Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Utrum liceat religioso professo extra monasterium vivere retento vel mutato habitu, de licentia praelati, et ad quid tunc teneatur.

CAPUT VII. UTRUM LICEAT RELIGIOSO PROFESSO EXTRA MONASTERIUM VIVERE RETENTO VEL MUTATO HABITU, DE LICENTIA PRAELATI, ET AD QUID TUNC TENEATUR.

1. Non licere sic vivere absque licentia. — Diximus de vitiosa, ut sic dicam, et poenali mutatione religiosi status; sequitur dicendum de mutationibus, quae per se ac licite fieri possunt, quarum minima esse videtur, quae fit per solam separationem, seu habitationem, sine assumptione alterius status, vel officii quod per se postulat talem mutationem. De hac igitur separatione religionis, primo certum est non esse licitam sine legitima facultate alicujus Praelati, qui possit illam concedere. Hoc satis constat ex dictis in cap. secundo et seq., quia sine tali licentia committcretur peccatum apostasise, ut ibi probatum fuit.

2. De licentia vero licere.—Secundo est certum ex legitima facultate posse hoc licite fieri. Probatur, quia non est hoc intrinsece malum, neque etiam est contra votum, quia paupertas, castitas et obedientia extra claustrum possunt servari. De castitate id supponimus, ut in clericis secularibus, etc. De pauperiate infra id declarabimus. De obedientia vero constat, quia per eamdem legitimam facultatem servatur debita subordinatio obedientiae ad Praelatum; nam semper talis religiosus pendet a Praelati voluntate quoad -locum habitationis suae. Religiosus autem de se ibi habet claustrum et monasterium, ubi per voluutatem Superioris habitaverit. Denique hoc satis constat ex usu Ecclesiae, quem antiquissimum ctiam esse ex dicendis constabit.

3. Dictam licentiam potest Papa concedere. — Potest etium Pralatus regularis, attento jure communi. — Dubium vero imprimis est, quis possit hanc facultatem concedere. Et quidem de Summo Pontifice constat posse , quia est supremus Praelatus, et in eo est suprema potestas. Dubium ergo est de Praelato ipsius religionis, quod potest tractari, vel secundum jus commune, vel secundum privilegia ac specialia jura religionum. Priori modo dicendum est habere Praedlatum hanc potestatem. Ita sentit Navarrus, Comment. 2. de hegularib., n. 16 et 40, et Comment. 4, n. 14 et sequentibus. Et probatur primo, quia jure communi potestas supra religiosum est penes Praelatum, c. Nullam, 18, q. 2. Secundo, quia jure com- muni potest quis profiteri aliquam regulam alicujus religionis, manens in domo sua de licentia Praelati, et ad nutum ejus, c. 7nsinuante, Qui clerici vel voventes, quod antiquum jus nullo posteriori revocatum est, nec potestas Praelatorum limitata; ergo integrum manet. Tertio, quia licentia non est dispensatio in aliquo voto, sed ad summum in regula; sed Praelatus potest dispensare in regula; ergo potest illam licentiam concedere.

4. Sed objici potest , primum, quia Praelatus non potest dispensare in jure communi ; scd communi jure videtur prohibitum monacho vivere extra claustrum; ergo. Minor colligitur ex c. Placuit, 2, 16, q. 1, ubi dicitur: Placuit communi nostro Concilio, ut nullus monachorui pro lucro terreno de monasterio erire nefandissimo ausu praesumat ; et infra: iSit claustro contentus , quia sicul piscis sine aqua caret cita, ita sine monasterio monachus. Idem sumitur ex c. Monachi. 2. Ex quibus sum) potest secunda ratio, quia Praelatus non potest dispensare in his quae sunt vel substantialia statui religioso, vel adeo propinqua et necessaria, ut sine illis vix possint substantialia conservari; sed ita se habet vita claustri respectu status religiosi, ut ex dictis juribus constat. Licet enim status religiosus in communi possit esse in vita solitaria, vel in privata domo, nihilominus specialis status vitae ccenobiticae et regularis non potest extra clausirum retineri, quia non potest ibi regula et communitas observari. Tertio, non potest Prselatus eximere aliquem ab obedientia sua; sed extra claustrum vivens manet 2b obedientia exemrtus ; ergo non potest hoc illi concedere. Quarto, est similis difficultas de voto paupertatis, quia extra claustrum vivens necesse est ut habeat bona et reditus unde vivat, et ut de bonis, quae habet, libere possit disponere, quod videtur repugnare voto paupertatis et observantiae cjus, quam praescribit Concilium Tridentinum, sessione vigesima quinta, c. 2, de Regular.

5. Ad primum dicitur imprimis posse Praelatum regularem dispensare cum subditis, in his quae sunt juris communis, ut in superioribus visum est. Deinde dicitur nullam esse talem prohibitionem absolutam ex vi solius juris communis ; nam in dicto c. Placuit, solum prohibetur ne monachus praesumat exire nefandissimo ausu, etc. Qui autem egreditur cum licentia Praelati, non egreditur nefandissimo ausu ; et in c. Monachi additur, Nisi ciin Albatis imperio; ergo potius supponitur Abbatem posse dare hane facultatem. Magis absolute videtur id praecipi in c. Qui vere, eadem causa et quoestione , quod est Concilii Chalcedonensis, can. 4. Et juxta illud ait Alexander II, in cap. Juata, ibidem , juata Chalcedonensis optimi Concilii tenorem, monachis, quamcvis religiosis, ad normam Sancti Benedicti intra claustrum morari precipimus , vicos , castella , civitates peragrare prohilemus. Tamen, in priori canone Concilii Chalcedonensis expresse additur, Nisi forte jubeantur propter urgentes necessitates ab ipsius civitatis Episcopo. Erant enim tunc mouachi illi subjecti. Unde nunc in exemptis illa potestas trans'ata est ad Praelatum, et juxta eamdem limitationem praeceptum Alexandri intelligendum est, cum ad aiiud referatur. Et c. 2, Ne clerici vel monachi, in 6. sumitur optimum argumentum ab speciali. Nam ibi praecipitur ut nullus religiosus se conferat ad studia litterarum, ut scilicet, ea occasione extra claustrum vivat, nisi de licentia Praelati, et ibi specialiter postulatur ut illa non detur sine consensu majoris partis capituli, quae conditio ibi specialis est, et ideo si licentia detur ad alios fines, neque illud concilium necessarium est ; est ergo potestas apud solum Praelatum ex vi communis juris.

6. Ad secundum respondetur, probare quidem argumentum facultatem hanc, sine gravissima et fere necessaria causa dari non debere, non tamen simpliciter non posse dari, quia nabitatio in claustro multum sine dubic confert ad vitam religiosam, et ad cavenda pericula, et ad servandam conformitatem et perfectam unionem cum toto corpore, et ad externorum etiam et secularium exemplum et sedificationem ; nam sine dubio haee separatio religiosi a suo choro, et privatus vivendi modus, ex suo genere non confert populo aedificationem, nisi gravibus et manifestis causis honestetur. Absolute tamen non est res simpliciter necessaria ad honestum vivendi modum, etiam supposito statu religioso, quia non est de substantia ejus, nam extra claustrum possunt servari tria substantialia vota, et vita etiam regularis quoad praecipuas ejus observantias. Nam qui extra claustrum vivere permittitur, non eo ipso absolvitur ab omnibus oneribus et obligationibus religiosae regulae: cur enim, aut quae est ratio talis consecutionis? nullo ergo modo admittenda est talis extensio, nisi in Indulto exprimatur, et fiat quasi specialis dispensatio. Quae multo uuidem difficilior est, et vix potest haberc cau- sam justam, praesertim si generaliterfiat, nam in aliquibus specialibus regulis posset aliquando tolerari. Seclusa autem hujusmodi dispensatione, tenetur hujusmodi religiosus ibi servare totam suam regulam, pro loci et temporis opportunitate, praesertim quoad actiones quae privatim et solitarie fieri possunt, ut sunt jejunia, et alii modi austeritatis ac poenitentiae, orationes, et similia, quia nulla est ratio excusationis, per se loquendo, cum sine consortio aliorum fieri possit, et regula simpliciter et sine loci determinatione loquatur. Quod si aliquae regulae determinate respiciunt claustrum vel communitatem, licet non dentur executioni, non fit earum transgressio, sed quasi suspenditur earum obligatio, quia pro tali loco et tempore deest occasio et facultas exequendi hujusmodi regulas. Et, quod caput est, formaliter in eo servari potest omnis regula, quod semper fieri potest aliquid ex obedientia, vel quod censetur esse voluntati Superioris consentaneum. Unde etiam servatur vita communis et Coenobitica, quia servatur unio cum toto corpore subobedientia ejusdem Praelati, et quia est semper quis paratus redire ad monasterium, quando jussus fuerit, ut in tertia objectione dicitur.

7. Praelatus peccat graviter dundo sine causa licentiam ad habitandum extra claustrum. — Sed quid si talis licentia sine causa legitima detur ? Respondeo imprimis graviter peccare Praelatum eam concedentem, quja omnis dispensatio in lege justa, sine causa data, iniqua est ex parte dantis. Dices, hoc esse verum quando lex obligat ad peccatum mortale, et continet absoiutam prohibitionem; regula autem quae obligat religiosum ad habitandum in claustro, vel non obligat de se sub peccato mortali, vel saltem non continet absolutam prohibitionem contrariam, sed sub illa conditione, Nisi de licentia Praelati ; et ideo Praelatus dans talem licentiam non videtur proprie dispensare, sed solum necessariam conditionem apponere, ut actus debito modo fiat. Sicut, quando Praelatus dat licentiam religioso ad egrediendum e monasterio, non dispensat proprie, alias male faceret dando talem licentiam sine speciali causa.

8. Ad hoc responderi potest ex Navarro, dict. Comment. 4, de Regularib., n. 32, legem prohibentem religiosum egredi claustra monasterii, includere non solum illam conditionem, Sine licentia Praelati, sed etiam hane, Neque cum illa, nisi justa nuecessitate vel utilitate id suadente ; quod ipse solum probat ex capit. citatis, Placuit, et Monachi, Juata, et Qui cere, 16, q. 1, in quibus, ut supra tractavimus, videtur religiosis praecipi clausura, et prohiberi exitus, nisi de licentia cum necessitate concessa. Unde videtur sentire Navarrus, etiam ordinariam licentiam ad exeundum e monasterio ad breve tempus vel horam non posse licite dari sine justa necessitate vel utilitate. Erit tamer differentia, quia dare hauc licentiam ad communem exitum erit tantum culpa venialis : dare autem ad commorandum extra monasterium erit culpa mortalis, quia, quoad hoc lex et maieria ejus gravissima est, et talis dispensatiotam religioso quam religioni potest afferre grave incommodum.

9. Ne tamen nimium hoc restringere vidcamur, advertere oportet antiqnos illos canones non loqui de omnibus religiosis, sed de propriis monachis qui vitam magis solitariam, et a consortio hominum remotam profitentur; et praecipue factos esse illis temporibus, quando monachi non permittebantur ministeria clericorum exercere in populis concionando, aut sacramenta ministrando ; unde praecipue illis prohibent exitum ad hunc finem, et ideo requirunt Episcopi licentiam ex necessitate vel magna utilitate concessa ; nam adordinarium exitum pro aliis ordinariis occasionibus, non videtur verisimile fuisse etiam tunc necessariam licentiam Episcopi, nec tantam circumspectionem in ea concedenda. Nihilominus tamen verum existimo in illo statu juxta suum institutum non posse illam licentiam licite concedi, sine aliqua necessitate, vel utilitate alicujus momenti, quia revera censetur haec una ex praecipuis observantils illus status, et ad decorem et puritatem ejus maxime pertinens. Tamen quoad hoc non est aequalis ratio de omnibus alis institutis religionis, quae tantam clausuram ex visui instituti non profitentur, ut sunt religiones mendicantes, ct aliae similes, quia, licet in eis necessaria sit licentia ad exitum, tamen facilius potes: concedi, non quidem omnino sine causa rationabili, quia haec in omni actu humano necessaria est ut honeste fiat, sed sinc tanta necessitate vel utilitate, quia interdum sufficere potest ratio honestae amicitiae, vel moderatae recreationis, ut reddat causam rationabilem, quae in monachali statu fortasse non sufficeret. Et cum eadem proportione gravior fortasse causa et magis extraordinaria necessaria est in proprio monacho, ut ci concedatur licentia habitandi extra claustrum, quam in aliis religiosis, qui cum proximis magis versantur. Et ni- hilominus etiam in illis gravissima causa neccssaria est, et regulariter urgens necessitas, ant tanta utilitas vcl propria religionis, aut alterius boni comnunis, ut prudenter censeatur incommoda talis facultatis compensare. 10. Pradicta licentia, a Praelato regulavi data, est nulla. — Nunc dicta procedunt etiam de licentia Episcopi. — Ulterius vero dubitari potest, esto peccet Superior concedendo hanc facultatem sine causa legitima, an illa valida sit. In quo mihi distinguendum videtur inter Praelatum religionis et Summum Pontificem. Nam de licentia concessa a Praelato religionis existimo esse nullam, si absque causa legitima concedatur. Ratio est, quia dispensatio data ab inferiori in jure Superioris est nulla, si absque causa detur ; Praelatus autem religionis concedit hanc licentiam, tanquam dispensans in jure Superioris; ergo. Declaratur minor. Primo, quia si attendamus jus religionis, quilibet Praelatus religionis est inferior illo. Nam semper est constitutum a tota religione, quae superior est cuicumque personali Praelato, etiam si Generalis sit, et solet esse approbatum vel confirmatum a Papa, quod ad minimum facit difficiliorem dispensationem. ko vel maxime quod hoc jus jam non est quoad hanc partem unius vel alterius religionis, sed totius status religiosi, prout nunc est in usu Ecclesiae. Unde dici potest saltem usu, et acceptatione omniumn religionum introductum esse tanquam jus omnibus commune, jam non tantum obligaus ad modum regulae. se ut rigorosum praeceptum. Denique censeri etiam potest hoc jus Pontificium et Conciliarium ex decretis supra citatis, a quibus consuetudo etiam declaravit omnes religiones comprehendi, et merito, quia hoc clausura gcnus non respicit peculiarem vitam monachorum, sed communem statum regularium, et ideo in hoc jure conveniunt, ut etiam indicat Navarrus supra. Unde clarius constat in ordine ad hoc jus dispensationem Praelati esse inferioris. Quod idem censeo de licentia Episcopi. respectu non exemptorum, quia licet in ipsis decretis illi concedatur haec facuitas, semper conceditur ut inferiori, et ideo in eis postulatur expresse justa necessitas, vel utilitas.

11. Quid de licentia Papali. — At vero si talis licentia a Summo Pontifice concedatur sipe causa legitima, valida erit, quia non est dispensatio in voto, cum haec per se non sit materia voti, ut ostensum est, neque in jure divino aut naturali, quia, secluso voto, nul- lum tale excogitari potest, ut supra disputando de clausura ostensum est ; est ergo dispensatio in jure ecclesiastico, in quo dispensatio, a Pontifice data sine causa, valida est , ut ex materia de legibus suppono. Solum oportet cavere (quia in hoc aliquid est periculi) ne licentia subreptitia sit falsas causas allegando, aut aliquid necessarium occultando, nam tunc ex alio capite dispensatio invalida erit.

12. Non peccat subditus cbediendo, quando praecipitur, eliam siue causa, habitare extra claustrum. — Potest tamen licile non obedire. —Atque hine constat quid dicendum sit de subdito, an sit tutus in conscientia utendo tali faeutate sine causa data. Primum enim distinguendum est inter licentiam et mandatum. Nam si Praelatus non solum permittat , sed etiam praecipiat subdito habitare extra claustrum, non peccabit subditus parendo, etiamsi Praelatus peccet pracipiendo , quia subditus non tenetur examinare factum Praelati. Dices: subditus non potest obeudire Praelato injuste praecipienti. Respondeo tamen posse, quando non praecipit aliquid per se malum, aut divinae vel ecclesiasticae legi contrarium ; manere autem extra claustrum non est hujusmodi, et ita fieri potest, etiamsi imprudenter praecipiatur. Dices : religiosus non debet obedire Praelato praeeipienti aliquid contra regulam, quia tunc excedit suam potestatem, et ideo pravalere debet dircetio regulae, etiam si non servare illam alias malum non sit, ut sentit Bernaráus, lib. de Praecepto et dispensatione ; vivere autem extra claustrum, per se est contra resulam, imo et contra rigorosum jus, ut diximus; ergo non licet obedire Praelato id praecipienti sine causa. Respondetur respectu subditi, hoc jus non esse absolutum, non morandi extra claustrum, sed non morandi sua voluntate et arbitrio. Unde, quando simpliciter ducitur praecepto Superioris, formaliter non agit contra tale jus. sive Superior bene, sive male praecipiat. Probabile autem est propter rationem factam, non teneri subditum ad obediendum in illo casu ; oportet autem ut certo et sine dubitatione constet de injustitia praecepti, juxta vulgare principium, quod in dubiis parendum est Praelato, quod multo facilius locum habet quando non dubitatur de re intrinsece mala.

13. Peccat tamen graciter quando non praecipitur, petendo liceutiam, et illa uteudo.—MAt vero quando non intervenit mandatum, sed solum licentia seu dispensatio , primum quidem graviter peccat subditus eam petendoa Praelato, si certus est nullam intervenire rationabilem causam, sed solum appetitum libertatis, vel alterius humana commoditatis, quia vel decepit Praelatum in re gravi, vel inducit illum ad id, quod non potest sine gravi peccato concedere. Et praeterea religiosus ipse non manet tutus in conscientia cum tali facultate, quia ostensum est illam esse nullam; erco non excenusat a culpa quae in transgressionc illius praecepti committitur. Dices : ergo ilc vivens extra claustrum cum tali facultate erit apostata, quia si id faceret sine ulla facultate, tale peccatum committeret, et facultas illa, ut dictum est, culpam non excusat; nam actus nullus nihil operatur. Respondetur negando sequelam, quia non est apostata qui manet sub obedientia Praelati. Et quoad hoc est magna differentia inter cum, qui manet extra claustrum sine licentia, vel cum licentia, licet invalida; nam prior non manet sub obedientie, et ita dupliciter peccat, scilicet manendo extra claustrum, et recedendo a subjectione debita Praelato, et in hoc secundo apostasia consummatur ; alter vero, licet peccet contra praeceptum manendi in claustro, manet tamen in subjectione Praelati, et ideo apostata non est. Licentia ergo illa quamvis sit nulla quoad effectus juris, operari nihilominus potest aliquid facti, quale est, quod talis persona recognoscat alium ut Praelatum, et de facto ejus obedientiae subsit.

14. Sed hinc potest quispiam in contrarium argumentari : licet talis religiosus peccaverit induceudo Superiorem ad malum, tamen post licentiam datam, licet inique, non peccabit, saltem graviter, illa utendo, quia jam non agit contra praeceptum, saltem ex defectu materiae illius; nam, ut dicebamus, materia hujus prohibitionis non est absolute vivere extra claustrum, sed vivere sine voluntate Praelati; illa autem licentia suflicit ut id non fiat sine voluntate Praelati; ergo sufticit ut ille non sit transgressor praecepti; ergo ut non sit peccatum grave. hespondeo primo cum Navarro supra, praeceptum non solum requirere voluntatem Praelati, sed etiam justam causam, et ex hac secunda parte semper fieri contra praeceptum. Secundo dicitur ipsum praeceptum postulare licentiam vel voluntatem Praelati, non quamcumque, sed validam, seu eflicacem ad tollendam praecepti obligationem , quia verba legis intelliguntur secundum jus, et quia ipsa ratio et justitia legis hoc postulat; nam haec licentia non postulatur solum ut servctur debita subordinatio inter subditum et Praelatum, sed maxime ut religiosa clausura juxta exigentiam religiosi status illaesa servetur. Ad hoc autem necessarium est ut non quaecumque voluntas Praelati sufliviat, sed illa, quae valida et efficasx est.

15. Licentia Papalis sine causa, etiam pecca inosa est, valet tamen. — Sed quid si facultas sit Pontificia ? Respondeo imprimis etiam inale cencedi, si absque legitima causa conceditur. Ita Navarrus, dict. n. 40, qui rationem reddit, quia Papa non potest dispensare in voto sine causa justa. Quae ratio probat dispensationem illam non solum esse injustam , sed ctiam nullam, si illa est dispensatio in voto, ut Navarrus indicat. Sed re vera non est dispensalio in voto ; nam supra ostendimus vota per se non obligare ad manendum intra claustrum, nisi ratione obedientiae, seclusis religionibus monialium, vel si aliqua virorum illud specialiter promittunt. Sufficiens ergo ratio est, quia etiam Pontifex male faciet dispensando in suis legibus sinelegitima causa, regulariter loquendo, ut ex propria materia de legibus suppono, et maxime verum habet in materia adeo odiosa, et quodammodo perfectioni religionis et proximorum aedificationi contraria. Verum est respectu Pontificis plures esse posse causas legitimas ad hanc facultatem concedendam, quae non erunt respectu Praelati religionis, ut si Pontifex hoc concedat alicui veterano Ecclesiae ministro ad majorem quietcem, et quasi in praemium laborum, illum suae obedientiae servando, vel si id faciat in gratiam alieujus Praelati, ctiam sine magna necessitate, quia cum ipse sit auctor juris in quo haec obligatio fundatur, facilius potest in illo legitime dispensare. Si tamen omnino causa sufficiens desit (quod raro sine surreptione continget), peccaret concedens, etiam si sit Pontifex ; unde etiam peccabit postulans, tanquam inducens ad malum, nisi per ignorantiam exensetur. Videtur autem nihilominus valida illa licentia, quia dispensatio, data a Pontifice sine causa, inlege positiva valida es.. Non est autcm ita valida, quin teneatur semper Pontifex illam revocare, quia ejusdem rationis et malitiae esse videtur eam conservare, cujus fuit concedere, cum semper retractabilis sit, et in virtute illius, quasi continue contra legem fiat.

16. Religiosus illa utendo, esto non peccet contra praeceptum clausurce, aliunde delinguet. — Quandiu vero non revocatur, videtur reddere reiigiosum tutum in conscientia, ne sit violator clausurae, manendo extra claustrum, quia licentia est valida; ergotollit obligationem prolibitionis ; ergo excusat culpam transgressionis cjus. Sed, licet hoc ex directa obligatione illius legis ita esse videatur, justa communem doctrinam, non excusatur quis ab aliqua culpa utendo tali facultate, quia turpis pars est quee sine causa legitima discordat a toto, quae culpa in aliislegibus humanis reputari solet venialis. Vereor tamenne in praesenti, rationc materiae, sit mortalis, quia separatio a toto coppore in re tam gravi sine causa legitima videtur notahilis deformitas, cujus signum est, quia regulariter seandalum generat, et nounullam etiam infamiam creat religioni, praeter alia pericula, quae magis extrinseca sunt.

17. Quae sit justa causa licentiee. — Tandem in hoc puncto interrogari potest quaenam sit censenda legitima causa ad hujusmodi facultatem concedendam. Respondeo, cum Navarro supra, has causas non esse per jus definitas, et ideo prudenti arbitrio Superioris committi, argumento cap. De causis, S Hlis, de Offic. deleg., et legis 1, ff. de Jure deliberandi. Generalia autem capita harum causarum sunt supra insinuata, n. 9, scilicet utilitas monasterii, argumento cap. JMonachi, 16, quaest. 1, quod Navarrus extendit, sive sit utilitas directa, sive indirecta, ut si sit utilitas patroni ipsius monasterii, vel si sit amicus valde utilis monasterio, aut princeps magnus defensor ejus, quod in simili docuit Innocentius, in cap. Cum G. et A, de Sentent. et re judicata, n. 2, ubi eum sequitur Panormit., n. 29, et communis. Idem dicendum censeo de alia utilitate publica Ecclesiae, aut totius populi, et Navarrus ponit exemplum, ut gratia docendi facultatem aliquam regulari licitam, juxta cap. Non qagnopere, Ne clerici vel monachi. Quam conditionem in omni simili causa vcl utilitate subintelligendam censeo, quia si negotium vel ministerium non esset licitum monacho, quomodo posset causa honestari? Aliquando etiam potest sufficere privata causa, praesertim pietatis, praecipue si ad ipsammet personam religiosi pertineat.

18. In tertia objectione petitur, an haec facultas possit concedi perpetua et irrevocabilis. Et quoad priorem partem respondeo, facilius possc dari ad breve tempus quam ad diuturnum, et minorem cansam sufficere, ut per se clarum est, et eadem ratione posse melius concedi ad tempus limitatum, guanmois diuturnum, quam indefinite sine temporis limitatione. Nihilominus certum est posse etiam loc modo dari, nuon solum a Pontifice, sed etiam a Praelato, quia nullo jure prohibetur, et causa potest esse talis, quae ad illum modum facultatis sufliciat. Igitur in hoc sensu potest haec licentia esse perpetua negative, ut aiunt, id est, sine certo termino. Perpetua autem positive, atque adeo irrevocabilis esse non potest, proportione servata, quod recte sensit Navarrus, Comment. 2, de hegul., n. 16; et convincit ratio in objectione n. 4 insinuata, quia non potest Praelatus eximere subditum ab obedientia sua. Quamdiu autem facultas est revocabilis, semper manet subditus sub obedientia Praelati, et ideo non repugnat talis facultas obedientiae voto, quia non est de necessitate ejus, ut subditus sit loco conjunctus alicui Praelato, a quo possit in singulis proxime gubernari; sed hoc ipsum subordinatum est prudenti arbitrio ipsius Praelati. At vero si facultas esset irrevocabilis, eo ipso maneret subditus exemptus ab obedientia Praelati, ut per se clarum est. Est autem hoc intellisendum, servata proportione, ut dixi; nam si concedens licentiam est Praelatus regularis, non potest dare illam irrevocabilem a se, vel a superiore Praelato, propter discursum factum. Potest tamen dare irrevocabilem ab inferiori, et majore ratione potest Pontifex ita illam dare, ut a nullo Praelato religionis revocari possit. quia est supremus Praelatus. Neque hoc est contra obedientiae votum, quia ipsamet obedientiae ratio postulat ordinem et subordinationem, et consequenter petit ut superior Praelatus possit dare facultatem, quam inferior revocare non possit, et cousequenter intecra ratio obedientiae servatur, si supremo Praelato obeditur, quando omne jus in talem personam ipse sibi reservavit.

19. Fivens extra ciaustrum, cum licentia, uilil potest habere proprium.—Neque oportet habere jus administrandi Lona immolilia.— Quomodo possit acquirere bona aliqua. — In quarta objectione petitur, quomodo servandum sit paupertatis votum ab co qui extra claustrum vivere permittitur ; nam quod servari debeat certissimum est, cum illud non tollatur. Primo ergo nihil proprium habere potest propter illam mutationem, quia repugnat voto. Nec necessarium est, quia talis religsiosus manet semper membrum suae religionis. et ideo si quid habet, dominium ejus esse potest apud religionem, vel apud eum apud quem est dominium omnium bonorum, quibus sua religio utitur, quod propter fratres Minores dicimus. Deinde (ut satisfaciamus Concilio Tridentino) non est necesse ut habeat administrationem aliquorum bonorum immobilium, neque annuos redditus certos, ad quos jus aliquod quasi proprium habere videatur ; nam sunt plures alii modi quibus sustentari possit. Primum, recipiendo certam aliquam portionem a suo Praelato vel monasterio, cujus usum, et non amplius recipiat. Secundo, petendo eleemosynam. Tertio, suis laboribus vcl ministeriis aliquid aequirendo, vel sustentationem aut stipendium ab aliquo Pravlato, Ecclesia, vel Academia, ctc., recipiendo. In quibus modis omnibus integra servari potest paupertas, non solum quoad proprietatem, se etiam quoad usum, quia semper est dependenter ab aliena voluntate, et juxta beneplacitum ejus. Unde etiam fit ut talis religiosus possit disponere, dum sic vivit, de bonis quae veluti in peculium habet, suo arbitrio, et salva nihilominus paupertate, quia totum illud facit ex iicentia Superioris. Et ideo, licet ejus arbitrium sit veluti proxima regula, principalis vero, cui conformari debet, est justa licentia Praelati, vel formalis, vel interpretativa, juxta superius dicta de voto paupertatis.landem licet possit etiam in eo statu aliquid acquirere modis licitis ac sibi permissis, atque ita suum peculii modum congregare, per illam tamen acquisitionem nullum jus sibi comparat, sed totum transit in monasterium juxta commune jus religiosorum supra explicatum, quod eodem modo locum habet in religioso, etiamsi extra claustrum vivat ; non agimus enim de Episcopo vel beneficiario, de quibus infra, a cap. 16, dicemus, quibus titulis seclusis, nulla est ratio eximendi quemcumque religiosum propter solam separatam habitationem.

20. Concluditur modus paupertatis extra claustrum degentis. — Itaque in omnibus servare debet paupertatis regulas supra pesitas, solumque intercedit ditterentia, quod cxistenti extra claustrum necessario conceditur licentia, veluti permanens, et aliquo modo generalis, dandi ei recipiendi; quae tamen necessario limitatur, vel juxta expressam voluntatem Praelati, vel juxta generales regulas de obligatione voti paupertatis. Unde recte advertit Navarrus supra, ex vi facultatis vivendi extra claustrum, si nihil aliud exprimatur, nullam specialem licentiam concedi ad disponendum libere de bonis quae in eo statu acquiruntur, quia nulla est inter haec eonnexio necessaria. Imo nec per se rationabilis est, nisi specialis causa intercedat ad eam extencionem faciendamn, quia major effectus majo- rem causam requirit. Quod ego verum essc opinor, non soium de tam ampla licentia, qualis est convertendi omnia in suos usus, sed etiam de quacumque relaxatione in regulari paupertate, quam ille modus vivendi non postulat. Sed tantum vel ex necessitate quadam humana, vel ex decentia et honestate, praesertim misericordiae, ut est facultas faciendi aliquam eleemosynam. prout recta ratio dictaverit, quae censenda est concessa, eo ipso quod non regatur, quod a fortiori coutirmari potest ex his que Navarrus supra tractat, n. 4.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7