Caput 10
Caput 10
Quousque ex vi juris communis liceat trasnsitus ad religionem perfectiorem.
1. Objectio quaedam difficilis. — Ad hanc quaestionem, quae initio capitis 8 secundo loco ponebatur, dico ex vi juris posse religiosum transire ad perfectiorem religionem, sine dispensatione, non tamen sine licentia Praelati, saltem petita. Haec assertio communis est Theologorum, cum D. Thoma, dict. q. 189, art. 8; et Canonistarum, in cap. Sane, et cap. Licet, de Regul., ex quibus juribus hoc sufficicnter probatur. Est autem, in hac assertione, et in illo jure, perfectior religio intelligenda modo explicato in praecedenti capite ; nam ibi ostendimus illud esse consentaneum juri communi, tam quoad hoc, ut excessus debeat esse simpliciter in statu perfectionis, et non necessario in austeritate exteriori, quam quoad hoc ut talis excessus attendi debeat secundum actualem statum et obscrvantiam, non juxta regulam secundum se. Habet autem locum posita assertio in omnibus religiosis, tam clericis quam laicis, etiam illis qui conversi dicuntur, quia si sunt professi, veri etiam religiosi sunt, et in eis procedunt rationes factae, et probat optime c. Noa est, de Regul., ibi, monachos vel conversos ; idemque est de monialibus cum proportione, ut habetur ex Concilio Triburiensi If, q. 4, cap. 1. Propter clausuram autem nunc indigebunt licentia ad eseundum de monasterio. Solet autem dubitari de oblatis vel conversis, qui professionem non emittunt, an habeant hanclicentiam transeundi adarctioremreligionem ; nam Gloss.. in cap. Ut lex, 21, q. 1, negat illis hanc facultatem, quia sunt veluti scrvi monasterii, et eamsequitur Panormitanus, in dicto cap. Non est. Sed mihi non probatur eorum sententia, quia hi oblati non efficiuntur servi monasterii, nec per oblationem aut contractum cum monasterio initum redduntur inhabiles ad profitendam religionem. Pro- prie enim dici non possunt transire ab una religione ad aliam, quia religiosi non sunt, sed ex non religiosisfierireligiosos, quod omnibus per selicet. Neque oblatio simplex priori monasterio facta excludit conditionem illam melioris frugis, alias non esset rationabilis oblalio, cum principaliter ad Dei obsequium et animae salutem ordinetur; non ergo dcebet majus bonum impedire, Et ita sentit Archidiaconus, in dicto c. Ut lex; et Gregorius Lopez, in leg. 9, tit. 7, partit. 1. Imo probabile existimo, ad emittendam veram professionem religiosam, posse ad quamcumque religionem transire, quia ille est simpliciter status perfectionis, et ita fit transitus ad meliorcm sta - tum, et non invenio jus aliquod illud prohibens, aut irritans professionem a tali persona factam, neque etiam ex natura rei video cur male fiat, si revera ex intentione majoris perfectionis fiat. Videantur supra dicta de ingressu religionis.
2. Superest vero objectio circa assertionem positam, ex decreto Urbani Papae, in c. Manzdatts, 19, q. 3, prohibentis ne quis Canonicus regulaiiter professus monachus fiat, cum tamen constet monachorum professionem esse arctiorem, quam sit canonicorum regularium, ut expresse dicitur in cap. Quod Dei timore, de Statu monachorum. Hanc objectionem tangit D. Thomas supra, ad 2. Et primo dicit decretum illud esse inteiligendum de monachis consideratis sccundum statum quem ex prima institutione habebant ; nam erant laici, et non clerici ; et quia Canomei regulares directe ordinantur ad divina ministeria , ct sunt religiosi clerici ex vi sui instituti, ideo prohibentur transire ad monachos, etiam arctiores, quia, licet ex hac parte viderentur ascendere, ex alia nobiliori descenderent a statu sacri ministerii ad laicorum statum. Secundo addit D. Thomas, quod si monachi essent laiei, licitum esset transire ab statu monachorum ad statum Canonicorum regularium, juxta illud Hieronymi, Epist. 4 ad Rusticum: Sic vive in monasterio, ut clericus esse merearis. Tertio denique dicit nunc licitum esse Canonico regulari ad monachatum transire, petita Superioris licentia, quia jam monachi sacerdotes sunt, et divinis ministeriis inserviunt, et alias in arctitudine superant.
3. Sed in his omnibus dictis D. Thoma est nonnulla difficultas, et imprimis circa textus expositionem difficile ereditu est, ibi esse sermonem juxta antiquum ritum monachorum, quando non ordinabantur, quia illud decre- tum est Urbani II, qui floruit post annum 1180, quando jam monachi, tam Benedictini, quam Carthusiani, et alii, frequenter ordinabantur; nam a tempore D. Gregorii videtur haec coasuetudo introducta, ut infra, in tract. 9, lib. 1, c. 7, n. 2, dicam. Deinde, hoc etiam admisso, videtur difficilis D. Thomae sententia, quia propter ordinationem non videtur debuisse impediri, quominus Canoniens regularis monachus fieri possit ; alias nec clericus saecularis deberet permitti monachus fieri, quod est talsum, et contra jura, cap. Zicet, de Regularib., cum similibus, ut supra tractatum est; et sequela patet, quia etiam clericus saecularis non debet transire ad statum laicorum. Quod si respondeatur illum non esse in statu perfectionis, et ideo posse ad illum transire, non obstante clericatu, instabimus etiam Canonicum regularem non esse in statu majoris perfectionis, ac proinde non esse propter clericatum impediendum, quominus ad illum transire possit. Eo vel maxime quod, licet monachi non essent clerici, ex vi institutinon omnino prohibebantur esse, unde status ille de se erat indifferens clericis et laicis; ergo, licet Canonicus regularis ad illum transiret , non propterea assumeret statum repugnantem clericatui , nec privaretur fructu quem ex ministerio sacro habere posset; cur ergo illi prohibitus est ascensus ad majorem perfectüonem.
4. Hinc etiam difficile est secundum dictum D. Thomae, quod monachi laici possent transire ad Canonicos regulares ; sequitur enim iude monachum laicum religionis arctioris, vere professum, et obnoxium rigori regulae, posse transire ad Canonicos regulares, vel ad laxiorem religionem, si recipiatur ad gradum clericorum, seu eorum qui ad chorum deputantur. Consequens videtur plane absurdum, quia rationes factae in praecedenti capite, et jura citata, aeque de omnibus religiosis, tam clericis, quam laicis, probaut. Nam clericatus per se non pertinet ad perfectionem, neque illam confert, licet eam suo modo postulet ; ergo non est licitum deserere statum majoris perfectionis sine sacerdotio, propter statum minus perfectum cum sacerdotio. Responderi potest, supposito statu perfectionis, etiamsi in aliis observantiis minus strictus sit, eo ipso quod illi ex proprio instituto conjungitur sacrum altaris ministerium, constitui statum simpliciter perfectiorem quam sit monachatus laicorum , quantumvis strictus sit. Sed hoc profecto incredibile est, presertim quan- do uterque status ad eumdem finem vitae coniemplativae tendit, et in eo sistit, ut de Canonicis regularibus D. Thomas supponit, et de primava institutione monachorum certum cst. Nam, licet ad hunc finem multum con - ferant sacra illa ministeria, quae sunt propria clericorum, tamen in ordine ad propriam perfectionem obtinendam , possunt multo plus conferre diuturnae vigiliae, et contemplationes, et obedientiae, humilitatis, et paenitentiue opera; ergo, pensatis omnibus, potest esse monachatus laicorum ex vi status perfectior quam religio Canonicorum. Neque oppositum suadent verba Hieronymi, quae D. Thomas affert ; nam in eis solum docet Hieronymus monachum non debere affectare clericatum, sed vitam quae clericatum mereatur. Unde non fit, esse meliorem statum clericatus quam statum laici, quando alias non habet tot media ad perfectionem assequendam. Alias dicendum esset antiquos illos sanctissimos monachos, Benedictum, Paulum Antonium, Pachomium, et similes, ex vi status non fuisse professos majorem perfectionem quam Canonicos religiosos.
5. Circa primam difficultatem num. 3 propositam, Sylvester, Eeligio, 4, n. 8, sentit illud decretum esse fundatum in communi jure, quod non licet transire a religione magis perfecta ad minus perfectam, etiamsi haec arctior sit; et ita inde sumit argumentum contra opinionem Canonistarum , c. praeced., a num. 17, tractatam. Sed difticile est credere religionem clericorum, ex eo solum quod clericorum est, csse magis perfectam quacumque religione monachorum laicorum , etiamsi arctissima , et tam in austeritate , quam in cortemplatione et clausura vel solitudine perfectissima fit, ut objectiones factae declarant. Et ideo addi posset Canonicos regulares, tempore Urbani IF, non fuisse peofessos laxiorem, vitam quam monachi tunc etiam servarcnt; unde enim potest contrarium constare? nam, licet regula D. Augustini, quam Canonici regulares profitentur , per se non sit nimis austera, vel stricta, capax tamen est cujuscumque rigoris et austeritatis, quam unaquaeque religio per suas constitutiones et observantias addere potest; sic enim Praedicatorum religio, quamvis Augustini regulam profiteatur, satis arcta religio est, et in Lusitania, Canonicorum regularium observantia, praesertim in hoc insigni Conimbricensi coenobio Sanctae Crucis , satis arcta censetur propter rigorosam clausuram, et exercitium vitae contemplativae, praesertim in choro et divinis officiis ; sic igitur fieri potuit ut, tempore Urbani II, eorum professio non fuerit aestimata laxior quam monachorum, prout communiter tunc vivebant ; nondum enim tunc Mendicantium ordines, ut nunc sunt in Ecclesia Romana approbati, inceperant. Et quamvis Carthusiensium ordo paulo ante Urbanum Il, sub Victore IIT, aut Gregorio VII, incepisse videatur , fortasse sub illo decreto com prehensa non est, quia sub generali clausula non videtur tam specialis casus comprehendi, qui semper solet a similibus legibus a Pontificibus excipi. Vel fortasse ille ordo nondum natus erat, nam multi putant ab ipsomet Urbano, tam Carthusiensem, quam Cisterciensem ordinem fuisse confirmatum, Platina in ejus vita ita referente.
6. Sed haec sicut nor facile expugnari possunt, ita plane incerta sunt, et nullo fere fundamento nituntur, et ideo D. Thomas, ne divinare videretur, aliquid in illis statibus monachorum et Canonicorum consideravit per se illis conveniens, in quo illam prohibitionem fundaret, sive monachorum vita arctior esse supponatur, sive non. Potest enim Pontifex, ut infra videbimus, propter commune bonum prohibere transitum unius religionis ad aliam, etiam arctiorem vel perfectiorem, quia bonum commune praefertur privato, et quia per hoc in rigore non impedlitur spiritualis profectus singularum personarum , quia, licet status ipse non obliget ad majorem perfectionem, nunquam tamen illam excludit, nec de se impedit quominus unusquisque possit proficere quantum cum divina gratia velit ; et praeterea, si in particulari casu aliud expediat , semper est locus recurrendi ad Pontificem, ut legitime fiat. Unde talis prohibitio (quod valde notandum est pro omni simili) non est nisi reservatio quaedam facultatis necessariae ad hujusmodi trausitum. Nam, ut capite praecedenti, n. 4, dixi, ratio postulat ut non Bat sine licentia Praelati; cum ergo Pontifex sit supremus Praelatus omnium relizionum, potest hanc facultatem sibi reservare, quando expedire judicaverit; hoc autem facit per similem prohibitionem, nam, licet absolute fiat, semper includit tacitam conditionem, Sine facultate mea.
7. Duo ergo consideranda sunt in statu Canonicorum regularium: unum est, quod ex genere suo, qnatenus est religio Clericorum, perfectior est quam religio monachorum , quod plane supponit D. Thomas, loco citato, et nos tractatu sequenti, cap. 7, ex professo ostendemus ; aliud est, quod ille status per se ac principaliter ordinatur ad ea quae aguntur in divinis mysteriis; igitur propter honorem et dignitatem tanti muneris et ministerii, supposita sufticienti perfectione illius status , ct excellentia quam ex suo genere habet, merito potuit Pontifex illum transitum prohibere. Neque obstant quae in contrarium objiciuntur ; nam respiciunt tantum privatas et ct particulares rationes, et ita facile solvuntur ex dietis.
8. An sufficiat licentia Pralati ad transitum de Canonicis regularibus ad monachos, ez ci juris commumis. — Sunt autem qui existimant, non obstante illa prohibitione, potuisse Canonicum regglarem transire ad arctiorem religionem monachorum, de licentia sui Praelati, quod est probabile, si intelligatur de licentia obtenta, ut ibi Gratianus sentit; ubi etiam videri potest Glossa, et Archidiaconus, et Joannes Andreas, in cap. Sane, de Regular. Sed fortasse probabilius est ex vi illius textus, non potuisse fieri sine licentia Pontificis, tum quia prohibitio est valde absoluta, et per verba rigorosa, Mandamus et universaliter interdicimus , etc. ; tum etiam, quia addit exceptionem , JVis? publice lapsus fuerit, quae firmat regulam in contrarium, maxime cum in co etiam casu non posset Canonicus fieri monachus, nisi ex voluntate sui Preelati, cui conceditur illa facultas, ut possit in poenam publici lapsus illum transitum concedere ; ergo extra illum casum non posset id concedere ex vi illius juris. Sed jam illud jus revocatum est, vel moderatum, ut mox explicabimus , et ideo non obstat conclusioni positae in n. 1.
9. In dubio secundo petitur, an monachus laicus arctioris professionis possit transire ad Canonicos regulares, et intelligitur dubium, si in gradu clericorum recipiatur ; nam ctiam in religione clericerum regularium sunt fratres laici professi, de quibus non potest esse controversia, quia certum est ad illorum statum non esse licitum transitum, quia in laicali gradu est aequalitas, et in arctitudine vitae supponitur excessus in monachali religione. De transitu vero ad clericalem gradum D. Thomas significat esse licitum ; et idem affirmat Turrecremata, dicto cap. JVullus, q. 5, concl. 3, quae sichabet: Monachi laici possunt transire ad ordinem Canonicorum propter altitudinem et excellentiasn actuum ad quos ordines sacri constituti sunt. Idem tenet Navarrus, comment. 4, de Regul., n.2et 4.Qui auctores videntur loqui de monachis laicis prout nunc sunt communiter in religionibus monachorum, et ex sententia D. Thomae videtur sequi a paritate rationis ; idemque sequitur ex opinione Sylvestri, n. 5, supra recitata, quod status clericorum simpliciter perfectior sit. 10. Posset tamen aliquis respondere non esse eamdem rationem de monachis laicis prout nunc sunt, et prout olim erant, quia olim ipsi efficiebant principaliter totum corpus religionis, et ita tota perfectio illius status ex capacitate illorum mensurabatur ; jam vero nunc religiones etiam monachales praecipue constant ex clericis, et ad eorum ministeria destinantur, et ita jam habent totam perfectionem religionis clericalis, et juxta illam perfectionem judicandum est de illo statu quoad omnes personas ejus, etiamsi quaedam, quae sunt veluti membra minus principalia, ad ordines non destinentur ; nam hoc accidentarium est ; et ideo non est judicandum de illis secundum personalem conditionem, sed secundum totius corporis perfectionem. Quae differentia est utcumque probabilis, non tamen satisfacit , quia status perfectionis respectu uniuscujusque non est considerandus quasi per denominationem exirinsecam, ex concomitantia aliorum, sed ex modo intrinsecae professionis et obligationis ; illa autem persona ex vi sui status terminantur ad functiones laicorum , neque possunt jure ordinario ultra progredi. Imo haec limitatio major in illis est, quam in antiquis monachis ; nam antiqui, licet per se non tenderent ad ministeria ordinum, non tamen ex vi status ab ordinibus suscipiendis positive excludebantur, sed arbitrio Episcopi et Abbatis, juxta personae dignitatem , monasterii, vel Ecclesiae necessitatem, ordinari poterant. ad quod alludit Hieronymus dicens: Sic vive in monasterio, ut clericus esse anerearis. Nunc autem positive excluduntur monachi laici ab omni spe et cogitatione ordinum ; neque alicui conceduntur nisi rarissime, et ex privilegio extraordinario. Quapropter consequenter loquendo justa illam sententiam censeo idem esse dicendum de his monacbhis laicis, quantum est ex vi juris communis, quod nunc consideramus.
11. Mihi tamen diflicile est hoc admittere. Et imprimis non video id sequi ex dicto c. Mandamus ; nam, licet Pontifex prohibeat transitum ab una religione in aliam, non propterea tit consequens ut concedat contrarium transitum alterius in istam; ut, licet esset prohibitus transitus a religione Praedicatorum ad Carthusiauos, non sequeretur esse Carthusianis permissum transitum ad Praedicatores, et sic de aliis. Et ratio est, quia saepe fit illa prohibitio propter aequalitatem, saepe propter dubium, et frequenter ad tollendas contentiones vel occasiones instabilitatis, etiamsireligio ad quam transitus prohibetur perfectior sit, quod ita in praesenti factum esse probabile est, ut supra declaravi; secluso autem hoc jure, ex nullo alio probari potest hoc esse licitum, quia nullibi est positive concessum; quin potius in c. Zicet, de Regular., absolute prohibentur monachi transire ad laxiorem ordinem, neque ex parte monachorum distinguitur inter laicos et clericos, neque ex parte laxioris religionis fit distinctiointer religionem Canonicorum, et monachorum; ubi autem lex non distinguit, nec non distinguere debemus, juxta doctrinam Bartoli, in leg. unica, Cod. Quorum legatorum, et Jasonis, inleg. Triticum, ff. de Verborum obligationibus, numero 6. Praesertim quando ratio non cogit, nec favet, ut est in praesenti, supposito illo principio, quod status monachi laici non solum austerior, sed etiam arctior simpliciter, id est, perfectior esse potest quam status religiosi per se clerici, quod principium videtur satis probatum in objectionibus factis ; propter quae hanc partem censeo veriorem de jure communi, et per sese valde convenientem ad pacem et quietem laicorum monachorum. Nam si hoc titulo liceret illis religionem clericorum appetere et postulare sub titulo majoris perfectionis, magna occasio illis daretur ambiendi clericalem dignitatem, et fugiendi sui status austeritatem et humilitatem. Multum autem in suo statu stabilientur, si intelligant in ordine ad veram perfectionem animae coram Deo obtinendam, suum statum excedere posse etiam statum eorum, qui ad sacra ministeria per se ordinantur, quamvis illi superent in dignitate, et in aliquorum operum exccellentia; et hoc magis explicabimus infra tractando de juribus specialibus, quae habent religiones quoad hanc partem.
12. Arguitur de secunda parte assertionis initio capitis posita. — Circa tertiam D. Thomae propositionem est tertia dubitatio, pertinens ad alteram partem nostrae assertionis, an sufficiat ad hunc transitum petita licentia et non obtenta. Et ratio dubitandi est, quia D. Thomas solum dicit peti!a licentia, nihilque amplius declarat. Textus autem, quem citat, videtur postulare licentiam obtentam. Nam verba c. Statuinus, 19, q. 3, sunt, Sine Patris et totlius congregationis permissione recedere ; vel, ut alia littera habct, Sine Patris totius congregationis permissione; ergo requiritur consensus, vel Abbatis et capituli, vel saltem Abbatis. Alii in hoc distinguunt inter forum conscientiae, et externum, et dicunt iu foro conscientia necessariam esse liccntiam obtentam a Fraelato, quia fit illi injuria recedendo ab obedientia illi promissa, co invito, et ita locutum fuisse Urbanum II. In exteriori autem foro dicunt sufficere licentiam petitam et non obtenftam, juxta determinationem Innocentii III, in c. Licet, de Regular.
13. Sed haec sententia licet ab aliquibus referatur, a nullo auctore classico defenditur, neque est probabilis, neque ad mentem Urbaui. Primum patet ex supra dictis, quia secluso jure positivo, licitum est transire ad arctiorem religionem renucnte Praelato, in quo illi non fit injuria, ut ibi explicatum est; ergo in foro conscientiae non est necessaria licentia obtenta. Innocentius autem III espresse etiam id concedit in foro conscientise: Postquam, inquit, a Praelato suo licentiam postulaverit, ea lege privata absolutus, libere potest sanctioris vite propositun adimplere, non obstante prolerva indiscreti contradictione Pralati. Non diceretur autem vere absolutus ex lege privata, si haberet legem conscientiae ad id obligantem, nec esset liber ad transeundum, si absque peccato id facere non posset, quia id possumus quod jure possumus, maxime in locutionibus juris.
14. Secundum patet, quia Urbanus etiam in foro exteriori loquitur, dum subdit : Discedentem vero nullus Abbatum cel Episcoporum, uullus inonachorum sine communi litterarum cautione suscipiat. Unde ex viillius textus potius dici posset, Urbanum in foro exteriori postulasse licentiam obtentam, etiamsiin exteriori non sit necessaria, quia quando hictransitus fit contra judicium et voluntatem Praelati, non praesumitur fieri bono spiritu, sed ex animi levitate, et hanc expositionem insinuat Glossa ibi. Mihi tamen etiam non probatur, primum, quia in ipso textu expresse distincuitur, vel alicujus levitatis instinctu, vel districtioris religionis obtentu, nec verisimile est praesumpsisse Pontificem hujusmodi obtentum semper esse fictum, seu palliatum : hoc enim in universum non potest nisi temere judicari ; scimus enim D. Antonium dc Padua, ex Canonico regulari factum esse monachum, quod optimo fecisse spiritu, sine dubio credimus. Stante ergo illa lege, quod secundum illam necessarium erat in uno foro, erat etiam sine dubio in altero, neque in re adco perü- nente ad sanctitatem animae, convenienter sent illa duo sejungi.
5. Melius ergo alii distinguunt de duplici antiquo et novo, dicuntque exillo jure Urbani, quod antiquius est , necessariam fuisse licentiam petitam et obtentam ; postea vero jus illud temperatum essc ab Innocentio IIT, ut sufliciat petita, et non obtenta; atque ita successu temporis haec res multipliciter variata est. Nam Gregorius VIT, cum Concilio Educensi, in c. 1, 19, q. 3, non simphciter, sed cum quadam moderatione hunc transitum probibuit, dicens : Nulhus revocare, et ad monasticum habitum tralendum suscipere audeat, ut monachi fiant, etc. Ubi verbum illud revocare ettrahere energiam habet, et idco Glossa ibi inquit : Quidam Abbates vel monachi suis suggestionibus Cauonicos regulares ad monasteria pertrahebant, et ideo statuit Gregorius, etc. Ex vi ergo illius decreti non erat prohibitum Canonicum sponte ad monachatum venientem suscipere ; sed solum suggestionibus attrahere, et sic attractum suscipere ; fortasse enim circa hoc abusus aliquis monachor um percrebuerat. Postea vero Urbanus II, quia fortasse illud remedium non fuerat sufliciens, absolutam fecit prohibiionem, cum sola exceptione publici lapsus, ut explicatum est. Quia vero illa videbatur nimia restrictio, idem Urbanus illam moderatus est, requirens tamen semper consensum Praelati; quia vero hoc privilegio abuti poterant Praelati , ideo Innocentius IHI (ut in ratione sua ipse insinuat) abstulit necessitatem licentiae obtentae, et petitam suflicere voluit.
16. Atque haec sententia verissima est quoad hanc partem, scilicet, quod nunc hoc jus vigeat, et servandum sit ; ad concordiam autem jurium, intelligi potest Innocentium non derogasse, sed declarasse decretum Urbani. Nam quod Urbanus ait, sine permissione, intelligi debuit, vel concessa, vel debita; nam si injuste negetur, non debet impedire jus subditi, nec spiritualem profectum ejus, quia fraus et injuria nulli patrocinari debet. Ita ergo lex Innocentii quoad hanc partem haberi potest magis ut declarativa quam ut constitutiva, quod ipse indicat dicens, hoc fuisse concessum, ne quis ex temcritate vel levitate transferatur, non vero ut ei facultas denegetur, qui vere frugem melioris vitae intendit; et infra dicit, Praelato indiscrete necante facultatem, subditum manere liberum, non ex sua lege canonica, sed ex privata lege Spiritus Sancti, quod non diceret Innocentius, si intelligeret talem inspirationem esse contra praeceptum Pontificis Urbani ; nam idemmet Iunocentius, in c. Nisi cum pridem, de kenuntiatione, legem privatam, quae est contra obedientiam Ecclesiae, non esse credendam esse ab Spiritu Sancto, nec dare homini libertatem sinc licentia sui Praelati, quod secundum legem ordinariam, ut loquimur, certissimum est. Denique hoc confirmat c. Saae, de Regular., quod est Alexandri III, qui Innocentium antecessit, et tamen in eo confirmat similem translationem sine consensu Praelati factam, quod est signum, etiam ante Innocentium legem Urbani non obligasse cum tanto rigore; est ergo probabile licentiam obtentam, etiam ex illo jure antiquo, non fuisse necessariam; sed de illo cap. Sane plura statim. :
17. Obligatio pelendi licentiam ad transitum gracis est.—Quarto, dubitari potest circa asserlionem positam, quam pnecessaria sit facultas petita, in quo certum est esse necessariam ex praecepto obligante sub mortali culpa; in hoc conveniunt omnes doctores infra citandi, et probabile est esse hanc obhcationem ex lege natura, supposito hoc statu ; tamen multo est certior es lege ecclesiastica in decretis citatis; nam Iunocentius ait : Sicut subditus a Prelato debet trauseuadi liceutiam posiulare, ne Lomum obedwntie contemuere videatur, ita Pralatus debet illam indulgere, eic. Ubi verbum debet, licet non sit nimis rigorosum, tamen juxta contextum, ex capacitate materiae, satis indicat obligationem in conscientia, quam esse gravem, et ipsa etiam materia, et ratio subjuncta satis indicat, ne obedientiam contemnere videatur, hoc enim valde necessarium et gravissimum est in statu religioso. Denique id constat ex illa aequiparatione, quae ibi fit inter subditum et Praelatum per idem verbum debet, quod in Praelato significat gravem obligationem ; nam sine dubio mortaliter peccat Praelatus, si sibi constet licentiam, nec temerc, nec de re incerta aut dubia pcti; quia injuriam facit subdito denegando illi jus suum, et quantum in se est impediendo meliorem statum, et praebendo occasionem scandal, vel infaniiae, si se invito subditus discedat; ergo ctiam in subdito indicat verbum illud gravem obligationem. Denique Urbanus usus est verbo statuinus, quod propriam legem significat, quam saltem in hac parte certum est non esse rcvocatam.
18. Violationem dicte obligationis irritave transitwn, arguitur ex textu.—Dbifficultas vero est, an petitio hujus licentiae sit ita necessaria ut sit de substantia et valore actus; videtur enim ita esse ex dictis decretis Urbani; nam in cap. Mandamus, 19, q. 3, praecipit ut Canonicus regularis, si contra suam legem monachatum profiteatur, ad ordinem Canonicorum redeat, et cucullam memorialem deferat, non quia sit monachus, inquit ibi Glossa, sed ratione prioris maleficii. Si enim vere esset monachus, non deturbaretur a suo monachatu, sed aliter puniretur propter illud crimen. Inu cap. autem Statuimus, licet mitiget prohibitionem transitus, concedendo illum cum debita facultate, tamen quoad trauseuntes indebite non mitigat poenam, neque irritationem. Ergo ex vi illarum legum est irritus hic transitus sine licentia factus. Ergo etiam nunc irritus est. Probatur consequentia, quia Innocentius HI quoad hoc non immutavit hanc legem: nam, licet daremus moderatum fuisse illam quantum ad necessitatem consensus Praelati,si fortasse ex vi decreti Urbani esset necessarius, tamen quoad necessitatem licentiae petitae integram illam reliquit; ergo, sicut antea erat ita necessaria ut omissio illius irritaret actum, ita etiam nunc. Confirmari hoc potest ex vulgari regula, quod quae contra legem fiunt, debent pro infectis haberi, hegul. 64, in 6, et leg. Von dubium , Codic. de Legibus. Quod maxime verum habet, quando peccatur in forma praescripta ad faciendum actum; sic enim forma praescripta in hujusmodi transitu est, ut fiat petita licentia.
19. Est igitur prima sententia simpliciter affirmans petitionem licentiae esse de substantia hujus actus. Ita tenet Panormitanus, in dicto c. Licet, n. 10, et lib. 1 Consil., consil. 035, dicit esse communem opinionem Hostiensis, Joannis Andreae, et Modernorum; citat Gloss. in c. Zntellerimus, de AEtate et qualitate, quae varias opiniones refert, et tandem in hanc partem inclinat, quod monachus sic translatus revocandus est, indicans transitum fuisse nullum. Citat etiam Gloss., in c. Cum singula, S Prohibemus , verb. Canonice de Praebend., in 6. Sed illa solum dicit, ad hunc transitum suflicere licentiam Praelati re- quirere, celiam si non obtineatur. Denique citat Giossam in dicto c. Mandamus, quae expresse dicit regularem Canonicum sic translatum non esse monachum; loquitur tamen juxta illud jus antiquum. Videtur tamen posse illud jus confirmari ex dicto cap. Intellevimus, de 4Etate et qualitate, quod est Innocentii IT, et tamen in eo allegatur jus illud tanquam obligans et habens effectum illo tempore; ergo eiam nunc camdem vim habct, nam post Iunocentium revocatum non est. Addit rationem Panormitan., quia necessitas petitae licentiae imposita est, ne bonum obedientiae contemni videatur; ergo si sine tali licentia discedit, praesumitur contemnere bonum obedientiae ; ergo non potest dici quod instinctu Spiritus Sancti transierit; ergo non est validus transitus.
20. Secunda sententia distinctione ulitur. Nam in Canonicis regularibus censetur transitus ad monachatum nullus, si fiat sinc licentia petita; non vero in quolibet alio transitu, vel Canonicorum regularium inter sc, vel monachorum inter se, vel monachorum ad Canonicos regulares. Sunt enim etiam inter ipsos diversi modi religionum, vel familiarum militantium sub diversis Generalibus et constituiionibus, quarum una est arctior alia, et similter potest esse aliqua regularis Canonica strictior aliquo monachatu; ita ergo potest intelligi transiius, et monachi ad strictiorem monacha - tum, ut per se constat, et ad statum strictiorenr Canonici regularis, et Canonici etiam regularis ad Canonicatum strictiorem. Dicit ergo haec opinio omnem hujusmodi transitum factum absque petita lcentia validum esse, eiiamsl peccaminose fiat. Haec opinio potest tribui Joanni Calderino, qui, ut refert Panormitanus, distinctione usus est, sed revera erat alia ejus distinctio : nam omnem transitum hujusmodi a monasierio privilegiato quoad hanc partem, dicebat esse invalidum; si autem monasterium, a quo fit transitus, non est privilegiatum, dixit esse validum; et fundamentum illius erat, quia privilegium aliquid debet operari. Quae ratio, ut bene advertit Paludanus, generatim sumpta non convincit, nam posset privilegium alium effectum opcrari. Considerandus ergo est tenor privilegii. Nam, si illud non solum prohibeat, sed ctiam irritet transitum factum sine licentia petita, tunc illud operabitur, et revocari poterit sic translatus; si autem privilegium non fecerit hujusmodi, nihil confert ad hunc effectum, sed alium operabitur secundum tenorem suum ; quod si fortasse Calderinus non est locutus de privilegio privato, sed de inserto in corpore juris, sic coincidit ejus distinctio cum superiori, quia in jure non inveniuus hoc privilegium concessum nisi Canonicis recularibus in praedictis decretis, licet Glossa, in c. Licet, de Regular., indicet simile concessum csse Cisterciensibus, in c. JVon est, de Regular., quod ex illo non satis colligitur, ut infra videbimus. Esto vero sit aliquod tale privilegium, prout commemorat Innocentius, in dicto c. Licet, idem erit de illo judicium. 21. Ratio ergo illius distinctionis est, quia transitus Canonici regularis ad monachatum ssine licentia sui Praelati, erat pullus ex vi decreti Urbani IT; sed Innocentius III non revocavit vel declaravit illud decretum, nisi quoad hoc, ut sufliciat licentia petita, et non obtenta; ergo quoad reliqua omnia manet prius decretum in sua vi; est ergo irritans, sicut antea erat, et eadem ratio procedit de quacumque religione, qua simile privilegium habebat ante declarationem Innocenti IlT, nam ipse de omnibus espresse, et eodem modo loquitur; in aliis vero, in quibus facta non fuerat talis irritatio, cessat haec ratio, quia Innocentius, in dicto c. Zicet, solum prohibet transitum sine licentia petita, non vero addit clausulam irritandi, neque post illam legem est alia edita in jure communi, quae illam addat; ergo non est unde illa professio sit irrita, quae ratio recte probat hanc posteriorem partem, sed prior non suffticienter probatur.
22. Unde est tertia sententia, quae mihi magis probatur, negans generaliter petitionem licentiae esse de substantia actus, idcoque professionem esse validam, si certum sit factam esse in religione perfectiore, etiam si transitus ad illam factus fuerit absque licentia petita. Ita tenet Glossa, in c. Sane, et in c. Licet, de Regularibus, et Abbas antiquus, Gofredus, et Ancharanus, quos Panormitanus refert. Sequitur Sylvester, verb. Beligio, 4, n. 1, citans Archidiaconum, Vervetium, et Supplementum ; idem Turrecremata in c. Nullus, 19, q. 3, in sua q. 2. Ratio est, quia illa professio non est irrita ex natura rei, neque ex jure canonico; ergo nullo modo. Prima pars antecedentis constat ex dictis in capite praecdenti, nam ille transitus in substantia non est contra professionem priorem, cum sit juxta conditionem in illa inciusam; ergo ex natura rei non habet unde sit iuvah- dus, quia si quid peccatum fuit, solum fuit in modo, non tamen in justitia, et consequenter nec in substantia contractus. Secunda vero pars probatur, primo, quia haec irritatio non est facta ex vi capituli Zicct, ut Panormitanus vult, quia in eo textu nulium est verbum irritans, solum praecipitur subdito, ut licentiam petat, etc. Verba autem illa, quae expendit Panormitanus, ae bonum obedientie contemnere videatur, solum declarant rationem seu motivum talis praecepti, quod ad irritationcm nihil refert. Item, quia ex ratione Panormitani, solum sequitur peccare religiosum in modo illius transitus; inde tamen non sequitur, professionem postea factam in se non fuisse bonam, et ab Spiritu Sancto intentam, sepe enim Deus inspirat opus de se bonum, ct homo in exccutione ejus miscet aliquam mahtiam , qua non obstat quominus opus suum effectum et valorem habeat. Quin potius (quod notandum est propter aliquos modos loquendi Canonistarum), licet ex parte religiosi transitus fieret ex levitate, vel passione aliqua, si tamen revera fiat ad religionem arctiorem, validus est. Sicut est validum votum de materia licita, etiamsi ex parte voventis fiat modo illicito, qui modus non obstat quominus eftectus ipse possit esse intentus a Deo, qui, ut Augustinus dixit, novit permittendo mala exequi bona qua feri decrevit. Nec denique Innocentius, ponendo illud praceptum, dedit formam servandam in tali contractu, sed solum voluit illum ordinem servari propter reverentiam debitam Praelatis, ut verba rationis ejus satis declarant; nullum ergo est fundamentum irritationis in illo decreto; nec etiam post illud facta est in jure communi, nullibi enim esxtat in corpore juris. Quid vero de privatis privilegiis postea concessis sentiendum sit, infra dicam.
23. De antiquioribus vero decretis. quae solum de speciaiibpus religionibus loquuntur, primum dici pcotest, si quod fuit tale privilcgium concessum per ilia decreta, non postulasse tantum licentiam petitam, scd etiam obtentam, atque ita voluisse ut valor transitus, et recepiionis ex illo secutae, penderet ex consensu prioris Praelati, et ideo tinnocentium. aufercndo necessitatem hujus consensus, abstulisse etiam talem dependentiam, et consequenter irritationem, quia ablato fundamento aufcruntur reliqua; neque mens antiquorum Fontificum fuit, ut petitio licentiae esset noeccssaria nisi propter concessionem; nunc autem non est necessaria propter illum finem, sed solum propter subordinationem obedientise ; et ideo licet retenta sit quoad necessitatem novi praecepti, non vero, quoad necessitatem valoris actus; nam hanc solum habebat ratione consensus, et quatenus erat vija ad illum.
24. Deinde assero etiam in dictis decretis on inveniri hanc irritationem. Quod quidem de Canonicis regularibus videtur probari ex c. Sane, de Regular., ubi Alexander III praecipit non revecari Canonicum regularem, qui ad monachatum sine licentia transierat; et tamen tunc decretum Urbani non erat revocatum ab Innocentio III. Respondet Panormitanus illam fuisse dispensationem, quod coliigit ex illo verbo, remanere permittas. Sed non est verisimile, tum quia illa deciaratio habet vim legis semper servandae in simii casu; tum etiam quia solum fundatur in raione majoris religionis ; tum praeterea quia, si fuisset dispensatio, neque ille religiosus antea fuisset ibi cum bona conscientia, ut in textu supponi videtur, uec simpliciter relinquendus esset sine confirmatione vel iteratione professionis, si nulla fuerat. Verbum ergo permittas, ncque semper, neque in rigore sienificat idem quod dispenses, sed, non compellas ad contrarium; ita enim haec duo verba in illo textu opponuntur. Deinde probatur ex ipsis decretis Urbani II, nam in c. Mandamus, ubi absolute prohibuit hunc transitum, verisimile est irritasse etiam illum, quia revocationem transeuntis praecipit; at vero in c. Statuimus, in quo moderatur probibitionem, et concedit posse transitum fieri ex permissione Praelati, irritaonem etiam abstulisse videtur, quia non praecipit revocari eum, qui sine licentia transierit, sed solum addit: D scedentem nullus Abbutum vel Episcoporum siae communi ltterarum cautione suscipiat. Si autem suscipiatur cum effectu, non irritat receptionem vel protessionem, nec receptum rcvocari praecipit; ergo indicium est abstuiisse irritationem, quod fortasse indicium per se solum non convinceret, iamen junctum cum c2. Sane, magnam facit persuasionem.
95. Proaime dicta valent etiam quoad illos transitus qui n. 20 recensentur. — De transitu praeterea regularium Canonicorum vel clericorum inter se, ex laxiori ad strictiorem, nulla est specialis dispositio in jure illum prohibens, nedum irritans. Nec denique de monachis respectu strictioris reiigionis, sive aliorum monachorum, sive clericorum, talem probibitionem invenio in jure communi, quamvis eam referat Innocentius, in dicto c. Licet, ubi Glossa, verbo Monachis, refert cap. Ion est, de Regular.; scd ibi solum praecipit Alexander HII Praelatis Galliae, ue monachos, vel conversos Cisterciensis ordinis post professionem, sine licentia Abbatum suorum, per E piscopatus suos recipi nullatenus permittant. Quam probibitionem cum irritatione factam esse, ex fine textus, et ex ipso originali manifestum est. Tamen in citatis verbis nulia est mentio religionis arctioris, quare optime intelliguntur secundum commune jus, de transitu ad laxiorem vel aequalem, ut ibi Glossa sentit. Nam pro ratione reddit, quia non reperitur ordo arctior, quod non placet Hostiensi, quia Carthusia arctior est, etforsan, inquit, etiam alii, quos non empedit nominare. Unde ipse intelligit ibi esse datum privilegium Cisterciensibus, ut sine consensu Abbatis ad arctiorem transire non possint. Tamen ex Concilio Lateranensi, sub Alexandro lll, c. 6, colligimus priorem fuisse mentem Ponlificis, sic enim dicitur : Non est dubium, nec incerium, quomodo fratres religiosi Cisterciensis ordinis ea veligione praemineant et virtute, quod ex institutione patrum et praedecessorun nostrorum, hi, qui in eorum monasteris professionem faciuat , sinc licentia sui Abbatis prohibentur de claustro discedere , et discedenLes in aliis monasteriis non vecipi. Inde est, quod nos camdem institutionem, non solum amnicam religioni , sed ralioni consonam sollicite conservare colentes , unicersitati vestre mandamus, etc. Ex quibus verbis satis constat, Pontificem respexisse ad arctitudinem et perfectionem illius religionis, in qua fortasse tunc adeo vigebat disciplina et reformatio, ut Pontifex eo temporc nullam aliam existimaverit esse arctiorem. Quapropter, mutatis jam rebus, non credo ex vi illius textus esse prohibitum Cisterciensibus transitum ad arctiorem sine consensu Praelati. Unde idem Hostiensis, in c. Licet, non adducit illum textum, sed allusisse putat Innocentium ad quamdam decretalem antiquam, 53 qua libera, de Statu regularium, quae nunc non habetur in corpore juris, sed habetur in secunda collectione Decretalium Antonii Augustini, ejusque vcrba sunt : Apostolica auctoritate interdicimus ne quis cestros fralres clericos, sice laicos, post factam in monasterio vestro professionem absque vestra licentia suscipere audeat, vel tenere, quae verba magis generalia sunt; tamen mihi non constat an illud privilegium suam vim retineat, cum a corpore juris rejectum sit, vel fortasse ideo fuit omissum, quia idem reputatum est cum c. Sane, et ideo juxta tenorem illius erit intelligendum.
26. Concluditur valere transitum, etiamsi licentia petatur post discessum a priori monasterio. —Sic igitur concluditur petitam licentiam esse necessariam ut actus recte fiat, non tamen ut valide fiat ex vi juris communis; unde fit religiosum sic translatum, et jam receptum in alio monasterio arctiori, non esse revocandum., quod est manifestum, si in alio monasterio professionem jam emisit, quia est valida, et consequenter obligat et revocat priorem. Si autem tantum ad habitum receptus sit, posset esse major dubitatio, quia adhuc est sub obedientia alterius Praelati, et indebito modo ab illa recessit ; ergo potest revocari. Nec satis esse videtur inde petere licentiam, ut, si negetur, jam compelli ad reditum non possit ; nam ubi jus requirit licentiam, non satis est illam petere post factum, sed debet peti a principio, ut ait Panormitanus, in dict. c. Zicet, n. 11, et in c. ultimo, de Excclesiis aedificandis, n. 7 et 8. Sed, licet hoc verum sit, ut actus recte fiat, ut in praesenti clare disponit dictum c. Zicet, si tamen transitus jam est factus, etiam quoad solam receptionem habitus, videtur sufficiens illam petere ad ibi permanendum, quia quod praetermissum fuit, accidentarium erat, et ideo satis esse videtur ut suppleatur eo modo quo fieri possit, non retractando prius factum, cum id nullius videatur esse utilitatis, quandoquidem ille potest redirc, statim post petitam licentiam, etiamsi non conccdatur. Quod masime verum habet, quando licentia in principio fuit praetermissa ex aliqua ratonabili et urgente causa, juxta doctrinam ejusdem Panormitani, in dicto cap. ult.
27. Limitatur, nisi sit dubium an alterum monasterium sit strictius. — Sed haec omnia intelligenda sunt, ut dixi, quando omnino indubitatum fuerit transitum fieri, velfactum esse ad strictiorem religionem. Nam ubi res dubia fuerit, nullo modo erit validus transitus sine licentia factus, quia tunc vel non solum est necessaria licentia petita, sed etiam concessa ; vel, si Praelatus noluerit eam concedere, non potest privari jure suo, priusquam res per Superiorem decidatur, juxta dictum capitulum Zicet, quia in dubio melior cst conditio possidentis ; quapropter, si, existente dubio, religiosus transeat sine licentia, revocandus cst, etiam post professionem alibi factam, ut proprium monasterium ad suam possessionem restituatur, et postea de dubio et controversia inter subditum et Pralatum agatur.
28. Ad quem speciet id dubium definire. — Solet autem quaeri ad quem pertineat illam litem definire; nam in textu solum dicitur: Superioris est judicium requirendum. Scd quisnam est iste Superior ? Quidam aiunt esse proximum Praelatum utriusque partis ; ita dicit Sylvester, Religio, 4, n. 1, cum Panormitano et Innocentio. Sed si hoc intelligant de proximo Superiore ejusdem religionis, ut verbi gratia, de Provinciali, si contentio erat cum Priore, vel de Generali, si dubium erat cum Provinciali, videtur sequi idem inconveniens quod Praelatus sit judex in causa sua, propter quod vitandum committitur hoc judicium Superiori, ut iidem auctores fatentur. Sequela patet, quia respectu omnium Praelatorum ejusdem religionis, illa causa est tanquam propria, quia nullus corum contendit pro commodo suae personae, sed pro jure et dignitate suae religionis. Unde illud dubium non versatur in rigere inter Pralatum et subditum, sed inter religiones, quae, scilicet, illarum arctior sit, et ideo verosimilius censeo hoc judicium reservari Superiori utriusque religionis, qui erit Pontifex, si religiones, vel altera earum sit exempta. Si vero essent monasteria eidem Episcopo subjecta, ad ipsum judicium pertinebit ; vel si fuerint monasteria diversarum dioecesum, ut in monasteriis moniahbus facile accidere potest, tunc per metropolitanum videtur lis dirimenda. Denique quoniam hoc ad forum externum spectat, ille Superior, ad quem pertinet alias causas judicare, inter illas duas religiones vel monasteria est jüdex in hoc dubio.
29. Resolutio prioris partis, ubi monasterium uni tantum Pralato subordinatur. — Ouinto dubitatur, a quo sit haec licentia postulanda, et quomodo. Respondetur ad priorem partem, ex vi juris communis satis esse postulare illam ab Abbate seu Praelato proprii monasterii. Probatur, tum quia jure communi tota potestas, in his qua ad talem domum pertinent, est apud illius Praelatum, ut supra visum est; tum etiam quia jura citata non amplius requirunt. Solum in dicto capit. Statuimus , videtur requiri licentia Patris et totius congregationis, ex quibus verbis aliqui colligunt necessarium esse ut licentia petatur ab Abbate cum conventu. Ita colligit Turrecremata ibi, qui ad hoc etiam ponderat alia verba ejusdem textus. sine com- muni litterarum cautione, putat cnim vocari communes litteras, quia dari debent a toto conventu. Sed hoc posterius parum cogit, quia non litterae vocantur communes, sed cautio, quae per litteras datur, dicitur communis, id est, usitata; vel dicitur communis non ex parte dantium litteras, sed eorum ad quos dantur. Priora autem verba non constat ita esse in originali, nam alia habent, Patris totius congregationis. Nihilominus si juxta illud jus requirebatur licentia obtenta, probabile est eo modo fuisse tunc necessarium concursum conventus ad talem licentiam, quod ad receptionem monachorum necessarium esse supra diximus ; tamen, juxta novum jus dicti c. Zicet, sine dubio sufficit a solo Praelato monasterii licentiam postulare. Probatur ex verbis ejusdem capituli Zicet: Subditus a Preelato debet licentiam postulare; probatur etiam ex ratione ejus, scilicet, ut bonum obedientiae non contemnatur ; nam obedientia exhibenda est Praelato, et ordinarie non pertinet ad totum conventum.
30. Idem putant aliqui etiam nwnc, ubi habentur Provinciales et Generales. — Difficultas vero est an nunc quando monasteria habent majores Praelatos universales, quibus graviora negotia reservantur, an teneatur subditus petere a Provinciali vel a Generali licentiam, quando juxta morem religionis haec causa illis reservata cst. Videtur enim non posse ad hoc obligari, quia jus commune tantum imponit illi onus petendi licentiam a Praelato suo proximo ; ergo si ille non dederit, vel distulerit responsum usque ad Provincialis vel Generalis consultationem, non tenetur expectare, quia jura particularia non possunt auferre libertatem jure communi concessam, nisi ad hoc speciali privilegio Pontificio munita sit religio; quae ratio videtur non improbabiliter partem hanc suadere ; et potest addi congruentia, quia cum haec licentia non petatur propter consensum Praelati, sed prop:er reverentiam ei debitam, non videtur pendere ex universaliori jurisdictione Provincialium aut Generalium, neque iillam postulare. Nihilominus oppositam censeo securiorem, et omnino servandam. Itaque ab illo Praelato petenda est facultas ad quem similia negotia secundum mores et statuta religionis pertinent. Ratio est, quia, supposita tali institutione, et limitatione jurisdictionis, proximus Praelatus quoad hoc negotium non est Praelatus, et idco petenda est licentia ab illo Praelato, qui in tali negotio jus Praelationis habet. Unde per hoc non derogatur juri communi, sed propter mutationem quae fit veluti ex parte materiae ipsummet commune jus applicatur diversis Praelatis, juxta varia instituta religionum ; nam in dicto c. Licet, non dicitur satis esse petere licentiam a Praelato conventuali, sed simpliciter a Praelato, quod est, juxta materiam subjectam, intelligendum de Praelato ad quem licentia illa pertinuerit ; et confirmatur ex ratione ejusdem textus, ne obedientia contemni videatur. Nam ad hoc necessarium est ut unicuique Praelato religionis servetur obedientia, in his quae ad ilum pertinent, juxta institutum rehgionis. Denique licentia haec non praecipitur postulari propter solam exteriorem caeremoniam, sed etiam ut intentio et zelus religiosi, qui mutationem appetit, possit prudenter examinari, et per judicium Superioris dirigi, quoad fieri possit. Et ideo monet Sylvester supra, et recte, mea sententia, si post petitam licentiam Praelatus differat responsum, donec dere cogitet et consulat, et a Deo etiam Iumen petat, subditum teneri ad expectandum convenienti tempore; ergo quamwvis consensus Praelati necessarius non sit, nihiiominus merito potest reservari haec licentia superiori Praelato, cujus judicium et consilium pluris aestimari solet; neque ilia mora debet subdito injuriosa vel onerosa videri, quia pro tam gravi negotio non potest esse nimia, et ipse tenetur, ut dixi, tempus sufliciens ad prudentem consultationem concedere, et in tali religione saltem per modum consultationis ille recursus judicatur morahter necessarius.
31. Resolutio posterioris partis hujus quinti dubii de servandis duobus modis in petenda Hcentia ed transitun.— Quomodo cioletur prior nodus, non petendo coram. — Atque ex his constat, quis modus servandus sit in hac facultate petenda, qui per haec verba explicatur in dicto c. Zicet : Debet cum humilitate et garitate licentiam postulare, id est, cum reverentia Superiori debita, et veram causam ac motivum suae deliberationis Praelato proponendo; nam primum pertinet ad humilitatem, secundum ad puritatem. Unde contra priorem conditionem raro peccabitur graviter, si duae conditiones serventur: una, ut licentia petatur ante omnem mutationem, seu egressum e monasterio; alia, ut ab eo Praelato, et modo quo justa institutum et morem religionis peti debet, postuletur. Solum in hoc dubitari potest, an sit necessarium semper Licentiam postulare intra monastcrium ad excusandam culpam gravem; ut, vcrbi gratia, si religiosus esset absens a monasterio cum legitima facultate, et inde petat facultatem per scriptum, an satisfaciat suae obligationi, ita ut si denegetur, possit tuta conscientia propositum suum exequi; videtur enim satisfecisse, quia etiam per litteras potest humihter et cum puritate postulare, et jus non postulat ut licentia petatur coram, seu in praesentia Praelati. Item quia si petenda sit a Provinciali, sufficit per litteras postulare, et si neget, vel etiamsi non respondeat (sentit Sylvester supra), non tenetur subditus amplius expectare. Item, quia supra, n. 26, diccbamus, qui jam receptus est in alio monastcrio, licet non servato debito ordine, satisfacere petendo licentiam per nuntium, vel per litteras ad profitendum; erso quod illi licet pracedente culpa, licebit aiteri per aliam occasionem, in qua culpa non praecessit. Nihilominus existimo, si Praelatus nolit esse contentus tali petitione licentiae, de se non sufficere, nec posse subditum sine culpa statim transire invito Praelato, sed teneri redire ad proprium monasterium, et inde debito modo ac ordine egredi, vel negotium tractare. Ratio est, quia ille modus petendi facultatem est contra jus quod Praelatus habet, ut subditus ad suam obedientiam, seu potestatem redeat. Item quia petendo illo modo facultatem videtur decipi et contemni Praelatus, et ita non satisfieri illi praecepto. Haec autem obligatio intelligitur per se loquendo , nam si grave aliquod periculum vel impedimentum timeretur, posset inde honestari, et sufficiens reputari petitio talis facultatis; et haec ratio locum babet quotiescumque rcs non est integra, sed status mutatio inchoata est, per receptionem alterius habitus; tunc enim non potest rea:tus fieri sine magno incommodo, et ideo existimo tunc in conscientia excusari, etiamsi culpa sua in eo statu se constituerit : sic ergo servanda est illa conditio, quoad fieri possit juxta oecurrentes circumstantias.
32. Quomodo violetur posterior non petendo ex sana intentione. — Altera vcro conditio, quae puritatem requirit in postulanda licentia, maxime violabitur, si quis fingat se procurare transitum ex affectu majoris perfectionis, cum revera ex alia humana causa moveatur, in qua deceptione non credo excusari culpam gravem ; quia si Praelatus totius eausie veram notitiam haberet, non teneretur petitam facultatem concedere; et ipso dene- cante juste, non posset subditus licite transire, quia tunc solum hoc licet, quando Praelatus injuste negat, ut diximus. Sicut ergo in petitione cujuscumque gratiae vel dispensationis necessaria est vera narratio, ne gratia fiat surreptitia , et nulla, ita in prasenti necesse est ut haec licentia cum puritate, id est, pura veritate petatur; alioquin talis licentia, etiam ut petita, erit surreptitia, et ideo non sufficiet ad excusandam culpam, quamvis non irritet actum postea subsecutum, quia talis licentia non est de substantia ejus, ut diximus numero vigesimo secundo.
On this page