Caput 6
Caput 6
Ad quid obligetur religiosus expulsus licite et libere in seculo permanens.
1. Resolutio quoad obligationem castitatis. —Jam vero de hoc religioso ejecto, et in seculo licite permanente, multa occurrunt circa obligationem honestumque modum vivendi ejus; certum est enim in eo manere vincula professionis, et trium votorum, ut ostendimus ; in usu ergo illorum, et in actualibus obligationibus, quae ex illis nasci possunt in tali statu, est tota hujus rei difficultas. Quae in voto castitatis nulla est, nam observantia ejus non pendet ab aliquo Praelato, nec ab speciali vivendi modo, et ideo ubique servari potest et debet integre. Igitur de voto obedientiae est dubitatio, cui tenetur ille religiosus actu obedire, quia videtur nemini teneri ex vi voti, sed solum ex vi communium legum, aut praeceptorum. Quod si ita est, ad nullum usum obcdientiae religiosae tenebitur, et consequenter nec ad usum paupertatis, quia hic intelligi non potest sine ordine ad aliquem Praelatum religiosum, quia votum paupertatis involvit ex parte materiae ordinem ad aliquem Praelatum, qui possit licentiam dare ufendi temporalibus bonis, ut supra dictum est, et consequenter nec ad alia onera religionis omnino tenebitur ; quae omnia videntur incommoda, quia illa persona ex vi sui status semper manet obligata ad statum perfectionis ; ergo necesse est ut ad aliquem usum ejus maneat obligata.
2. Navarri sententia. — Primo ergo circa obedientiae votum est sententia Navarri, religiosum sic ejectum teneri ad obediendum Episcopo, non tantum ut alii fideles vel clerici tenentur ratione suae jurisdictionis, sed specialiter, ratione voti obedientia, atque adeo in his, qua ad perfectionem aliquo modo pertinent, secundum modum illi rationi vivendi proportionatum. Ita habet in Comment. 2 de Regularib., n. 33, et Comment. 3, n. 46. Et inde refert teneri ejus- modi ejectum, ad se praesentandum Episcopo, et manifestandum se esse religiosum, et paratum ei obedientiam praestare. Unde intelligitur ipsum loqui de speciali obedientia reliciosa cet ex voto, nam si solum teneretur obedire ut alii clerici, non oporteret se amplius manifestare quam clericum. Fundamentum ejus est, quia nullus potest manere sine Superiore, c. Nulla, 93 d.; sed ille ejectus manet sine Superiore suae religionis; ergo necesse est ut alteri subesse incipiat ; nullus est antem nisi Episcopus; ab ejus enim obedientia per professionem liberatus erat; ergo in illius obedientiam incidit cum a jugo professionis per ejectionem liberatur.
3. Contrariam sententiam indicat Soto, lib. 7 de Justitia, q. 1, a. 1, dum ait hujusmodi religiosum manere liberum a voto obedientiae. Espressius id docuit noster Molina, tom. 1, de Justit., disp. 140, ubi sententiam Navarri dicit esse contra praxim Eeclesiee, ideoque omnino improbabilem. Fundamentum est quia nemo tcenetur ex voto obedirc, nisi cui promisit ; sed religiosus ille non promisit obedire Episcopo, sed Praelatis suae religionis ; ergo si his obedire non potest, nec tenetur, quia ab eis ejectus est, non est unde obligetur Episcopo ex speciali voto, sed ab usu talis voti liber manet, solumque manebit sub obedientia Episcopi sicut caeteri clerici vel fideles. Confirmatur, nam hac ratione supra dicebamus, non teneri aliam religionem ingredi, quia illam non vovit; ergo similiter, etc. Atque hinc sequitur (juxta hanc opinionem) non teneri religiosum hunc manifestare Episcopo quod religiosus sit, quia satis est quod ei obediat ut simplex clericus, ad quod necesse non est ut Episcopus sciat illum esse religiosum. Solum crgo tenebitur esse paratus redire ad obedientiam religiosam, quoties revocatus et admissus fucrit, et hoc satis est ut vinculum voti obedientiae maneat. :
4. Nihilominus opinio Navarri contemnenda non est, nec minus probabilis, sed absoluic probabilior debet reputari, quamvis in usu adeo limitanda sit, ut non relinquatur magna diversitas. Haec posterior pars ex discursu eorum, quae num. 10 dicemus, constabit. Prior autem suadetur, quia imprimis eam significant graves Doctores: Panormitanus, in c. unico, de Infantibus et languidis, in fine, ait religiosum legitime ejectum esse sub potestate Episcopi. Idem sentit Innocent., in c. Cune olim, 2. de Privileg., n. 3, quatenus dicit hunc monachum ejectum acquirere Episcopo, a cu- jus jurisdictione non est absolutus; videtur enim loqui de jurisdictionc religiosa, quia alia communis non suffticeret ut Episcopo acquireret. Hanc autem Innoeentii opinionem videntur probare Doctores ibi communiter, ut afltirmat et sequitur Alexander de Neap., in Addition. ad Panormit. supra ; tenet etiam Archidiacon., in c. Atbates, 16, q. 2; Specul., de Stat. Monach, vers. 41; Fredericus de Sen., consil. 38; Sylvest. , verb. Apostasia, q. 6. Praeterca est haec opinio per sese valde consentanea rationi : nam hic ejectus manet verus religiosus ; ergo tenetur, eo modo quo commode potuerit, servare statum suum, et vitam religiosam, saltem quoad substantialia ; sed hoc non potest nisi alicui specialiter obediat ; nullus autem est alius cui haec obedientia magis praestari possit et debeat, quam Episcopo. Quod in hunc modum confirmatur, quia olim in Ecclesia, qui profitebantur statum religiosum privatum, seu solitarium, eo ipso subJiciebantur specialiter Episcopo, et omnes monachi crant illi specialiter subjecti , nisi cximcrentur ; sed iste religiosus, postquam ejectus est, manet in statu religioso quasi solitirio,seu particulari; privatur etiam per ejectionem privilegio exemptionis ; ergo eo ipso reducitur ad jus antiquum, manetque Episcopo subjectus, non solum communi modo, ut alii fideles, sed speciali titulo religiosorum.
5. Expeditur fundamentum contrarium n 1. 3. — Argumentum in contrarium expediri potest primo , supponendo quod supra diximus, votum obedientiae religiosae non tantum fieri Praelatis intrinsecis ejusdem religionis, sed etiam extrinsecis, ut ita loquamur, et ideo diximus nunc fieri a religiosis exemptis ipsi Papae, nam ille speciali modo est Praelatus omnium religionum ; a religiosis autem non exemptis fit etiam Episcopo, cui subjiciuntur tanquam Praelato superiori omnibus Praelatis, seu Praefectis religionis, et consequenter etiam Papae ianquam supremo. Si ergo religiosus ejectus sit non exemptus, clarum est manere sub obedientia Episcopi, ex vi sui vott, quia a principio illi tanquam Praelato illam promiserit, ut declaratum est. In religioso autem exempto videtur id difficilius explicari. Dicendum autem est, quamvis in eo tempore seu statu non promiserit obedientiam Episcopo materialiter, ut sic dicam, promisisse tamen illam omnibus Praelatis suis, et quia pro co tempore Episcopus non erat proprius Praelatus ejus, ideo non obligatur illi ex voto obeudientie ; tamen, quia post ejectionem incipit esse Praelatus ejus, ideo incipit ctiam illi ex voto obligari. Confirmatur et declaratur, quia prius votum factum est non solum Praelatis religionis, sed etiam Summo Pontifici, imo huic primo ac praecipue, aliis autem ut gerentibus vicem ejus ; ergo ctiam post ejectionem obligat votum ad obediendum Pontifici ; ergo et gerenti vicem ejus, qui tunc est Episcopus, nam per ejectionem perdit religiosus privilegium exemptionis, et consequenter ex voluntate Pontificis, vel expressa, vel tacita, subjicitur Episcopo, quia non est verisimile ut Pontifex, qui vere est Praelatus et Superior ordinarius talis religiosi, relinquat illum liberum omnino, et sine ullo regimine. Sicut ergo ante exemptionem omnes religiosi erant sub obedientia Episcoporum, ita intelligendum est ad eamdem redire, finito privilegio exemptionis, ut per ejectionem finitur, et sub hac tacita conditione concedi. Declarari potest exemplo religiosi, qui ad seculare beneficium promotus est, nam eo ipso desinit esse sub obedientia Praelatorum suse religionis; et incipit esse sub obedientia Episcopi, sub quo habet heneficium, ut est conmunis sententia, quam ostendit Navarrus, supra, ex glossa ; Cardin., in Clement. 1, de Statu Monach., verb. Clausirum ; Joan. Andr., Panorm. et alii, ex textu ibi, in c. ult., de Capellis Monach. ; Panormitanus, c. Quod Dei timorem, de Statu Monach., n. 9; SyLlvest., verbo Eeligio, 7, quaest. 11. Nec est verisimile illam obedientiam esse communem tantum, prout illam debent seculares clerici, sed accommodatam religioso statui, quia aliud esset prorsus inordinatum, et contra bonum animarum ; ergo signum est, eo ipso quod religiosus liberatur ab obedientia Praelati exempti, incidere in obedientiam Episcopi ; idem ergo est incasu ejeciionis.
6. Altera ejusdem fundamenti enodalio. — Denique dicitur, praeter votum obedientiae, et directam obligationem ex illa ortam, Episcopum, ex vi sui muneris et jurisdictionis, habere potesiatem regendi personam quamcumque religiosam non exemptam, modo convenienti et apto statui religioso. Nam, ut supra dicebam, esto religiosus non voveat obcdientiam Episcopo, eo ipso quod religiosus est, et in foro Ecclesia in eo statu constitutus, perünet ad Episcopum eum in illo statu gubernare, et convenientia illi statui praecipere, et inconvenientia removere, sicut persona clerici, eo ipso quod ordinatur, subjicitur specialiter Episcopo, nam persona religiosa eo ipso est specialiter res sacra eteeclesiastica, unde vel hoc solo titulo incipit esse sub speciali cura Praelatorum Ecclesiae, et conscquenter, remota exemptione, pertinet ad specialem curam Episcopi, et ob eamdem causam debet illi specialem obedientiam longe alio modo, quam reIiqui seculares laici vel clerici, quia in ordine ad diversum finem. et consequenter etiam in diversis mediis et rebus. Hoc ergo satis est ut, secluso etiam voto, dicatur religiosus ejectu: esse sub speciali obedientia Episcopi, teneriquce ad obediendum illi in rebus suo statui convenientibus, si non ex voto, saltem ex pastorali potestate Episcopi tali statui proportonata; licet fere ron sit tam ampla sicut addito obedientiae voto. Unde etiam consequenter fit, ut talis religiosus teneatur se manifestare Episcopo, et sui status notitiam ei dare, ut ab eo possit gubernari. Qui enim ad aliquid agendum tenetur, consequenter obligatur ad ea, quae necessaria sunt ut illud fieri possit, argumento cap. 1, et cap. Preterea, de Offic. deleg.
7. Statim vero oritur secundum dubiuni, quod late supra tractat Navarrus, dict. Comment. 2, n. 35, cui Episcopo teneatur hic religiosus se praesentare et obedire, an Episcopo originis. vel domicilii seu loci in quo ejicitur, aut beneficii regularis, si quod habebat. Et respondet , subjici Episcopo originis, unde vult, eo ipso quod ejicitur, incipere esse subjectus Episcopo originis, quantumvis ille distet, ideoque teneri adire, vel convenire illum, eique obedientiam praestare, et sub ejus dispositione vivere, aut, si velit ad alium Episcopatum transire, ab illo licentiam postulare, nec posse licite suo arbitrio id facere. Fundamentum illius est, quia solus Episcopus originis est certus et immutabilis. Nam, licet per beneficium vel aliis modis alibi possit acquiri domicilium, et subjectio ad Episcopum , nunquam tamen aufertur domicilium originis, sed accumulatur aliud, reliqua vero mutabilia sunt, et facile auferuntur. Confirmatur, quia alias religiosus ejectus, cum primum inucipit esse extra religionem, maneret quasi sui juris, ut libere possit cui voluerit Episcopo se se subdere et praesentare, quod est contra statum ejus.
8. Haec vero sententia practice pati potest piures difficultates, et non sufficienter fundatur, ideoque non videtur sequenda, nec ipsi ejecti in has angustias redigendi sunt. Contingit enim saepe religiosum ejici in loco remotissimo a loco suae originis; cur ergo cogetur statim peregrinari, et illum adire? Interdum etiam illud erit magnum incommodum, non solum spirituale, sed etiam temporale, vel quia erit illi occasio libere divagandi per multum tempus et varia loca, vel quia redire ad locum originis erit fortasse nocivum. Saepe etiam erit molestissimum, vel propter honorem, vel propter ruborem, et verecundiam nimiam; cur ergo tam duram obligationem imponemus sine suflicienti fundamento? Nam quod immutabilior sit origo, non refert; inde enim habetur ad summum, posse hunc ejectum, si velit, se subderc statim Episcopo originis, non vero quod illi necessario subjiciendus sit, nam hoc praestant alii tituli domicilii aut bene cii, ut possit quis alteri subdi, si velit. Et ita quoad alios actus jurisdictionis liberum est aliis personis se subdere Episcopo beneficii aut domicilii, et non originis; ut, verbi gratia, ad recipiendum ab eo litteras dimissorias, et similia; ergo idem erit in praesenti.
9. Judicium auctoris, liberum esse ejecto subdi Episcopo originis, vel loci mouasterii.— Quid quando alterum jam elegit. — Quocirca probabile mihi est, essc liberum huic religioso ejecto statim se praesentare Episcopo loci, in quo est monasterium a quo ejicitur, et illi obedire; sive hoc sit ratione domicilii quod sibi eligit, et incipit ibi habere, sive quia tunc est quasi peregrinus, et nullum habens domicilium, et ideo subjicitur pastoribus ilius loci, in quo praesens est, et quasi peregrinari incipit. Nec tamen ad hoc ipsum censeo esse obligandum, quia, si velit, potest ctiam adire Episcopum originis propter fundamentum Navarri. Nec est inconveniens quod Navarri confirmatiu alebat, ejecto hberum esse inter haec eligere, praesertim priusquam se praesentet, quia est veluti carens determinato Praelato, cui actu subjectus sit, ideoque aliquam spontaneam electionem in eo habere potest. Videri autem potest probabile inter hos duos Episcopos debere necessario eligere, quia respectu aliorum nullum habet titulnm subjectionis. Nam quod habuerit domicilium sub alio Episcopo antequam ingressus esset religionem, non refert, quia jam omnino domicilium mutavit; et idem est, si ante beneficium babuit, quod jam omnino reliquit, nulla enim inde manet subjectio. Sed, licet sit verum, nullam rationem subjectionis respectu aliorum Episcoporum, adhuc manet dubium an pro suo arbitrio possit illam praebere cui voluerit, quod pendet ex alia dubitatione, scilicet au postquam uni se praesentavit, et actu subjecit, teneatur perpetuo sub illo manere, ita ut sinc illius licentia non possit mutare domicilium, de quo statim numero decimo sexto dicam, et inde patebit alterius dubii resolutio.
10. Ostenditur jam secunda pars assertionis positee in n. 4. — Dubium pravium de obligaLione vjecti ad regulum religionis. — Dubitari enim ulterius potest, quomodo et in quibus rebus teneatur hic religiosus ejectus obedire Episcopo, cui jam se praesentavit, et suhjectus actu cst, ut secundae parti assertionis. satisfaciamus. Ratio autem dubitandi esse potest, quia ille solum promisit obedire Praelato secundum talem regulam ; sed ejectus jam non tenetur servare regulam; ergo non tenetur obedire secundum illam; ergo nulla in re tenetur obedire, quia quidquid extra regulam praecipitur, non cadit sub tale votum, ut supra ostensum est. Quae dubitatio supponit aliam simul hic necessario tractandam , an teneatur religiosus ejectus regulam servare, quantum in illo statu potest; ilia enim, quae pendent ex actuali vita regulari et communitatis, servare non potest, et ideo clarum est ab illis excusari ; ut est, verbi grata, assistere in choro, clausuram suo modo servare, ita ut sine licentia Praelati non possit claustrum exire, interessc Capitulo, et communem poenitentiam suscipere, et similia; sunt vero alia multa, quae possent extra claustrum servari, a quibus non videtur exonerandus hic ejectus, cum possit ea servare, ne commodum ex iniquitate sua reportare videatur. Hujusmodi sunt imprimis privatim recitarc ofticium caponicum, quae videtur esse generalior obligatio consequens professionem ; item jejunia ordinis custodire, quae videtur etiam gravissima obligatio; item disciplinas, vel alias poenitentias, quas regula praescribit, et si quae alia sunt ejusmodi. Eadem quaestio est de habitu, quem, scilicet, deferre teneatur, aut quem possit ei praecipere Episcopus cui subjectus est. Tandem quaestio similis est de habitatione, et de aliquali modo clausurae, ita ut ei praecipi possit ne tam facile domo exeat, vel non solus, vel non sine alicujus facultate. Ac denique an possit illi prohiberi mutatio in alium loeum;
vel etiam an possit ei praecipi. Nam ex una parte videtur valde alienum ab statu religioso, ut possit suo arbitratu locum vel domicilium mutare, vel etiam ut non possit a suo Superiore mutari. Ex alia vero parte non apparet quomodo possit ad aliquid horum praecepto cogi, cum ea non promiserit, nec sint secundum regulam quam promisit.
11. In hac re, incipiendo a secundo dubio, Soto, lib. 7 de Justitia, quaest. 2, art. 1, et circa ad 3. pro certo habet non teneri hujusmodi ejectum ad observationem regulae, cum ad nullum obedientiae usum obligetur. Idem Molina loco citato; Navarrus etiam, licet in puncto de obedientia Episcopi ab eis ditterat, in hoc tamen consentit, quod non putet teneri ad regulam servandam, tum citatis locis, tum etiam lib. 3 Consiliorum, consil. septuagesimo nono. Alii dixerunt hunc teneri ad observanda substantialia regulae, non vero ad accidentalia. Et hoc posterius communiter receptum est, ut ait Navarrus supra. Primum vero videtur sensisse Fredericus de Senis, quem ibi citat cons. 38. Sed difficile est aliqua substantialia in regula distinguere praeter tria vota. Et ideo absolute asserendum videtur cum communi, hunc non teneri ad reguae observationem. Ita tenet cum Soto supra Navarr.. Comment. 3 de hegularib., n. 46. Et 1atio est, quia ad regulam non obligatur quis nisi ex vi professionis, et quasi sub pacto et conditione, ut permittatur vivere in tali statu ct communitate : nam civis in tantum obligatur legibus civitatis, in quantum in illa vivere permittitur; si autem ab illa ejiciatur ac relegetur, cessat obligatio. Item, quia observantia talis regulae in tali vita communi, est suo modo facilis propter proportionem quam habet cum tali modo vivendi, et auxilia quae in eo statu sunt ad illam observantiam sustinendam, quod extra claustrum, et in seculari vita esset molestissimum religioso; ergo non intendit se obligare ad regulam, nisi ex suppositione talis status. Item ille non gaudet privilegiis religionis, nec alitur bonis ejus, et consequenter nop exoneratur cura et diligentia quaerendi necessaria ad vitam; ergo non debet onerari caeremoniis vel observantiis religiosis.
12. Enucleatur assertum discurrendo per obligationes regulg n. 10 recensitas. — De officio canonico. — Ut vero assertum hoc magis in particulari explicetur, dicendum est, hunc reliziosum ejectum non teneri ad officium canonieum recitandum, si clericnus in sacris non sit. Ita Soto supra; et probatur, quia vel teneretur ex voto, et hoc non, quia illud non ex resse, et in specie vovit; vel ratione regulae, et hoc non, quia non tenetur ad regulae observationem, ut ostensum est; vel ratione ecclesiastici praecepti, quad obliget omnes in religione professos, et hoc nullum extat, ut diximus lib. 4, de Horis canon., c. 10, n.7; vel ratione consuetudinis, et haec solum probari | otest de religiosis suum statum profitentibus ac retinentibus, et ad chorum per se obligatis, nam illi, qui chorum non profitentur, vel qui non sunt ad chorum deputati, nec talem habent consuetudinem, nec ad hoc obligantur, ex sententia omnium ; multo autem minus potest ostendi consuetudo in his ejectis; nec consuetudo, quae est intra religionem, potest obligare ad illam extra religionem servandam, tum quia non est major ratio de consuetudine quam de regula ; regulam autem non tenetur servare; ergo nec consuetudinem ; tum etiam quia modus vivendi longe diversv est, et consuetudo respicit istum specialem vitae modum ; tum etiam quia extra religionem deficit fundamentum illius consuetudinis, quod est obligatio ad chorum ex vi regulae, et fortasse sustentationis ex eleemosynis aut ecclesiasticis bonis, ut aliqui volunt; ejectus enim jam non alitur ex bonis religionis, sed oportet ut quaerat unde alatur ; durum ergo est illum obligare, nam habens titulum beneficii sine sacris ordinibus, si omnino fructibus ejus gaudere non potest, non obligatur pro tunc ad recitandum ; ergo similiter, etc. Vel tandem tenetur ille praecise ratione professionis, et hoc non, quia, ut tract. 4, supra citato, et tract. 8, cum Cajetano, Joanne de Medina, et aliis diximus, professio per se non affert secum obligationem officii canonici, sed media consuetudine orta ex praedictis capitibus. Et hac ratione professi laici non tenentur ad officium canonicum, quia non sunt ad chorum deputati. Unde omnes dicunt, si monachus professus, et constitutus in gradu eorum qui ordinandi sunt, et chorum profitentur, arbitrio Superioris mutetur ab illo gradu ad gradum fratrum laicorum, jam non teneri ad officium recitandum ; major autem mutatio fit in religioso per ejectionem, magisque separatur achoro (ut sic dicam), potestque perpetuo manere licite in statu laicorum, extra conjugium; ergo multo magis deobligatur ab illo officio.
13. Contra prosime dicta de officio sentienles refutantur. — Contra hanc vero partem opinatus est Navarrus in Enchirid. de Orat., c. 7, n. 20, tum quia culpa non debet ei patrocinari, nec libertatem conferre ; tum etiam quia semper manet religiosus, et ad suum monasterium aliquo modo reverti potest, si velit. Hanc opinionem sequitur Emmanuel Roder., tom. 1 Quaestionum regular., quaestione 30, art. 19, quia non sunt hi exonerandi, nisi in his quae in seculo commode servare non possunt, cum sua culpa extra religionem sint; sed possunt commode canonicum officium dicere; ergo. Sed haec non cogunt, quia prius quaerendum est fundamentum obligationis, quam quaeratur ratio excusationis. Hic ergo non ideo hos excusamus, quia commode servare non possunt hanc obligationem, sed quia in eis deest obligationis fundamentum, quod non est nuda professio, ut dictum est, sed professio, cum actuali deputatione ad chorum, et consuetudine in illa fundata; per ejectionem antem, licet non tollatur prcefessio, tollitur actualis deputatio ad chorum, et mutatur quodammodo status, in quo illa obhgatio fundatur. Nec refert quod sua culpa ejectus sit, quia illa fuit causa remota, ad cujus peenam per accidens secutum est, ut tolleretur fundamentum hujus obligationis. Ut si intra religionem ipsam aliquis propter delicta transferretur a statu monachorum chori, ad gradum laicorum, consequenter tolleretur illa obligatio ; et de obligatione ad servandam totam regulam idem dicendum est. Nec illud reputatur commodum, quia plus habet incommodi et poenae, licet, supposito tali malo poenae, aliquod onus auferat. Unde quoad hoc non est eadem ratio de fugitivo, nam ille rcvera non mutavit statum et gradum in suo ordine, et ideo cum cadem obligatione manet.
14. De gestatione habitus. — Tertio, quod ad habitum pertinet, certum est hunc religiosum non teneri, imo nec posse habitum suae religionis deferre, quia juste illo privatus est, et quia est depositus et quasi degradatus a monachatu, et ideo ei non permittitur habitus religionis. Item, illud cederet in magnam injuriam et infamiam talis religionis. Denique habitus ille, juxta communem impositionem et conceptionem, significat actualem unionem cum tali religione, et vitam sub obedientia ejus; quae significatio in tali persona falsa est. Atque ita sentit Navarrus, citatis locis, praesertim Comment. 3 de Regularib., ubi siguificat teneri hunc religiosum ejectum ad deferendum habitum clericalem ; existimo ta- men ex vi professionis ad hoc non teneri; nam, si sit clericus, ratione ordinum tenebitur, quantum gradus ordinis postulaverit; si autem clericus non sit, existimo posse manere in habitu laicorum, quia potest in eorum statu perpetuo manere sine animo suscipiendi ordines; cur ego obligabitur clericalem habitum deferre? Item, si ejectus sit ex religiosis laicis, certum videtur non cogi ad habitum clericalem ; ergo idem est, licet esset ex deputatis ad chorum, si nondum erat ordinatus, quia sine culpa potest animum mutare, et caelibatum in statu laicorum servare. Quare nec per obedientiam Episcopi existimo posse cogi ad talem habitum deferendum, quia hoc dirccte non vovit, nec etiam vovit obedire in omnibus sine discrimine, etiam si per se non pertineant ad statum religiosum ; habitus autem clericalis per se non pertinet. Solum ergo potest obligari ut honestum habitum deferat, consentaneum ei qui castitatem, imo etiam statum perfectionis profitetur ; in particulari autem prudenti arbitrio hoe relinquendum est. Ut, si persona ejecta, esset monialis professa, cogi posset ad habitum honestum, virginibus accommodatum, perferendum, non vero ad aliquem specialem modum, vel figuram propriam aliquam, ut est in viris habitus clericalis.
15. De habitationis modo. — Quarto, idem cum proportione dicendum est de loco et habitatione hujus ejccti. Fuit enim opinio Frederici de Senis, posse ab Episcopo obligari ut in aliquo loco solitario vivat, ut ibi servet substantialia religionis. Sed hoc merito refellit Navarrus, dict. consil. 79, quia nullo jure nec ratione fundatur; ille enim ejectus nec solitariam vitam vovit, nec etiam promisit obedire in hujusmodi rebus, nec ille modus vivendi est secundum regulam, secundum quam obedire promisit; nec etiam est illud medium necessarium ad servandam castitatem, vel paupertatem quam vovit. Quocirca solum poterit ab Episcopo obligari, ut in loco honesto vivat, ubi sine periculo morali castitatis violandae conservari possit. .
16. Major enim dubitatio est supra tacta in fine n. 9. an possit hic religiosus obligari ad vivendum in eodem loco semper, vel snb obedientia ejusdem Episcopi, vel possit libere et pro arbitrio suo mutare solum, vel intra eamdem dioecesim, velad aliam transeundo, in reliquis parendo Episcopo sub quo fuerit, juxta mensuram suae obligationis. Navarrus, diet. Comuent. 2, n. 34, sentit non posse mntari suo arbitrio, cum sit religiosus, et consequenter velle aut nolle non habeat, cap. Quorumdam, cap. Si religiosus, de Elect., in 6; ideoque teneri ibi habitare ubi Episcopus praescripserit, et postquam uni Episcopo subjectus est, non poterit sine licentia ejus mutare domicilium. Quae sententia, etsi tutissima videatur, non video tamen quomodo fundari possit sufficienter. Quia ille non vovit clausuram nisi religiosam et coenobiticam, seu conventualem, ut sic dicam; seu, quod perinde est, non vovit obedire quoad habitationem nisi secundum regulam; habitatio autem secundum regulam supponit permanentiam in religione, ejusque communi vita; ergo, ablato hoc funcamento, non manet obligatio obediendi in hac materia. Et confirmatur, quia alias durior et sirictior esset quoad hanc partem obligatio religiosi ejecti, quam erat in sua religione, quia tenetur semper manere sub obedientia ejusdem Episcopi, si ipse velit, et in loco ab eo designato, quod jugum durissimum est. Quare non censeo esse imponendum sine majori fundamento obligationis. Nam obligatio obeaiendi non est absolute in omnibus, sed secundum regulam, ut supra declaratum est, et cum eadem limitatione intelligitur religiosus non habere velle aut nolle, scilicet, in his quae secundum regulam praecipiuntur; in his autem quae sunt extra, vel supra regulam, potest habere aliquam libertatem. Et ita in praesenti existimo posse mutare domicilium sine licentia obtenta a suo Episcopo, vel intra eamdem dioecesim, vel ad aliam migrando. Et consequenter censeo, in dubitatione supra posita, in num. 9, etiam a principio cum ejicitur, esse in suo arbitrio eligere Episcopatum in quo vivat, et Episcopum cui se subjiciat, quamdiu ibi vixerit ; quia nullum video votum vel praeceptum quod ad aliud cogat.
17. De actibus panitentie, orationis el misericordie. — Limitatio, circa hos actus pro iuenda castitate. — Quinto censeo idem esse dicendum de specialibus actibus, seu exercitiis virtutum, nt sunt jejunia, disciplinae, aut aliae corporis afflictiones, orationes vocales aut mentales. aut opera misericordise corporalis vel spiritualis circa proximos; existimo enim non posse obligari per specialem obedientiam Episcopi, nisi quatenus ad castitatis observationem judicaverit esse necessarium. Probatur, quia ex vi regula pro eo statu non tenetur ad talia Opera , ut ostensum est; sed ex vi obedientiae solum potest ad illa obligari, quatenus sunt secundum regulam, id est. quatenus regula ipsa ad ea obligat : ergo. Item, quia alias posset obligari ab Episcopo ad haec opera pro arbitratu Episcopi, sine ullo respectu ad regulam, quod repugnat; alias potestas Episcopi ad praeci piendum ex vi voti obedientiae major esset quam fuisset in Praelatis religionis, quod dici non potest, cum sit quasi subrogata loco illius. Sequela vero patet, quia respectu ejecti regula perinde se habet ac si non esset, quia (ut sie dicam) non est pro illo posita, sed pro religiosis et obligatione et usu. Addidi vero limitationem de necessitate talium operum ad observationem castitatis, quia existimo, unam ex potissimis materiis voti obedientiae esse, ea quae pertinent ad observationem aliorum duorum votorum, et ob eam causam potissimum requiri hoc votum in omni statu religioso, etiam privato, ut supra tetigi, et infra latius dicam. Unde, quia votum castitatis in tota sua vi et usu integrum manet, licet aliae regulae et obligationes cessent , haec semper durat, et consequenter secundum illam potest per obedientiam injungi quidquid specialiter ac prudenter judicatum fuerit necessarium. Hujus autem rei judicium apud Praelatum esse debet, ut per se constat. Nec expectanda est extrema necessitas aut evidens periculum. Sed satis est quod tale medium judicetur valde conveniens ad praecavendum periculum, vel ad quamdam majorem securitatem, qualis in omni statu religioso procuranda est.
18. De subjectione ad Episcopum in tribus. — Sexto et ultimo concludo, hunc religiosum non teneri obedire Episcopo, nisi in tribus materiis. Primo, in his rebus quae secundum generale arbitrium prudentiae pertinuerint ad decentiam status religiosi, prout in illo modo vivendi durat, in honestate ac decentia habitus, occupationis, seu negotiationis, conversationis, et similia. Secundo, in his quae pertinent ad castitatem religiosam. Tertio, in his quae ad usum paupertatis necessaria sunt. Haec probantur imprimis, quia nulla probabilior ratio hujus obedientiae et subordinationis assignari potest. Quia non debet haec obedientia esse sine aliqua mensura, cum hoc sit ultra ordinariam mensuram status religiosi ; illa autem mensura non est prior regula, quia ad illam non tenetur, nec alia, quia illam professus non est; ergo non potest alia excogitari, nisi quae ex ipsis votis et decentia stat us sumitur. Confirmatur, quia in illis tribus reperitur ratio clara ; nam imprimis votum obedientiae vix potest ad usum reduci sine subordinatione obedientiae ad aliquam personam in materia ejusdem voti, ut ex superioribus constat. Deinde obedientia religiosa ex generali ratione sua ordinatur ad debitam instructionem, et aliquam disciplinam pro illo statu, ct maxime ad observantiam castitatis ; ergo si manet in hoc relig:oso obedientia ad Episcopum, maxime propter illa tria eapita manet; praeter illa vero nulium aliud potest cum fundamento addi ; ergo. Et per haec satisfactum est omnibus interrogationibus in praecedenti dubio propositis.
19. Ejecto non inm perpetuum incumbit afferre quae in seculo acquisivit, si revocetur. Dixi a n. 10 de voto obedientiae ; superest dicendum de effectibus , et obligationibus quas votum paupertatis habere potest in hujusmodi reiigioso ejecto. Et impriuis quaeri solet cui acquirat ea, quae quacumque via recipit vcl lucratur : certum est enim non acquirere sibi talium rerum dominium , quia non est capax ejus ; cui ergo acquirit ? Est autem quaestio, quando juste et per definitivam sententiam in perpetuum ejectus est ; nam si temcre et injuste sit ejectus, adhuc acquirit monasterio secundum omnes, quia temeritas ant injustitia particularis Praelati non potest nocere monasterio, ut notavit Panorm., in cap. Sicut nobis, de Regular., n. 6, et in cap. uuic., de Infantibus et langui. expos ; Archidiaconus, cap. Abbates, 18, quaest. 2, ex Regula Detictum, de Regul. jur., in 6, in quibus auctoribus, et aliis citandis , advertendum est, promiscuc tractare hoc punctum, de ejeetis, fugitivis vel translatis ; sed nos sigillatim de his agimus, et ideo confundendae non sunt ditficultates, nam sunt valde diversae ; hic enim solum de juste ejectis agimus, et maxime de perpetuo ejectis; nam si non sit perpetuo expulsus, sed ad tempus, monasterio acquirit, quia, licet pro eo tempore , quo extra illud vivere compellitur, possit usus rerum ad suam sustentationem retinere, tamen non potest eas in alios usus distrahere, cum revera sit subditus religionis, et finito tempore, tenetur cum suis omnibus rebus ad religionem redire. Imo etiam existimo, quod licet juste et omnino cjectus sit, quamdiu non emendatur, nec procurat redire, scd per eum stat quominus recipiatur, pro tun acquirere monasterio , saltem quoad hunc effectum, ut si monasterium velit illum revocare, teneatur omnia secum deferre et monasterio tradere ; nee possit ea in alium usum distrahere, quod a fortiori patebit ex dicendis.
20. Ejectus in perpeluum non acquirit monasterio. — Imo nemini acquirere, quidam censent.— Aliorun placitum, quod acquirat Episcopo. — Nasarri placitum, quod acquirat Deo. — Difficultas vero est, postquam jam est omnino ejectus sine spe redeundi, etiamsi per ipsum non stet. In quo casu fere omnes Doctores conveniunt, hunc ejectum non acquirere monasterio, a quo ejectus est, quia jam noa habetur ut membrum ejus. ltem, quia videtur renuntiasse juri suo, vel potius necessario amisisse illud, ita expellendo personam, quia abdicat a se dominium ejus quantum potest. bici imprimis posset, nulli acquirere, quia non monasterio, eo quod ab illo absolutus sit; nec alteri , quia nullius alterius est; ergo nulli. Unde fiet, ut contractus ab illo faett nihil valeant, sed solum accipiat usum rerum. Hanc opinionem refert Innocentius, cap. Cun olm, 2, de Privileg., n. 2. Non est tamen verisimilis, praesertim quoad ulümam partem ; nam si ille dono accipit aliquid ab eo qui potest donare, et cum aliis conditionibus requisitis ad valorem donationis quantum est ex parte donantis, revera tenebit donatio, saltem quoad hoc, ut a donante revocari non possit; ergo abdicavit se dominio rei donatae. Idemnque argumentum fieri potest de venditione, emptione, et similibus. Unde etiam fit ut talium rerum dominium alicui acquiri debeat, quia non manent sine domino, et quasi pro derelicto, ui magis ex dicendis patebit. Alii ergo dixeruut, illum acquirere Episcopo, quia sub ejus obedientia vivit. Ita Inhocentius supra, quem videtur sequi Panormitanus, locis citatis, et cap. ult., de Regul. ; Antonin., 3 p., tit. 16, e. 5, S4; Augel., verb. Monasteriun , n. 6; Tabiena, verb. Aelig., numero vigesimo septimo. Verumtamen haec opinio non satis explicat quis sit proprius dominus illorum bonorwn; certum enim est Episcopum non esse dominum illorum, cur enin? ad summum ergo esse potest dispensator , tanquam Praglatus, cujus facultate distribuenda seu applicanda sunt ; dominus autem esse non potest, quia nulium titulum dominii habet. Et ideo Navarrus, dict. Comment. 2, de Regularib., numero trigesimo tertio, dixit, hunc ejectum acquirere Deo, et administrationem ejus pertinere ad Episcopum ; et ita exponit auctores proxime citatos. Ipse autem fundatur in suo generali principio, quod omnia ecclesiastica boua sunt immediate sub solo dominio Dei, ce qu alias; nobis enim necessarium videtur semper addere aliquot dominium humanum . scu quod ad aliquem hom:nem vel hominum communitatem pertineat circa talia bona.
21. Resolutio, quando religiosus transfertur ad aliquam Ecclesiam regularem , vel seculartin. — Dico ergo, hunc ejectum considerari pose vel solum ac praecisc ratione ejectionis, vel ratione translationis ad aliam Ecclesiam regularem, per professionem in illa; vel secularem, per beneficium. Ratione translationis ccrtum est acquirere Ecclesiae, vel monasterio ad quod translatus est, cap. 1, 18, quaest. 1, cap. Si quis translatus, 91, quaest. 2; et infra, c. 13, latius dicetur de translatione ad moaasterium. Translatio autem ad Ecclesiam secularem fieri potest vel per beneficium in illa susceptum, et tunc etiam est res clara, et infra c. 19 tractanda ; vel fieri potest solum per habitationem et domicilium, ac obedientiam jam praestitam Episcopo illius loci, absque ullo beneficio. sed vivendo ex eleemosynis, vcl aliis suorum operum fructibus, vcl stipendiis (non est enim dubium quin utroque modo lieeat tali religioso vivere , cum neutrum sit pbohibitum, nec per se malum, nec ab statu religioso alienum aut indecens, iit in superioriius ceneratim tractatum cst, et in partieu'ari tractat Navarrus, diet. Comment. 2, n. 37). Igitur de religioso hoc tantum modo translato ad Ecclesiam secularem , etiam censeo veram esse communem sententiam, scilicet , acquirere illi Eeclesiae ad quam spccialiter trans: atus est, id est, bona illius pertincre ad bona commnnia illius Ecclesiae, cum onere alendi illum, et cum potestate utendi bonis illis quae acquirit, de licentia Episcopi, quae debet csse justa, et in pios usus, non extraneos, nec alicnos ab illa Ecclesia, quamvis ex rationabili causa et pia possint ctiam alii Ecclesiae applicari. Ratio est, quia per hanc qualemcumque translationem acquiritur jus illi Ecclesiae, quia illa quodammodo suscipit onus alendi taiem religiosum ; et Episcopus acquirit etiam jus distribuendi et dispeusandi talia bona ; ac denique quia jura canonica ita disponere videntur satis rationabiliter. Ouocirca, si contingat hunc religiosum revocari ad monasterium, non habet monasterium jus repetendi bona illo tempore acquisita , imo nec religiosus voluntarie illa deferre poterit, sine consensu Episcopi, cui jam fuit jus acquisitum, quoad dispensationem corum. Et eadem ratione, si talis religiosus se transferat ab una Eeclesia in aliain, prout diximus facere posse, non poterit secum deferre bona ac yuisita ibi , sine licentia Episcopi. propter eamdem rationem, sed solum ca quae suo actuali usui sunt moraliter necessaria.
22. Quid quando simpliciter ejicitur sine tali aliqua trauslatione.—At vero si hic ejectus nunquam proprie transfertur ad aliam Ecciesiam, quia nec beneficium in aliqua recipit, nec sub speciali obedientia alicujus Episcopi vivit, nec tanquam religiosus se gerit (sive hoc male, sive licite faciat), semper vidctur mihi acquirere suae religioni, illamque habere jus ad revocandam personam, et cum ea, omnia quae acquisivit ; et, si illa in tali statu moriatur, credo posse recuperare bona, si quae reliquit. Ratio est, quia per solam ejectionem nulli alieri Ecclesiae, nec certo aut determinato Episcopo acquisitum est jus ad talia bona, quia nullius Ecclesiae ille est speciale membrum effectus, neque in ulla vivit aut alitur ut rcligiosus, sed ut alii clerici vel seculares. Unde in eo casu existimo habere locum quod dixit Sylvest., verb. Apostasia, quaest. 9, jus disponendi de bonis acquisitis a tali religioso pertinere ad supremum Praelatum religionis a qua cjectus est. Ipse tamen in hoc distinguit inter religiosos exemptos, et non exemptos, quoed mihi non probatur. Nam si religiosus ejectus, est translatus, etiamsi exemptus sit, subjicitur Episcopo, et procedunt quae diximus; quia per ejectionem totalem amittit jus exemptionis, quia desinit gaudere privilegiis suae religionis, et ipsa etiam religio amittit hoc jus respectu talis personae, quia, quantum potest, il'am a se praescindit , et ita relinquit illam sub obedientia Episcopi, saltem quamdiu illam ad se non rcvocat : quod idem est in religioso non exempto, in eodem casu, in quo sit omnino transiatus ad Eccles:am secularem , seu potestatem Episcopi, tanquam proximi Superioris sui. Si autem translatio facta non est, tunc de exempto vere dicitur manere sub obedientia Praelati suae rcligionis, saitem supremi, vel superioris illi, a quo cjectus est; et consequenter verum est illum acquirere suze retigioni, licet fortasse non acquirat suo monasterio, a quo ejectus est, scd applicatio sit in potestate Praelat: superioris; tamen idem est proportionaliter de non exempto; nam licet ille nianeat subjectus Episcopo, id est quia ipse Episcopus est veluti superior Praelatus talis religionis.
On this page