Caput 8
Caput 8
An ex natura rei liceat professo unius religionis propria auctoritate ad aliam strictiorem transire?
CAPUT VIII. AN EX NATURA REI LICEAT PROFESSO UNIUS RELIGIONIS PROPRIA AUCTORITATE AD ALIAM STRICTIOREM TRANSIRE?
Transitus ab una religione ad aliam potest csse vel ad strictiorem, vel ad aequalem, vel ad laxiorem. Potest item considerari tripliciter : primo, ex natura rci; secundo, stando praecise in jure communi ; tertio, juxta peculiare privilegium per Sedem Apostolicam religioni concessum. Dc primo ergo modo diccmus in hoc et sequenti capite; de aliis duobus, in sequentibus.
1. Dico igitur primo: transitus ab una religione ad aliam non est per se et intrinsece, seu ex natura rei malus, etiamsi propria auctoritate fiat, dummodo sit ad religionem perfectiorem. Dixi etiamsi propria auctoritate fiat, quia si Pontificis auctoritas interveniat, es est extra omnem controversiam, ut constat ex usu, et ex his qua infra dicemus de jure canonico. Ratio etiam id ostendit, quia juxia humanam conditionem saepe occurrere potest moralis necessitas faciendi hunc transitum; ergo oportet ut saltem auctoritate Pontificis Heite fieri possit. Addimus ergo in assertione, sine hac etiam facultate interdum tieri posse. Et praeterca pcr illam particulam intelligimus non essc necessariam licentiam ejusdem religionis, nam si ipsa consentiat, nulla etiam est dubitandi ratio, quia volenti ct consentienti nulla fit injuria; ergo si relizio, quae relinquitur, consensit, nulia injuria lit illi; neque ctiam fit Deo, quia ejus obsequium et cultus in utroque loco queritur. Quae ratio ctiam videtur probare, ex consensu religionis, licitum esse hunc transitum etiam ad aequalem, seclusa humana prohibitione, de qua infra videbimus, quia, seclusa injuria tertii, non est improbabile posse propria auctoritate votum licite commntari in aquale. Opposita tamen sententia est longe probabilior, eamque late defendimus tract. G, lib. 6, c. 19, a n. 5. Conclusio ergo posita loquitur de transitu qui fit ad perfectiorem, invita propria religione. Ratio autem ejus est, quia per hunc transitum non fit contra obligationem Dco factam in professione religionis; ergo non est unde sit illicitus ex natura re, ctiam si propria auctoritaie fiat. Antecedens patet, quia per professionem religionis praecipue intenditur tendentia ad perfectionem cex vi status; ad hanc ergo per se primo religiosus obligatur ; sed per hunc transitum non receditur ab hac tendentia in perfectionem, sed potius magis apprehenditur; ergo non est contra illam obligationem.
2. Sed contra, in hac obligatione non est attendendus finis ejus, sed materia, ita enim in omni lege et promissione servatur; sed per professionem licet intendatur tendentia a perfecticnem, non est tamen illa matceria pro missionis et voti, nisi quatenus in particulari promittitur talis paupertas et obedientia secundum talem regulam ; haec autem materia nou servatur transeundo ad aliam religionem, quia ad minimum mutatur obedientia secundum regulam. Ad hoc vero respondendum est per aliam partem assertionis, ideo enim restricta est ad transitum in religionem pertectiorem. Unde probatur simul illa pars, et satisfit ditlicultati ; nam in materia voti, licet mutare unam in aliam, praesertim quando in ordine ad finem intentum divini cultus et propria perfectionis fit commutatio in meliorem, ut supra, tract. 6, probatum est; sed ita est in praesenti; ergo. Dices illud esse verum, quando votum fit soli Deo, et non datur jus in re alicui homini ; at in perfectione religionis, praeter vota Deo nuneupata; tit promissio vel potius traditio taii religioni, quae acquirit dominium in talem personam ; ergo non potest professus privare religionem illo Gominio sua auctoritate, quod facit transeundo ad aliam religionem sua auctoritate. Sicut, qui se alicul vendit, aut tradit in servum, non potest se altceri donare , privando priorem dominum suo jure, propter quodcumque majus commodum suum. hRespondetur, etiam in religiosa professione licitam esse illam commutationem ejus, loquendo ex sola rei natura, quia sicut in matrimonio rato, verum jus et dominium acquiritur sponso, et nihilominus potest a contractu recedere transeundo ad religionem; quia in illo contractu intrinsece inest conditio inelioris frugis, ita multo majori ratione in contractu qui per professionem cum religione fit, involvitur intrinsece conditio melioris frugis; multo enim major ratio in hoc contractu intervenit quam in illo, quia matrimonium non ita per se et immediate ordinatur ad spiritualem perfectionem, et cultum Dei, sicut professio religiosa. Et ideo merito est major haec licentia in professione quam in matrimonio, quia in matrimonio solum durat quandiu consummatum non est, quia postea involvit intrinsecam malitiam ; in professione vero est perpetua, quia nunquaminvolvit malitiam, neque tractu temporis, aut aliquo usu vel actione jus majus religioni acquirit, et ut sic dicam, status ille talis est, ut usque ad gloriam seu finem vitae non censeatur consummari.
3. Accedunt exempla. — Denique propria ratio est, quia ipsamet traditio professionis, licet fiat religioni, non fit principaliter propter ipsam, sed propter religiosum et perfectioncm ejus, et ideo semper censetur reservata facultas assumendi statum perfectiorem, et in hoc est magna differentia inter servum et religiosum, ut supra tactum est. Atque hoc confirmat usus antiquorum monachorum ; legimus enim fuisse solitos sua monasteria relinquere, vel ad vitam solitariam et magis austeram sustinendam, vcl ad vitanda aliqua spiritualia incommoda. Optimum de hac re exemplum legimus apud Cassianum, lib. 4 de Institutis renunciantium, c. 30, ubi refert Abbatem Pynuphium, suum coenobium reliquisse vitandi honoris gratia, propter maximam reverentiam et subjectionem quam omnes illi praestabant ; ut ergo humilitatem et subjectionem, quam desiderabat, exercere posset, clam fugiens de canobio , secessit solus in Thebaidis ultimas partes, ibique, deposito baLitu monachorum , assumpta seculari veste, cencbiun Tabeunensitarum expetiit, quod sciebat cunctis esse districtius ; et c. trigesimo primo, rcfert cumdem Sanctum, semel revocatum ad suum coenobium, iterum in Palaestinam aufugisse, et in alio monasterio receptum fuisse. Nec lectorem perturbet illa mutatio habitus monachalis in secularem, quia non fuit temeraria, nec ad permanendum vel vagandum in illum habitum, sed ex pia causa, et ad breve tempus, quantum scilicet ad illud sanctum propositum esset necessarium. Idem fecisse Macharium, et a Sancto Pachomio ignoranter fuissc susceptum, refert Paladius, in Prato spirituali, alias in Lausiaca historia , c. 6; et simile refert c. 21, de quadam Sanctimoniali. Preeterea de Sancto Benedicto legimus, prius mutasse monasterium, ut ad regendum aliud petentibus fratribus accederet; postea vero illis inique se gerentibus erga illum, ad pristinum monasterium rediisse : apud Gregorium, lib. 2 Dialogorum, c. 3. Et, quod amplius est, idem Denedictus, in sua regula, c. 61, agens de Monachis peregrinis, dicit recipiendos esse, et si ihi perseverare voluerint, et stabilitatem suam firmare, et bonum specimen sui dederint, admittendos esse. Tamen D. Benedictus ibi loquitur de monachis ejusdem religionis suae, qui cum profitentur secundum illam regulam, co ipso habent hanc facultatem modo in ea praescripto.
4. Sed objici potest . nam sequitur religiosum, qui habet licentiam a Summo Pontifice ad transeundum ad determinatam religionem, pos:e auctoritate sua transire ad strictiorem; consequens est falsum; ergo. Sequela probatur a paritate rationis. Minor autem patet, quia delegatus non potest mutare voluntatem delegantis, quia delegatio est stricti juris, cap. P. et G.., de Offic. deleg.; ergo similiter, qui talem habet licentiam, non potest virtute illius aliud facere, nisi quod in illa praescriptum est; non potest ergo ordinem mutare. Respondeo concedendo sequelam, etiam si viri aliqui docti aliud sentiant. Duobus autem modis potest alia religio esse strictior. Primo, etiam comparatione illius religionis a qua fit transitus; et sic constat esse licitum, non tam virtute illius facultatis, quam ex natura rei, ut dictum est, et ex jure communi, ut infra, c. 10, patebit. Nisi forte ex privilegio esset prohibitus ille transitus; nam tunc necessarius erit usus facultatis, et tunc dico etiam illam sufticere cadem ratione, qua in puncto sequenti.
5. Alio ergo modo potest religio esse strictior comparatione alterius, ad quam transitus concedcbatur, licet non sit respectu ejus a qua fit, et tunc est nonnulla major ratio dubitandi. Dico tamen etiam tunc posse fieri. Primo, quia votum de quacumque religione determinate sufficienter impletur in quacumque strictiori ; ergo a fortiori haec facultas. Nam duo respectus possunt in ea considerari: unus est libertatis, quae datur ad relinquendam propriam religionem, et hic semper est idem, seu eadem revocatio juris seu privilegii talis religionis; secundus est ad aliam religionem, ad quam fit transitus, et quoad hoc fit restrictio transeundo ad meliora. Est enim considerandum, determinationem talis religionis factam a Ponti, fice in tali facultate, non esse in specialem favorem vel auxilium talis religionis ; nam si de hoc constaret , tunc verum esset non posse mutari Pontificis voluntatem ; nunc autem non ita loquimur, sed prout ordinarie conceditur talis licentia in gratiam religiosi , et frequenter fit determinatio ad petitionem ejus, vel si fit ab ipso Pontifice, solum est ad restringendam facultatem, ne transitus fiat ad laxiorem, et ut obligatio relinquatur magis certa et determinata ; ergo, quando quis utitur facultate illa ad transeundum ad arctiorem, non excidit, sed potius minus utitur illa facultate, quam possit. Tertio argumentor ex voluntate praesumpta concedentis. Cur enim vellet impedire Pontifex transitum ad perfectiorem , si ad minus perfectam illum concedit ? Declararatur in hunc modum; ram si quis utens illa facultate transeat ad religionem sibi designatam, potest deinde transire ad perfectiorem illa; ergo potuit etiam a principio immediate transire ; nam ille intermedius terminus non est per se necessarius, neque ulla ratio probabilis apparet, ob quam censeamus Pontificem voluisse cum hoc rigore illum praescribere. Quocirca, sicut in jure dicitur non esse reum voti, qui in melius illud commutat, ita hic dicimus non essc reum talis facultatis, ut sic loquamur, id est, non excedere illam , neque ea abuti, qui virtute illius ad strictiorem immediate transit : nam, ex parte termini a quo, eam formaliter implet ; ex parte vero termini ad quem, impletur eminenter.
6. Per quod patet responsio ad fundamentum contrariae sententiae, tum quia, licet delegatio sit stricti juris, in praesenti non extenditur, sed potius restringitur, ut declaratum est; tum etiam quia in dicto cap. P. et G., solum significatur delegationem esse stricte juris quoad jurisdictionem, ut non possit extendi ab una persona in aliam, vel ab una causa in aliam, ubi nulla est connexio ; non est tamen ita stricti juris, ut sub formali concessione non possimus, et saepe debeamus intelligere aliquid virtualiter concessum. Neque existimo Navarrum aliud sensisse, consil. 63, deRegul., n. 4, cum de quadam delegatione facta ad certum ordinem seu conventum, ait nihil potuisse tieri virtute illius, nisi ad illum ordinem ; loquebatur enim manifeste comparatione ordinis laxioris, ut constat ex clausula proxime praecedenti.
7. Quaestiuncula de voto non transeundi ad aliam religionem. — Resolutio, quando votum actum est apte professionem in priore reli- gione. — Item quando factum est post professionem, de non transcundo ad equalem, vel laviorem. — Sed quid si religiosus habeat votum non transeundi ad aliam religionem ? licebitne nihilominus hujusmodi transitus? Respondeo, duplici tempore et duobus modis potuisse fieri tale votum : primo, ante ingressum in primam religionem, vel post professionem in illa. Item fieri potuit vel absolute non transeundi, vel determinate non transeundi ad perfectiorem, vel ad laxiorem, vel ad aequalem. Si ergo votum fuit factum ante professionem primae religionis , quocumque sensu factum fuerit, postea non obligat, quia per professionem extinguitur tota ejus obligatio. Nam , licet fecisset votum determinatum ingrediendi strictiorem religionem, et nihilominus profiteretur laxiorem, amplius non teneretur priori voto, ut declaratum est in capite penultimo de Regularib., in 6; ergo multo minus obligabitur priori voto transeundi vel non transeundi ad aliam religionem. Si autem votum non transeundi factum est post professionem , obligare quidem potest specialiter ad non transeundum ad laxiorem, neque ad aequalem ; nam, licet ad hoc teneatur religiosus ex vi suae professionis, ut dicemus, non repugnat novam voti simplicis obligationem superaddere. Quia religiosus capax illius est, nam praecedens professio non extinguit aut impedit subsequentia vota, ut supra vidimus. Materia etiam illa apta est ad votum, quia respectu talis personae est de meliori bono, quod est manifestum, quoad non transeundum ad laxiorem ; habet autem etiam locum in ordine ad aequalem , quia, licet absolute, et secundum se, non sit melius esse in una religione quam in alia aequali, tamen, supposita professione jam facta in una religione, melius est illi permanere quam ad eequalem transire, quia est jam jus acquisitum priori religioni, et quia, caeteris paribus, mutatio est in minus bonum. Operahbitur autem tale votum duo: unum est, ut si, eo non obstante, transitus ad laxiorem vel aequalem indebite fiat, gravius peccetur propter transgressionem talis voti , quae adjungitur priori malitiae ; aliud est, quia si petenda sit dispensatio ad transeundum , oportebit hanc specialem obligationem declarare, alioquin, licet solvantur alia vincula, semper hoc manebit; oportet ergo ut illud etiam dispensetur vel irritetur a Praelato religionis, nam hoc etiam modo tolli potest, ut ex superioribus constat.
8. Dices, non videri hoc votum distinctum a prioribus, sed idem repetitum seu renovatum ; ut, licet religiosus post professionem iterum promittat Deo servare castitatem, vel servare professionem, quoad hanc partem non addit novam voti obligationem, et si dispensatio in ipsa professione petenda esset , non oporteret illam quasi reflexam promissionem explicare, et idem est si post professionem addat votum non nubendi, vel quid simile ; ergo idem est in praesenti, quia hoc votum non transeundi non videtur esse aliud , quam repetitio et explicatio voti obedientia facti in tali religione ; nam ratione illius tenetur quis ibi perpetuo manere; sicut votum non apostatandi non videtur distinctum ab ipsa professione, nec circumstantia necessario in confessione aperienda. hespondetur hoc non esse improbabile; sed, eo non obstante, multi putant illud votum addere novam obligationem, et esse circumstantiam , vel aperiendam in confessione, si tale votum violetur, vel explicandam in obtinenda dispensatione, quia indiget etiam propria relaxatione. Sed hoc non credimus convenienter nec consequenter dici, ut supra, tractando de voto in communi, disputavimus.
9. Respondetur ergo aliter, votum illud revera esse specie, et forma, ac materia distinctum a tribus votis substantialihus professionis, quod est manifestum quoad castitatem et paupertatem. De obedientia autem probatur, quia formaliter hoc non est votum obediendi, scd permanendi tantum in tali statu, vel non transeundi ad alium incompossibilem, nec satis est quod una materia ad aliam ordiuetur, ut vota confundantur ; nam, licet quis habens votum castitatis voveat non ingredi in talem domum, in qua periclitatur castitas, nihilominus votum illud distinctum est, et addit specialem circumstantiam et obligationem ; ita ergo in praesenti censeo. Hoc enim votum immediate et directe non respicit ipsam obedientiam, sed quid veluti praevium ad illam; imo nec pro motivo proprio habere videtur obedientiae bonum, sed firmam semper habere traditionem huic religioni factam , quae est materia distincta a materia trium votorum, et ili addi potest obligatio voti, quia obligatio ipsius traditionis , ut sic, revera non est voti, sed quasi justitiae, ut in superioribus visum est.
10. Denique quando fit de non transeundo ad strictiorem. — At vero non potest tale votum obligare ad non transeundum ad perfectiorem religionem, sive in speciali de hoc fiat, sive in generali de non transeundo, quia priori modo est imprudens et nullum , posteriori autem modo non potest intelligi, neque esse efticax cum tanta extensione. Ratio est, quia tale votum de se est impeditivum majoris boni, et idco est nullum. Dices , hunc transitum non esse regulariter consulendum , quia moraliter non expedit; ergo hoc satis est ut non efficere illum sit materia voti. Respondetur, ascensum ad perfectiorem statum secundum se cadere sub consilio, et hoc satis esse ut possit esse materia voti, et consequenter ut oppositum ejus de se non sit materia voti, quamvis ex circumstantiis possit interdum non expedire, ut statim declarabimus, quod non satis est ut possit absolute fieri votum non transeundi ad perfectiorem religionem, sed cum addito, non transeundi, scilicet , sine debito modo vel consilio.
On this page