Caput 9
Caput 9
An liceat ex natura rei transitus propria auctoritate factus ad religionem laxiorem vel aequalem?
CAPUT IX. AN LICEAT EX NATURA REI TRANSITUS PROPRIA AUCTORITATE FACTUS AD RELIGIONEM LAXIOREM VEL AEQUALEM?
1. Hac in re dicendum est, transitum ad religionem laxiorem vel aequalem , propria auctoritate, seu absque dispensatione, esse illicitum. Probatur prior pars de laxiori , quia commutare votum de re meliori in minus bonam, non licet sine justa dispensatione; ergo. Quia vero haec ratio non ita urget in transitu ad aequalem, addenda est alia, quae comprehendat utramque partem, scilicet, quia hujusmodi iransitus est contra jus acquisitum tali religioni. Nam conditio supradicta, inclusa in tali contractu, solum est de meliori fruge, quia solum est propter majorem cultum Dei, vel majus animae bonum. Nam sine hoc respectu irrationablilis est libertas ad relinquendam propriam religionem. Essetque magna inequalitas , si ipsa obligaretur absolute ad retinendum perpetuo religiosum , et ille posset eam relinquere pro alia aeqvali ; quod nec religio expresse vult, ut dicamus renuntiare juri suo, nec praesumi potest id velle, cum nemo contra seipsum contrahere praesumatur. Dices, eamdem inaequalitatem iutervenire in transitu ad meliorem religionem ; nam plus obligatur religio, cum non possit dimittere ipsum religiosum, ut meliorem recipiat. Respondeo primo , non esse similem rationem, quia respectu perfectioris status est rationabilis causa praesumendi, vel potius obligandi re- ligionem ad contrahendum sub illa conditiope ; respectu vero alterius aequalis nulla cst talis ratio. Secundo, dicitur aliunde compensari hanc apparentem inaequalitatem ; nam religio potest dimittere unum religiosum propter defectum ejus, ut supra, cap. 4, visum est ; nulla ergo est inaequalitas , quod ipse possit dimittere religionem solum propter defectum minoris ejus perfectionis. heligio autem non potest communi jure dimitiere religiosum professum quamdiu vita ejus moraliter tolerabilis est ; iniquum ergo esset si ipse posset cam dimittere, non solum tolerabilem, sed etiam aeque perfectam.
2. Ordinarie non expedire, docent Patres.— Supersunt vero nonnulla dubia circa hanc assertionem. Primum, esto hic transitus per se licitus sit, an sit expediens, et moraliter vel regulariter consulendus. Tractat hoc D. Thom. 2. 2. quaest. 189, art. 8, et respondet his verbis : Trausire de religione ad religionem , nisi propter magnam necessitatem , non est laudabile, tumn quia ea hoc plerumgue scandalizantur illi qui relinguutur, tuwn etiam quia facilaus proficit aliquis in religione quam consuevit, quam in illa quam non consuevit, ceteris paribus. Et deinde affert sententiam Nestorii Abbatis, quam refert Cassianus, collat. 14, cap. 5: Unicuique (ait) utile atque conveniens est, ut secundum ropositum quod elegit, sive gratiam quam accepit, summo studio ac diligentia, ad operis arrepti perfectionem pervenire festinet, et aliorum quidem laudans admiransque virtules, nequaquam a sua quam elegit professione discedat. Et cap. 6 addit, ex hac mutatione sequi dispendium potius quam profectum, quia dum quis varias inchoat vias, per nullam earum ad terminum tendit. Unde concludit : Multis viis ad Deum tenditur , et ideo unusquisque illam, quam semel arripuit, irrevocalili cursus sui intentione conficiat, ut sit in qualibet professione perfectus. Basilius etiam, in Constitutionibus monasticis, cap. 34, loquens etiam de monasteriis ejusdem religionis monasticae (in ea enim professio de se perpetua fit in uno monasterio), monet Praelatos eorum, ne temere vel inconsiderate desciscentes invicem alter alterius fratres suscipiat : Siguidem hoc facere (inquit) summa, confusio est, dissolutio, atque perversio spiritualis edificii, quod late prosequitur , ac tandem concludit : Zunc autem tautummodo reprehensione vacarve fratris segregatio debet, quandocunque ex Anutistitis judicio, occultee alicujus, quam ipse sciat, utiLitatis causa fiat. D. etiam Bernardus, in Epistola 1 ad Robertum, tractans de transitu Hoberti, nepotis sui, a suo Cisterciensi ordine ad Cluniacensem, graviter invehit in hujusmodi transitum, dicitque esse contra regnulare decretum, et contra votum. Quod si quis dicat Bernardum ibi conqneri de transitu a religione austeriori ad laxiorem, obstat idem Bornardus in lib. de Praecepto et dispensatione, cap. 20, ubi ex professo tractat de stabilitate professionis in eodem loco, et an liceat mutare illam vel expediat : Ad quod (inquit) interim nunc securus responderim ,a bono, quod semel quis voverit, non licere discedere, et ad hoc mulare locum, quem sibi quisque delegerit, et cui sc sua voluntate ac voce firmaverit omnino no1 consulo. Sed in his verbis plane loquitur de transitu, vel ad saeculum, vel ad laxiorem ordinem ; nam ille est proprie decessus, et ideo simpliciter dicit, non licere. Inferius vero subdit : Sane d religiosis, ac bene ordinatis monasteriis uullus professorum neo consilio, ne arctioris quidem vitee desiderio, sine liceutia sui senioris egredietur ; et inferius adhibet exemplum : Forte vult aliquis de Cluniacensibus institutis ad Cisterciensium sese stringere paupertatem, eligens prae illis. nimirum consuetudinibus, inagis regulee puritatem. Si me consulit, non consulo; si non, sane id sut Abbatis usurparit assensu. Et in Apologia ad Guillelmum Abbatem, testatur se multos religiosos ab illo transitu removisse, cum tamen in eadem Apologia illius ordinis relaxationem reprehendat.
3. Primum consectarium ea adductis Patribus. — Ex mente igitur istorum Patrum imprimis colligimus, hujusmodi transitum , etiamsi fiat titulo majoris perfectionis , periculosum esse, et raro aut nunquam esse consulendum. Primum (aiunt Bernardus et D. Thomas), propter scandalum eorum quos deserit. Secundo ( prosequitur Bernardus), quia certa pro dubiis relinquere tutum non est; torsan enim hoc tenere potest, illud non poterit. Tertio, ex D. Thoma, quia bona consueta rclinquere, et insolita inchoare, non solet ad proficiendum esse utile. Quarto (ait Bernardus ), suspeciamn habeo levitatem , eic., quae prosequitur.
4. Secundum consectarium. — Secundo colligitur ex dictis Patribus, hunc transitum non esse faciendum sine assensu et judicio Praelati quod duplici ratione verum est: una, quia res adeo gravis et lubrica fieri non debet sine prudenti consilio ; quod subditus a Praelato suo, quem Dei loco habet, accipere debet, regulariter ac per se loquendo; praesertim quia, cum ille cognoscere soleat vultum pecoris sui, et naturam ac mores ejus, facilius poterit et rectum consilium illi dare , et, si fortasse occasione aliqua leviter moveatur, illi remedium adhibere. Altera, videtur hoc necessarium propter convenientem subordinationem subditi ad Praelatum. Unde aliqui censent ex natura rei esse grave peccatum egredi monasterio ea intentione, sine licentia Praelati petita et obtenta, vel saltem injuste negata, quia Praelatus pro eo tempore habet jus custodiendi et regendi talem personam; ergo non potest subditus inscio Praelato licite egredi, etiam illo titulo; item quia illo tempore sollicitus erit Praelatus de statu subditi, quod est magnum morale iucommodum, et praeterea occasio scandali multum inde augetur, et exponuntur alii periculo judicapdi eum esse apostatam.
3. Quae rationes judicio meo probant occultam fugam, etiam hoc titulo factam, vix posse moraliter excusari a peccato mortali. Quia vero haee malitia non est in ipso opere , ut sic dicam, id est, in transitu, ideo si semel fiat, et alia religio perfectior assumatur (loquendo ex natura rei, ut loquimur), non est iterum ad priorem statum revertendum, ut ait Bernardus supra, sed sufficiet priorem Praelatum certiorem reddere de suo statu, ne sollicitus sit. Addo praeterea dependentiam a proprio Praelato in hoc negotio non esse ita debitam ex natura rei, ut sine assensu et consensu ejus nunquam possit hcite fieri. Hatio est, quia ex voto obedientiae religiosus ad hoc non obligatur; ergo simpliciter non tenetur. Patet consequentia, quia es nullo alio capite potest oriri obligatio per se, cum ex contractu et traditione non oriatur, ut supra ostendi ; et alia incommoda, quae sequi possunt , accidentaria sunt, et aliis modis praeveniri possunt. Antecedens autem patet , quia vctum obedientiae solum obligat secundum regulam, non autem ad ea quae spectant ad superiorem regulam, quale est, illam assumere vel relinquere. Et ideo diximus tract. superiore, Praelatum regularem non posse irritare votum ascendendi ad perfectiorem ordinem, etiam si possit irritare caetera. Unde, quod spectat ad assensum, id est, judicium Praeiati, an transitus expediat necne, optimum consiiium est expectare illud, et stare illi : non tamen video unde sit praece- ptum ex natura rei, imo aliquando potest Praelatus in hoc esse suspectus, quia est veluti pars propter affectum ad suum monasterium , et curam ejus, quam gerit. Interdum etiam potest auctoritate et numero aliorum contrarium consulentium vinci; caeteris autem paribus, Praelati judicium praeferendum est. Unde a fortiori constat, non esse praeceptum expectare consensum ejus, quia si assensus non est necessarius, multo minus erit consensus, cum secundum rectam rationem voluntas debeat sequi intellecium ; et ratio a priori est supra tacta, quia obedientia Praelati non obligat in illa materia ; ergo ex vi voti vel praecepti, non tenetur subditus sequi voluntatem Superioris. Et hoc etiam supponit jus canonicum capite sequenti citandum, quia non disponit contra jus Superioris, sed potius in favorem ejus.
6. Addunt vero auctores communiter limitationem , quae, si vera est, locum habet non tantum respectu juris communis, sed etiam ex vi juris naturalis. Est autem limitatio, ut ex transitu hujusmodi non graviter laedatur vel infametur prius mouasterium ; nam tunc nec Praelatus tenetur dare licentiam, nec subditus potest recedere sine illa obtenta, nec recedens erit securus, licet alibi recipiatur , sed revocandus est, argum. cap. Licet, de Regularibus, ib: 7n jacturam vel injuriam sui ordinis ; et ibi: Sicut majus bonum minori bono praeponitur , ita communis utiitas pricate utilitati prafertur. tta refert Panormitanus, ibi, n. 12, et sequitur Sylvest., verb. Religio, 4, q. 25 et quia Panormitanus dubitat , addit non esse dubitandum , quando illa infamia vel jactura non provenit ex culpa monasterii, sed ex rerum conditione; et idem sequitur referens Innocentium Antoninus, 3 p., tit. 16, c. 4, quia non debet ( inquit) esse causa scandali , uec gravis jactura ; citatque illud Ambrosii, 2, de Officiis, cap. 21: Veritatis est vegula ut nilaul facias commendandi tui causa, quo minor alius fiat ; habetur in cap. Sa quis cero, 11, q. 3, ubi Glossa aliam confirmationem adducit. In fine tamen addit aliquid, quod dubitationem Panormitani confirmat: Si tamen ( inquit ) facies aliquid, eo proposito ut tibi prosit , licel alii noceuat , non peccas. Ouod verum est, nisi nocumentum alterius tam grave sit, ut charitas obliget ad carendum proprio commodo propter vitandum malum proximi ; et ita est limitanda illa doctrina communis.
1. De occulta fuga ad strictiorem regulam. — Denique in hoc dubio animadverto occultam fugam a monasterio, etiam propter hunc finem, per se loguendo, non videri lieitam ex natura rei, propter rationem insinuatam , quod Praelatus habet jus custodiendi talem personam, et talem locum, contra quod jus sine rationabili causa facere inordinatum est. Est etiam de se seandalosum, et habens speciem mali, quia opus ipsum ex se habet apparentem apostasiam, vel fractionem clausurae, intentio antem in occulto latet. Dixi vero per se loquendo, quia si religiosus injuste impediatur a suo proposito, quod sanctum esse credit, vel probabiliter timet per importunas preces fore impediendum, et alioquin est tam integrae vitae, ut non possit generare scandalum , vel si adhibet aliud remedium sufficiens ad preveniendum illud, poterit illa actio excusari a culpa, sicut excusatur in antiquis Sanctis, quorum exempla, cap. praeced., n. 3, retulimus; quia potest quis uti jure suo, et consulere suae perfectioni spirituali, non servato jure Superioris, quando vel ipse Superior male illo utitur, vel subditus non potest sine gravi suo incommodo illud custodire ; quin potius, secluso gravi scandalo activo, non apparet in illo actu ex sola rei natura malitia mortalis, quia illud jus Superioris in hujusmodi materia magis videtur pertinere ad quamdam decentiam et debitum ordinem, quam ad rigorem justitiae ; nihilominus tamen perversio hujus ordiniset imprudens fuga est magnum indicium, instinctum illum vel motionem non esse ab Spiritu Sancto; nam quae a Deo sunt, ordinata sunt. Et ideo hujusmodi transitus tali modo factus, id est occulte, et sine scientia saltem Superioris, ex se habet speciem mali, et minime expedientis, et ideo nec consulendus, nec permittendus est, etiam seclusa prohibitione positiva. nisi ubi evidens apparuerit necessitas.
Secundum dubium , quenam judicanda sit religio perfectior ad hoc, ul transitus ad illam per se sit licitus?
8. Interrogantur quatuor iu hoc dubio. — Secundo dubitari potest circa eamdem assertionem, quando una religio judicanda sit perfectior alia, ad hunc finem ut hujusmodi transitus per se sit licitus. Ratio dubii est, quia religiones propriae et-perfectae ( de his enim loquimur) in substantialibus, id est in tribus votis, conveniunt. In reliquis autem solent se habere tanquam excedens et excessum. Nam una excedit in paupertate, alia in austeritate habitus vel cibi; alia in diuturna contemplatione vel assistentia chori; alia in amplitudine et perfectione obedientise; alia in excellentioribus operibus charitatis. Qua ergo regula utendum erit? Preeterea contingit unam religionem esse quoad hoc securiorem alia, quod majorem solitudinem et separationem a conversatione hominum profitetur, et ideo pauciores occasiones peccandi in ea esse videntur, propter quod securior appellatur; et nihilominus alia potest esse perfectior, quia revera in ea sunt majora media ad consequendam excellentiam sanctitatis; quae igitur illarum erit praeferenda ad hujusmodi transitum? nam utrumque est per se intentum in statu religioso, scilicet, et major securitas, et major perfectio. Rursus contingit unam religionem ex vi suae institutionis et regulae esse perfectiorem et strictiorem alia, et nihilominns de facto melius et facilius tendi ad perfectionem in ea quae de se videtur inferior, quia integre servat suum institutum, et in altera remisse vivitur, etc.; quid ergo ad hunc transitum magis expectandum est, institutum, an actualis observantia? Denique potest accidere religionem secundum se in omnibus esse perfectiorem, et jure, et facto, et nihilominus huic personae non sit accommodata ad crescendum in perfectione ; nam, ut Gregorius alias dixit, licet diuturna contemplatio secundum se melior sit multis, non est melior propter naturam inquietam et improportionatam ; idemque dici potest de austeritate vitae , et similibus proprietatibus. Eritne igitur haec sufficiens ratio ad faciendum hunc transitum sine ulla dispensatione, si per diuturnam experientiam de illa inaequalitate constet?
9. Quorumdam responsio ad primam lterrogationem. — Circa primam interrogationem aliqui existimant ad hunc effectum honestandi hunc transitum, illam esse religionem praeferendam quae arctior est; vocant autem arctiorem illam, qua in exterioribus observantiis corporis asperior et rigorosior est. Ita sentit Panormitanus, citans Joannem Andream, cap. Sane, de Regularibus, in fine, et dicit esse opinionem Canonistarum. Sed ipsi non loquuntur ex natura rei, sed secundum jura, et solum dicunt, attendendum esse ubi vivitur strictius; in quo autem haec stricta vita consistat, non declarant; videntur tamen loqui de exteriori austeritate, quia de illa potest esse exterior certitudo, quam ipsi requirunt propter externum forum; et favet lex Hispaniae, partita 1, tit. 7, leg. 9, ubi etiam Gregorius Lopez, glossa 3, ubi ita etiam interpretari videtur arctiorem religionem, distinguens illam contra sanctiorem et fructuosiorem. Denique hanc opiuionem secutus est Emmanuel Rodriq., 3 tom. Quaestionum regularium, quaestione quinquagesima secunda, art. 4; solumque fundatur, quia hic transitus debet ita fieri, ut in exteriori foro valeat. In exteriori autem foro, major perfectio consistit in majori austeritate: nam si ex uberioribus fructibus et sanctitate esset pensanda, cum hoc pertineat magis adfactum quam ad jus, nihil certum statui posset.
10. Contrariam sententiam tenet D. Thomas, dicto art. S, qui vult attendendam esse excellentiam et perfectionem religionis secundum veritatem ; sic autem non attenditur secundum solam arctitudinem, sed principaliter secundum id, ad quod religio ordinatur, secundario vero secundum discretionem obsercantiarum , debito fini proportionatarum ; et idem dixerat q. 188, art. 6. Sequitur Sylvester, verb. Heligio, 4, quaest. 1 et 2; Navar., Comment. 4, de Regular., n. 3; idemque sentiunt Palud., Antoninus, et alii infra citandi. Estque haec opinio sine dubio vera, praesertim prout nunc loquimur ex natura rei, in qua magis attenditur veritas, quam praesumptio. Namratio et fundamentum hujus transitus, ut sit licitus, est major Dei honor, et major spiritualis perfectio propria; si ergo vere et in re ipsa religio in hoc praeminet, in ea invenitur fundamentum hujus liciti transitus; ergo. Confirmatur, et declaratur. Nam si professus in religione perfectiori, licet minus austera, transeat ad minus perfectam, licet magis austeram, revera retrocedit, quia minus exacte tendit ad perfectionem quam promiserat. Ergo e converso, qui ab arctiori ad perfectiorem transit, non retrocedit ; ergo licite facit. Confirmatur secundo a simili de voto simplici; nam qui vovet opus perfeclius, verbi gratia, diuturnam orationem, non potest illud commutare in opus austerius, ut, verbi gratia, jejunium, solum propter austeritatem, si, omnibus pensatis, prius opus semper judicetur gratius Deo. Ergo similiter in praesenti. Unde intelligitur conditionem inclusam in voto, tam solemni, quam simplici, non esse de austeriori vita aut opere. sed de meliori, seu gratiori Deo.
11. Ad fundamentum Emmanunuelis in calce uumeri 9. — Ad fundamentum prioris sententiae, primum dicimus, nos magis loqui in foro conscientiae, et secundum veritatem, quam in foro exteriori et apparentia. Deinde dico (quod statim cap. seq. latius tractabitur), jus canonicum non discordare ab hac veritate. Nam in cap. Zicet, de Regularibus, prius dicitur, arctioris religionis obtentu, postea vero dicitur, praetevtu mapjoris religionis ; et ne quis dicat textum, arctiorem vocasse majorem, subdit tertio: Ad frugem melioris vite caleat transmiyrare ; et iterum subdit : Licite potest sanctioris vite propositum adimplere. Certum est autem illam esse vitam meliorem et sanctiorem, quae perfectior est in ordine ad finem charitatis. Si ergo semel concedatur dari posse perfectiorem religionem cum minori arctitudine quoad austeritates corporis, ut revera concedendum est, negari non potest quin illa sit major religio, quia majorem Dei cultum profitetur, et consequenter, quod vita ejus ex vi status sit melior et sanctior; ergo juxta illud jus est licitus transitus ad illam. Unde, quoties jus loquitur de arctiore religione, vel intelligit caeteris paribus in aliis perfectioribus, vel certe (quod verisimile mihi est) loquitur non de arctitudine tantum quoad corporis austeritates, sed absolute quoad totam regulam, totumque vivendi modum. Quod recte sensit Paludanus, in 4, d. 38, q. 3, n. 17, dicens : Arctior dicitur religio, non qua majoris austeritatis, sed quae est perfectioris et majoris meriti. Sic enim existimo nullam esse religionem simpliciter perfectiorem alia, quae non sit etiam simpliciter arclior, quoad totam regulam. Primo quidem ob generalem rationem virtutis, quae versatur circa difficile, et ideo status, qui ex vi sua majorem perfectionem in exercitio virtutum requirit, difficilior est ex suo genere; ergo est etiam arctior ex vi regulae. Secundo, quia, ut religio simpliciter sit perfectior, necesse est ut, omnibus pensatis, observantiam trium votorum substantialium perfectius profiteatur, praesertim si in esteriori austeritate minus excellat ; quia si in accidentalibus inferior est, oportet ut in substantialibus excellat ; alias cur erit simpliciter perfectior? At vero religio, quae circa materiam trium votorum strictior est, non tantum perfectior, sed etiam arctior dicenda est, quia major rigor et difficultas est in perfecta obedientia, verbi gratia, quam in corporali poenitentia, et sic de caeteris, cum proportione.
12. Quamobrem non recte existimatur comparatio religionum in perfectione pertinere ad factum, et non ad jus; falsum enim hoc est, quia etiam haec comparatio fit secun- dum regulam, considerato fiue ad quem ordinatur religio (ut dixit D. Thom.), et mediis illi proportionatis, quibus utitur, utique secundum regulam, quidquid sit de fructibus seu effectibus, quos nunc non consideramus. Atque ita non video cur etiam in exteriori foro non possit constare ex vi regulae major perfectio unius religionis, et major etiam austeritas in rebus diflicilioribus, sed magis substantialibus, etiamsi in corporali austeritate inferior esse videatur. Non ergo inextricabiles quaestiones ex hujusmodi comparatione oriuntur, ctiam quoad externum forum. Nam ex fine et regulis uniuscuj usque religionis, per principia certa, et conformia sacris Scripturis et canonibus, id discerni potest, ut videbimus infra in sequentibus tractatibus, agendo de varietate religionum, et in particulari de Societate. Quod si tandem res fuerit dubia, non est contentiose agendum, sed Superioris, hoc est Apostolicae Sedis, judicium expectandum est, et interim subditus non potest mutare suam religionem invito suo Praelato, tum quia in dubio, judicio Praelati standum est; tum etiam quia in dubio melior est conditio possidentis; tum denique quia durante dubio reputantur illae religiones tanquam aequales, et ideo non est licitus transitus invito Praelato.
13. Completur enodatio interrogationis primq in n. 8. — igitur, ut illi primae interrogaiioni integre satisfaciamus, dicimus in hujusmodi transitu omnes conditiones utriusque extremi considerandas esse ad judicium ferendum. Nam si caetera sint paria, et una religio excedat in asperitate vitae, sine dubio est licitus transitus ad illam, quantum est ex parte perfectionis ejus. Si autem in aliis non est aequalitas, consideranda sunt ea, in quibus invicem se excedunt, ut ea praeferatur quae excedit in re altioris ordinis, et magis grata Deo. Et praecipue conferre solet excellentia finis, quia in moralibus est praecipua circumstantia ; et si res bene sit instituta, ut est quaelibet religio approbata, habebit etiam media suo fini proportionata. Quamvis in hoc etiam possit esse inaequalitas, et ideo si religiones in fine conveniant, iila praeferenda est, quae plura vel meliora observat media, magisque fini proportionata ex vi suae regulae. Sicut etiam licet duae religiones videantur eequales in vita austeritate, non statim credendum est esse prohibitum transitum ab una ad aliam, quia in alia perfectione potest una excedere, quod satis est ut illa praeferatur.
14. Tunc vero difficultatem ingerit, quod secundo loco interrogavi, si una excedat in perfectione, et alia in securitate, quid dicendum sit ; casus enim profecto non repugnat, status enim Ebpiscopi perfectior est, non tamen securior; et actus martyrii perfectissimus est, in eo autem plus periculi esse potest, propter majores occasiones et difficultates ; et solitaria vita, per se spectata, est perfectissima, sed periculosior quam coenobitica, ut cum Hieronymo sentit D. Thomas 2. 2, q. 188, art. 8; et inter coenobiticas, seu communes vitas, contemplativa videtur securior quam activa vel mixta, et tamen non semper perfectior est. De hac ergo comparatione nihil speciale dictum invenio ab aucloribus, et mihi est res dubia, spectata (ut loquimur) sola ratione, et secluso jure humano. Tamen, juxta mentem D. Thomae videtur dicendum semper esse licitum transire ad perfectiorem, ctiamsi non videatur ita secura. Nam D. Thomas sine ulla limitatione illud prius affirmat, et ratio esse potest, quia major perfectio est per se primo intenta per professionem, et alioqui nulla est religio quae non habeat sufficientem moralem securitatem, si quis eam diligenter observarc procuret.
15. An ex natura rei liceat transitus a Carthusiensibus ad Praedicatores, et alios Mendicantes. — Et fortasse in hoc fundatum fuit quod refert Sylvester, verb. Heligio, 4, q. 6, Parisiensem Academiam decrevisse licitum esse transitum ab ordine Carthusiensium ad ordinem Praedicatorum, quod ipse etiam atfirmat, cum Antonino, 3 p., art. 16, cap. 4, S 4, qui in hanc sententiam refert Joannem Andream, et Monaldum, et Zabarellam Cardinalem, et Joannem Dominicum, qui idem dicit de ordine Minorum ; imo de Mendicantibus in universum idem sentiunt cum Paludano, in 4, dist. 38, q.2, n, 17, qui etiam addit inter Mendicantes licitum esse transituin ab aliis ad Minores et Praedicatores. Denique Navarrus, consil. 68, de Regul., in prima impressione, et 53, in 2, referens sententiam Sylvestri, soium dicit se non vidisse textum qui hoc inspecie declaret ; tamen, si bono zeio fiat et sine scandalo, posse recte fieri in foro conscientiae, quod plane intelligit sine licentia obtenta a suo Praelato, sicut intellexit Sylvester. Fundamentum enim hujus resolutionis est, quia. licet religio Carthusianorum securior sit, religio tamen Praedicatorum ex vi sum institutionis est perfectior, ut D. Thomas sentit. Quod enim illa prior sit securior, videtur suflicienter probari ex Extravagant. Viam, de Regularibus, ubi Martinus Papa declarat licitum esse transitum ex Ordinibus Mendicantium ad Carthusiensem, quod saltem fundari debuit in majori securitate. Verum est eumdem Navarrum, consil. 51, in2 impressione. et 10, in prima, affirmare ordinem Carthusiensem esse arctiorem omnibus ordinibus Mendieantibus: Carthusiani (inquit) notabiliter omnes Mendicantes pracedunt vitee austeritate, quam maxime fundat iu perpetuo silentio, et clausura ; vix tamen poterit hoc dictum cum priore conciliare ; nam, si religio Carthusianorum est arctior, cum sit etiam securior, cur licet in conscientia transitus ab illa ad Minores vel Praedicatores? nisi dicamus esse arctiorem quoad aliquas externas observantias, non vero quoad perfectionem simpliciter, quomodo nunc nos de arctiori loquimur.
16. Dices: si ex natura rei non licet transire areligione perfectiori ad minus perfectam, etiam titulo majoris securitatis, cur Pontifex illud permittit ? Respondeo, multa similia facta esse de jure positivo, respiciendo ad bonum commune, quae propria auctoritate non licerent, et alia esse prohibita quae licerent, ut infra videbimus ; potest enim in his Pontifex disponere vel dispensare, prout judicaverit expedire. Deinde ratio in praesenti esse potuit, quia excessus in perfectione status incertus et controversus esse solet, quia pendet ex multarum circumstautiarum comparatione ; de majori autem securitate potest esse major certitudo. Item quia, licet major perfectio sit melior, securitas tamen existimatur regulariter magis necessaria; leges autem considerant id quod frequentius necessarium est, aique de hoc transitu iterum tractatu sequenti, libro secundo, cap. quarto, a numero septimo, dicemus.
17. Religio remissior tripliciter :a remissa primo modo licet transitus. — In tertia interrogatione petitur, an hic excessus inter retigiones, ut sit licitus transitus ab una ad aliam, spectandus sit secundum jus vel secundum factum, id est, secundum primariam regulae institutioncm, vel secundum actualem observantiam ejus. Ad quod respondet D. Thomas, dict. art. 8, obscrvantiam potius quam insü- tuticnem spectandam, et affert exemplum Joannis monachi, ex Cassiano, collatione 29, cap. 3 et sequeniibus, quae sententia est communiter recepta, non solum a Theologis. sed etiam a Canonistis, ut patet ex Tunocentio et Panormitano in cap. Sane, et in cap. Licet, de Regular., ad quod expendunt verba testus in dict. cap. Sane : Si locus uli uunc permanet, majoris religionis quam Hecclesia Aromatensis evistit, etc., ubi existentia, non institutio ; et similiter ponderant verbum cap. Licet : Vitam duceret arctiorem, quo significatur non sufticere strictam regulam, nisi vitae et mores sint illi conformes, Idem tenet Gregorius Lopez, in leg. 9, tit. 7, partita 1; Sylvest., verb. Aeligio, 4, q. 2; Paludanus et Antoninus supra, et omnes. Ratio autem est, quia hic transitus fit licitus ex intentione, et occasione majoris perfectionis ; sed ad hoc parum refert institutio, si usus et mores non sint illi conformes; ergo. Et confirmatur, quia lex, consuetudine abrogata vel derogata, jam non est lex, vel non est tam rigorosa sicut antea, sed juxta moderationem quam per consuetudinem accepit ; ergo similiter judicandum est de religione et ejus perfectione, secundum eum statum, ad quem per consuetudinem deducta est, et non juxta rigorem regulae. Unde considerari potest, tribus modis posse religionem esse temperatam, seu remissam a prima institutione. Primo, de licentia Pontificis, et quasi per novam institutionem, vel saltem consensionem totius religionis, et tunc est res clara, et sine Imitatione.
18. A remissa secundo modo quousque liceat vel non liceat transitus. — Secundo, potest contingere sola consuetudine adeo praescripta, ut revera obligationem remiserit, ideoque in tali statu licite vivatur, quamvis minus perfecte, et tunc aque procedit eadem ratio, si consuetudo sit universalis. Coniingit tamen reservari aliqua monasteria, in quibus rigor et perfectio regulae observatur, et tune ait Joannes Andreas, et sequitur Sylvester, transitum debere fieri ad monasterium strictum ejusdem ordinis ; idemque a fortiori dicent, si ex approbatione Pontificis quaedam monasteria vel Provincia rigorem reguiae, aiae vero mitigationem observent. Verumtamen, si religiosus solum professus est secundum re;;ulam sic mitigatam, licet velit transire ad perfectiorem modum vivendi, non credo teneri transitum facere ad monasteria, in quibus totus rigor primitivae regulae observatur, tum quia potest ille quaerere majorein pérfectionem, et non tantam; dari enim potest medium inter illa duo extrema; tum masxime quia potest quaerere majorem per fectioncom, et nou majorem ansteritatem. Unde cum alias non teneatur ad illum rigorem, quem non est professus, non est cur obligetur ad sumendam austeritatem suae primae regulae, eo ipso quod vult majorem perfectionem. Si autem velit transire ad aliam eque austeram et perfectam, tunc verisimile est debere potius manere in religioso statu propriae religionis, quam ad aliam transilire, tum quia illud fit cum minori nota, ves. infamia religionis, et cum minori periculo, ae mutatione antiquae consuetudinis; tum etiam quia ibi potest servare omne id ad perfectionem spectans, quod professus est, et aliquid addere , in alia vero religione necesse est multa omittere vel mutare; tum maxime quia conditio melioris frugis, in professione inclusa, potest servari manendo in eadem religione, et obediendo Praelato ejus; ergo ex vi professionis adhuc tenetur ibi manere, quia solum est illi licita mutatio, quando est necessarium ad finem melioris frugis. Quae ratio convincit maxime, quando tota religio est sub uno Generali; nam si militent sub capitibus omnino diversis, fere reputantur tanquam religiones distinctae, et ideo magna ex parte cessat haec ratio; aliae vero non probant praecisam obligationem, probant tamen maxime expedire ita omnino consulendum esse et faciendum, nisi aliunde magna causa intercedat.
19. Quid de remissa tertio modo.—Tertio modo contingit regulam non servari, solum ex abusu et prava consuetudine, qua non excusat a culpa, vel propria, vel regulari, et tunc non solum licite, sed etiam suo modo necessaria est illa mutatio, si quis expertus sit se moraliter non posse vivere, nisi secundum illam consuetudinem, quia tunc non est professus secundum regulam sic violatam, sed secundum regulam observandam ; et ideo quaerere debet statum et vivendi modum, in quo moraliter id facere possit ; tunc autem si in religione sint monasteria ubi regula servatur, et in eis firmiter et stabiliter manere potest, nec sit periculum quod aliquando cogatur redire ad monasteria relaxata, tunc in eis manere tenebitur, nec poterit totam religionem relinquere propter laxiorem, quia revera professus est secundum observantiam talis regulae, quam tenere potest, et sic retenta est perfectio status; ergo non habet jus relinquendi ilium. In hoc etiam tertio modo consuetudinis locum habet, quod Joannes Andreas addit: si quis habeat spem, quod permanendo in religione reformabitur, non potest illam dimittere propter laxiorem, quod est quidem verissimum, supposita praedicta spe, quia tunc illa consuetudo non impedit perfectiorem vitam, imo praebet occasionem operis perfectae charitatis, ut est reformatio propria religionis ; tamen illa spes, in primo et secundo modo relaxationis, nulla profecto est, moraliter loquendo, et in postremo erit rara; unde ex hoc capite raro etiam privabitur quis dicta libertate. Ait denique D. Thomas supra citatus in num. 10, ad hanc mutationem in illo casu necessarium esse judicium Praelati ; quid autem nomine judicii intelligat, non declarat. Sed, loquendo ex natura rei, ut nunc loquimur, existimo eodem modo esse intelligendum, quo in superiori puncto explicatum est, nam est eadem ratio, quamvis Cajetanus ibi oppositum sentiat, dicens, in hoc casu necessariam esse licentiam petitam et obtentam. Et ratio, inquit, est, quia hic transitus non est ad melius absolute, sed in casu; regulare est autem ut quod est agendum in casu, a Superioribus hauriendum sit ; quae ratio non cogit, quia ille transitus est ad melius simpliciter in individuo, licet non sit melius ex specie vel genere; et hoc satis est, quando de excessu certo et sine dubitatione constat; et ita sentiunt auctores citati, aequiparantes in hoc praedictos casus.
20. In quarta interrogatione petitur, an haec comparatio religionum debeat absolute inter eas fieri, an respective ad personam religicsi, qui sperat magis proficere in religione laxiori, quam in arctiori quam professus est. Ad quod respondetur intelligendam esse absolute, et non cum illo respectu, ideoque non licere tali religioso sua auctoritate hunc transitum facere. Hoc sentit D. Thomas communiter receptus, dicto art. 8, dum ait, in eo casu necessariam esse dispensationem. Et ratio est, quia illud votum religiosum simpliciter factum est de meliori bono, et absolute loquendo potest impleri; nam, licet forte sit difficilis et repugnans, natura cum divina gratia et auxiliis religionis superari potest; ergo non potest propria auctoritate in minus commutari. Unde confirmatur et declaratur; nam quando quis per professionem se tradit religioni, non includitur ibi haec conditio, Nisi emperiar hunc statum esse repugnantem nee naurae, aut conditioni ; vel, Nisi mihi sit arduum ac difficile illum integre obsertare ; alioquin non esset firma nec stabilis illa traditio, et qui- cumque vellet, facile posset illo praetextu retrocedere; imo non solum ad laxiorem religionem, sed etiam ad saeculum, et ad nuptias illo praetextu liceret descendere, quia elius est nubere quam uri, et quia non absolute, sed sub ea conditione se obligavit, quam multi dicerent in toto statu religionis, quantum ad ipsos, non impleri; quod absurdissimum est, et in errores hujus temporis contra coelibatum inducit. Ergo professio religiosa talem conditionem non includit; ergo et voto et justitiae repugnat recederea professione facta, illo solo titulo. Tandem confirmari hoc potest ex his quae de votis simplicibus supra, tractat. 6, diximus, non licere in eis similem commutationem in minus bonum, ob similes difficultates, propria auctoritate facere.
21. Nihilominus tamen certum est, quod D. Thomas ait, ex dispensatione licitum esse hujusmodi transitum. Constat enim dispensationem transeundi ad laxiorem religionem esse possibilem, quod nullus negat, quia tune non dispensatur in voto solemni, sed in qualitate ejus, ut sic dicam. Deinde est certum posse esse justum, quia in hac materia, quod non est justum, nec validum est, quia est dispensatio in obligatione voti; qua si non est ex justa causa, non est valida. Inter causas autem maxime justas ad hanc dispensationem, una est qua in dicta objectione tangitur, de impedimentis specialibus talis persona ad proficiendum in tali religione, sicut etiam dictum est de voto simplici; nam, servata proportione in omnibus quae ad hanc commutationem vel dispensationem pertinent, eadem est in praesenti ratio. Unde, si quaeratur apud quem sit potestas concedendi hanc dispensationem, respondendum est jure divino esse in Summo Pontifice ; an vero de facto sit in illo solo, dicemus in sequentibus.
22. Sitne aliquando procuranda talis dispensatio ?— Quaeret autem fortasse aliquis, utrum in eo casu non solum liceat, verum etiam expediat aut necessarium sit, et sub praecepto, talem dispensationem postulare. Non enim desunt, qui hoc ultimum affirmant, quando defectus commissi in tali religione de se meliori, sunt peccata mortalia, et occasio eorum nascitur in taii subjecto, supposita ejus fragilitate, ex modo vivendi talis religionis. Quia unusquisque tenetur vitare periculum peccandi ; ergo si religioso constet talem statum essse sibi periculum peccandi, etiamsi illud periculum non oriatur ex imper- fectione status, sed ex improportione suarum virium ad perfectionem ejus, tenetur procurarc illud periculum vitare ; ergo et dispensationem ad hoc necessariam petere. Sed difficile est hujusmodi obligationem imponere, cum status perfectior de se inducat ad majus bonum, et occasio, si quae est, tota nascatur ab ipso homine, et ideo non debeat illam fucere fugiendo ab statu, cum secum deferat seipsum; non ergo ob eam causam teneri potest ad petendam facultatem mutandi statum, sed ad faciendam vim sibi ipsi, servando regulas talis status. Confirmatur, quia alias obligandus est qui habet votum castitatis, et propter fragilitatem suam saepius labitur, ad petendam dispensationem ; quod sane non ita est, quia, licet possit illam petere, non tamen tenetur; alias clericus in sacris, aeque tragilis, esset ad id obligandus, et cognita ejus necessitate, necessario esset illi dispensatio concedenda, quod est aperte falsum, quia potest pugnare, et cum divina gratia vincere. Ita ergo est in praesenti.
23. Quare censeo, regulariter non esse talem obligationem, nisi fingatur casus in quo est in monasterio aliqua occasio proxima et moralis peccandi, quae non possit manendo in tali religione vitari, qui casus non est moralis. Facilius posset excogitari casus in quo ministeria et occupationes religionis, quamvis alias sanctae et perfectae, afferant tali personae occasiones cadendi, nec possit in tali religione permanere, quin paratus sit et expositus ad tales actiones exercendas, quando illi injunctum fuerit ; tunc enim non videtur improbabile, posse hanc obligationem intervenire ; sicut enim nemo potest tuta conscientia exercere officium, quod scit certo sibi esse periculum peccandi, ita videtur non posse retinere statum, in quo ad tale ofticium seu ministerium cum ftanto periculo cogendus est. Sed neque hocetiam est morale, sunt enim alia remedia ; alias frequentissime deberent omnes petere dispensationes ad relinquendos suos status. Aperiat ergo talis persona fragilitatem suam, et periculum Praelatis suis, ut hujusmodi occasionem removeant, quod moraliter semper facere possunt et debent. quia non desunt in religione, praesertim perfecta et bene instituta, occupationes variae, in quibus possit religiosus sine periculo occupari, si ipse etiam, ex parte sua, quam potest et debet diligentiam adhibeat. Non est ergo absolute imponenda talis obligatio; sub disjunctione tamen neganda non est in praedicto casu, id est, vel ad procurandum remedium, et adhibendam ex parte sua omnem diligentiam necessariam, ut religiose vivat justa suam professionem, vel certe ad procurandam dispensationem transeundi ad alium statum ubi careat illo periculo, sive in reliquis observantiis laxior sit, sive aequalis, vel strictior.
On this page