum tamen haec omnia faciat de consensu fratrum, etc. Quando enim concessio est sub hac posteriori forma, est sine dubio illa substantialis conditio, ita ut, licet necesse non sit consilia sequi, necessarium sit illa audire, juxta communem sententiam fundatam in proprietate verborum, quam in citato loco exposui. ÀAt vero quando potestas priori modo datur, consultatio solum est necessaria ex praecepto velregula, et, si illa omittatur, male fit, nihilominus actus est validus, quia illa tunc non est substantialis forma , ut eodem loco dixi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4