Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

An et quomodo professus ejectus teneatur ad religionem redire.

CAPUT V. AN ET QUOMODO PROFESSUS EJECTUS TENEATUR AD RELIGIONEM REDIRE.

1. Supponitur ejectum non liberari a vinculo trium cotorun substantalium solemnium. — Imprimis supponendum est, per hujusmodi ejectionem non solvi religiosam professionem quoad vinculum, sed solum quoad usum seu cohabitationem, sicut quando separantur conjuges propter alterius adulterium, semper manet vinculum matrimouii integrum. Quanquam enim de antiquo usu Eeclesiae incerium sit, an religiosi dyscoli ejicerentur omnino liberi a professione religiosa, nunc tamen in his. qui solemniter profitentur, certum est non ita fieri. Quam diversitatem videre licet in una Societatis religione, in qua scholares approbati ejiciuntur soluto vinculo, professi vero minime; idemque est in omni alio professo. Nam, licet ejiciatur, non desinit esse religiosus, ut est concors sententia Doctorum, in 4, dist. 48; Innocen., c. Dilectus, 2, de Simon.; Cardin., Clement. 1, de Regularib., S Quoodo, q. 1. Estque evidens ex supra dictis de immutabilitate professionis religiosae, et ex usu Ecclesiae, nam constat hos manere semper inhabiles ad matrimonium, etiamsi non sint in sacrisordinati. Denique hoc aperte supponitur in cap. ult. de Regularib., ut statim in num. 6 espendemus. Manet ergo in his religiosis integra professio, et quidquid est de substantia ejus, atque adeo tria vota, castitatis, paupertatis et obedientiae in eo perseverant ; quomodo autem eis uti debeat, et ad quid ratione eorum et professionis obligetur, explicandum superest. Et de castitate quicem nulla est diflienltas, tenetur enim illam integre servare, quia potest. et in hoc non ita pendet ab actuali subjectione vel unione cum sua religione.

De obligatione redeundi ad religionem.

2. Prima sententia Navarri, negans obligationem ad reditum. — De aliis ergo inquiri potest primo, an teneatur semel ejectus ad suam religionem redire, quamdiu aliam professus valide non est, nam in eo casu certum est non teneri; an vero possit id facere, infra videbimus. Quidam ergo asserunt absolute non teneri ad reditum, nec ad illum posse compelli, si per sententiam definitivam et justam ejectus in perpetuum est. Ita tenet Navarr., Comment. 2, de Regularib.. numero trigesimo sexto, Comment. 3, numero quinquagesimo secundo, et lib. 3 Consilior., tit. de Regularib., consil. 77 et seq. Fundamenta ejus sunt, primo, quia per sententiam definitivam extinguitur obligatio, quae proinde non potest amplius reviviscere: In perpetuum enim sublata obligatio restitui non potest , ut dicitur in leg. Qui res, S ult., ff. de Solution. Secundo, quia res judicata servanda est, leg. Bes judicata, ff. de Regul. jur., et quod bene definitum est, retractari non debet, c. Quod bene, 6. q. 4, adeo ut res judicata impediat litis ingressum, Clement. 1, de Except. Tertio, quia est res durissima, ut ejectus definitive contra suam voluntatem reducatur ad monasterium, ubi vix aequo animo ferre possit improperia, quae in eum alii de more objicient. Ouarto, quia degradatus realiter a suis ordinibus non potest cogi ut redeat ad gradum quem prius tenebat : ergo nec monachus ejectus, eic. Tandem ad hoc inducit auctoritas Berpardi, Abbatis, Cardinalis et Antonini, qui de ejectis nunquam hoc asseruerunt, sed solum de fugitivis. Addere ultimo possumus, quia religio non tenetur semel ejectum iterum recipere; ergo nec ipse tenetur redire, etiamsi revocetur. Debet enim esse par utriusque conditio seu obligatio.

3. Secunda sententia Soti, in tribus propositionibus consistens. — Alii dicunt, teneri hujusmodi ejectum imprimis ad emendationem, ita ut fiat aptus ad religionem , et dignus ut in ea recipiatur. Deinde, tencri ad petendum et procurandum , ut in religione iterum recipiatur, et consequenter teneri ad ingressum, si admittatur. Tertio vero aiunt, si post moralem petitionem sufticientem repellatur, non teneri amplius ad ingressum, etiamsi maxime cogatur vel praecipiatur. Ita tenet Soto, lib. 7 de Justitia. q. 2. art. 1, circa ad 3. Oni conse- quenter ait, hunc religiosum in eo casu manere liberum a vinculo religionis et ab obedientiae voto, iino et a voto paupertatis, de quo infra.

4. Et prima quidem hujus opinionis propositio verissima est, teneri, scilicet, hunc religiosum ad emendationem non solum per sese, id est, propter vitia vitanda propter quae punitus est, sed propter statum religiosum, ut, quantum in ipso est, non stet per illum quominus ad illum restituatur, et alias non esse tutum in conscientia ; quam partem tenet etiam Sylvest.. Religio, 6, q. 12, et idem supponit in verb. Apostasia, q. 5 et 6; tenet etiam Angles, tit. de Voto. art. 2, difficult. 8, c. 3; Cordub, in c. 2 sue Regulae, q. 21; et favet Donaventura, q. 14, super Regulam. Sumitur etiam ex c. ult. de Regularib., ut statim videbimus. Ratione probatur, quia ille ejectus verus religiosus manet ; ergo per se et ex vi suae professionis obligatus manet ad vivendum secundum illum statum ; ergo ienetur, quantum in se est, illum non impedire. Confirmatur, quia habens votum simplex religionis, tenetur non ponere ex parte sua voluntarium impedimentum receptioni quam etiam procurare tenetur; ergo multo magis ad hoc tenetur religiosus jam professus. etiamsi ejectus sit, nam ejectio non abstulit vinculum, et consequenter nec obligationem; maxime cum sua culpa juste ejectus fuerit, et nemini debeat sua iniquitas patrocinari:

5. Et hinc etiam probatum manet secundum dictum illius sententiae , quod etiam alii auctores recipiunt , et ego verum censeo. Nam qui tenetur vivere in aliquo-statu, tenetur non solum illum non impedire, sed etiam illum procurare, et si admittatur, tenetur acceptare, ut exemplo etiam adducto de habente votum simplex religionis ostenditur ; sed reiigiosus sua culpa ejectus tenetur semper obligatione vivendi in statu illo; ergo tenetur illum sufficienter procurare, quantum in se est. Confirmatur, quia non censetur sic ejectus satis moraliter emendatus, donec humiliter pctat iterum in religionem recipi, sed tenetur emendari sufficienter, ita ut satisfaciat religioni , ut in eam posset iterum recipi; ergo. Imo, addit Tabiena, verbo Feeligio, n. 25, siin uno monasterio non recipiatur, teneri alia adire, si sit probabilis spes. An vero teneatur aliam religionem ingredi, vel hoc ei liceat, dicemus n. 18, nunc enim loquimur de reditu ad priorem religionem. Tertia vero propositio illius sententiae probari maxime potest ar- gumentis Navarri ; mihi tamen nihilominus non placet.

6. Dico ergo, religiosum semel ejectum, etiamsi iterum atque iterum petierit iterum recipi, et repulsus sit. teneri ad ingrediendum iterum , quoties revocatus fuerit, si ad aliam religionem non transit; tunc enim jam prima obligatio cessavit, et quasi commutata est, ut statim dicam. Probatur ergo assertio ex e. fin. de Regularib., ubi Gregorius IX praecipit Saperioribus religionum, ut fugitivos et ejectos de ordine suo requirant sollicite annuatim, eosque recipiant, si regularis ordo id permittit, alias cis provideant modo ibi statuto; quod intelligitur, si illi ejecti et fugitivi emendati inventi fuerint ; nam si adhuc sint contumaces, aliud remedium adhibendum est, ut ibi statuitur. Exponitur in illo textu, Superiores semper habere jus revocandi ejectos, et cogendi ad iteratum ingressum, si regula non resistat. Unde etiam supponit, eos teneri ad obediendum, et revertendum si praecipiantur, et ideo praecipit eos excommunicari si contumaces sint. Et, quod notandum est, ibi in hoc eequiparantur fugitivi et ejecti ; constat autem fugitivos semper teneri ad religionem reverti, si admittantur ; ergo et ejecti. Respondet Navarrus capnt hoc intelligendum esse de ejectis injuste , vel non per sententiam definitivam, rite et recte latam. Sed hoc gratis dictum est, et sine fundamento inventum, quia dictum caput absolute, et sine restrictione loquitur; imo supponere videtur nullum religiosum posse ita detinitive ejici, quin religio retineat jus revocandi illum.

7. Unde argumentor ratione, quia per ejectionem non solvitur religiosus ab obedientiae voto, licet pro tunc careat usu illius, quia caret actuali regimine Superioris; ergo si ad obediendum revocetur, tenetur ex vi voti revertere et obedire. Antecedens patet, tum quia votum illud solemne extingui non potest ordinario jure; tum etiam quia ille manet verus religiosus, et consequenter retinet omnia essentialia ; tum denique quia non debet reportare commodum ex culpa sua ; fuit autem propter culpam ejectus, et privatus commods religionis, non tamen fuit liberatus onere obedientiaa omnino. Respondet Navarrus, licet fuerit propter culpam ejectus , jam tamen fuisse sufficienter punitum, et ideo non debere iterum puniri propter idem delictum, sed qui sensit onus, debere potius sentire commodum illi annexum. Sed contra, nam haec non est secunda punitio, sed debita observantia voti, quod semper manet ; unde, licet ille fuerit suflicienter punitus, dum postcea revocatur, non iterum punitur, sed mandatur ci ut obligationem suam expleat. Nequc hoc commodum exonerandi se hac obligatione aunexum est illi ponnae : cur enim aut quo jure id cautum est ? Nulla enim ratio per se, spectata rei natura, id postulat, sed potius debitus ordo requirit ut post debitam satisfactionem pro delicto, persona redeat ad priorem statum, vel solvat obligationem, in qua semper mansit. 8. Dices, religionem, eo ipso quod noluit religiosum petentem et rogantem admittere, cessisse juri suo, et ideo illum jam non teneri redire, licet revocetur. Sed falsum est quod assumitur. Aut enimreligio justa ex causa recusavit illum acceptare, et quasi ab exilio revocare, et tunc non est cur censeatur juri suo cessisse simpliciter, et pro omni tempore,sed solum voluisseillum condigna poena afficere donec satis pateretur ; aut injuste et contra rationem negavit illi reditum, et tunc error non est totius religionis, sed unius Praelati, vel conventus particularis ; unde non sufficit ut tota religio juri suo cessisse censeatur. Quare potius existimo, etiamsi velit cedere juri suo in perpetuum, et sine ulla limitatione, non posse; quia illud jus considerandum est ut pertinet principaliter ad Deum, quo modo non potest tolli per voluntatem hominis sine justa causa; sicut non posset nunc religio licentiam dare religioso, ut extra illam maneat, cedendo juri suo; ita ergo est in quolibet ejecto, nam licet ad ejiciendum illum possit esse justa causa, tamen ad cedendum in perpetuum absolute et simpliciter, ita ut religiosus, quantum est ex se, non teneatur redire, non habet reli?io potestatem, quia nula potest subesse justa causa, supposito perpetuo vincu:o professionis. Et eadem ratione, non potest religiosus remittere religioni obligationem quam habet recipiendi illum, quando et delictum est suflicienter punitum, et in futurum nullum est periculum. quia hoc etiam est contra jus acquisitum per vinculum perpetuae professionis.

9. Dices: etiam vinculum matrimonii est perpetuum, et tamen interdum fit separatio quoad totum ita perpetua, ut non teneantur conjnges iterum ad se redire ; aliquando etiam unus eorum propter delictum ita privatur jure in alium, ut alter amplius non teneatur ad ipsum redire ; ergo similiter esse potest in praesenti. Respondeo primo, exemplum posse retorqueri quoad id de quo agimus. Nam, si separatio fiat, verbi gratia, propter adulterium unius, licet ille, qui passus est injuriam, non teneatur amplius conjugi alteri consentire, nec eum acceptare in suum consortium, tamen si velit idem, qui injuriam est passus, alterum revocare, et cum eo redire in amicitiam, alter semper tenetur acceptare, et vitam maritalem cum alio agere, debitum reddere, etc., ut est communis resolutio Doctorum, in 4, cum D. Thoma, in 4, d. 35, et q. 62. Addit art. 6, quia innocens non privatur jure suo propter peccatum alterius, sed in favorem illi conceditur, quod possit alium a se abjicere; quod autem in favorem conceditur, non debet in detrimentum verti, l. Quod favore, C. de Legib., et e contrario, nullus debet reportare commodum ex suo delicto, et ideo non liberatur conjux adultera propter peccatum suum ab onere cohabitandi, et reddendi debitum, si alter velit uti jure suo, et cedere favore sibi concesso. Unde etiamsi adultera prius rogasset admitti, et alter noluisset, si postea ille mutet voluntatem, et revoeet adulteram, ipsa tenetur consentire ; sic ergo in proposito. Deinde dico, quoad aliam partem esse dissimilem rationem, tum quia in separatione adulterae a marito agitur de vindicanda injuria mariti; hic autem agitur praecipue de vindicanda offensione divina, et de tollendo omni impedimento perfectionis, praecipue ipsi religioni, et ideo postquam hoc sublatum est, et Deo est satisfactum, cessat ratio divortii spiritualis ex utraque parte inter religiosum et religionem. Tum etiam quia jure declaratum est, illam perpetuam poenam esse debitam injuriae adulterii, vel alteri simili, seu (quod perinde est) perpetuum illum favorem esse concessum innocenti ; in exclusione vero a religione, nihil tale declaratum est, sed potius ei imponitur onus quaerendi ejectos, cum limitatione supra explicata.

10. Atque hinc facile respondetur ad argumenta Navarri. Ad primum enim negatur antecedens, nam per sententiam definitivam, per quam aliquis ejectus est, non extinguitur obligatio ejus, cum vinculum professionis, et obedientiae votum non tollatur, quatenus exercitium ejus per subtractionem materiae impeditur. Ad secundum concedo, rem judicatam esse servandam, neque hic proprie mutari sententiam, sed finitur effectus ejus, tempore ab ea virtualiter praescripto. Cum enim aliquis per definitivam sententiama religione ejicitur, non est sensus talis sententiae, ut ille liber omnino maneat ab onere religionis, seu ad manendum extra illam, sed solum ut a reli- gione separetur, quamdiu religioni juste placuerit. Sicut sententia definitiva divortii perpetui non mutatur, etiamsi nocens cogatur redire ad petitionem innocentis, quia haec ipsa conditio in sententia erat inclusa. Ad teriium respondetur, illud incommodum essce vaMe accidentarium et extrinsecum, quod sua culpa meruit talis religiosus. Addo praeterea, minus malum esse illa improperia in religione sustinere, quam extra religionem perpetuo manerc. Denique addo, si ille vere poenitens redeat, et vitam omnino aliorum aedificatione mutet, non esse cur timeat talia improperia vel incommoda; et ad obligationem Praelatorum religionis pertinehit illa impedire.

11. Ad quartum primo negatur consequentia et similitudo, nam degradatus non tenetur speciali voto ad obediendum et perseverandum in illo statu sicut religiosus. Item degradatus ad ea quae sunt oneris tenetur, etiam perseverante degradatione, quia tenetur servare castitatem, et Horas canonicas recitare; reliqua vero sunt magis honoris et utilitatis, quibus potest renuntiare ; at reiigiosus ejectus excusatur pro tunc a multis oneribus religionis, quae sustinere incipit cum redit, et ideo non debet liber manere omnino ab obligatione redeundi, alias ccmmodum saltem temporale et humanum ex sua culpa reportaret. Sccundo respondeo negando assumptum, quia degradatus realiter a nullo preter Romanum Pontificem potest ad pristinum statum seu dignitatem revocari; ab eodem autem potest praecipi et obligari, si oportuerit, ut ad talem statum redeat, eo prorsus modo quo sacerdos non degradatus cogi potest, ut convenienter suo statui vivat, ejusque munera exerceat. Nec enim justa poena liberavit reum ab hac obligatione, ut probant cum proportione rationes factae; nec adduci potest jus vel ratio in conirarium, quae probet efticaciter Pontificem fuisse privatum hac potestate propter degradationem.

12. Ad quintum, ponderationes illorum auctorum, quas Navarrus affert, non multum nos movent , non solum quia jus et ratio plus movent, sed etiam quia parum fundamentum in eis habent ; nam Bernardus, iu positione casus dicti capitis ultimi, aperte dicit, utrosque, scilicet fugitivos et ejectos, reducendos esse ad claustrum ; supponit ergo utrosque teneri ad reditum, quantum est ex se. Quod autem in fine dicitur, sicut fugitivi inobedientes extiterunt, ete., ubi videtur omittere ejectos, ut Navarrus ponderat, vel brevitatis tantum causa fecisse credendum est, nec enim a textu ipso, in quo utrique in eadem clausula numerantur, dissensisse verisimile est; vel certe subtiliter judicavit, etiam ejectos, postquam incipiunt esse inobedientes quoad non redeundum contumaeiter, incipere etiam esse fugitivos. Et eodem modo intelligendi sunt Abbas et alii Canonistae, quos ibi citat, qui interdum de utrisque, interdum de fugitivis loquuntur. p

13. In ultimo argumento pceiitur, an religio tencatur suscipere hos ejectos; ad quod dicendum fere est sicut supra de fugitivis. Posset ergo negari consequentia, quia non est aequalis ratio, cum religio sit innocens, et qui ejicitur sit nocens, et sua culpa mereatur privari omni bono religionis , licet religio jus suum integrum retineat , sicut exemplo matrimonii declaratum est. Unde secundo dicitur, in hoc spectandum esse jus rcligionis, nam si juxta propriam regulam potest propter certa, vel gravia crimina aliquos perpetuo ejicere sine obligatione amplius eos recipiendi, ipsa libera manebit, quamvis alter non omnino maneat liber. Nam a principio intelligitur pactum inter religiosum et talem religionem sub ea eonditione initum, quod tacite approbatur in dicto cap. ult., dum dicitur, ejectos recipiendos esse , nisi regula obstet ; quod non est injustum, quia jus religionis majus est, quia ejus bonum divinius, utpote communius, est; item quia, ut dicebam, religio est innocens, alter autem nocens, et pro eo casu, ei non pro alio ponitur dicta conditio. De qua re plura in simili dicemus tractatu decimo de Societate.

14. Quid jus commune statuerit de ejectis.— Adduntur vero duo jure communi statuta in illo cap. ultimo. Unum est, quod ubi regula non obstiterit , ejecti recipiendi sunt in religione secundum regularem disciplinam, id est, sufficienter emendati et castigati, et exhibita caeteris religiosis sufficienti satisfactione. Secundum est, ubi secundum regulam recipi non possint ad conmunem vitam, recipiendos esse ad arctam aliquam custodiam, vel separatum vivendi modum prope monasterium, ut sub illius providentia, et expensis, ne in perniciem suarum animarum vagari cogantur. Nam quia hic status principaliter ordinatur ad salutem animae, hujus major ratio habenda est, quam alicujus oneris, vel expensarum religionis. Unde colligo, juxta jus illud, nullum religiosum esse ita ejiciendum , ut libere vagari permittatur, quia si vagantes reducendi sunt juxta textum illum, nuuquam vagari permittendi sunt ; ergo nec a principio sunt liberi permittendi , sed custodiendi eo modo quo in illo capite disponitur. Regulariter autem hoc non servatur, quia vel religiones non possunti sine magno suo detrimento hos custodire, vel quia religiones nova habent privilegia aut statuta a Pontifieibus confirmata, quae ceonsulenda sunt.

Quo modo recipiendus sit in eamdem religionem professus eapulsus.

15. Delita potestas ad receptionem.—Quaeri autem potest ulterius , quando hujusmodi ejectus revertitur ad religionem , vel ipso petente et religione consentiente, vel e contrario religione cogente, et ipso non resistente, quomodo recipiendus sit. Respondeo imprimis requiri suflicientem potestatem in recipiente, quia est res gravissima, et pertinens ad gubernationem religionis, et ideo non potest privata auctoritate fieri, sed publica potestate religionis. Apud quem autem sit talis potestas, juxta varia instituta et regulas reliGgionum respondendum est.. Nihil enim video jure communi statutum, praeter ea, quae de receptione religiosorum tomo praecedenti diximus, et quod in dict. capite ultimo disponitur, ubi Abbates pracipiuntur hujusmodi ejectos recipere, si regula non resistat, vel aliquo modo eos custodire, ubi aliter juxta regulam recipi non possunt. Quod ergo ihi de Abbatibus dicitur, in aliis religionibus cum proportione intelligendum est de Praelatis ad quos haec cura pertinet, vel solis, vel cum aliquorum consilio, juxta regulam.

16. Noxa professio in antiqua religione uon requiritur.—JRS ecus si ad aliam fiat reditus.— Deinde respondeo non debere ejectum, cum recipitur, novam professionem emittere; cum enimsupra, numero primo, dictum sit, hos non liberari per ejectionem a vinculo professionis et votorum solemnium, clarum est non indigere nova professione , sed solum revocatione prioris suspensionis , et actualis separationis a gremio rceligionis, ratione cujus erat quis impeditus ab actuali usu obedientiae, et ab actuali unione cum tali corpore, postea vero restituitur ad talem unionem actualem per solam mutationem voluntatum, et mutuum consensum in actualem usum (ut sic dicam), non in vinculum. Sicut in exemplo supra posito, in n. 9, de matrimonio, cum iili, qui perpetuo divortio erant sejuncti, per novum voluniarium consensum iterum conjunguntur, non contrahunt matrimonium, quia bon est novum vinculum, sed novus usus ejus. Unde non solum non est necessaria nova professio, verum nec proprie videtur possibilis , quia professio valida, et eadem omnino non est multiplieabilis in eadem persona, licet ad majorem devotionem possit exterius renovari. Dixi autem eadem omnino, quia si in alia diversa religione ille ejectus reciperetur, deberet in ea denuo profiteri, quia nunquam se illi tradidit, nec votum obedientiae ibi fecit, et ita est professio quodammodo specie diversa, co modo quo instituta distinctarum religionum moraliter diversa sunt. Similiter, si religio esset ex his monachalibus, in quibus unusquisque in sua domo speciali profitetur, tunc ejectus ab una domo, si in aliam ejusdem religionis reciperetur, dcberet in illa profiteri, ut esset filius illius domus, nam hoc necessarium esset etiamsi ejectio non intercederet, sed immediatus transitus ab una domo in aliam. Ut autem iterum recipiatur in eamdem religionem absolute, non indiget nova professione, sed externa acceptatione habentis potestatem, nam hoc ipso manet actualiter subjectus, sicut antea erat.

17. An ejectus receptus gaudeat antiquis praeeminentiis. — Judicium auctoris. — Interrogari autem potest ulterius circa hoc punctum, an recipiendus sit talis ejectus in eodem gradu antiquitatis professionis, quoad locum sedendi, ferendi suffragium, et alias praerogalivas ad quas professionis antiquitas necessaria est , juxta varios usus religionum. Quidam enim aftirmant, alii partem negantem absolute docent ; mihi autem videtur neutrum esse simpliciter necessarium, sed arbitrio prudenti recipientium committendum esse. hegulariter autem loquendo, ille qui ejici meruit, consequenter videtur amisisse jus ad suae professionis gradum, et ideo merito recipi posse in novissimo loco. Ttem, ratione prioris delicti, dignus est hac privatione in poenam, nam si dignus fuit ejectione, multo magishac privatione, et licet ei, dum iterum recipitur, ex parte rcmittatur poena, nihilominus non est necessc ut omnino remittatur, quoad hancconditionem eccidentalem. Sed, licet hoc regulare sit, nihilominus talis esse posset conditio persona, tantaque poenitentia et emendatio, ut censeatur dignus majori remissione, et ideo juste possit vel ad pristinum gradum, vel ad mediocrem alium rccipi. Imo aliquando id expediet ad boium religionis, ut alii ejecti ad peenitentiam agendam animentur.

Ad quid teneatur religiosus expulsus, si in suam religionem non recipiatur.

18. Primum pronuntiatum in hoc tertio puncto, posse ejectum ingredi aliam religionem.— Non tamen laxiorem. —Tertio vero quaeritur, quid teneatur facere ejectus quoad statum suum, si in sua religione non recipiatur, an scilicet, teneatur aliam ingredi religionem vel possit libere in seculo manere. Nam Bonaventura, d. q. 14 super regulam, sensit, teneri aliam religionem ingredi, quod sequitur Corduba, dict. q. 21, in cap. 2 suae regulae, prope finem. Dicendum autem est primo, religiosum semel ejectum posse libere aliam religionem ingredi, si velit, quod est manifestum, si prius diligentiam aliquam adhibuit ut in sua religione reciperetur, nec potuit obtinere, ut a fortiori patebit ex dicendis ; verumtamen absolute id verum existimo, posse, scilicet, statim ac ejicitur, nulla alia expectata licentia, vel diligentia praemissa, aliam religionem ingredi, si strictior vel saltem sequalis sii, quia tunc nec suae religioni faciet injuriam, cum ipsa eum expulerit, nec statui religioso ut sic, cum aqualem accipiat. De transitu vero ad laxiorem, dubitari potest, quia talis religiosus ex vi professionis tenctur permanere, quantum in se est, in statutantae perfectionis; ergo donec per illum stat quominus in illo permaneat, non potest libere ad laxiorem transire. Confirmatur, quia non potest libere manere in seculo, quandiu ipse est in causa, ut sit a religione ejectus, et ideo tenetur tollere impedimentum, et se ostendere paratum ad reditum, ut supra, a numero sexto, dixi. Ergo eadem ratione, in eodem casu et cum eadem proportionc minuere (ut sic dicam) statum pertectionis, quem professus est, donec per ipsum non stet quominus in priori statu maneat. Tandem confirmatur, quia Iunocentius IV concessit Minoribus, ut refertur in lib. Monumenta Ordinis, concess. centesima sexagesima secunda, ut semel ejecti possent libere ad aliam religionem transire, exceptis militaribus ; ergo signum est, hoc per se non esse licitum propria auctoritate, saltem quantum ad religionem laxiorem. Alioqui non fuisset necessaria specialis concessio, nec debuissent excipi religiones militares, nam illae verae religiones sunt, esto sint laxiorcs. Et haec pars mihi probatur.

19. Aliorum placitum et fundamentum.— Non desunt tamen quibus videatur in eo casu posse religiosum sic ejectum statim iransire ad religionem laxiorem, si velit, quia in ea salvatur substantia status religiosi ; ad modum autem sen austeritatem ejus, ille non se obligavit absolute, sed solum in ea religione, quam professus est ; ab illa autem jam est ejectus in perpetuum, ut supponitur; ergo eo ipso manet liber ab illo speciali vinculo. Sed haec ratio solum probat hoc licere post factam diligentiam, ita ut per religiosum non stet quominus in priori austeritate perseveret, nam ex sua culpa non debet commodum et libertatem ab obligatioue arctioris religionis comparare ; ergo, donec emendatus a culpa, ostendat se paratum ad illam obligationem implendam, et per illum non stet, non potest ei talis libertas concedi.()uamvis autem ex natura rei hoc ita esse videatur, ex dicta concessione Innocentii id licebit cum limitationibus in ea positis. Quia ex dispensatione Pontificis licitum est ad laxiorem religionem transire ; illa autem concessio continere videtur in hac parte generalem dispensationem, quae potuit habere justam causam ad evitanda majora mala. Limitationes autem sunt, prima, ut non fiat transitus ad religionem militarem, quoad milites arma portantes, nam quoad clericos vel monachos qui in eis religionibus spiritualem vitam profitentur, non videtur id prohibitum. Alia limitatio est, ut sie ejecti defcrant litteras testimoniales Provincialis vel Generalis sui ordinis, et aliter recipi non possint absque licentia speciali Sedis Apostolicae. Et quantum ex verbis concessionis colligitur, si haec forma receptionis non servetur, professio erit invalida, non minus quam si alius non ejectus reciperetur. Ultima limitatio est, quod haec concessio specialiter facta est Minoribus, et ideo solum alii, qui cum illis in privilegiis communicant, illa uti poterunt.

20. Secundum pronuntiatum, ejectum non obligari ad transitum illum.—Secundo dicendum est, religiosum ejectum nunquam teneri ad aliam religionem transire, sed posse in seculo libere manere, postquam jam emendatus repulsus est, licet se suflicienter ostenderit paratum ad reditum; ita tenet Soto supra, ct a fortiori Navarrus, Sylvester, et alii citati. Et probatur, quia ille sic professus non se obligavit alteri religioni . et per illum jam non stat quominus in ea vivat, ut supponitur; ergo non tenetur alteram ingredi, quia in his, quae ad consilia pertinent, nemo tenetur nisi ad id quod s se obligavit. Sicut qui promisit ingredi determinatam religionem, si in ea non recipiatur, non ienetur aliam quaerere, quia ad illam solam se obligavit ; sed similiter per professionem in hac religione, solum illi ejusque regulae se obligavit ; ergo si ab ea repellitur. non tenetur aliam quaerere. Dices, esto ipse ex vi votorum non teneatur, possc a Praelato religionis cogi et obligari, ut ad arctiorem religionem transeat in poeenam delictorum. hespondeo, etiam hoc modo non posse simpliciter obligari, ut docet Navarrus, cons.77, dc hegularibus, quod ipse probat, quia postquam ejectus est. non est subditus; ergo non tenetur parere, quia extra territorium jus dicenti impune non paretur. Sed contra, quia potest religio non prius hunce cjicere, sed immediate condemnare ut transeat ad religionem actiorem. Item quia in poenam deticti prius commis:i, potest illum obligare, ut post ejectionem jejunet, vel sit relegatus a tali civitate, sieut potest ad triremes condemnare. Ratio ergo est, quia nemo potest ad statum religiosum obligari etiam in poenam delicti), si illum non vovit; cadem ergo ratione non potest cogi ad arctiorem religionem absolute ; poterit tamen sub conditione vel disjunctione oblisari, ut vel transeat ad aliam, vel maneat in perpetuo carcere, aut ad triremes eat, supposito delicto diguo tali poena.

21. Dices: ergo saltem si prius ante professionem in ea religione factam vovisset absolute religionem, teneretur postea cjectus, ex vi priori voti, repulsus a tali religione aliam quaerere. Respondetur ita sentire Sotum, neque id esse directe contra nostram assertionem, iu qua solum consideramus obligationem per se et ex vi professionis. Respondemus tamen secundo negando consequentiam; ; probabilius enim nobis vidctur, etiam in eo casu non obligari religiosum ejectum, et omnino repulsum, aliam religionem ingredi, ex duobus capitibus: unum est, quia prius votum simples, etiamsi de religione absolutc fuerit, jam satis fuit completum, et ideo amplius non obligat. Sicut qui bona fide ingressus est unam relgionem, ut probaret illam, et ante professionem licite dimittit habitum, non tenetur aliam ingredi, quia implevit votum, ut supra dictum est; ergoa fortiori, etc. Alud caput est. quia prius vVotum per priorem professionem prorsus fuit extinctum. Imo addo, licet prius votum fuisset de particulari relisione strictiori, ita ut ille peccaverit laxiorecm ingrediendo, et in ea profitendo, nihilominus postea ab hac ejectus, jam non teneatur alteram, quam voverat, vel aliam aequalem aut inaqualem ingredi. quia votum illud simplex omnino extirctum fuit per talem professionem, ut defiuit Pontifex in e. Qui post cotum, de Hegularib., in 6; et resolvit D. Thomas 2. 2, q. 188, art. 8, ad 3; et ibi Cajetanus, et a nobis est in supcrioribus declaratum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5