Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

An spectato jure particulari seu indultis religionum, liceat transitus ad alteram religionem.

CAPUT XII. AN SPECTATO JURE PARTICULARI SEU INDULTIS RELIGIONUM, LICEAT TRANSITUS AD ALTERAM RELIGIONEM.

1. Progonuntur Inudulia. ac primum cetaus vecipere alienos religiosos.—Ultimo pro tertio principali, quod initio cap. 8 proponebatur, dicendum est, in unaquaque religione, praeter jus commune, spectanda esse specialia privilegia et Indulta, et illa esse servanda. Declaratur, nam multa emanarunt Apostolica Indulta in favorem religionum, quibus hic transitus prohibitus est, vel simpliciter, vel cum aliqua limitatione ; et imprimis Pius V, sua constitutione 91, Quecamque, videtur generaliter hunc transitum prohibere sine licentia a Superioribus obtenta ; nam prohibet ne volentes transire recipiantur, etiamsi laxiorem professi fuerint. Verumtamen in illa constitutione solum irritantur privilegia concessa religionibus, aut quibuscumque piis locis aut Praelatis, etc., praeter juris communis dispositionem emanata, recipiendi hujusmodi religiosos, et consequenter irritat quidquid virtute talium privilegiorum, facultatum aut éispensationum factum fuerit. Imo etiam, guod mirandum est, etiam praecipit Pontifex ut, qui antea fuerant itranslati virtute talium facultatum, ad proprias religiones redeant. DOnod dico esse mirandum, quia professiones aniea facta erant validae, quia etiam faculiates et privilegia valida fuerant, donec ab ipso Pio irritata fuere ; quomodo ergo potuerunt illi religiosi revocari ad suas pristinas religiones? Dicendum -ero est, Poutificem imprimis potuisse id facere, quia, licet protessionem semel validam non possit in totum, seu quoad substantiam irritare, tamen prout ad hanc vel illam religionem determinatur, potest eam irritare seu mutare, etiam invito reiigioso, vel religione, quia hoc totum penaet ex jure humano. In co ergo casu credendum est interfuissc legitimam causam id faciendi, propter majus commune bonum ect quietem, seu pacem religiosorum ; nam multi tortasse eo titulo religiosum statum indigne tractabant, ut in principio illius constitutionis significatur. Ex vi ergo illius Indulti, nihil circa jus commune immutatum est, ut bene notavit Navarrus, cons. 88, de Regularibus. Quocirca translati alio titulo, vcl secundum commune jus, sive ante illam constitutionem, sive post, non prohibentur retineri aut recipi. Ubi etiam considerandum est, aliud esse loqui de privilegiis datis ad recipiendum alienos religiosos, et aliud de privilegiis datis, ne proprii religiosi ab aliis recipi possint, sinc suorum Superiorum licentia. Priora enim privilegia sunt exorbitantia jure communi, suntque odiosa alis religionibus; possunt enim inter eas scandala et dissensiones gencrari, ac denique facile possunt in occasionem relaxationis et inconstantiae perverti, et ideo merito revocata fuere. Alia vero privilegia favorabilia sunt, quia directe consulunt immunitati, et quieti ejus religionis cui conccduntur, et aliis non nocent, sed sclum vetant ne cum alterius detrimento velint proficere, quod est maxime consentaneum charitati; et ideo talia privilegia revocata non sunt, sed potius in variis religionibus multiplicata, quae ab aliis observanda sunt, dummodo de illis constet.

2. Proponuntur Indulta Societatis cetautia lransitum ad quamcumque aliam religionem, praeter Cartlnisiasn, absque licentia obtenta. — Exemplum sit de privilegio Societati concesso, ut nullus in ea professus, vel per tria vota substantialia admissus, possit ad aliam religionem (Carthusia excepta) transire, sub poena excommunicationis ipso facto incurrenda, tam a transeuntibus, quam a recipientibus ipsos, praetextu cujusvis Indulti concessi aut concedendi, ctiam quaesito colore ob frugem melloris vita aut strictioris observantie, quodque secus facta non teneant. Habetur in litteris Apostolicis ejusdem Societatis, in Bulla ultima Pauli lII, Licet debitum, S Ac inhiLbemus, ctc., et in Bulla prima Pii V, Zgum veputainus, in principio, ubi expendit et con- firmat concessionem illam, quam Pius IV jam fecerat. Idemque Pius V, vivae vocis oraculo, Carthusiae limitationem ita limitavit, ut transitus ad illam semel tantum fieri possit ; quod si in ea usque ad professionem non perseveret translatus, ad Societatem redeat, et amplius ad Carthusianos transire non possit invita Societate ; quam limitationem confirmavit, et sub eadem censura obligare declaravit Gregorius XIII in speciali Bulla de hac re Dilecte fili, etc. Et aliae circumstantiae in illis privilegiis declarantur, quae ad modum servandum in hoc transitu pertinent, quas in sequentibus, quantum ad generalem doctrinam pro hujus loci opportunitate utile fuerit, attingemus. Ex dictis vero constat in hac religione hoc jure standum esse, quantum ad transitum ab illa, nam ad illam nullus fieri potest juxta suas constitutiones, ut suo loco, tract. 10, lib. 2, c. 1, videbimus. Ad eumdem ergo modum dicendum est de singulis religionibus respective, juxta sua privilegia vel Indulta.

Primum dubisum circa pradicta Indulta, an cetent irausitum sine licentia obteuta, eliam ad religionem slrictiorem.

3. Primum argumentum pro parte uegante. — Dubitari autem potest primo, an per similia Indulta prohibeatur transitus ad perfectiorem religionem, sine consensu Pralati; et ratio dubitandi est primo, quia non videtur Pontifex posse tale privilegium concedere, quia non potest obligare aliquem ut servet quod non promisit ; sed nullus, qui profitetur religionem, promittit perseverantiam in illa respectu melioris, id est, non transire ad meliora; ergo non potest ad hoc cogi per tale privilegium. Minor patet, quia in professione includitur conditio seu exceptio melioris frugis, ut diximus. Unde illa ncgatio transitus nullo modo dici potest comprehensa sub voto obedientiae directe vel indirecte, ut ea rationc ad illam possit quis cogi; nam est extra totam regulam, et quasi intrinseca limitatio omnis voti obedientiae. Dices, ex vi talis Indulti fieri, ut in illa religione professio, vel incorporatio non fiat sub ea conditione, sed renuntiando illi, vel potius sub conditione opposita. Quia promissio seu votum obedientiae fit justa constitutiones et litteras Apostolicas; litterae autem Apostolicae excludunt illam conditionem, et ponunt oppositam. Sed contra hoc insto, quia videtur contra rationem excludere; ut si Ecclesia ordinarct, quod a contractu matrimonii rati excluderctur conditio seu libertas transeundi ad meliorem frugem ante consummationem, non esset conveniens institutio, utpote impediens majus bonum; ergo similiter in praesenti ita ligare hominem inferiori religioni, ut privetur libertate ascendendi ad perfectiorem statum, videtur esse impedimentum majoris boni spiritualis; non est ergo licitum, imo nec videtur cadere sub Ecclesiae potestate.

4. Secundum argumentum. — Secundo argumentor ex cap. Licet, de Regular., ubi Innocentius IlI refert privilegia aliquibus religiosis concessa, ne postquam aliquis apud apsos professus fuerit , ad alium locum possit ipsis invitis arctioris ctiam veligaonis obtentu transire; et tamen postea ita illa interpretatur, ut, illis non obstantibus, possit hic transitus fieri petita licentia et non obtenta; sed in privilegiis specialibus religionum non plus conceditur, quam quod ib; Innocentius refert, ut, exempli gratia, videre licet in praedictis Indultis Societatis; ergo, illis non obsí tantibus, eadem semper declaratio admittenda est; patet consequentia , quia privilegia , quantum fieri possit, secundum jus declaranda sunt. Maxime vero quia Innocentius indicat declarationem illam esse secundum jus divinum et naturale, quia ubi spiritus Domini, ili libertas; e : Qui Da spiritu aguntur, non sunt sub lege; quae ad hoc propositum ibi adducit Innocentius, ut concludat tale privilegium non dari ut licentia denegetur, sed ut prudenter res agatur. Unde talem indicat rationem, quia vcl Praelatus confisus tali privilegio negat facultatem, cum rationabili causa, vel sine illa. In priori casu, etiam jure communi, non habet subditus jus transeundi, quia non est certum religionem esse meliorem ; in posteriori autem casu, abutitur privilegio suo Praelatus, et ideo meretur illud amittere, ut ibidem ait Innocentius, et ex vi illius sui decreti ipso facto illud amittit quantum ad hunc effectum, et subditus habet jus transeundi ex vi illius decreti. Quod non est revocatum quoad hanc partem per dicta privilegia.

5. Resolutio bipartita. — Nihilominus certissimum est posse Pontificem eo sensu talia privilegia concedere , ut absolute non liceat ad aliam religionem transire sine licentia obtenta, etiam titulo majoris perfectionis, certumque est de facto ita esse concessum in dictis Indultis Societatis , et idem erit de aliis, si per similia aequipollentia verba con- cessa fuerint. Probatur primo ita esse factum, quia in Bulla Pii IVet V in particulari subjungitur, non obstante dicto cap. Licet, ad excludendum nimirum declarationem vel limitationem in illo factam; nam quoad boc derocatum est. Secundo probatur, quia espresse postulatur ibi icentia obtenta, in quod verbum non potest cadere illa declaratio, nisi quis forte exponat, obtenta de facto, vel de jure. id est, debite et non injuste negata. Sed praeterquam haec evasio excluditur per derogationem dicti c. Licet, etiam rejicitur suflicienter per illa verba, sine eapressa licentia, ut ait Paulus HT, vel per illa. sine empressa, et ad id specialiter obtenta , ut ait Pius. Tertio, exceptio , quae de ordine Carthusiensium fit, hoe satis confirmat, quia etiam ad illum non licet transirc sine licentia petita, et juxta icnorem cap. Zicet ; ergo aliquid amplius prohibitum est, ex vi hujus Indulti, respectu aliarum religionum , scilicet, ut non fiat sine licentia reipsa obtenta. Quarto ad idem faciunt illa verba Pauli HI: JNisi de empressa ipsius Preepositi, cel dicle Sedis licentia transferri, etc. Nam in eis indicatur, si Praelatus relicionis negaverit facultatem, et subditus contendat injuste uegari, non posse statim sua auctoritate propositum suum exscqui, sed debere ad Sedem Apostolicam recurrere, nam per tale Indultum illa sibi hoc judicium rescrvavit.

6. Ostenditur pars prior, de jure. — Aique hinc recte colligitur potestas; impium enim essct dicere, talia Indulta esse iniqua, aut sinc sufficienti potcstate concessa, quia in re adeo gravi, et ad salutem et perfectionem animarum pertinente, non potest Pontifex errare. praesertim cum non tantum unus vel alier, nec semel aut iterum, neque sub aliqua probabilitate, et cum formidine, sed plures, et sanctissimi ac doctissimi Pontifices, et saepius, multisque religionibus, similia Indulta ex certa et plenaria potestate concesserint ; non potest ergo de tali potestate dubitari, cuin de facto constet.

7. Primus modus justificaudi Indulia n. 2 velata. —Secundus modus.— Tortius inodus.— Modus autem explicandi justitiam et rationem hujus facti, in superioribus insinuatus est, et primo dici potest, quando Pontifex hoc Indultum alicui religioni conccdit, hoc 3pso supponcre, non esse inferiorem aliis, quas non escipit, scilicet quatenus est via ad perfectionem ; nam, licet in una vel alia conditione possit esse infertor, abpsoiute ac simpliciter comparata potest judicari non minus apta ad perfectionem assequendam. Certum est cnim posse Pontificem hoc judicium ferre, et ad illum maxime pertinere. Non oportet tamen adeo restringere haec Indulta ; nam in majori amplitudine videntur concessa. Secundo ergo potest Pontifex hoc concedere, saltem supponendo rem esse dubiam, an religiones aliae, vel omnes, vel aliquae, sint arctiores necne, et reservando sibi judicium in particulari quando licentia postulatur a tali religione, et ipsa non vult eam dare, nec cederc juri suo, et hoc insinuare videtur Paulus II, in verbis citatis. Per sese constat esse justum, quando ex parte relicionis, cui privilegium conceditur, est sufficiens fupdamentum illius ambiguttatis, ut re vera est in exemplo addueto de Societate, cum quacumque alia rehigione conteratur, ut infra, tract. 10, lib. 1. cap. 9, ostendemus. Nam, et universaliter loquendo, in quacumque controversia eeclesiastica potest Pontifex judicinm sibi reservare, et maxime in his quae spectant ad approbandum, vel deciarandum statum perfectionis, et hoc etiam a fortiori colligitur ex cap. Licet, de Regular. Tertio dicitur, etiamsi constet aliam religionem esse perfectiorem, posse Pontificem juste prohibere transitum ad illam sine licentia obtenta; tum quia per hoc non impeditur simpliciter ascensus ad statum perfectiorem, sed prohibetur ne fiat sine maturo consilio, ct sinc regula voluntatis Praeati; quantumvis cnim alia religio sit perfectior, potest mutatio ad illam in individuo non esse conveniens, et ideo hujus rei judicium potest convenienter Praelato reservari, ita ut corsensus ejus omnino necessarius sit, eo vel maxime quod semper relinquitur recursus ad Pontificem, si resistentia Praelati injusta reputetur. Quod si ipse etiam Pontifex facultatem neget, temerarius erit, qui velit resistere, et non potius sentire sibi non expedire talem muiationem, etiamsi alia religio perfectior videatur. Tum etiam quia haec difficultas transeundi potest esse valde conveniens ad commune bonum, et ad stabilitatem singulorum relieiosorum, et ad pacem et unionem religionum inter se, et ideo, licet uni vel alteri possit esse incommoda, iliud in morali lcge non eestimatur, quae commune bonum respicit. Praesertim quia, licet transitus ad religionem perféctiorem impediatur, nemo simpliciter impeditur, quominus semper possit esse perfectior; nam in quacumque religione est ad hunc profectum sufficiens occasio, si homo velit facere quod in se est, et voluntarie adjungere quod in tali statu sub obligatione non imponitur.

8. Ad primum argumentum in num. 3.— Unde ad primam rationem dubitandi, praeter responsionem ibi insinuatam, dicitur, etiam stante professione, quam disimus fieri cum subintellecta conditione melioris frugis, possc Pontificem illud privilegium concedere, et prohibere transitum, quia, ut diximus, non tam simpliciter prohibet quam praescribit modum ejus, scilicet, ut non fiat sine tali facultate, et ideo potest etiam irritare quidquid sine illa conditione seu solemnitate fit. Neque hoc praeceptum excedit jurisdictionem Pontificis, in qua magis auam in voto obedientiae fundatur, quamvis praerequirat illud ut conditionem necessariam. Supposita enim obligatione quam religiosus habet ad statum perfectionis, eo ipso habet jus Summus Pontifex, sub cujus speciali cura sunt omnes religiosi, ut possit modum praescribere circa perseverantiam, vel mutationem talis status; nam hoc sine dubio est necessarium ad conveniens regimen religionum et singulorum religiosorum.

9. Praedicta fndulta non deobligant a dunda licentia juste petita. —Ex quibus intelligiuus per bujusmodi privilegium non liberart Praelatum religionis ab obligatione dandi licentiam subdito petenti transitum ad alium religionem, quando et judicaverit aliam relicionem esse simpliciter perfectiorem, in quo non debet tantum suo sensu et affectione duci, quia posset facile errare, et esse injuriosus alteri, sed ex receptis sententiis et doctrinis, vel ex sapientum consilio judicium ferre debet. Et praeterea, necesse est ut judicet huic subdito suo expedire, seu magis utilem esse talem transitum; debet autem ita sentire, quoties rationes non occurrunt, qua contrarium suadeant, praeter solam mutationem, quia illius incommodum vincitur ex majori perfectione alterius religionis, quando aliud non obstat. His autem concurrentibus injuriam facit Praelatus subdito negando facultatem, et cogendo illum adire Summum Pontificem; nam ipsemet Summus Pontifes, suppositis dodem conditionibus, non posset licite negare in individuo similem facultatem, per se loguendo, quia non potest impedire viam majoris perfectionis. Semper tamen excipitur necessitas boni communis. Unde si Praelatus religionis negaret talem fa- cultatem, quia revera credit esse valde nocivam suae religioni, et ob ceam causam illam remitteret Summo Pontifici, nihil, ut exisiimo, peccaret, imo hunc esse puto unum ex potissimis effectibus talis privilegii.

10. Expenditur evasio ejusque praeclusio in uun. 3.— Unde constat non esse necessariam responsionem positam supra, num. 3, in arcumento, quia Pontifex non solum potest concedere, et de facto concedit privilegium pro his qui postea professionem emittunt, sed etiam pro jam professis, ut constat manifeste ex Indultis citatis; Pontifex autem non immutat professionem Deo factam, sed, illa non obstante, vel conditione in illa inclusa, praecipit observari certum modum in ejus assccutione, et aliter fieri prohibet. Cur enim non prohibebit Pontifex aliquid, quod alias ex vi professionis non est prohibitum, quando ratio boni communis id postulat? Addo vero, ctiam modum ibi insinuatum non esse impossibilem, nec contrarium rationi, quia, ut dixi, per hanc prohibitionem non tollitur omnino facultas ascendendi ad arctiorem religionem, sed cum hoc addito, nisi de consensu Praelati tel Pontificis. In eodem ergo sensu recte potest quis oblisari, ut in ipsa professione reunhiet liburtati transeundi, nisi sub hac conditione sic intellecta, nam ille quasi contractus inter religiosum et religionem liber est ex parte religionis, sicut ex parte religiosi; ergo potest religios professionem non acceptare, nisi religiosus se obliget sub tali conditione, quam ostensum est esse honestam. Neque est simile de matrimonio, ium quia status matrimonii est longe inferioris ordinis, et absolute excludens statum perfectionis simpliciter, de quo nunc loquimur; religiones autem conveniunt substantialiter in ratione talis status, et differunt secundum magis et minus; tum etiam quia in mairimonio jus utriusque partis est privatum, in professione autem religiosa ex parte religionis intercedit jus pertinens ad bonum commune, quod majoribus privilegiis gaudet ; tum denique quia in matrimonio nusabilitas illa, qua est in transitu ad religionem ante copulam, non solum est boncsta sed etiam nullam habet speciem indecentiae aut inconstantiae, neque infert scandalum, et non solum in genere, sed in individuo, et regulariter consulenideoque non esset justa lex, vel conditio contractus, quae ad illum transitum imponeret gravamen expectandi consensum, vel alterius conjugis, vel principis, aut Pon- tificis, quia esset ponere obstaculum statui perfectionis simpliciter sine justa causa ; mutabilitas autem in statu religioso etiam in ordine ad meliorem, regulariter non consulitur, indigetque multis circumstantiis, ut convenienter et sine scandalo fiat; ideoque justa est lex, et conditio, quae simile gravamen imponit.

11. Dices: ergo, seclusa prohibitione PontiBeis, posset religio hanc conditionem ponere profitentibus, ut se obligent ad non lranseundum etiam ad perfectiorem, sine suo consensu, vel Pontificis, quia conditio est de se justa, et religio potest pacisei ut voluerit, intra latitudinem justitiae. Respondeo de facto hoc non posse sine approbatione Pontühecis, quia est contra jus commune tale gravamen apponere. Tamen, secluso jure communi, et sola rei natura spectata, non videtur improbabile id admittere. propter rationem factam; tamen, quia id nunquam factum legimus in religionibus sinc Pontificio privilegio, ideo simpliciter negatur sequela ; et ratio reddi potest, quia, licet illa conditio non sit iniqua, est tamen satis exorbitans a communi regula, ct ideo non potest imponi privata auctoritate; aliquod enim gravamen potest esse justum auctoritate publica impositum, quod in ordine ad auctoritatem privatam esset iniquum. Praesertim quia in religionis statu est magna latitudo et varietas, possetque illa conditio in uno esse justa, et non in alio, et ideo ad Pontificis auctoritatem hoc judicium pertinet. Unde quodammodo spectat ad specialem talis religionis approbationem, et stabilitatem quam Pontifex dare potest ; nulla autem reiigio debet auctoritate sua illam usurpare.

12. Ad secundum argumentum in uum. 4.— Ad secundam rationem dubitandi negatur non plus concedi per hujusmodi privilegia, quam per antiquiora jura fuerat concessum, saltem prout declarata fuerant ab Innocenlio III, nam per haec posteriora privilegia declaratio illa Iunocentii expresse revocatur. Ouamvis autem Innocentius afferat verba Scripturae ibi citata, ad ostendendum illam dcclarationem es:e consentaream rationi, et divinis litteris, et ideo potuisse tunc convenienter dari, non tamen ostendunt ita esse necessariam illam limitationem, ut privilegium, cum majori amplitudine concessum, divino juri aut Seripturae contrarium esse appareat; nam eadem Scriptura, quae dicit: Qui spiritu Dei aguutur, hi suut fili Dei, dicit : Prolate spiritus au cex Deo sint; e quae dicit : Ubi spiritus Domini, ili libertas, consulit u£ uuusquisque in ea tocatione, in qua vocatus est, permaneat. Cum ergo privilegium non ordinetur ad impediendam libertatem et eflicaciam illius vocationis, quae vere est a divino spiritu, sedad probandam vocationem, ut ca, quae est a Spiritu Sancto, constanter retineatur, nulla est repugnantia inter hoc privilegium, et privatam legem, quam Spiritus Sanctus per suam inspirationem imponere solet, ut in simili sensit idem Innocentius, in cap. Nisi cum pridem, de Renuntiatione.

13. Ad primum membrum dilemmatis ibid. positi. — Unde ad rationem ibi factam respondemus, in utroque membro dilemmatis inveniri differentiam inter jus commune et hoc privilegium; nam in priori posset contingere, ut Praelatus prudenter negaret licentiam transeundi, non propter dubium de majori perfectione alterius religionis, sed propter circumstantias personae, quia vel non putat esse aptam ad illud institutum, vel tunc non moverti bono spiritu, sed turbationc aliqua, vel quid simile, et nihilominus ex vi juris communis posset tunc subditus transire licentia petita, et non obtenta, quia, si constat religionem, ad quam tendit, esse perfectiorem, hoc satis erat ex vi cicti cap. Licet, ubi solum requiritur judicium Superioris, quando de arctitudine majori alterius religionis dubitatur ; nunc autem in simili casu pnullo modo licebit transitus invito Superiore, hoc opcerante dicto privlegio. In postertori etiam casu est differentia, quia Superior, indebite negans licentiam, ipso jure dicti cap. Zicet privatur privilegio quoad hoc, ut non possit oblieare subditum ad non transeundum, imo ut possit subditus sua auctoritate, et renuente Praelato, transire. Posito autem hoc privilcgio, etiamsi fingamus Preelatum indebite nccare licentiam, quia nullum grave damnum suae religionis rationabihter timet, et certo scit aliam esse perfectiorem, et nihil habet cur judicet hanc personam non bono spiritu moveri, et nihilominus non vult permittere transitum ejus, subditus in hoc casu non potest sua auctoritate transire, sed indiget Pontificia, nec Praelatus ipso facto amittit potestatem obligandi, et retinendi illum, donec per Pontificem privetur.

14. An religio ob relaxationem amattat privilegium. — Posset autem hic non immerito dubitari, si religio, cui hoc privilegium concessum est, multum a sua observantia declinct. censenda sit amittere tale privilegium ipso facto ; videtur enim id valde verisimile, tum quia non minus meretur privilegium amittere, qui fit illo indignus, quam qui illo male utitur ; tum maxime quia tollitur fundamentum talis privilegii necessarium ad justificationem ejus ; hoc enim esse debet talis ac tanta religionis observantia, ut in favorem ejus possit merito ille transitus interdici. Atque ad eam partem suadendam possent hic adduci multa generalia principia de legibus et de privilegiis, pressertim de cessatione eorum, cessante causa et fine adaequato. Et quidem in conscientia, si evidenter constarct de tanta religionis mutatione, sine dubio cessaret obligatio talis prohibitionis. Ad quod etiam confirmandum valet communis opinio, in cap. 9, a num. 17, adducta, dicens majorem perfectionem non esse attendendam secundum primaevam institutionem, scd secundum actualem observantiam. Nihilominus, quia evidenter constare vix potest de tanta mutatione, quae ad hoc sufliciat, ideo non est privanda rehgio taii privilegio, praesertim in exteriori foro, doncc in eo declaretur aut privetur.

Primum dubium, an transiens absque facultate Superioris sit apostata

15. An sint apostate, qui mutant religionen sine facultate. — Wterrogabit vero ulterius aliquis. an religiosi, transeuntes sine facultate Superiorum justa ulud privilegium necessaria, sint apostatae, et incurrant censuras non solum speciales illius Indulti, sed etiam jure communi impositas contra apostatas, vel dimittentes habitum sua religionis. hatio dubii est, quia communiter Doctores asserunt non esse aliquem apostatam transeundo ad aliam religionem, etiam indebite. Unde in definitione hujus apostasia ponunt, quod sit desertio hujus rcligiouis, sine transitu ad aliam, ut videre licet in Sylvest., verb. Apostasia, q. 4, cum Glossa, in cap. finali de Apostatis, et cap. Ea parte, de Temporibus crdinationum, ubi Innocentius, Panormitanus et alii idem sentiunt. Idem Innocentius in cap. ult., de Renuntiatione, et in cap. 7nteleximus, de IEtat. et quaht.; Cajetan., 2. 2q. 19. art. 1; Nayar., consil. unico, de Apostatis ; et Summistae ac moderni communiter, quorum fundamentum cst, quia apostasia est retrocessio ab statu religioso; in eo autem casu non retrocedit quis a religioso statu , sed solum a lali statu religioso, quae licet sit illicita mutatio, non tamen apos- tasia. Quae quidem sententia esset mihi indubitata secundum antiquum jus, in eo casu in quo quis transiret ad religionem strictiorem absque ulla licentia saltem petita, quia licet peccaret, non tamen in substantia mutationis, sed in modo, neque illa potest dici rctrocessio, tum quia non est recessus a promissionc facta; tum etiam quia potius est progressus et tendentia ad majorem perfectionem. Undc magis ibi peccatur per excessum temerarie tendendi, quam per deseum retrocedendi.

16. Extra hunc vero casum, difflicilem semper judicavi illam sententiam, quamvis communcni, quia, considerata rei natura, illa videtur formalis apostasia, et antiquum communc jus nullam quoad hoc faciebat mutationem. Haec posterior pars in confesso est. Prior vero probatur, primo, quia apostasia a religione dicit retrocessionem ab statu religioso, et a pacto cum Deo et cum religione inito ; sed, qui relinquit suam religionem peopter aliam non meliorem, etrocedila a pacto inito, et ab statu quem retinere tenebatur ; ergo. Quod si dicatur non recedere a religione in communi, sed a tali, contra hoc est imprimis D. Thom., dict. quaest. 12, art. 1, ubi dicit : Contingit aliquem apost ztare a Deo, retrocedendo areligione, quam professus est, nec posuit limitationem, sine transitu ad aliam : qui autem exit animo transeundi praesertim ad laxiorem, revera retrocedit a religione quam professus est; quando enim tendit ad meliorem, Hicet relinquat illam, quam professus est, non retrocedit, sed ulterius pergit ; quando vero tendit ad aequalem, licet retrocedere non videatur in ordine ad perfectionem, ut sic, in eo tamen retroccdit, quod infidelis est promissioni factae. Secundo argumentor in hunc modum, nam professio facta in alia religione, sive aequali, sive laxiore, est ipso jure nulla, quando fit sine dispensatione, et sine licentia propriae religionis, ut supra probavi; ergo transitus ad talem professionem non est transitus ad statum releiosum verum, sed apparentem et fictum; ergo simplieitcr est retrocessio a vero statu religionis.

17. Potest ccntroversia haec, ut dixi in simili aliquanto superius, essc de modo loquendi; tamen si loquamur de specie malitiae quam peccatum illud in re ipsa habet, profecto est ejusdem speciei ; nam ejus intrinseca malitia non consideratur ex termino ad quem tendit, licet inde possit minui vel auge- ri juxta intentionem operantis, sed sumitur ex termino a quo rccedit, id est, ab injuria quam propriae religioni facit, quae ejusdem rationis est, quocumque indebitce tendat, et ita si unum peccatum est apostasiae, etiam et aliud. Nisi quis contendat, vocem apostasiae, non utcumque significare peccatum habens illam malitiam, sed connotando quod fiat animo relinquendi omnem religionem, seu simpliciter statum religiosum, quod pertinebit ad quaestionem de modo loquendi; oportebit tamen ostendere vocem illam, aut ex primaeva significatione habere illam vim, aut ex usu juris ; neutrum autem, ut opinor, potest satis ostendi.

18. Primum quidem, quia apostatare, in latino rigore tantum significat deficere, et impagnare quod antea probabatur. Unde dicitur apostata a fide qui ab illa deficit, et impugnat, cum antea probaret, et ibi quidem non potest esse transitus ad aliam veram fidem vel Ecclesiam, quia haec est una tantum. Tamen, quacumque ratione excogitarentur duae, transitus ab una ad aliam contra fidelitatem vel professionem ejus esset apostasia, sicque inter haereticos censetur apostata, qui ab una secta ad aliam transit. Magisque accommodatum exemplum est, si tempore legis veteris aliquis circumcisus vellet adducere praeputium, et transire ad solam legem naturie etiam sub vera £de, et cultu unius Del; esset enim nihilominus apostata, ut satis significat Paulus, 1 ad Corinth. 7; ergo ex vi vocis non potest illa significatio colligi. Neque ex vi juris, quia nullibi in jure id explicatur, et potius jura in universum vocant apostatas, omnes iniquos desertores suorum institutorum, quod statim ex Indultis Pontificum ostendemus. Nec etiam ad effectus juris erat necessaria significatio, quia nulli sunt effectus quos jus operetur in apostatas, quos non etiam operetur in hos desertores suae religionis propter aliam non meliorem. Quia, ut supra vidimus, propter apostasiam, ut sie, nulla excommunicatio est ipso jure lata, et infamia, quae inde contrahi potest, etiam in hoc casu contrahitur durante delicto; nam ingressus indebitus et invalidus in aliam religionem nihil excusat, secundum veram rationem juris, etiamsi in hominum opinione nonnihil diminuat. Excommunicatio autem, quam apostata incurrit, dimittendo suae religionis habitum, non evitatur propter transitum ad aliam, ut probavi in 5 tom. tertiae part., disp. 23, sect. 4, num. 26; ergo nullius utilitatis est negare hoc delictum esse veram apostasiam, quoad nomen, cum tota res in illo inveniatur.

19. Consectarium em munc traditis. — Es quo infero nunc, omnes transeuntes a sua religione ad quamcumque aliam quocumque titulo majoris perfectionis, in casibus per nova jura vel Indulta Pontificia prohibitis, et sine Iicentia in eisdem Indultis requisita, esse veros apostatas. Exempla sunt primum in extravagante l'iam, de Regularibus, ubi prohibet Papa sub excommunicatione latae sententiae, et sibi reservata, ne aliquis ex ordinibus Mendicantibus ad monachales transeat, Carthusia excepta, sine Sedis Apostolicae facultate; religiosus enim mendicans transiens contra illam legem apostata consendus est, propter rationes factas. Idem dicendum est de quolibet religioso Societatis, si ad quamcumque religionem sive monachalem ( Carthusia pro semel tantum excepta), sive mendicantem, sive quamcumquce aliam, sine facultate Summi Pontificis, vel sui Generalis transeat, erit enim apostata, atque ita illum appellant Pontifices: Paulus IlT, in sua Bulla ultima, ubi post privilegium concessum, et factam prohibitionem abliter egrediendi, subdit: llos sic egressos ac alios quoscumque dicte Societatis upostatas, ul eliam alios quosvis insolentes, et qui id mereri videbuntur, in quocumque habitu apostatas praedictos contigerit iuveniri, eecomuunicare, capere, et incarcerare licite valeant, ex quo verborum contextu constat illos sic egressos vocari apostalas, tum ibi, et alios apostatas, tum maxime quia in quocumque habitu inveniantur sic egressi, ut apostatae excommunicari et capi permittuntur. Pius vero V expressius dicit: Si quis absque Superioris licentia ewiret, et in seculo vel alio etium reguluri loco degere prasumeret, liceat dicto Generali, aliisque dicLe Societatis Praepositis et superioribus eosdem transgressores, et trauseuntes tanguam apcstatas, ad suam societatem revocare. Nec dici potest illam particulam tanguaam esse diminutivam , quia aeque cadit in egredientes ad manendum in seculo, vel transeundum ad aliam religionem. Denique Gregorius XIHI, in citata Bulla Dilecte fili, expresse dicit: Qui secus fecerit, in excommunicationem, et alias apostatarum peenas et censuras eo ipso iacurrat. Quid ergo illi deest, ut sit verus apostata ? Loquitur autem etiam de transeunte secunda vice ad ordinem Carthusiensium. Unde constat nihil referre, quod tran- situs fiat titulo majoris perfectionis, vel securitatis, nam hic titulus maxime colorari poterat in ordine ad Carthusiam.

20. Dices: qui sic transit, non potest dici retrocederc ab statu religionis, cum majorem perfectionem intendat. Respondeo: hoc argumento probaretur, si quis illo titulo in eremum tenderet, ut duriorem et perfectiorem vitam ageret sub aliquo habitu religioso, vel quantumcumque austero, non retrocedere, quia semper intendit majorem perfectionem, et consequenter non esse apostatam, quod falsum esse constat. Non sufhicit ergo intentio, nisi medium proportionatum sit, ad quod necessarium est ut in vero statu religionis persevcret. Hoc autem non fit in illo transitu; nam ille status. qui videtur assumi, non assumitur re vera, et ita duplici titulo fit retrocessio, etiam in eo casu, quia et non permanetur in statu religioso, et violatur pactum religionis prius assumpta.. Ampliari hoc potest, etiamsi religiosus prius fugitivus fuerit, sine animo apostatandi ; nam ille etiam non posest suo arbitrio, vel ad vitandum supplicium suae religionis, aliam ingredi non arctiorem ; nam de arctiori tolerari posset, supposito priori malo; de aliis vero minime, quia illud per se malum est , et non fit licitum ex priori malo, id est, ex praecedenti fuga, quia nemo debet ex iniquitate sua commodum reporiare. Addit vcro lex quaedam Hispaniae, part. 1, tit. 7, lib. 10, si religiosus ftugitivus in ea regione, in qua versatur, cum ad meliorem mentem convertitur, non inveniat monasteria saui ordinis, nec arctioris, vel aqualis, posse ad laxiorem transire, quia si nullum inveniat, etiam potest inter honestos seculares vivere. Ubi Gregorius Lopez advertit legem illam non esse sumptam ex aliquo canone, sed ex dictis haimundi, quem refert, et sequitur Summa Angelica, verb. Heligiosua, num. 34. Et intelligendum est quando reaitus ad propriam provinciam esset moraliter impessibilis.

Secundum dubium, situe etiam apostaia, qui, obtenta quidem licentia, alias Indutorum praedictorum conditiones violat.

21. Sed quaeret ulterius aliquis, an necesse sit servare in hujusmodi tzansitu ultra licentiam etiam modum velalias conditiones in praedictis Indultis, seu privilegiis positas ; ita ut etiam per earum violationem agostasiae crimen incurratur. Ad hoc, generatim loquendo, solum respondere possumus, consideranda esse verba privilegii, et juxta tenorem ejus esse judicandum; nam modus et circumstantiae omnes, quae praeceptae fuerint , scrvandae sunt, et siquidem fuerint tales, ut earum omissio irritet ingressum vel professionem in alia religione, vel illa impediat, incurretur per illam transgressionem crimen apostasise ; si tamen modus non est tantae necessitatis, ejus omissio ad tantum crimen non sufficiet. Ratio prioris partis est, quia, eo ipso quod alia professio non est valida, et vel non tempore debito, et in eo statu permanetur, existit religiosus extra statum et obedientiam suae religionis, cum animo ita perdurandi, sine debita facultate, quod est apostasiaee crimen. Ratio autem posterioris partis e converso est, quia tunc non receditur a statu religioso, etiamsi in modo commutandi illum aliquis defectus committatur, et ideo substantialiter, ut sic dicam, non receditur a pacto professionis, quia transitus fit cum licentia sufficiente, saltem ad valorem actus.

22. De conditione in speciali, ut intra iriinestre fiat transitus.—Intelligetur hoc melius descenderdo ad aliqued particulare, ad eujus instar poterunt facile reliqua declarari. Persistemus autem in eodem exemplo num. 19 allato, de Indulto Societatis, in quo imprimis pro transitu ad ordinem Carthusiensem designantur tres menses, intra quos teneatur illum Ordinem ingredi, qui eo titulo e Societate egressus est. Pro aliis veroreligionibus, quando transitus ex licentia Superioris fit, eidem superiori committitur, ut tempus praefigat. Si ergo sic egressus intra tres menses, vel designatum tempus, religionem aliam ingressus non fuerit, et ad Societatem statmm non revertatur, peenam excommunicationis ipso facto imprimis incurret, juxta Constitutionem Pii V dicentis : Absque ulla mora ad diclam Societaten regredi teneantur sub pena excommunica- - tionis praefata, quam incurrent sive voluntarie non ingrediantur, sive quia non recipiuntur, ut ibidem explicatur.

23. Temperatur dicta conditio de trimestri. — Oportet tamen ut ipsa mora non redeundi voluntaria sit, alioquin non erit peccaminosa; si propter impotentiam, vel naturalem, vel moralem , reditus aliquantulum differatur, 1 non incurretur censnra, quia excusatur cul- | pa, idemque erit si mora sit adeo brevis, ut prudenti arbitrio non censeatur sufliciens materia peccati mortalis. In quo tamen scrupulose cavenda est mala fides, quia ubi lex praefisit certum terminum ad solvendum de- bitum, eo ipso quod totum tempus elabi perrittitur, tota substantia praecepti violatur, ut patet in praecepto confessionis annuae, vel recitandi horas quotidie ; non enim licet transferre actum ab uno die in alium, nec differre confessionem in primum diem alterius anni ecclesiastici, nec propter brevitatem morae fiet illa culpa venialis. Sic ergo posset quis in praesenti argumentari. Non tamen est omnino simile, quia ex vi illius legis non cogitur quis intra terminum trium mensium ad Societatem redire, sed ingredi aliam religionem ; si autem intra illum terminum non ingrediatur, finito illo termino tenctur sine mora redire, et ita tempus redeundi non habet indivisibilem terminum praefisum, sed tantum hunc, ut fiat, seilicet, sine mora, in quo necessario debet intervenire prudens arbitrium, et bona fides, ideoque licet aliqua parva negligentia aliquantulum detineat, non erit statim peccatum mortale.

24. Quando posset simile evadere. —Et hoc quidem verum est quoad illud tempus a jure designatum pro Carthusia; nam, in eo quod Prselatus pro aliis religionibus limitare potest ct debet, potest ipse praefisum terminum eumdem , vel diversum ad utrumque efftectum designare, verbi gratia, ut intra mensem tencatur redire, vel ingredi; aut, quod st intra mensem non recipiatur, intra alios quindecim dies redire teneatur; et tunc videtur procedere ratio facta, quod si, inia praefisum terminum, praeceptum non impleaiur, substantialiter violatur, et ideo gravis erit culpa, etiamsi post elapsum terminum mora sit brevissima, nisi alia excusatio impotentiae intervenerit. Posset, etiam sufficcre ad excusationem probabilis praesumptio voiuntatis Praelati, quod non fuerit mens eius cum tanto rigore terminum illum praefmire, sed cum ea amplitudine qua in moralibus parum pro nihilo reputatur. Et juxta hoc privilegium cessat sollicitudo Doctorum admonenUuum ne Praelatus religionis det licentiam monacho abeundi, donec ei constet, et aliam religionem esse paratam ad suum subditum recipiendum , et ipsum esse expeditum ad immediate transeundum ; quia alias daretur ei occasio vagandi. Ita Iunocentius et alii, in cap. ult. de Renunciatione, et notat Rebuffus, in Practiea, tit. de Translanone monachorum, num. 8, et latius referens plures Gregor. Lop., in l. 7, tit. 7, part. 1, verb. Aotra. Hoc vero consilium non in aliquo jure, sed in prudenti consideratione auctorum fundatum est; seepe autem non potest moraliter ad praxim reduci, sed necessarium est dare licentiam subdito, ut eat ad quaerendum locum ubi recipiatur. Unde id fieri posse Innocentius fatetur, retento tamen habitu , ut ego intelligo, et praefixo termino, ut vitetur illud incommodum vagandi, et ad hunc finem, et ad tollendam omnem dubitationem, et augendam potestatem, privilegium illud concessum est.

25. Assignatum tempus ad transitum, an licite insumatur sine auimo transeundi. — Sed quaeres an peccet religiosus manens toto illo tempore, verbi gratia, per tres menses extra monasterium, si muito antea vel mutavit propositum ingrediendi alium ordinem, vel certe intellexit non force in illam recipiendum ; videtur enim non peccarc, nam Pontifex absolute concedit, ut infra tres menses, etc.; ergo potest libere uti tota illa concessione, etiamsi jam de effectu desperet, quia, licet data sit licentia propter illum finem, non cessat ipso facto cessante fine, ut patet de quacumque alia facultate data ad existendum extra monasterium per annum , verbi gratia , ad aliquod negotium peragendum ; nam , licet antea perficiatur, non cessat licentia ipso facto, quia ille terminus videtur positus , ut ultra illum reditus, vel ingressus non differatur, non vero sub conditione, ut si antea finitum negotium fuerit, expiret facultas, nisi talis conditio in ipsamet facultate exprimatur.

26. Primus casus in hac questiuncula vesolvitur. — Haec interrogatio non habet unam simplicem responsionem, quia multis modis possunt circumstantiae variari. Primo ergo si quis a principio non habeat animum transeundi ad aliam religionem , sed eo colore petat facultatem, ut habeat occasionem co tempore libere vagandi, non est tutus in conscientia, nam et exeundo graviter peccat, et permanendo eadem intentione extra claustrum, et extra actualem obedientiam alicujus religionis. Probatur, quia illa facultas est subreptitia; prima enim conditio requisita in tali Indulto est, ae ad alium ordinem transire celint ; ergo si revera nolunt, sed solum fingunt velle, nec possunt uti facultate juris, quia de illis jus non loquitur, nec in eis completur conditio quam jus postulat , neque etiam uti possunt facultate Praelati quem decipiunt. Est ergo ille exitus sine legitima facultate ; ergo peccaminosus , et quidem non sine culpa gravi, juxta dicta in superioribus de obligatione ad clausuram ; quamvis enim illa dici non possit apostasia, quia et retine- tur habitus, ut suppono, et intentio redeundi intra illud breve tempus , neque in exteriori foro appareat fuga , tamen coram Deo revera est quaedam fuga, quia est exitus invito Praelato; deceptio enim reddit illum involuntarium; est etiam illa dcceptio ex mendacio perniciosa , el contra Praelatum, quia decipit illum in re gravi, et privat illum subjectione et obedientia ipsi debita, et contra religionem, cui potest magnum detrimentum ex similibus fictionibus provenire.

27. Secundi casus resolutio. — Nota. — Deinde , licet exitus sit factus bona fide, si postea mutat animum, et statuit non ingredi alium ordinem, tenetur statim ad proprium redire, nec potest licite abuti tempore a lege concesso , vel a Superiore designato. Probatur, primo ex natura rei, quia jam non habet legitimam causam permanendi extra claustrum; loquimur cnim per se, et ex vi talis exitus, cujus totum fundamentum sublatum est. Unde ctiam colligitur licentiam, sive juris, sive hominis, ipso facto cessasse, quia non potest intelligi data nisi ex causa legitima, et juxta exigentiam ejus; ilia ergo conditio in ipso Indulto posiia , si alium ordinem ingredi cellent, intelligitur supponi pro toto tempore, pro quo datur facultas, quia est fundamentum ejus, et veluti causa motiva adeequata, qua cessante, faculias, non tantum inutilis, sed etiam perniciosa eflicitur; cessat ergo cessante iiia. Unde addo ulterius, si religiosus infra illud tempus desperet se posse incredi illam religionem, pro qua habuit facutatem, vel quia intellexit se habere inhabiitatem aliquam, vel unpedimentum propter quod in nullo illius loco recipietur, co ipso teneri statim redirc ad suam religionem; probatur , quia tunc etiam cessat ipso facto facultas manendi exira cluustrum, tum quia rationes factae non minus probant, quando deest potestas, quam ubi deest voluntas; tum etiam quia si desperatur ingressus, necessc est etiam deficere ab intentione procurandi illum. In his autem duobus casibus, non facile damnabo peccati mortalis quamcumque moram , quae non escedit terminum a legce vel a Praelato transactum, neque est cum scandalo , vei extrinseca intentione mortali, quia non videtur materia nimis gravis, eta principio non intervenit dolus, ut supponimus.

28. Ultimus casus empeditur.—Unde e converso, si hujusmodi religiosus possit statim vel infra tempus brevius intrare alium ordi- nem, nolit tamen usque ad finem temporis sibi designati, ut toto illo libertate fruatur, non videtur, per se loquendo, peccare morlaliter, quamvis minus religiose faciat. Probatur prior pars, quia ex vi legis solum ei imponitur onus ingrediendi infra illud tempus, et semper habet propositum hoc implendi, ut supponimus; ergo ex hac parte servat jus; ergo facultas sibi concessa semper etiam durat , quia semper durat fundamentum cjus, quod est esse quasi in via ad alium ordinem; ergo in rigore non est ibi gravis transgressio alicujus praecepti , quia non obligaiur quis summa celeritate , ut sic dicam, illam viam peragere, sed potius facultas illa concedere videtur totum illud tempus ad transitum illum consummandum. Quia vero directa intentio illius concessionis est terminum illum ponere, ut ultra illum non ditferatur ingressus, non vero ut per totum illum retardetur, sed quoad hoc permissio tantum esse videatur, ideo si talis detentio sinc rationabili causa fiat, non potest aliqua culpa excusari , quia est contra debitum clausurae religiosa , et abusus quidam permissionis, sub facuitate sibi concessa.

29. De altera conditione redeundi ad priorem religionem, si in posteriore non perseveretur. — Additur praeterea in illo Indulto, quod explicamus, si hujusmodi translatus, et in alio ordine jam receptus, in illo nolit vel pon possit perseverare vel profiteri, teneri, postquam ab illo cgreditur, ad Societatem, sen religionem suam, sine mora reverti ; cujus ratio manifesta est, quia ille semper manet religiosus Societatis, seu prioris religionis. et solum concessum est ei esse extra obedientiam ejus, ut posset aliam religionem probare ; ergo, eo ipso quod ab alta deficit, tenetur ex vi suorum votorum ad propriam religionem redire. Ad hunc autem reditum nullum certum tempus conceditur, sed praecipitur fieri absque mora, et additur eadem excommunicatio, nisi ita fiat; quod intelligendum est juxta supra dicta, quando mora culpabilis est, et ita notabilis, ut prudenti arbitrio ad culpam mortalem sufficiat.

30. Dubitari autem hic solet, an teneatur prior religio sic redeuntem admittere, quod tractat Sylvester, verb. Aeligio, 4, q. 5, et affirmative respondet; estque res manifesta, quia ncmo potest a religione expelli sine causa sufticiente; ille autem qui ex legitima facultate voluit ad aliam religionem transire, non dedit causam ut expellatur postea, quia in alia receptus non est, vel in ea non perseveravit ; ergo debet recipi ; quin potius addo esse cogendus, et ad hoc teneri Praelatum religionis, quia nec religio, nec ipse religiosus pessunt in hoc cedere juri suo, quia esset contra bonos mores, et contra obligationem professionis , quatenus Deo principaliter fit. Idque confirmat cap. Abbates, 18, q. 2. Et idem satis indicant Pius IV et Pius V, in dicto Indulto. quatenus dicunt hos religiosos teneri ad reditum , et excommunicant tam ipsos in mora existentes, quam illos recipientes, vel eis auxilium, consilium vel favorem praestantes. Nam haec omnia supponunt, ex parte etiam religionis esse obligationem illos suscipiendi. Et licet ibidem statin; tantum subjungatur , ut Praelatis liceat eos per coactionem, sinecessaria sit, revocare, illud verbum liceat, non excludit obligationem quam ipsi Praelati es offieio habeant reducendi, seu colligendi hujusmodi vagantes, sed explicat specislem potestatem ibi concessam dictis Praelatis, ut expeditius et efficacius hoc praestare valeant.

31. De tertia conditione, sà trauslatus deserat illicite secundum religionem, subjaceat jarisdictioni prisne. — Tertio hic addere possumus concessionem aliam ad modum seu conditionem hujus transitus pertinentem, quae facta Minoribus est, ut in eorum Compendio refertur, et in Compendio Societatis, verb. Apostata, S 10; ratione ergo illius sic transIntus ex legitima facultate suae religionis, non solum si in alia non profiteatur, sed etiam si post professionem in ea factam illam deserat, ut in saeculo maneat, vel etiam ut ad laxiorem iranseat, subjacet jurisdictioni Societatis, vel religioni Minorum a qua translatus est. Nam ex vi dictae concessionis possunt Praelati talis religionis contra iilum transiatum, tanquam contra apostatam, procedere. Quae quidem est satis nova poiestas, nam ille, profitendo in alia religione, liberatus est ab obedientia prieris ; ergo et a potestate coactiva ejus. Unde etiamsi sit proprietarius, vel suborrator, non potest a Praelatis religionis puniri, quia jam non est illi subditus ; ergo nec prcpter apostasiam cogi, aut puniri potest. Respondetur tamen, ideo necessariam fuisse specialem Pontificis concessionem, quem constat potuisse hanc jurisdictionem Praelatis prioris religionis communicare , seu delegare. Congruentia autem fuisse videtur, tum quia talis apostasia ctiam cedit in injuriam prioris religionis; ium etiam ad vitandam fraudem, ne quis illum transitum procuraret spe liberius postea vagandi, deficiendo ab altera religione, in qua fortasse circa hoc non tanta diligentia adhibetur, licet fortasse in aliis observantiis strictior sit.

32. Dicta tumen conditio ad duos eveutus limitatur. — Advertendum est autem hoc solum concedi in duobus casibus. Primo, quando ille transiatus iterum in saeculum redit; secundo , quando ad religionem laxiorem se transfert. Unde si ad aequalem secundo transcat, etiamsi in co peccet, non habet Socictas, seu prima ejus religio, jus in illum, quia ibi non conceditur, et aliunde non habet, ut probatum est; nec potest fieri extensio per similitudinem rationis, tum quia in privilegiis hoc locum non habet; tum etiam quia nec similitudo rationis ibi reperitur, nam potius congruentiae adductae ibi cessant, quia ubi est aequalitas religionis , nec timeri potest fraus, nec propria injuria, sed baec fit tantum illi religioni a qua proxime receditur, ad quam spectabit illam propulsare. Dubitari autem potest an secundus casus de transitu ad religionem laxiorem intelligendus sit quando fit sine debita dispensatione, vel etiamsi fiat cum illa, si non intercessit consensus Societalis, seu primaevae religionis. Posset enim hic consensus postulari, et tunc dispensatio esset subreptitia, ac proinde nulla, si absque ilius mentione impetrarctur. Verius tamen existimo intelligendum esse casum illum, quando transitus ad laxiorem fit sine legitima dispensationc, quia si fiat cum legitima dispensatione, nullum crimen committitur, et ideo non potest sic translatus ut apostata tractari. Nec verisimile est talem dispensationem pendere ex licentia vel consensu Praelati prioris religionis , quia neque ad illum cura illius personae jam pertinet, per se loquendo, nequoe concessio illa ad hoc extenditur, quantum ex tenore ejus intelligi potest.

Tertium dubium principale, an Preelatus veligioni: gaudentis praedictis Indultis possit dare facultatem ad transitum.

33. Ultimo circa haec Indulta inquirit pctest an possit Praelatus Societatis , verbi gratia ( et idem de aliis intelligi potest cum proportione, juxta uniuscujusque privilegia ), an possit, inquam, dare suis subditis licentiam transcundi ad aliam religionem, et an, circa hoc, jus commune aliquo modo immutatum sit, nam cum subditi prohibeantur transire ad aliam religionem sine licentia sui Praela- ti, consequenter permitti videtur, ut cum illa transire possint; ergo et Praelato catur potestas illam concedendi. Rursus cum Indultum indifferenter loquatur de quacumque religione, imo maxime prohibeat transitum ad laxiorem, videtur etiam transitum ad illam concedere de licentia Praelati , et a fortiori ad equalem. Confirmatur, quia in illis Indultis sub disjunctione dicitur, nisi de licentia Generalis, vcl Summi Pontificis ; ergo significatur licentiam Generalis sufficere ad quemcumque transitum , sicut sufficit Pontificis Summi. In contrarium autem est, quia privilegium non extenditur ad aliquid contra jus commune , quantum ad id quod nequc in ipso exprimitur, neque ad effectum directe intentum in privilegio necessarium est; talis vero est licentia ; ergo.

34. Primum pronuntiatum in hoc dubio, non solum posse dare, sed interdum debere. — Circa hoc imprimis certum est posse hos Praelatos dare licentiam transeundi ad aliam religionem arctiorem, seu perfectiorem ; probatur, quia hoc jure communi est concessum, vel potius naturali et divino, et per Indulta non est prohibitum , ut per se constat, quia neque in eis invenitur talis prohibitio, neque finis eorum est tollere, sed augere potius jus ct potestatem Praelatorum. Quin potius, ut supra dixi, tenebitur Praelatus dare hanc facultatem, si conditiones superius etiam positae concurrant. De Praelatis autem Societatis cxistimo nunquam obligari, per se loquendo, id est, ex vi perfectionis alterius religionis, quia merito judicare possunt institutum suum ab aliis non superari in absoluta perfectione, licet in aliquibus austeritatibus corporalibus superetur, ut constabit ex infra dicendis, in tract. 10, de hoc instituto.

35. Solum posset quis dubitare de ordine Carthusiensi , quando secundo postulat licentiam transeundi ad illum , qui jam semel ad illum transiit, et in illo non perseveravit, sed ad Societatem rediit ; nam, cum Pontifices in his privilegiis excipiant ordinem Carthusiensem , etiamsl exceptionem limitaverint ad unam vicem, propter vitandam inconstantiam , tamen per hoc satis videntur declarasse , illum ordinem esse arctiorem ; ergo quamvis prohibeant secundum transitum ad illum sine licentia, cum non prohibeant hauc licentiam concedere, videtur statim sequi obligatio naturalis dandi illam , quae etiam est justa cap. Licet, de Regul., quod suam vim retinet, in eo in quo revocatum non est. Respondeo imprimis non teneri in particulari, quando judicant, vel personae ipsi non expedire, vel religioni esse nocivum ; nam, hoc ad minimum , vel concedit, vel supponit privilegium, alias esset inutile , et praeter rationem. Deinde assero etiam per se, et ex parte religionis non teneri ad hanc facultatem secunda vice dandam, quia non coguntur credere illum statum esse perfectiorem , nec Pontifices fecisse illam exceptionem, sed ob majorem securitatem, ut supra dicebam. Non dubito tamen, quin in hoc casu possint illam concedere, quia possunt renuntiare privilegia sua, quando haec renuntiatio non vergit in damnum suae religionis, ut supponimus in tali casu, etiam in individuo.

36. Secundum pronuntiatum. —Secundo dicendum est: quotiescumque Praelatus Societatis judicaverit, vel ad bonum suae religionis, vel ad majus bonum ipsius religiosi non professi, sed tantum per vota simplicia in Socielate emissa, expedire, dare illi licentiam, ut ad aliam religionem transeat, etiam laxiorem, potest id facere, et subditus securus transire. Hoc non assero ex vi Indultorum, quae nunc explicamus ; nam, ut statim de professis dicam, ex illis non satis probatur, sed fundatur hoc in speciali potestate, quam hebet Societas ad dimittendos hujusmodi religiosos, etiam a votis suis liberos, ex justis causis, juxta suas constituliones; nam inde evidenter fit, posse eis dare licentiam ad hujusmodi transitum, per quem non tollitur religiosus status, licet fortasse minuatur. Unde fit ex minori causa posse Praelatum hanc licentiam dare, quam dimittere religiosum, ut ad seculum transeat, quia minor immutatio fit in statu religioso. Verum est tamen non posse religiosum Societatis cogi ad admittendam illam conditionem, quia nemo potest compelii ad profitendam rcligionem, quam non promnisit ; si tamen ipse acceptare vellet, Praelatus optime potest sub illa conditione eum dimittere, et ipse tenebitur eam implere, vel ad Societatem redire.

37. Sed quid, si solutis votis dimittatur , cum eo tamen onere ab ipso acceptato? Respondeo, consultius videri ut in eo casu vcta non irritentur, sed relinquantur, donec per professionem in alia religione extinguantur, quia nulla apparet necessitas anticipandi solutionem votorum. et aliunde securius id erit ut impleatur conditio, quam si subditus statim liber dimittatur , si tamen postea nolit implere conditionem, vis poterit efficaciter compelli ; nam, licet possit, vel capi, vel puniri, in rigore non est apostata, quia jam non est religiosus , quem statum sine apostasia reliquit ; postea ergo ad summum peccat, quia non implet promissum ingrediendi religionem, pro qua infidelitate poterit aliquandiu puniri vel affligi justa retentam jurisdictionem in talem personam, ex vi prioris pacti, et privilegiorum; si tamen sit pertinax in suo proposito, non est perpetuo excommunicandus aut incarcerandus ob eam rem, scd tandem erit suae conscientiae relinquendus.

38. Tertium pronuntiatum bipartitum. — bico tertio, Praelatos Societatis non posse ex vi superioris Iudulti dare licentiam professis Societatis transeundi ad strictiorem religionem, nisi aliud habeant. Prima pars probatur, quia imprimis non potest dari haec licentia ad lranseundum ad religiones omnes monachales, excepta Carthusiensi, quia in extravag. Fiam.de Regul.. hoc prohibitum est omnibus mendicantibus, etiam de licentia suorum Superiorum ; Societas autem una est ex mendicantibus, quae, licet nondum existeret quando illa constitutio edicta est, nihilominns ad illam extenditur, tum quia generaliter loquitur Constitutio, et extenditur etiam ad futura; tum etiam quia Pius V, declarans Societatem esse veram religionem mendicantem, concessit illi frui omnibus privilegiis mendicantium; unum autem est quod in illa Extravagante concediditur ; nam in favorem totius religionis facta cst illa prohibitio, ut constat etiam ex illis verbis, colentes etiam conservationi ordinum mendicantium provid-re ; ergo hoc etiam privilegio fruitur Societas, ut religio Minimorum, et quaelibet alia vera religio mendicans, quamvis novior sit. Hoc autem decretum revocatum non est per praedictum privilegium, ut statim ostendemus.

39. Deinde quoad mendicantes. — Respectu vero religionum mendicantium, non invenitur universalis prohibitio transeundi ab una ad aliam. Referuntur autem speciales prchibitiones transeundide licentia Superiorum, vel a Minoribus ad Minimos, vel e converso, quo Indulto, quatenus favor est religionis, a qua transitus prohibetur, uti potest Societas per communicationem privilegiorum. Respectu vero aliarumreligionum mendicantium, utendum est generalibus principiis supra positis in c. 11, depotestate quam habent Praelati religionum, concedendi licentiam subditis transeundi ad religionem aequalem, vel laxiorem. In quo nos probabilius credimus non posse dispensare saltem in ordine ad laxiorem, ut videtur etiam satis probare Concilium Tridentinum ibi, cujuscungue fucultatis vigore ; nam plane comprehendit etiatm facultates propriorum Praelatorum. Quod quidcm jus non derogatur per dictum privilegium, quia nec expresse ac formaliter id fit, nec etiam virtute, cum talis derogatio necessaria non sit ad proprium finem et effectum ipsius privilegii. Et haec est ratio ob quam esistimo ibi non esse daiam talem potestatem, nam directe solum conceditur, ut subditus non possit exire sine licentia Praelati ; inde autem non sequitur quod cum illa simpliciter possit ; nam aliud est licentiam esse necessariam, aliud esse sufficientem, multoque magis ad hoc posterius requiritur quam ad primum ; ibi ergo solum statuitur ut necessaria sit ; ergo inde inferri uon potest sufficere, neque ad hoc dari potestatem in Praelato. si aliunde non habeat. Quapropter, nisi Praelatus Societatis judicet aliam religionem mendicantem esse simpliciter perfectiorem (quod nec faciet, nec facere debet in ordine ad suum regimen), non potest ex vi Hiius priviiegii, nec etiam ex vi juris communis, ut existimo, talem facultatem concedere.

40. Secunda pars declaratur. — Sciendum est autem ut aliam pronuntiati partem declaremus) Gregorium XHI, in quadam Bulla Cum alias, anni 1582, concessisse Praeposito Generali Societatis, ut possit professos e Societate emittere, et eis licentiam conferre ut possint ad quamlibet aliam religionem, etiam laxiorem, transire. In quo Indulto considerandum occurrit non concedi absolute potestatem dandi hanc licentiam professis quibuscumque volentibus transire ad alas religiones, sivc monachales, sive mendicantes, sive pares, sive laxiores, solum per modum cujusdam dispensationis, quia magis appetunt aliud vitae genus, vel sperant se majorem consolationem ibi habituros, vel quid simile. Sed solum concedit cum limitatione ad illas personas, in quibus tales causae inveniuntur, ut, licet professi sint, eos expediat e Societate ejicere, quod esse non potest nisi propter graves culpas; alie enim causae, quaecumque illae sint, non sufliciunt ad professum emittendum, ut infra, tract. 10, lib. 11, ostendam.

41. Suadetur declaratio.—Quod autem haec fuerit mens Gregorii, constabit expendendo tenorem privilegii ; nam imprimis in petitione scu dubitatione solum proponitur, an Praepositus pro tempore existens valcat cetiam professos ex causis id exigentibus ab ipsa Societate emittere, et ipsis sic emissis liberum sit, de ejus licentia, se ad quemvis alium mendicantium vel nen mendicantium ordinem transferre : non ergo de omnibus professis, sed de illis, in quibus tales causae inveniuntur, quaestio mcta est; nec potestas dandi talem licentiam pro aliis quam pro sic emissis desiderabatur. Et juxta tenorem hujus propositionis respondet Pontifex : Nos Societatis puritati atque incremento, emissorunque pro tempore saluti consulere volentes , statuimus ut in perpetuum liceat dicto Preposito, quos judicaverit, ab ipsa Societate emittere, cosque de ipsius Prepositi licentia, non tantum ad Carthusiensiun , sed ad quemcis aliwm, etc. In quibus verbis primo expendo verba illa, Folentes consulere puritati Societaiis ; nam ex eis colligo causam hujus emissionis solum esse posse peccata et pravos mores; nam haec tantum sunt, quae puritati religionis repugnant ; hujusmodi ergo causa supponi debet, priusquam illa licentia locum habeat. Deinde, ex caeteris verbis satis constat, solum professis sic emissis talem licentiam dari posse, nam hoc satis expresse in cis continetur ; quod etiam indicatum est in illa particula et iucremento, quam Pontifex in sua ratione posuit; nam dare hanc licentiam probis et bonis professis per se non conferret ad incrementum Societatis. Atque hinc per argumentum ab speciali confirmatur prior pars assertionis, quia manifeste supponitur extra hunc casum et modum non habere Praepositum hanc potestatem. Imo ulterius mihi etiam probat, jure communi non habere Praelatos religionum potestatem concedendi suis subditis similem facuitatem, maxime extra iilum casum ; praesertim quia ibidem prohibentur, ne illa gratia per viam communicationis uli possint, etiamsi alias amplissimam communicationem habeant.

42. Objectio bimembris. — Sed occurrit objectio, quia hoc modo nihil novi per illud privilegium conceditur ; nam jure communi possunt Praelati religionis cujuscumque ejicere professos, qui talem poenam merentur , ut supra probatum est. Item absotute ejectus, sine alia licentia potest quamcumque religionem intrare, cum possit in seculo mancre. lespondetur ad priorem partem , primum, privilegium saepe concedi ad dubium tollendum, et privilegium illud ad hunc finem directe postulatum esse, ut ex ejus initio constat; et ideo, licet aliud non concederet, quoad hanc partem satis foret. Addo vero ex vi hujus privilegii concedi Praeposito , ut non solum juxta rigorem juris communis, sed etiam ex minoribus causis possit professum emittere, si causae illum gradum attingant, ut ad puritatem, et incremcntum Societatis expediat talem personam emittere, ut latius infra, tract. 10, lib. 11, in proprio loco dicemus. Unde ad alteram partem respondetur cisdem modis, scilicet id, quod assumitur, non esse tam certum , quin ad tollendam dnbitationem privilegium expediri potuerit. Deinde dicitur videri concessum specialiter Societati, ut possit professum dimittere cum oncre iranscundi ad quamcumque religionem, quam Praelatus voluerit assignare. Verum est tamcn non posse subditum absolute cogi ad excundum cum iila obligationc, sed necessarium esse ut voluntarie illam acceptet, ut supra generatim vidimus. Ninilominus tamen juste compelli potest proponendo iili optionem, aut sustinendi in Societate condignam suis delictis peenam , aut transeundi ad aliam religionem, quia religio habet jus puniendi illum ; et liberum eum ad seculum dimittere, cum alias verus religiosus Societatis semper maneat, non judicat expedire ad puritatem et bonum nomen Societatis, et ideo justa est illa compulsio. Ut tamen sit suavior, et facilius conditio a subdito acceptetur, data est ampla facultas Praeposito, ut ad quamcumque religionem ilii magis accommodatam , licet alias laxiorem, possit transitum concedere. Atque hactenus de privilegiis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12