Caput 11
Caput 11
An ex vi praedicti juris communis liceat transitus ad religionem aeque vel minus strictam.
CAPUT XI. AN EX VI PRAEDICTI JURIS COMMUNIS LICEAT TRANSITUS AD RELIGIONEM AEQUE VEL MINUS STRICTAM.
1. Responsio ad primam partem tituli , vequiri licentiam obtentam. — Ulterius vero inquirendum superest, de hoc transitu ex vi juris communis, ut loquimur, an possit Pralatus religionis, ex jure communi, dare facultatem transeundi ad religionem aequalem vel laxiorem. Quod ad primam partem attinet, certum est non posse transitum ad religionem aequalem fieri a religioso sine facullate non solum petita, sed etiam obtenta, quia ex natura rei hoc necessarium est, ut supra, c. 9, ostendi, et jus canonicum non id coneedit, quia solum de arctiore religione loquitur , quando vult licentiam petitam sufficere. Ex quo sequitur, necessarium esse hanc licentiam postulare ab illo Praelato, qui possit illam concedere , quia alias nihil operaretur licentia ab alio obtenta. Praeterea, indubitatum est posse Pontificem hanc licenliam dare, ut a fortiore constabit ex dicendis in sequenti dubio.
2. An possint illav dare Praelati infra Papam. — Resclutio affirmativa de Prelatis supra locales. — Solum ergo superest difficultas de Praelatis inferioribus, circa quod multi sentiunt posse Abbatem seu Praelatum relieionis hanc licentiam dare. Ita sentit Glossa, in c. Non est, de Regular., et in c. Cum singula, de Praebend., in 6. Sequitur Panormitanus, dict. c. Ion est, n. 6. Addit vero cautius esse habere dispensationem Episcopi, cum Innocent., in cap. finali, de Renuntiatione. Sed videtur nihil referre, considerato raesenti usu Ecclesiae, quod de Episcopo, vel de Praelato religionis habente jurisdictionem quasi Episcopalem loquamur. Nam si religiosi sunt exempti, Episcopus non potest talem licentiam dare, cum nullam in eos potestatem habeat, in his quae spectant ad ordinarium regimen eorum ; si vero loquamur de monasteris subjectis Episcopo, ipse ibi est quasi proprius Praelatus, et ideo eadem erit de illo ratio. Oportet tamen advertere in monasteriis virorum subditis Episcopis, dari proprium Praelatum regularem, scilicet Abbatem vel Priorem, ad quem comparatur Episcopus, sicut in religionibus exemptis comparatur Provincialis ad conventuales Praelatos. Omnes ergo tanquam manifestum supponunt Pralatum superiorem, id est, Episcopum, vel Provincialem, posse hanc licentiam dare respective. Raiio autem est, quia in hoc transitu duo sunt: unum est commutatio votorum, quatenus ad Deum obligant, et haec ordinaria potestate potest a quolibet fieri, ut tunc supponimus; aliud est alienatio et quasi abscissio cujusdam membri ab hoc corpore religioso; ergo quoad hoc habent etiam potestatem hujusmodi Praelati, quia hoc pertinet ad crdinarium regimen religionis , et nullibi invenitur Papae reservatum.
3. Discutitur an Praelati locales possint dictam licentiam dare. — Difüicultas vero est, an solus Abbas sine Episcopo, etiam si supponatur illi subjectus, vel nunc sine Generali aut Provinciali cui est subjectus, possit talem licentiam dare, et in hoc sensu videtur id neeare Innocentius, dicto c. ultimo, ce Renuntiatione, n. 2, citans cap. Qui cere, 16, q. 1, ubi dicitur monachos debere esse subjectos Episcopo, pcrmanentes in locis in quibus semel se Deo devoverunt. Panormitanus ergo non putat esse licentiam Episcopi necessariam, licet securius judicet illam postulare. Navarrus autem, comment. 4, de Hegular., n. 10, simpliciter affirmat sufficere licentiam Praelati minoris, per quem Abbatem et quemlibet alium Praelatum intelligit, justa quam opinionem consequenter dicendum est, in religionibus exemptis non requiri licentiam Provincialis ex vi juris communis. Praecipuum fundamentum sumitur ex c. Statuimts, 19, q. 3, ibi, sine Patris et tctius congregationis perinissione, etc., ex quo imprimis soium sumitur argumentum a contrario, et praeterea juxta illam lectionem Praelatus solus sine conventu non potest illam licentiam dare. Potest vero eadem sententia probari ex dicto cap. IVon est, de Regularib., ibi, sine licentia Abhatum suorum ; nam clare ibi supponitur cum licentia posse transire; ergo maxime ad aequalem. Verumtamen qui existimant ibi prohiberi transitum sine licentia ad quamcumque arctiorem, respondere possunt illud solum intelligi de transitu ad arctiorem, ut, scilicct, cum licentia Abbatis fieri possit, ad aliam vero non arctiorem nullo modo.
4. Quare non videtur haec sententia positive, ut sic dicam, satis ex jure convinci, quod etiam Navarrus sensit. Existimo tamen sufficiens fundamentum esse, quod non inveniatur in jure prohibitum Abbati, quominus possit hanc licentiam dare; atque adeo, co ipso quod non reservatur, esse concessam, quasi ordinario munere. Assumptum patet, quia in dicto c. Quvi cere, neque agitur de transitu ad aliam religionem, sed ad ministeria clericorum in Ecclesiis exercenda, quod tunc non permittebatur monachis, nisi jussu Episcoporum ; nec negatur monachos esse subjectos Abbatibus, quoad ea quae pertinent ad eorum jurisdictionem, licet affirmetur debere esse subjectos Episcopis. Ex quo ad summum sequitur, contradicente Episcopo, non posse Abbatem licentiam hanc dare, sicut r.ec potest localis Praelatus esemptus, contradicente Provinciali, illam darc, quia est superior Praelatus. Quod autem sit per se necessarium petere et obtinere licentiam ab Episcopo, inde non probatur, quia licet ipse superior sit, nihilominus Abbas habet suam ordinariam jurisdictionem.
2. Altera vero pars, seu illatio, nimirum si hoc non est prohibitum, esse concessum Abbati, probatur primo, quia supra osteusum est jure communi apud illum esse totam monasterii potestatem. Secundo declaratur in hunc modum, quia ad hanc licentiam non tam est necessaria potestas jurisdictionis , quam administrativa bonorum monasterii, ct quasi dominetiva in personas ejus. Haec autem potesias est in Praelato, vel solo, regulariter loquendo, vel simul cum conventu, in casibus in jure vel in regula expressis, ut supra ostensum est; ergo talis est potestas ad hanc facultatem concedendam. Major patet, quia ex vi commutationis votorum non est necessaria jurisdictio, cum sit in aequale, juxta receptam docirinam, vel, licet secundum quosdam necessaria sit, minima sufficit, vel solius confessoris. Ad reliquum autem sufficit ut religio cedat juri quod habet in talem personam. quod potest facere Praelatus per potestatem administrativam , quam a religione habet , et eodem modo potest cedere ohe- dientiae sibi et suis superioribus debitae ; ergo nihil aliud necessarium est. Unde existimo antiquos Abbates habuisse hanc potestatem etiam quando clerici non erant, nec propriam jurisdictionem ecclesiasticam habebant. Nunc vero crit in his Praelatis haec potestas, si per propriam regulam vel constitutiones non sit ablata ; facile enim id fieri potest , cum jus commune positive non resistat, sed solum non assistat, seu non prohibeat; et eadem ratione existimo posse facile Episcopos in monasteriis sibi subjectis hanc facultatem sibi reservare.
6. Ad calorem dictee licentie non eget Papa austa causa. — Explicandum solum superest an sit necessaria justa causa, ut talis facultas, vel valide, vel licite detur. In quo aliter de Summo Pontifice, aliter de inferioribus loquendum est; nam, si Summus Pontifex talem facultatem concedat, etiam sine causa, valida est, quia nullam involvit dispensationem in voto, sed meram commutationem in equale, quae, sine causa facta, valida est. Aliunde vero peculiaris obligatio personae ad talem religionem in particulari, est solum ex humana institutione, quae pendet ex voluntate Pontificis ; ergo si ipse illam auferat, vel licentiam det commutandi illam in aliam, factum tencbit, etiamsi absque causa fiat; nam dispensatio, in jure humano data a supremo principe, ctiam sine causa valida est. Dices, illud non tantum esse dispensari in jure, quatenus jus legem significat, sed esse tollere alicui jus suum, prout jus dominium et actionem significat, quia religio habet jus acquisitum et dominium in talem personam, quo privatur per translationem ejus. Quamvis autem hoc jus media institutione humana acquisitum sit, tamen postquam est acquisitum, non videtur posse a Pontifice auferri valide pro sua tantum voluntate sine justa causa, quia non est dominus omnium jurium relicionis, sed fidelis dispensator et prudens. Sicut non posset sine causa auferre ab una religione omnia temporalia bona, et conferre alteri, nec factum teneret, quia esset contra justitiam commutativam; ergo a fortiori idem dicendum est de persona, quia non minus habet religio dominium suarum personarum, quam aliorum bonorum, et magis videtur laedi per privationem personarum, quam bonorum.
1. Respondeo, Pontificem esse supremum Praelatum cujuscumque religionis, et ratione hujus supremae potestatis posse eximere quemcumque religiosum ab obedientia inferiorum Praelatorum, et sibi reservare, quod factum cerit validum, etiansi absque ulla causa ob solam benevolentiam, vel gratiam talis personae fiat, et ita potest privare religionem omni jure fruendi, vel utendi tali persona, in quo non facit illi injuriam, quia utitur jure suo. Eodem ergo jure utitur, quando dat facultatem transeundi ad aliam religionem, nam sicut sibi reservare potest, ita etiam potest concedere, ut mediis Praelatis alterius religionis promissam obedientiam servet. Denique , quamvis per professionem persona se tradat religioni, et religio acquirat dominium in persona, tamen illud non est (ut ita dicam) principaliter dominium utile religioni, praesertim in temporalibus, sicut est dominium servi, sed est principaliter ordinatum ad spirituale bonum , et ideo illa traditio principaliter censetur fieri supremo Pastori, unde non est simile de aliis bonis temporalibus et dominio eorum.
8. Eget tamen causa justa , ut licite det licentiam. — Probat autem recte illa objectio, non posse etiam Pontificem licite dare hanc facultatem sine causa legitima, tum quia nec reservare sibi potest quemcumque religiosum eximendo illum ab obedientia suorum Praelatorum sine rationabili causa, quia illud non esset in aedificationem, sed in destructionem; tum etiam quia illa facultas nonnullum nocumentum est propriae religionis; non debet autem favor uni fieri cum detrimento alterius habentis jus et possessionem rei, sine causa. Tum praeterea quia hae mutationes ex suo genere sunt odiosae, et parum utiles , ut supra visum est, c. 9, a n.2; ergo non recte faceret Pontifex illas permittendo sine legitima causa; nam ad illum maxime spectat procurare nut omnia ordinate fiant. Quae rationes multo magis probant inferiores Praelatos non posse hanc facultatem dare sine legitima causa; quae autem illa sit, et an sit eadem respectu omnium, infra dicetur.
9. Prelati regulares infra Papam quousque valide cel licite concedant trausitum ad aliud mnonasteriwmn ejusdem ordinis. — De aliis vero inferioribus Praelatis, dubium est an, si dent hujusmodi facultatem sine causa legitima, valida sit, quod tractari potest, vel de Praelatis exemptis, vel de Episcopis, quoad monasteria ipsis subjecta. De prioribus Praelatis dicendum videtur valide posse dare hanc facullatem intra monasteria ejusdem ordinis sibi subjecta. non tamen ad extranea, nisi ex le- gitima causa. Prior pars non habet proprie locum in religionibus in quibus non fit spcecialis professio pro uno particulari monasterio, sed absolute pro tota religione; nam in illis clarum est posse Praelatum superiorem mutare ab una domo in aliam, prout judicaverit espedire et licet aliquando forte exccdat vel imprudenter faciat, constat subditum non solum posse, sed etiam debere obedire, quia illa non est mutatio professionis, sed loci tantum. Procedit ergo illa pars in religionibus ubi professio fit determinate ad certum monasterium , in quo dicitur filiatio acquiri, ut solent esse monachales, et in eis interdum fit mutatio tantum localis, ut professus unius domus mittitur ad habitandum in altera, quod quidem, ut recte fiat, non debet sine legitima causa fieri, quia per id derogatur, vel juri religiosi, si absque causa invitus ad id cogatur, vel monasterii, si ipso invito mittatur. Nihilominus tamen si fiat, factum tenebit, quia illa facultas sufticit, ut ex parte subditi sine peccato id fiat, et similiter ex parte monasterii, tam illius a quo recedit, quam alterius ad quod tendit, quia illa solum est mutatio etiam locelis , quae ad rem praesentem non satis est. Aliquando ergo fit mutatio quodammodo in statu, quia fit quoad determinationem professionis, relinquendo filiationem unius monasterii, et acquirendo in alio, et ad hoc dicimus validam esse licentiam Praelati superioris utrique monasterio, vel certe licentiam proprii Praelati conventualis, et voluntariam admissionem alterius. Ratio est, quia in ordine ad Deum supponitur aequalitas, et in ordine ad ipsam religionem non videtur hoc excedere potestatem administrativam Praelati, quantum ad substantiam ejus, ut sic dicam , licet in modo seu prudentia utendi illa potestate committatur aliquis excessus; quod ita declaratur, quia hic non agimus de praecepto, seu de coactione; sic enim existimo non posse subditum professum in uno monasterio compelli profiteri in alio, quia professio debet esse voluntaria, et obedientia votum semper fit juxta regulam et primam professionem, et per se non obligat ad secundam. Intercedere ergo debet voluntas subditi petentis, vel saltem acceptantis facultatem ; ergo Praelato voluntarie illam concedente id sufficiet, ut incorporatio ex vi illius facta in alio monasterio valida sit, et hoc est illam facultatem esse validam. Probatur consequentia, quia Praelatus sufficienter consentit nomine monasterii. cum habeat potestatem administrandi jura ejus, nec per hunc transitum censctur ita notabiliter laedi, ut ob eam causam actio irrita sit, quia tota religio est unum corpus, et ita illa non censetur substantialis mutatio , sed valde accidentalis, in qua totius corporis utilitas seu commodum conservatur.
10. Obserrationes duee pro uunc resolutis.— Hoc autem intelligimus ex vi juris communis, quo tota potestas confertur Abbati; at vero secundum jura specialia talium religionum (quae consulenda sunt), saepe non potest dari talis facultas sine censensu totius monasterii, quando non est transitus ad arctius monasterium. In quo etiam est observandum, quod, licet una religio videatur unius observantiae et perfectionis. ex vi iastitutionis, nihilominus in monasteriis vel provinciis ejus potest esse magna inaequalitas , et ideo loquimur de transitu ad aequale monasterium; nam si manifeste sit majoris observantiae et arctitudinis, tunc res est evidentior; imo, servata proporüione, in eo habet locum doctrina in praecedenti capite tradita, sicut e contrario, si sit laxius, applicanda erunt potius qua in sequenti dubio, a n. 13, dicemvs.
11. Ad aliam religionem, invalidam dabunt iidem Pralati licentiam absque justa causa.— Resolvitur idem quoad Preelatos non exemptos, id est, Egnscopos. — Altera vero pars est, quando transitus futurus est ad aliam religionem omnino distinctam, et tunc videtur sane non posse Praelatum sine causa legitima dare validam facultatem subdito ad hujusmodi transitum, quia ipse habe: potestatem a toia religione, vel a conventu respective; nunquam autem rcligio habuit animum dandi talem potestatem, quia per illam intendit suam conservationem et aedificationem, non desiructionem aut mutilationem; per illam autem facultatem privatur tota religio suo membro, et suo jure sine ulla utilitate, cum supponatur nullam intercedere legitimam causam. Ítem potestas Praelat regularis non est tanta ut possit alienare rem pretiosam sine utilitate monasterii, vel causa urgente, neque etiam ut possit eximere subditum ab obedientia sua, vel suae religionis in perpetum, in quo multum differt a Pontifice, qui potest eximere religiosum ab obedientia totius religionis ejus, et per hoc, vel etiam dando illi facultatem transeundi ad aliam religionem, non eximit eum ab obedientia sua. Atque haec pars videtur communiter recepta ab Innocentio, Panormitano et aliis supra ci- tatis, qui ad hanc facultatem seu dispensationcm requirunt legitimam causam etiam in Episcopo; et quamvis in particulari non declarent an sit necessaria ad honestatem vel ad valorem actus, satis indicant hoc secundum, tum quia de Pontitice aliter loquuntur, tum etiam quia loquuntur de potestate simpliciter, eamque censent non esse sine causa legitima.
12. An saltem monialem subditam npossit Episcopus mutare ad aliam regulam egualem. — Nonnulla tamen dubitatio potest circa hoe esse de Episcopo habente sibi subjecta plura monasteria monialium, verbi gratia, diversarum quidem professionum seu regularum, aequalis tamen perfectionis, an possit concedere facultatem transeundi ab uno ad aliud, sine speciali causa, sed solum ut complaceat tali personae, vel, esto non possit licite (ut revera non potest nisi aiiqua ratio divini obsequii iutercedat), factum nihilominus teneat si id faciat; in eo cenim videtur esse speciatis ratio ut factum teneat, quia est Superior utrique monasterio, et ita potest sibi reservare totum jus, seu subjectionem taiis personae; ergo et illi concedere ut in alio monasterio sub sua obedientia militet, sicut in Pontifice argumentabamur ; nam cum proportione videtur procedere ratio. Nihitominus non videtur hoc Episcopo concedendum, quia videtur aetus supremae potestatis; talis enim mutatio per se est contra jus commune, et ideo dispensatio quae circa illam fit a quocumque inferiore, sine legitima causa, est nulla; ergo quidquid virtute illius fit est invalidum. Confirmatur , quia alias pcjoris conditionis esset monasterium subjectum Episcopo, quam Praelato regular:. Denique nulla est sufficiens ratio cur concedamus Episcopo hanc potestatem, quae ad ordinarium regimen monasteril necessaria non est, et nullibi invenitur concessa, nec consuctudine recepta. Nec satis est quod ipse non se privet, nec suam sedem, subjectione talis personae, quia potestas non est illi data propter ipsum, sed propter monasterium, et ideo non extenditur ad actum de se perniciosum monasterio, et sine causa legitima factum. Tandem vero inquiri hic posset , quae sit censenda causa lecitima, sed hoc explicabimus in sequenti puncto.
13. Tria certa in hoc puncto.—Jam ergo vi- dendum est de transitu ad lasiorem religionem, de quo primum est certum, ctiam jure communi ecclesiastico non esse licitum, sine dispensatione legitima. Patet, quia de se est contra votum, et contra pactum cum religione initum, ut ex supradictis constat, et nullum est ius quod talem licentiam praebeat, ideoquc, quantumvis rationabilis causa intercedere videatur, nunquam id licet propria auctoritate, quia commutatio voti in minus, praier causam, requirit potestatem, ut supra, tract. 6, de Voto, visum est ; et ita hic sentit D. Thomas, dicta q. 189, quem omnes sequuntur. Secundo, est certum ex legitima dispeusatione hunc transitum esse licitum, quia jus commune illi non repugnat, nec potest, quia ipsamet dispensatio derogat juri communi, et praevalet contra illum, si legitima sit, alias in ipsismet terminis involveretur repugnantia. Tertio, est certum hanc dispensationem, a quocummque detur, requirere causam rationabilem ut licite detur. Hoc a fortiori patet ex dictis de transitu ad aequalem, de quo hactenus, et patebit ampiius ex dicendis.
14. Pape licentia ad lamioren veligionem absque causa non calet. — Videri tamen valdamn professionem, si de facto fiat. —Diffcultas vero esi primum, an haec facultas data a Summo Pontifice sine causa rationabih valida sit; Glossa enim, inc. Cun singula, de Praebend., in 6, sentit delicentia Papae posse hunc trausitum fieri sine causa, quamvis secus sit in interioribus Praelatis ; sed, ut recte dixit Panormitanus, in dicto c. Jyon est, de Regul., hoc ad summum est verum quoad forum Ecclesiae, non quoad Deum; quod significavit similis Glossa in cap. Non est, verb. Adimplere, de Voto. Dieo ergo facultatem Papae sine causa datam non essc ita validam, ut religiosus passit tuta conscientia in virtute illius transire ad laxiorem religionem ; ita sentit Navarrus, dict. Comment. 4. n. 10, et probatur, quia illa est commutatio voti de meliori bono in minus bonum; sed talis commutatio, sine causa legitima, est iniqua contra jus divinum et naturale ; ergc licentia ad talem commutatonem faciendam non potest esse valida. Sed quaert ulterius potest, an professio tunc facta in laxiori religione, ctiamsi male fiat, nihilominus valida sit; nam haec duo simul esse non repugnat, quando nullum intercedit decretum irritans ; in prasenti autem nullum esse videtur. Imo Pontifex ipse, qui est super omnia decreta, assistit iilli professioni per talem dispensationem, et illam aeceptat per monasterium , seu monasterium in virtute cjus; ergo cum ibi intercedat voluntaria traditio, et Ecclesiae acceptatio, erit valida professio. Neque obstare potest jus prioris monasterii, quia Pontifes illi cessit, quod, quantum ad hanc partem, valide faccre potuit, juxta superius dicta.
15. Oppositum verius probatur., tum quoad vota Deo facta.—Tumn quoad traditionemn factam religioni lamiori. — Respondeo nihilominus probabilius videri illam professionem ipso facto irritam esse, non tam humano, quam divinojure naturali. Probatur, quia si vota, in professione emissa, sunt invalida, et obligationem non inducunt, nec professio valida esse potest, quia substantia ejus principaliter in votis consistit ; sed vota illa sunt invalida et nulla, et non obligant ; ergo etiam professio est nulla. Minor probatur, quia votum secundum, factum contra primum melius, est nullum, quia est de re iniqua; est autem hujusmodi posterius votum, sive quis explicite voveat non servare quod Deo promisit, sive voveat facere aliquid repugnans priori obligationi; ut si monialis, quae vovit clausuram, voveat visitare externam ecclesiam : talia autem sunt vota in laxiori professione facta, quod masime cerni potest in voto paupertatis et obedientiae. nam in obligatione castitatis quaedam aequalitas est in omnibus. Materia autem paupertatis strictior est in unareligione quam in alia; qui ergo vovet paupertatem laxiorem, vel intendit deoblieari a priori stricta paupertate, et sic vovet contra perfectius votum ; vel intendit servarc nihilominus priorem paupertatem, et hoc repugnat secundae professioni. Multo autem evidentius cernitur haec repugnantia in voto obedientiae. Tum quia ad illud reducitur tota observantia asperitatum regula, ad quam ve obhgatur religiosus, vel saltem potest obligari per hujusmodi votum; tum ctiam quia promittit obedientiam diversis Praelatis, et nemo potest duobus dominis servire. Prior autem obedientia erat perfectior, ut supponitur : unde, licet in paupertate esset aeqnalitas, imo, licet in materia ejus excederet secunda religio, illa repugnantia in voto obedientiae sufficeret ad annullandam posteriorem professionem, quia supponimus priorem religionem, licet excedatur in paupertate, essc simpliciter perfectiorem, quod esse non potest, nisi propter excessum in materia voti obedientiae, ut explicatum est. Praecipuum enim votum in professione religiosa est obedientiae, et ideo si illud repngnat me- liori bono, non potest professio esse valida. Eo vel maxime quod, propter connexionem quam habent talia vota in tali professione, si unum eorum invalidum est ex natura rel, etiam reliqua. Et eadem ratione, invalida est traditio quae fit religioni, quia non fit nisi ut annexa et conjuncta hujusmodi votis et in ordine ad eorum observationem, per quod responsum est ad rationem dubitandi in contrarium posita.
16. Facultatem cum causa datam a Praelatis infra Papam licere quidam putant. — Vx quibus a fortiori concluditur, non posse Episcopum, vel quemlibet inferiorem Praelatum, licite aut valide hanc licentiam dare, sine legitima causa. Superest vero inquirendum, an saltem possit cum causa legitima, vel haec facultas sit soli Papae reservata, in qua re communis sententia esse videtur, Episcopum posse dispensare. Tenet Innocentius, in c. Dilectus, de Temp. ordin., n. 3, etin dicto c. ult., de Renuntiatione; sequitur Panormitanus, in dicto c. Non est, de Regular., n. 6; Sylvester, verb. Religio, 4, q. 2, qui bene advertit hoc esse intelligendum respective, scilicet, de proprio Episcopo respectu religiosorum sibi subditorum, vel de Pralatis habentibus jurisdictionem Episcopalem respectu esemptorum; et de illis respective, scilicet, de unoquoque respectu suorum subditorum; et idem sequitur Navarrus, dicto Comment. 4, n. 11. Ad hoc autem probandum Innocentius, praeter c. Qui vere, 16, q. 1 (quod nihil probat, ut supra vidimus, quia solum in genere dicit monachos debere esse subjectos Episcopis), adducit cap. Signifcatum, de Regular.; sed ibi solum scribit Pontifex ad quemdam Episcopum: Eum ad aliam religionem transire compellas, ubi Glossa exponit ad aliam professionem ejusdem vel majoris religionis. Panormitanus autem ibi recte advertit. quoniam textus indistinete loquitur, indicare, professionem de qua ibi est sermo, scilicet tacite factam a puero oblato vel recepto ab infantia, per delationem habitus, usque ad annos pubertatis, illam, inquam, solum obligasse ad religionem in genere, justa cap. Constitutionem, de Regul., in 6. Et ita nihil probat. Ipse ergo Panormitanus adducit alia duo jura : unum est in c. Non cogantur, d. 41; aliud est c. Non mediocriter, de Consecrationc, dist. 5; sed in eis solum continetur sententia quaedam D. Augustini et D. Hieronymi, quibus docent tractationem corporis quoad austeritates et vivendi mo- dum, accommodandam esse uniuscujusque fragilitati; hinc tamen solum colligitur ex hoc capite oriri posse justam causam hujus dispensationis, quod verum est, ut statim declarabimus. Ex hoc autem non satis probatur esse in Episcopis potestatem ad dandam hanc dispensationem, quod nunc inquirimus. Quocirca, non videtur hoc posse probari positive ex jure; nam canon alius, quem Innocentius adducit, supra a nobis explicatus est; fundanda ergo videtur illa sententia, solum in hoc, quod talis dispensatio nullibi legitur Papae reservata, et ideo censenda est Episcopo commissa.
17. Contrariam sententiam tenuit expresse Glossa, in cap. Cum singula, S Prohibemus, verb. Canonice, de Praebend., in 6, ubi dicit solum Papam dispensare. Tenet etiam Socinus, consil. 270, quem refert et sequitur Rebuffus. Idem tenet Rebuffus, in Practica, p. 1, tit. de Translatione monachorum, num. 9, qui tamen addit in num. 10, si causa exigeret celeritatem, tunc sufficere dispensationem Episcopi; et ita interpretatur sententiam Innocentii, in d. cap. finali, de Renuntiat., et in c. Dilectus, sed revera non justa mentem ejus. IHlam vero limitationem ex Antonino refert Panormitanus, in dicto cap. Non est, de Regular. Dixit enim Episcopum tantum posse hoc facere, quando est periculum in mora accedendi ad Pontificem, quae exceptio generalis est, in aliis dispensationibus reservatis Papas, quae habent instantem et evidentem necessitatem; ergo sentit ordinario jure hanc dispensationem esse reservatam Papae. Tenet etiam Antonin., 3 p., tit. 16, c. 4, qui etiam rigorosius loquitur, dicens solum Papam posse dispensare in transitu etiam ad equalem ; sed de hoc jam dictum est.
18. Ratio pro hac sententia esse potest, quia Episcopus in hujusmodi dispensationibus non potest quidquid ei non prohibetur, sed solum quod ei conceditur. Hoc autem non est ei concessum in aliquo canone, ut dictum est; ergo. Major in tom. de Censuris, et tomo secundo, tractando de dispensatione voti, et in materia de legibus, fuse iractata est, et eam admittit expressc Innocentius, in dicto capit. Dilectus, et sumitur ex capit. Proposuit, de Concessione Praebendae, et ex Clement. Ne Romani, de Electione. Nunc autem declaratur exemplis ad rem praesentem pertinentibus, alias etiam possit Episcopus dispensare cum religioso, ut ad vitam clerici secularis transeat, quae laxior est, tamen in ea possunt servari tria substantialia vota ; quia hoc nullibi invenitur prohibitum, aut Papae reservatum ; consequens est contra communem consuetudinem Ecclesiae. Imo etiam sequitur posse Episcopum dispensare cum religioso in aliis votis, relicta solum perpetua continentia, quia de solo voto castitatis constat factam esse prohibitionem Episcopo; ergo ex illa negatione prohibitionis seu reservationis, non sumitur regula sufticiens; ergo oportet quaerere positivam conccssionem; alias non potest cum fundamento attribui potestas Episcopo. Confirmatur, nam haec dispensatio involvit aliqua contra jus commune : primum, quod religiosus dimittat suum habitum, quod jus simpliciter prohibet. Deinde, si sit monialis, quod exeat extra claustrum in casu a jure non concesso, et similia ; sed Episcopus non potest dispensare in jure communi, nisi in rebus ordinariis, et quae frequenter occurrunt, vel quae specialiter conceduntur, aut consuetudine constant. Hic autem transitus ad laxiorem non potest dici res ordinaria, aut cujus necessitas ftequens sit, imo est res valde gravis cujus necessitas raro occurrit, et de qua merito videatur Sedes Apostolica consulenda.
19. Praeterea, licet olim quando immediata jurisdictio in religiosos tota erat in Episcopis, haberent forte ipsi hanc potestatem, nunc, considerato praesenti statu religionis, vix videtur posse fieri hic transitus sine dispensatione Papae. Primum fit verisimile, quia Episcopi tunc approbabant religiones, quod maximum esse videtur, nam consequenter peterant illas reformare, aut si necesse esset mutare, vel tollere; ergo multo facilius poterant religiosum ad laxiorem mutare. Denique tota gubernatio religionum apud ipsos erat, sub qua multa graviora comprehendebantur; ergo non est cur putemus hac potestate potius quam aliis caruisse. Altera pars declaratur, quia si nunc loquamur de religiosis exemptis, clarum est non posse ordinarios Episcopos cum eis dispensare, quia non sunt ei subditi, unde nequc in aliis votis aut praeceptis cum eis dispensare possunt. Praelati autem regulares, quamvis habeant jurisdictionem quasi Episcopalem, non videntur tantam babere jurisdictionem, ut poszint, saltem ex parte, in votis substantialibus religionis dispensare, quod fit per licentiam ad hujusmodi transitum. Antecedens patet, quia illa vota sunt quasi fundamentum, quod necessario supponitur ad potestatem talium Praelato- rum; ergo non extenditur potestas ad immutandum illum. Confirmatur, nam ob hanc causam non potest Praelatus religionis irritare votum subditi transeundi ad arctiorem religionem, quia ejus potestas non extenditur extra ea quae pertinent ad talem statum; erco eadem ratione non potest concedere transitum ad laxiorem. Deniquc potestas, quae olim erat in Episcopis circa religiosos, non est tota translata ad Praelatos exemptos, tum quia ipsi non approbant religionem, vel aliquid simile : tum etiam quia hujusmodi religiones sunt specialiori modo sub protectione et gubernatione Papae, quam olim essent antiqui religiosi. Unde, etiamsi loquamur de religiosis, qui nunc sunt subjecti Episcopis, non est eadem ratio potestatis Episcoporum in ipsos, quae antiquitus erat, nam dispositiones juris canonici, quae nunc sunt, comprchendunt regulares etiam subjectes Episcopis, et ideo, in his, quae sunt contra canones, non possunt curm illis dispensare, nisi ubi constiterit illis esse concessum; transire autem ad laxiorem religionem, est specialiter per canones prohibitum, c. Sane, de Regular., cum similibus.
20. Inter has sententias haec posterior videtur mihi verior ex vi juris communis, quamvis prior sit practice probabilis propter auctoritatem Innocentii, Hostiensis, Joannis Andrea , et Panormitani. Et quia in dicto c. Significatun probabiliter fundatur, quia Pontifex indistincte ait : Ad aliam religionem, et ubi jus non distinguit, nec nos distinguere debemus ; et ibi interveniebat rationabilis causa dispensandi, etiam ad laxiorem, propter religionis ingressum in tenera aetate, unde videtur sumi argumentum ad alios casus similes, quando legitima causa intervenerit. Facile ctiam possunt congruentiae adduct ad hanc partem confirmandam, quia est favorabilis, et juxta hominum fragilitatem, et occasiones, non ita raro necessaria. Maxime autem fiet probabilis si consuetudo illi favet, quia in his rebus plurimum potest; sed de illa mihi non constat, et vereor contrarium potius esse in usu.
21. Que sit causa justa transeundi ad lavioren, ut dispensatio concedi possit ? — Supercst ut breviter explicemus quae sit causa hujus dispensationis ; de qua dicendum est non esse aliquo jure praescriptam, et ideo prudenti arbitrio dispensantis relinqui. Solum ergo adnotare possumus hanc causam posse respicere, vcl commodun religiosi tantum, vel re- ligionis a qua transfertur, vel ejus ad quam transit. Et quidem si omnium utilitas concurrat, erit consummatissima causa, ut si religiosus sit utilis religiont ad quam tendit; et alteri, a qua redit, potius sit onerosus, quia forte non est utilis ad ministeria ejus, et est aptus ad canendum in choro, quod alia rehigio magis profitetur; et ipsi ctiam rciigioso speratur fore utilius in eo vita genere occupari, licet alioqui ex suo genere minus austerum aut perfectum sit.
23. An sufficiat solius translati ulilitas. — Quando autem haec omnia simul cencurrere non possunt, primum regulariter considerandum est spirituale commodum religiosi; quacumque enim ratione prudenter sperctur futurum esse majus, suflficit ad justam causam dispensationis , quia per religiosam vitam est hoc per se primo ac proxime intentum, et ideo D. Thomas, dict. q. 189, a. 8, hanc fere posuit ut unicam causam hujus dispensationis. Significat autem necessarium esse, ut procedat ex infirmitate vcl delilitate persong. Intelligendum autem existimo de infirmitate et debilitate , non tantum corporis, sed etiam animi, quia providentia Praelati utrique debet providere, et ad majus Dei obsequium attendere. Ita etiam intcrdum expedit, quando experientia docuit non solum ex pura malitia, vel pravo habitu, sed veluti ex innata conditione habere aliquem quamdam ineptitudinem ad talem statum, vel ingentem dificultatem in portandis oneribus ejus, quam ante professionem satis prospectam non habuit. Ad quod etiam juvare potest cnisisse professionem in tenera atate, quia solet multum postca natura mutari, vel ecrte dignosci. Addi etiam potest, si suffciat dispensatio Praelati circa onera religionis, non essce facile procedendum ad dispensandum in transitu, nisi vel illemet modus vivendi cum dispensationibus, aliis odiosus sit, vel ipsimet religioso nimis molestus, nam hoc ipsum muitum impedire solet spiritualem profectum , qui semper prae oculis habendus est, Unde quando intercedit haec ratio majoris boni spiritualis ipsius religiosi , non obstabit etiamsi aliquod onus, vel incommodum monasterii intercedat ; nam si loquamur de monasterio ad quod fit transitus, nihil hujusmodi in eo consideratur, quia voluntarie est admissurum talem personam ; hanc enim conditionem omnia jura et Indulta imprimis postulant, et ideo ipsa religio debet sibi consulere, et de utilitate, vel opere personae ju- dicare ; qualiscumque enim illa sit, volenti non fit injuria , et ideo ex hac parte non potest dispensatio esse injusta. Nisi per illam cogeretur alia religio talem personam suscipere, quod solus Pontifex de plenitudine potestatis facere potest ; ordinarie autem non lacit, neque expedit fieri, sine gravissima causa. Respectu autem religionis a qua reccditur, non consideratur incommodum ejus, quia illud ad summum esse potest in re temporali vecl externa ; tenetur autem ipsa relieio magis procurare spirituale bonum relieiosi, quam hujusmodi commodum suum. Praeterquam quod, simpliciter loquendo, vix potest essc commodum religioni habere intra se religiosum, qui juxta statum et perfectionem ejus non possit perfecte vivere.
23. Quid quando interoenit soluu commecdun religionis unde fit transitus. —Aliquando vero contingit transitum non esse in majorem utilitatem spiritualem religiosi, cederc tamen in utililatem religionis a qua fit transitus, et tupc vix potest causa esse rationabilis; aliquando tamen esse poterit, si multa concurrant. Primum est, ut ipsa persona religiosa saltem non exponatur periculo moraii detrimenti spiritualis, quia hoc repugnat professioni et obligationi ejus, et ordini charitatis ; oportet ergo ut, hcet major profectus non speretur, saltem non timeatur defectus alicujus momenti, quod facile sperart poierit, si persona sit adeo religiosa, ut plus soleat operari, quam ex obligatione regulae teneatur. Deinde necessarium est, moraliter loquendo, ut religio, a qua recedendum est, cedat juri suo, quod habet maximum, quando transitus non est necessarius propter ipsum religiosum ; nam si ipsimet religioni commodum cisf, talem religiosum dimittere, quia licet sit probus, non tamen est sibi utilis, vel ad suum finem accommodatus, oportet ut ipsamet religio hujusmodi utilitatem cognoscat, et velit, quia non fit beneficium invito, maxsime cum diminutione suorum bonorum.
24. Quid quando est commodum tantum veligionis ad quam transitur.—Si autem utilitas est tantum alterius monasterii ad quem fit iransitus, multo magis est necessarius consensus proprii monasterii, quia non potest unus ditari ex bonis alterius illo invito. Atque hoc procedit non solum in transitu ad laxiorem, sed etiam ad iequalem religionem, uam procedit eadem ratio. Imo existimo in hujusmodi casibus, quando causa non ex parte rcbgiosi, sed ex parte alterius religionis con- sideratur, solum Pontificem posse dare hujusmodi dispensationem, praesertim si transitus sit ad laxiorem, et illa causa est valde extrinseca ad obligationem voti, pertinetque ad Praelatum habentem superiorem providentiam et gubernationem utriusque religionis. Unde tunc etiam magis urgent omnes rationes in superioribus factae. Praeter has causas possunt alia excogitari extrinseca et accidentariae, ut sunt necessitas subveniendi parentibus, si possit naturalis illa obligatio impleri in religione minus stricta quam sit propria. Item, si quis patiatur injustissimam persecutionem, et similes, quas omitto, quia generales sunt, et tot modis variari possunt, ut interdum etiam liceat in seculo ob similem causam remanere cum debita facultatc.
On this page